You are on page 1of 2

Omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis.

Gratia vobis, et pax a


Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. (Rm 1, 7).

John 8:12
Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur
me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.

Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim
sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui
malum agit (Rm 13, 4)

Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per
me (Jo 14, 6)
Qui ex Deo est, verba Dei audit (Jo 8, 47)
Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias (Ct 2,2)
Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam (Jo 2, 13)
Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum, et
dispergam ossa vestra circum aras vestras (Ez 6,5).
Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim: et in
portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim
tribuum filiorum Israel (Ap 21,12).
Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis
quando venit Jesus. (Jo 20, 24).
Itaque jam non est servus, sed filius. (Gl 4,7)
Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens
vinum, et dicitis: Daemonium habet. (Lc 7, 33).
Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis
meis (Mt 26, 18).
Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiae? (J 28, 20)
Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te. (Ct 4, 7)
Matthew 5:34
Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per caelum, quia thronus
Dei est; Neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per
Jerosolymam, quia civitas est magni regis (Mt 5, 35-36).
Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter
stultos (Ecle 9, 17).

Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam (Mt 25, 13).
Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo (Pv 26, 14)
Stultitia hominis auscultare per ostium (Eclo 21, 27)
Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et
egredietur, et pascua inveniet. (Jo 10, 9)
Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit
ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. (Mt 7, 13)

Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. (Col 4, 14)


Et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios (Eclo 16, 4).
Dixit ad illam: Agar ancilla Sarai, unde venis? et quo vadis? Quae respondit:
a facie Sarai dominae meae ego fugio. (Gn 16, 8)
Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. (2Sm 20, 9).
Ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? (Lc 20,
24)
Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. (1Jo 5,
12)
Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae. (Ap
13, 18)