Вы находитесь на странице: 1из 21

Rudolph the Red-Nosed Reindeer

Version 1 (translator unknown, widely repeated on the Internet)


Reno erat Rudolphus
Nasum rubrum habebat;
Si quando hunc videbas,
Hunc candere tu dicas.
Omnes renores alii
Semper hunc deridebant;
Cum misero Rudolpho
In ludis non ludebant.
Santus Nicholas dixit
Nocte nebulae,
"Rudolphe, naso claro
Nonne carrum tu duces?"
Tum renores clamabant,
"Rudolphe, delectus es!
Cum naso rubro claro
Historia descendes!"
(this is usually printed with a question mark after "delectus es" but I don't
see why it should be a question, so I've changed that to an exclamation
mark)
Version 2
Rudolphus, naso rubro,
naso nitidissimo,
si umquam eum spectes,
dicas eum fulgere.
Reliqui tum renones
deridebant ludentes,
semper vetabant eum
apud ludos ludere.
Deinde ante Natalem
Santa venit, et
"Tu, Rudolphe nitide,
traham meam duc nocte."
Dein, ut renones amant,

exclamantes hilare:
"Rudolphe, naso rubro,
in annalibus eris!"
Version 3
Rudolphus rubrinasus
fulgentissimo naso,
vidisti et si eum
dicas quoque candere.
Omnes tarandi ceteri
ridebant vocantes nomina;
non sinebant Rudolphum
interesse ludentes.
Olim crassa nocte Christi,
Nicholas it dictum:
Rudolphe, naso tam claro,
agesne traham meam?
Qui tum tarandis amor
conclamantibus eum,
Rudolphe rubrinase,
descendes historia!

Deck the Halls


Version 1:
Aquifolia ornate
Fa la la la la, la la la la
Tempus hoc hilaritatis.
Fa la la la la, la la la la
Vestes claras induamus;
Fa la la la la, la la la la
Cantilenas nunc promamus.
Fa la la la la, la la la la
Version 2:
Ornate ramosis aulas:
Saturnalia la-la la-la.
Nonne tempus est gaudendi?
Saturnalia la-la la-la.
Vestes varias sumamus,
Saturnalia la-la la-la.
priscum carmen ut canamus:
Saturnalia la-la la-la.

God Rest, You Merry Gentlemen


O viri, este hilares
et bono animo.
Salvator Christus natus est
hoc tempore festo,
ut nos errantes liberet
summo periculo.
O laetissimum nuntium, laetissimum,
O laetissimum nuntium.
De caelo Pater misit
in terram angelum,
qui quosdam ad pastores
afferret nuntium:
in Bethlehem natum esse
Ipsius filium.
O laetissimum nuntium, laetissimum,
O laetissimum nuntium.
Quo cognito pastores,
completi gaudio,
relictis statim gregibus
in imbre et in vento,
approperant in urbem
visendi studio.
O laetissimum nuntium, laetissimum,
O laetissimum nuntium.
Eo cum pervenissent,
viderunt parvulum
cubantem in praesaepio
in faeno pecorum,
dum mater nixa genibus
adorat Dominum.
O laetissimum nuntium, laetissimum,
O laetissimum nuntium.
Nunc collaudemus Dominum
omnes qui adsumus,
amore vero inter nos
dilecti penitus.
Nam omnium dierum
hic est faustissimus.

O laetissimum nuntium, laetissimum,


O laetissimum nuntium.
Joy to the World
Laetissimus
accipiat
iam mundus Dominum
dum omnia
in corda nos
accipimus illum!
accipimus illum!
accip-, accip-imus illum!

Hark! The Herald Angels Sing


Version 1 (Translated by Robert J.M. Lindsay)
Angeli canunt praecones
nuper natum Dominum,
pacem nobis, veniamque
erga genus humanum.
Gentes surgite gaudentes,
cum caelicolis canentes
Dei Filium, Regem,
natum iam in Bethlehem:
Ecce, canunt angeli gloriam novo Regi!
Christus, adoratus caelo,
in aeternum Dominus,
sero ad nos, en, advenit,
Virginis idem partus.
Homo fieri dignate,
ave, Deus incarnate!
Iesu, placuit tibi
nobiscum sic morari:
Ecce, canunt angeli Gloriam novo Regi!
Pacis o caelestis Princeps,
probitatis sol, prodis
lucem, vitam cunctis ferens
salutaribus alis.

Splendorem deposuisti,
vitam aeternam tulisti,
levaturus mortales,
ut bis natos nos praestes:
Ecce, canunt angeli Gloriam, novo Regi!
Version 2 (Translator unknown: does anyone know who the translator is?)
En canentes angeli:
"Gloria Regi infanti;
pax in terra, et Deus
concors cum mortalibus."
Laeti omnes populi,
cum caelestibus iuncti,
praedicate "Nunc Christus
est in Bethlehem natus."
En canentes angeli: "Gloria Regi infanti."
Adoratus caelitus,
Christus, semper Dominus,
serius advenit spe,
genitus e virgine.
Carne tamquam obsitus,
homo ex deo factus,
volens ut par sit honos,
commoratur inter nos.
En canentes angeli: "Gloria Regi infanti."
Salve, rex concordiae,
salve, sol iustitiae,
lumen, vitam afferens,
salutaris oriens!
Gloriam deposuit,
humilesque extuli,
immortales reddens nos,
denuo regenitos.
En canentes angeli: "Gloria Regi infanti."

O Come All Ye Faithful


Adeste, fideles, laeti triumphantes;
Venite, venite in Bethlehem;
Natum videte Regem angelorum.
CHORUS:
Venite adoremus.
Venite adoremus.
Venite adoremus Dominum.
Deum de Deo, lumen de lumine,
gestant puellae viscera.
Deum verum, Genitum non factum.
CHORUS.
Cantet nunc "io" Chorus angelorum,
cantet nunc aula caelestium:
"Gloria, gloria in excelsis Deo!"
CHORUS.
Ergo qui natus die hodierna,
Iesu, tibi sit gloria,
Patris aeterni Verbum caro factum.
CHORUS.

The First Noel


Primum Noel cecinit angelus
pastoribus excubantibus,
qui summa hieme in agris
manebant cum gregibus suis.
CHORUS:
Noel, Noel, Noel, Noel,
Natus est Rex in Israel.
In caelum hi suspiciunt
stellamque clarissimam cernunt
quae ex oriente enitet

ac noctes diesque permanet.


CHORUS.
Iam duce stellae lumine
tres Magi venerunt peregre,
ut regem quaererent, certi
quocumque praeiret prosequi.
CHORUS.
Ad occidentem stella praeit
donec usque Bethlehem pervenit;
consistit tum supra locum in quo
puerulus iacet in praesaepio.
CHORUS.
Ingressi Magi illi tres
infantis Iesu ad pedes
se reverenter proiciunt,
et aurum, tus, myrrham offerunt.
CHORUS.
Nunc universi ex animo
tribuamus laudes Domino,
hunc mundum qui creaverit,
et sanguine Christi nos emerit.
CHORUS.

Away in a Manger
Procul in praesaepi et sine lecto,
en, parvulus Iesus dormit in faeno
stellaeque micantes despectant eum
tranquillo in somno, nostrum Dominum.
Dum mugiunt boves, expergiscitur;
nec tamen ex illo auditur murmur.
Amo te, mi Iesu! De caelo specta
et usque ad lucem, precor, mi adsta.
Es, Domine, mecum, te rogo; mane
me iuxta aeterno, et dilige me.
Pueruli omnes in cura tua
fac uti fruantur aeterna vita.

We Three Kings
Reges:
Orientis reges tres
procul dona portantes
per campos et montes imus,
stell(am) illam sequentes.
CHORUS
O stella potens et mira,
stella regalis pulchra,
semper movens ad occasum
duc nos ad claram lucem.
Melchior:
Infans nate Bethlehem,
portamus hanc coronam,
Rex aeterne, sempiterne,
Domine terrarum.
CHORUS
Caspar:
Tus Sabaeum tibi fero,
Tus dignum magno Deo;
Te laudantes et orantes
colimus in caelo.
CHORUS
Balthazar:
Myrrh(am) amaram defero;
Circum te fumat caligo,
te languentem et gementem,
condit(um) in tumulo.
CHORUS
Reges:
Clarus surgit! O! Specta!

Deus, rex, et victima!


Alleluia, alleluia,
canunt cael(um) et terra.
CHORUS

Angels We Have Heard on High


Lapsi caelo super gentes,
properate, angeli,
nuntiate nunc gaudentes
natum nostri Domini.
Adorate, adorate, adorate Dominum.

Silent Night
Version 1: Silens nox, sancta nox. Translated by Stanford Miller.
Silens nox, sancta nox,
placida, lucida,
virginem et puerum
dulcem atque tenerum,
somno opprime,
somno opprime.
Silens nox, sancta nox!
Angeli nitidi
"Alleluia" concinunt.
Nunc pastores metuunt.
Christus natus est,
Christus natus est.
Silens nox, sancta nox,
candida, splendida!
Fili Dei facies
nobis praebet novas spes.
Christus natus est,
Christus natus est!

Version 2: Nox silens, sancta nox. Translated by Harry Maynard.


Nox silens, sancta nox!
En, tranquilla omnia!
Cubat virgo cum nato mater.
Infans sancte, mollis, tener,
dormi tu placide,
dormi tu placide!
Nox silens, sancta nox!
Circumfulget gloria!
Primi pastores sentiunt.
Angeli 'Alleluia' canunt:
"Christus salvator adest,
Christus salvator adest!"
Nox silens, sancta nox!
Nati Deo e vultu
clare verus amor lucet.
Spes salutis nobis adfulget,
Natu, Jesu, tuo,
natu, Jesu, tuo!
Version 3: Silens nox, sacra nox. Translated by Josiah B. Game.
Silens nox, sacra nox!
Omn(e) est lux, omn(e) est pax
circum matrem et puerum.
Infans sacer, O beate,
dorm(i) in pace quieta,
dorm(i) in pace quieta.
Silens nox, sacra nox!
Pastores nunc adorant.
Glori(ae) ex stellis veniunt.
Angeli "Halleluiah" cantant:
"Christus salvator adest,
Christus salvator adest!"
Silens nox, sacra nox!
Fili Dei, lux pura coeli
clare radiat ex facie tua,
prima luce gratiae sacrae,
Domine, Iesu natu,
Domine, Iesu natu!

Version 4: Tranquilla nox, sancta nox. Translated by Robert J.M. Lindsay


Tranquilla nox, sancta nox!
Dormit mundus; nulla vox
iam auditur: in stabulo
Maria et Ioseph cum puero
qui dormit placide,
qui dormit placide.
Tranqilla nox, sancta nox!
Ad pastores iam venit velox
illud verbum ex angelis:
"Alleluia, nunc adis,
Christe, redemptor tu,
Christe, redemptor tu!"
Tranquilla nox, sancta nox!
Fili Dei, quanta mox
caritas lucet ex ore tuo.
Gratiae tempus adest mundo,
cum natus sis, Domine,
cum natus sis, Domine!
Version 5. Santa nox, placida nox. Translated by Otto Schmied.
Sancta nox, placida nox!
Nusquam est ulla vox.
Par sanctissimum vigilat.
Crispo crine quieti se dat
puer dulcissimus,
puer dulcissimus!
Sancta nox, placida nox!
Certior fit pastor mox
angelorum alleluia.
Sonat voce clarissima:
"Iesus salvator adest,
Iesus salvator adest!"
Sancta nox, placida nox!
Nate Dei, suavis vox
manat is nobis auxilio,
Christe, natalibus,
Christe, natalibus!

O Come, O Come, Emmanuel!


Veni, veni Emmanuel!
Captivum solve Israel,
qui gemit in exsilio,
privatus Dei Filio.
CHORUS
Gaude, gaude; Emmanuel
nascetur pro te, Israel.
Veni, O Jesse virgula!
Ex hostis tuos ungula,
de specu tuos tartari
educ et antro barathri.
CHORUS
Veni, veni O Oriens!
Solare nos adveniens,
noctis depelle nebulas
dirasque noctis tenebras.
CHORUS
Veni, Clavis Davidica!
Regna reclude caelica!
Fac iter tutum superum
et claude vias inferum.
CHORUS
Veni, veni Adonai!

Qui populo in Sinai


legem dedisti vertice,
in Maiestate gloriae.
CHORUS
Veni, O Sapientia!
Quae hic disponis omnia,
veni, viam prudentiae
ut doceas et gloriae.
CHORUS
Veni, veni, Rex gentium!
Veni, Redemptor omnium,
ut salvas tuos famulos
peccati sibi conscios.
CHORUS

It Came Upon a Midnight Clear


En, nocte venit media
antiquum canticum,
terraeque lyris angeli
civere sonitum:
"Pax orbi et hominibus;
a Deo gratia!"
Audivit summo reverens
silentio terra.
Adhuc nunc alis devolant
per caelum expansis;
adhuc et cantus dispergunt
mortalibus fessis,
et tristes atque desertos
campos pervolitant,
semperque mundi strepitum
canentes superant.
Bellis peccatisque diu
hic mundus laesus est.
Annorum duo milia
iniusta passus est,
nec hoc amoris canticum
bellantes audiunt.
Tumultuosi, silete,

dum angeli canunt!


Nam dies mox approperant
praedicti prophetis,
cum redit aetas aurea
volventibus annis,
cum pax antiquam gloriam
terris obiciet,
et carmen, quod nunc angelis
canunt, orbis reddet.

O Little Town of Bethlehem


Version 1. Translated by Arthur Harold Weston.
O parve vice Bethlehem
quam tacitus iaces!
Super somnum stellae tuum
volvuntur silentes.
Sed noctis in tenebris
aeterna lux splendet.
Iam temporum spes omnium
curaqu(e) in te manet.
Nam Christus ex Maria
natus, et in caelo
sunt congressi nunc angeli
amore cum pio.
O stellae matutinae,
cantate caelitus!
Deo laudes sint insignes,
et pax hominibus.
Quam tacite, quam tacite,
mirum datur donum.
Sic dat Deus mortalibus

ex caelo gaudium.
Cum venit, non auditur,
sed in mundi culpis,
ub(i) animae volunt bonae,
intrat Christus nobis.
O sancte puer Bethlehem,
oramus: venias!
Fac animos nobis castos
puras fac et vitas.
Nunc angelos audimus
qui iubilant laeti.
Cum omnibus O mansurus
Emmanuel, veni!
Version 2. Translated by J.C. Robertson.
O urbs pusilla Bethlehem,
quam placide dormis,
sopore alto obruta
tranquillis sub astris.
At has per vias caecas
lux splendet aeterna;
curarum adest hominum
levamen, spes nostra.
Nam Christum modo genitum
mirantes, angeli
de nocte supra vigilant
amore exciti.
O stellae matutinae,
tam miram propter rem
nunc laudes Deo canite,
hominibus pacem.
Quam tacite demittitur
mirificum munus!
Sic sua beneficia
confert in nos Deus.
Perceptus nullo sensu,
nec spernens improbos,
libenter Christus supplices
invisit animos.
O sancte Iesu, et ad nos
descende hodie;

purgata nostra pectora


in, precamur, te.
Audimus illa laeta
canentes angelos:
Renascere, Emmanuel,
maneque apud nos.
Version 3. Translated by Margaret Older.
O parve vice Bethlehem,
quam tacite dormis,
et spectant alta sidera
de caeruleis caelis.
Sed in obscuris viis
tu hodie tenes,
aeterna luce fulgente,
annorum omnes spes!
Nam Iesus Christus natus est
et laeti angeli
infantem sanctum mirantur
dum dormiunt pop'li.
O stellae, conclamate
nostrum redemptorem,
atque laudes Deo regi,
mortalibus pacem!

Good King Wenceslaus


Sanctus Wenceslaus rex,
Stephani ad festum,
agrum vidit nivibus
gelidis congestum.
Vidit pauperem sibi
ligna colligentem,
qui sub luna splendida
sensit se frigentem.
"Huc, O puer, siste huc,
dicens, si cognoris,
quis sit, ubi habitet
pauper iste foris?"
"Ere, procul habitat,

subter illum montem,


silvae iuxta limitem,
ad Agnetis fontem."
"Affer carnem, vinum fer,
lignum afferamus,
ut nos illi pauperi
cenam praebeamus."
Rex et puer prodibant
animo aequali,
vento flante acriter
tempore brumali.
"Ere, nox fit atrior;
ventus vi augetur.
Plus non possum; nescio cur,
valde cor terretur."
"Puer mi, vestigia tu
sequere libenter;
hiems saeva laedet te
minus violenter."
Puer regem sequitur,
unde nix discessit;
fervor glaebis inerat,
ubi sanctus pressit.
Hoc scitote, divites,
Christum qui amatis:
Vos beate eritis,
si quem vos beatis.

Jingle Bells
Nantes per nives
in aperta traha
trans agros imus
omnes ridentes.
Tintinna tintinnant
animose sic,
laetissimi nos canimus
canticum hac nocte.
Tinnitus, tinnitus,
semper tinnitus!

O tantum est gaudium


Dum vehimur in traha! Ha!
Version 2. Translated by Charles Mierow.
Nives, glacies,
nox, puertia!
Risus decet nunc,
decent carmina!
Laetos iuvat nos
ire per agros!
Traha fert velociter,
et cachinemus nos!
CHORUS:
Tinniat, tinniat
tintinnabulum!
Labimur in glacie
post mulum curtum!
Tinniat, tinniat
tintinnabulum!
Labimur in glacie
post mulum curtum!
Me nuper miserum
temptavit lunae lux!
Mox assidebat mihi
puella facti dux!
Vecti subito
in nivis cumulos:
caballus est perterritus
et tunc eversi nos!
CHORUS.
Solum scintillat,
nive candidum.
Repetatur nunc
concentus carminum!
Canities absit,
morosa omnibus!
Puellulas cum pueris
delectat hic cursus.
CHORUS.
Twelve Days of Christmas

Primo die Natalis amator dedit mi


perdicem in piro.
S'cunda die Natalis amator dedit me
d'os turtures
et perdicem in piro.
Tertia die Natalis amator dedit mi
tres gallinas,
d'os turtures et perdicem in piro.
Quarta die Natalis amator dedit mi
quattuor corvos,
tres gallinas, d'os turtures et perdicem in piro.
Quinta die Natalis amator dedit mi
quinque anulos,
quattuor corvos, tres gallinas, d'os turtures et perdicem in piro.
Sexta die Natalis amator dedit mi
sex anseres,
quinque anulos, quattuor corvos, tres gallinas, d'os turtures et perdicem in
piro.
Sept'ma die Natalis amator dedit mi
septem cygnos nantes,
sex anseres, quinque anulos, quattuor corvos, tres gallinas d'os turtures et
perdicem in piro.
Octava die Natalis amator dedit mi
octo quae mulgent,
septem cygnos nantes, sex anseres, quinque anulos, quattuor corvos, tres
gallinas, d'os turtures et perdicem in piro.
Nona die Natalis amator dedit mi
novem salt'trices,
octo quae mulgent, septem cygnos nantes, sex anseres, quinque anulos,
quattuor corvos, tres gallinas, d'os turtures et perdicem in piro.
Dec'ma die Natalis amator dedit mi
decem salt'tores,
novem salt'trices, octo quae mulgent, septem cygnos nantes, sex anseres,
quinque anulos, quattuor corvos, tres gallinas, d'os turtures et perdicem in
piro.
Undec'ma die Natalis amator dedit me

undecim tibic'nes,
decem salt'tores, novem salt'trices, octo quae mulgent, septem cygnos
nantes, sex anseres, quinque anulos, quattuor corvos, tres gallinas, d'os
turtures et perdicem in piro.
Duodec'ma die Natalis amator dedit mi
d'odecim qui pulsant,
undecim tibic'nes, decem salt'tores, novem salt'trices, octo quae mulgent,
septem cygnos nantes, sex anseres, quinque anulos, quattuor corvos, tres
gallinas, d'os turtures et perdicem in piro.