Академический Документы
Профессиональный Документы
Культура Документы
pariatur. [2] Ego sum ille consul, patres conscripti, cui non forum, in quo omnis aequitas
continetur2, non campus consularibus auspiciis consecratus, non curia, summum
auxilium omnium gentium, non domus, commune perfugium, non lectus ad quietem
datus, non denique haec sedes honoris [sella curulis] umquam vacua mortis periculo
atque insidiis fuit. Ego multa tacui, multa pertuli, multa concessi3, multa meo quodam
dolore in vestro timore4 sanavi. Nunc si hunc exitum consulatus mei di inmortales esse
voluerunt, ut vos populumque Romanum ex caede miserrima, coniuges liberosque
vestros virginesque Vestales ex acerbissima vexatione, templa atque delubra, hanc
pulcherrimam patriam omnium nostrum ex foedissima flamma, totam Italiam ex bello et
vastitate eriperem, quaecumque5 mihi uni proponetur fortuna, subeatur6.
II. Etenim, si P. Lentulus suum nomen7 inductus a vatibus fatale8 ad perniciem
rei publicae fore putavit, cur ego non laeter meum consulatum ad salutem populi
Romani prope fatalem extitisse9? [3] Quare, patres conscripti, consulite10 vobis,
prospicite patriae, conservate vos, coniuges, liberos fortunasque vestras, populi Romani
nomen salutemque defendite; mihi parcere ac de me cogitare desinite. Nam primum
debeo sperare omnis deos, qui huic urbi praesident, pro eo mihi, ac mereor11, relaturos
esse gratiam12; deinde, si quid obtigerit, aequo animo paratoque13 moriar. Nam neque
turpis mors forti viro potest accidere neque immatura consulari nec misera sapienti. Nec
tamen ego sum ille ferreus, qui fratris14 carissimi atque amantissimi praesentis maerore
non movear horumque omnium lacrumis, a quibus me circumsessum videtis. Neque
meam mentem non15 domum saepe revocat exanimata uxor16 et abiecta17 metu filia18 et
parvulus filius19 quem mihi videtur amplecti res publica tamquam obsidem consulatus
mei, neque ille, qui expectans huius exitum diei stat in conspectu meo, gener20. Moveo
his rebus omnibus, sed in eam partem, uti21 salvi sint vobiscum omnes, etiamsi me vis
aliqua oppresserit, potius quam et illi et nos una rei publicae peste22 pereamus.
[4] Quare, patres conscripti, incumbite23 ad salutem rei publicae, circumspicite
omnes procellas, quae inpendent, nisi providetis. Non Ti. Gracchus, quod iterum
tribunus plebis fieri voluit, non C. Gracchus, quod agrarios concitare conatus est, non L.
Saturninus, quod C. Memmium occidit, in discrimen aliquod24 atque in vestrae
1
Dignitas: gloria.
Continetur: es sede.
3
Concessi: he cedido en.
4
in vestro timore: temeroso, preocupado por vosotros; vestro es posesivo objeto indirecto.
5
quaecumque: cualquiera que sea el destino que personalmente me est reservado, yo me someto.
6
Subeatur, verbo principal.
7
suum nomen, sujeto de fore.
8
Fatale, predicativo de nomen: escogido por el hado.
9
Extitisse: aparezca como.
10
Consulere, prospicere, parcere con dativo: velar, mirar, inquietarse por.
11
pro eo ac mereor: segn mis mritos.
12
Referre gratiam: recompensar.
13
Aequo paratoque: tranquilo y firme.
14
Fratris, Quinto.
15
Neque non, doble negacin afirma: y no deja de, o, mejor, suprmase.
16
Uxor, Terencia.
17
Abiecta: abatida.
18
Filia, Tulia.
19
Filius: Marco.
20
Gener, Calpurnio Pisn.
21
in eam partem, uti: slo en el sentido de que, slo para.
22
Una (adjetivo) peste: en la ruina comn.
23
Incumbite: aplicaos a.
24
in discrimen aliquod: a un proceso. Podra verse una hendadis en discrimen (peligro) y iudicium y
2
non putat oportere atque hoc genus poenae saepe in inprobos civis in hac re publica esse
usurpatum2 recordatur. Alter intellegit mortem ab dis inmortalibus non esse supplicii
causa3 constitutam, sed aut necessitatem naturae aut laborum ac miseriarum quietem
esse. Itaque eam sapientes numquam inviti, fortes saepe etiam lubenter oppetiverunt.
Vincula vero, et ea sempiterna, certe ad singularem poenam nefarii sceleris inventa sunt.
Municipiis dispertiri iubet. Habere4 videtur ista res iniquitatem, si imperare velis,
difficultatem, si rogare. Decernatur tamen, si placet. [8] Ego enim suscipiam et, ut
spero, reperiam5, qui id, quod salutis omnium causa statueritis, non putent esse suae
dignitatis6 recusare7. Adiungit gravem poenam municipiis, si quis eorum8 vincula
ruperit; horribiles9 custodias circumdat et dignas scelere hominum perditorum; sancit,
ne quis eorum10 poenam, quos condemnat, aut per senatum aut per populum levare
possit; eripit etiam spem, quae sola homines in miseriis consolari solet. Bona praeterea
publicari11 iubet, vitam solam relinquit nefariis hominibus; quam si eripuisset, multas
una12 dolores animi atque corporis miserias et omnis scelerum poenas ademisset. Itaque
ut aliqua13 in vita formido inprobis esset posita apud inferos eius modi quaedam illi
antiqui supplicia impiis constituta esse voluerunt, quod videlicet14 intellegebant his15
remotis non esse mortem ipsam pertimescendam.
[9] V. Nunc, patres conscripti, ego mea video quid intersit16. Si eritis secuti
sententiam C. Caesaris, quoniam hanc is in re publica viam, quae popularis habetur,
secutus est, fortasse minus erunt hoc auctore et cognitore17 huiusce sententiae mihi
populares impetus18 pertimescendi; sin illam alteram, nescio an amplius mihi negotii19
contrahatur. Sed tamen meorum periculorum rationes20 utilitas rei publicae vincat.
Habemus enim a Caesare, sicut ipsius dignitas et maiorum eius amplitudo postulabat,
sententiam tamquam obsidem perpetuae in rem publicam voluntatis21. Intellectum est,
quid interesset inter levitatem contionatorum et animum vere popularem saluti populi
consulentem. [10] Video de istis, qui se populares22 haberi volunt, abesse non
neminem23, ne de capite videlicet civium Romanorum sententiam ferat24. Is et nudius
tertius in custodiam cives Romanos dedit et supplicationem mihi decrevit et indices
hesterno die maximis praemiis adfecit. Iam hoc nemini dubium est qui reo custodiam,
1
Virum: marido.
Praesentem, participio.
3
Interfectum (esse).
4
Missum, participio apositivo a filium; legatum, predicativo de missum.
5
Factum, sustantivo sujeto de fuit.
6
Initum (fuit ab his)?
7
Voluntas: amor, deseo, sed.
8
versata est: se enseore de.
9
Summa: supremo inters.
10
Servitia: esclavos.
11
Vereamini censeo, irnico: temis, yo creo.
12
Transigenda: hacer cumplir.
13
Multo (adverbio) maiore, va con voluntate.
14
Imperium: poder.
15
Conditam, participio.
16
Excipio: excepto, excluyo.
17
Consentiunt: estn de acuerdo.
18
Vobis concedunt: aunque os ceden la primaca como orden y poder deliberador.
19
Huius: vuestro.
2
revocatos hodiernus dies vobiscum atque haec causa coniungit. Quam si coniunctionem
in consulatu confirmatam1 meo perpetuam2 in re publica tenuerimus, confirmo3 vobis
nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse
venturum. Pari studio4 defendundae rei publicae convenisse video tribunos aerarios,
fortissimos viros; scribas item universos, quos cum casu5 hic dies ad aerarium
frequentasset6, video ab expectatione7 sortis ad salutem communem esse conversos. [16]
Omnis ingenuorum8 adest multitudo, etiam tenuissimorum9. Quis est enim, cui non haec
templa, aspectus urbis, possessio libertatis, lux denique haec ipsa et [hoc] commune
patriae solum10 cum sit carum, tum vero dulce atque iucundum?
VIII. Operae pretium est11, patres conscripti, libertinorum hominum studia
cognoscere, qui sua virtute fortunam huius civitatis12 consecuti13 vere hanc suam esse
patriam iudicant, quam quidam hic nati, et summo nati loco14, non patriam suam, sed
urbem hostium esse iudicaverunt. Sed quid ego hosce homines ordinesque commemoro,
quos privatae fortunae, quos communis res publica, quos denique libertas, ea quae
dulcissima est, ad salutem patriae defendendam excitavit? Servus est nemo, qui modo15
tolerabili condicione sit servitutis, qui non audaciam civium perhorrescat, qui non haec
stare16 cupiat, qui non [tantum], quantum audet et quantum potest, conferat ad
communem salutem voluntatis. [17] Quare si quem vestrum forte commovet hoc, quod
auditum est17, lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas18, pretio19 sperare
sollicitari posse animos egentium atque imperitorum, est20 id quidem coeptum atque
temptatum, sed nulli sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi, qui non
illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani locum21, qui non cubile ac lectulum
suum, qui denique non cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint22. Multo23
vero maxima pars eorum, qui in tabernis sunt, immo vero (id enim potius est dicendum)
genus hoc universum amantissimum est otii. Etenim omne instrumentum, omnis opera
atque quaestus frequentia24 civium sustentatur, alitur otio; quorum si quaestus occlusis
tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit?
[18] IX. Quae cum ita sint, patres conscripti, vobis populi Romani praesidia non
1
Confirmatam: fortalecida.
Perpetuam, predicado.
3
Confirmo: aseguro.
4
Studio: resolucin.
5
Casu: casualmente.
6
Frequentasset: haya congregado.
7
ab expectatione: en vez de esperar el sorteo, acuden a contribuir a.
8
ingenuorum: hombres libres.
9
Tenuissimorum: los ms humildes.
10
Solum, abstracto.
11
Operae pretium est: es muy conveniente.
12
Civitatis: ciudadana.
13
Consecuti, participio.
14
Loco: cuna.
15
qui modo: slo con que sea tolerable su condicin de esclavo.
16
haec stare: la conservacin de la repblica.
17
hoc, quod auditum est: la noticia de que.
18
Tabernas: tiendas.
19
Pretio, ordnese: sperare animos posses sollicitari pretio.
20
Est, auxiliar.
21
Sellae operis.. quaestus locum: su puesto de trabajo, literalmente: el lugar de su labor y de su
ganancia.
22
salvum esse velint, sobrentindase tras locum y lectulum.
23
Multo, adverbio, con maxima, instrumentum: medios.
24
Frequentia: concurrencia.
2
Obsessa: amenazada.
Iudicandum, perifrstica.
3
Vestri, genitivo plural.
4
Facultas: ocasin.
5
Primum: por primera vez.
6
unum atque idem, complemento de sentientem.
7
Quantis, traducir, si bien su fuerza es distinta en latn, como si dijera tantis.
8
Exaggeratas: acumuladas.
9
Praecurritis: aventajis.
10
Princeps: la primera (que se escuche).
11
Officio: deber.
12
ad sententiam: a tratar la sentencia que habis de dictar.
13
Pauca: un poco, algo.
14
Manus: banda.
15
Suscepisse: haberme creado.
16
Infirmam: dbil.
17
furore et scelere, gendadis: audacia criminal.
18
Gesta, ablativo absoluto.
19
Sit clarus: celebremos.
20
Consilio: prudencia.
21
Ornetur: honremos.
22
Alter: el segundo.
23
Vir, predicativo.
2
rex potentissimus quondam et nobilissimus Perses honestavit1, sit aeterna gloria Marius,
qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit, anteponatur omnibus Pompeius,
cuius res gestae2 atque virtutes isdem quibus solis cursus regionibus ac terminis3
continentur; erit profecto inter horum laudes aliquid loci4 nostrae gloriae5, nisi forte6
maius7 est patefacere nobis provincias, quo exire possimus, quam curare, ut etiam illi,
qui absunt, habeant, quo victores revertantur. [22] Quamquam est uno loco8 condicio
melior9 externae victoriae quam domesticae, quod hostes alienigenae aut oppressi
serviunt aut recepti10 [in amicitiam] beneficio11 se obligatos putant; qui autem ex
numero civium dementia aliqua depravati hostes patriae semel esse coeperunt, eos cum
a pernicie rei publicae reppuleris12, nec vi coercere nec beneficio placare possis. Quare
mihi cum perditis civibus aeternum bellum susceptum13 esse video. Id14 ego vestro
bonorumque omnium auxilio memoriaque15 tantorum periculorum, quae16 non modo in
hoc populo, qui servatus est, sed in omnium gentium sermonibus ac mentibus semper
haerebit, a me atque a meis facile propulsari posse confido. Neque ulla profecto tanta
vis reperietur, quae coniunctionem vestram equitumque Romanorum et tantam
conspirationem17 bonorum omnium confringere et labefactare possit.
[23] IX. Quae cum ita sint, pro18 imperio, pro exercitu, pro provincia, quam19
neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus20, quae sunt a me propter urbis
vestraeque salutis custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque provincialibus21, quae
tamen urbanis opibus22 non minore labore23 tueor quam comparo24, pro his igitur
omnibus rebus, pro meis in vos singularibus studiis25 proque hac, quam perspicitis, ad
conservandam rem publicam diligentia nihil a vobis nisi huius temporis totiusque mei
consulatus memoriam postulo; quae dum erit in vestris fixa mentibus, tutissimo me
muro saeptum esse arbitrabor. Quodsi meam spem vis inproborum fefellerit atque
superaverit, commendo vobis parvum meum filium, cui profecto satis erit praesidii non
solum ad salutem, verum etiam ad dignitatem, si eius26, qui haec omnia suo solius27
1
Honestavit: adorn.
res gestae: hazaas.
3
Terminis: lmites.
4
aliquid loci: un puesto.
5
Gloriae, dativo.
6
nisi forte: a no ser que.
7
Maius: ms glorioso.
8
uno loco: en un punto.
9
Melior: ms ventajoso.
10
Oppressi: subyugados; recepti (in gratiam): acogidos generosamente.
11
Beneficio, ablativo agente de obligatos.
12
Cum reppuleris: una vez que se les, 2 persona impersonal.
13
Susceptum: emprendido.
14
Id, sujeto de posse.
15
Memoria: por el recuerdo.
16
Quae, coordina un adjetivo y un genitivo posesivos.
17
Conspirationem: concordia.
18
Pro: por, en lugar de.
19
Quam, concierta con provinciam como ms prximo, pero se refiere igualmente a imperio, exercitu.
20
Insignibus, sustantivo.
21
Provincialibus: que hubieran adquirido gobernando una provincia.
22
urbanis opibus: con los medios de que dispongo en Roma.
23
Labore: afn.
24
Tueor: conservo; comparo: trato de adquirir.
25
Studiis: amor.
26
si eius, ordnese: si memineritis illum esse filium eius qui
27
solius, genitivo posesivo, en aposicin suo, tambin posesivo: con su solo.
2
periculo conservarit, illum filium esse memineritis. [24] Quapropter de1 summa salute
vestra populique Romani, de vestris coniugibus ac liberis, de aris ac focis, de fanis atque
templis de totius urbis tectis ac sedibus, de imperio ac libertate, de salute Italiae, de
universa re publica decernite diligenter, ut instituistis2, ac fortiter. Habetis eum3
consulem, qui et parere vestris decretis non dubitet et ea, quae statueritis, quoad vivet,
defendere et per se4 ipsum praestare possit.
Habla por fin Catn, quien, en un discurso severo y vehemente, pide
tambin la pena de muerte. Los cinco encarcelados fueron estrangulados en la
misma prisin mamertina. Cicern lo comunic al pueblo aquella misma noche con
un escueto Vixerunt y el pueblo y el Senado lo aclamaron unnimamente padre de
la patria.
Catilina quiso retirarse de Etruria a la Galia, pero acosado por los ejrcitos
de Q. Metelo y del cnsul C. Antonio, se dispuso a la lucha. Fue el 8 de Enero del
62 a.C., cerca de Pistoya. Petreyo sustituy a Antonio.
La batalla fue dura y encarnizada. Catilina no retrocede. Est presente en
todos los sitios donde hace falta un general, sin cesar de combatir como un soldado.
Petreyo, al ver que Catilina desplegaba gran energa, avanza con su cohorte
pretoria por medio del enemigo y mata a los que ha puesto en desorden y resisten
en otro sitio. Luego, por ambas alas, ataca a los dems del flanco. Manlio y el
oficial de Fsulas caen luchando en la primera fila. Cuando Catilina ve sus tropas
dispersas y se encuentra rodeado de muy pocos, se lanza a las lneas enemigas ms
espesas, y muere peleando.
Pero, terminado el combate, entonces fue cuando se pudo ver cunto valor,
cunta bravura haban mostrado los soldados de Catilina; casi por todas partes, el
mismo lugar que cada uno haba ocupado luchando, lo cubra, muerto, su
cadver, todos haban sucumbido con heridas recibidas de frente. Y Catilina fue
encontrado muy lejos de los suyos, entre los cadveres de los enemigos, respirando
un poco todava y dibujando en su rostro aquella fiereza de alma que toda su vida
le haba acompaado.
10