Final Exam 8 December 2003 1:00pm-4:00pm Exam Overview This exam has three parts, each of which involves the translation of a passage from Latin to English: Part A: Catullus (hendecasyllabics) (30%) Part B: Cicero (Pro Caelio selections) (40%) Part C: Catullus (mixed meters) (30%) The time available for the exam is three hours. This exam has four pages. 2 Part A: Catullus (hendecasyllabics) (30%) Please translate ONE of the following two poems, selected from Catullus hendecasyllabic poems. Do not translate both poems. Option #1: Catullus 7 Quaeris quot mihi basiationes tuae, Lesbia, sint satis superque. Quam magnus numerus Libyssae harenae lasarpiciferis iacet Cyrenis oraculum Iovis inter aestuosi 5 et Batti veteris sacrum sepulcrum; aut quam sidera multa, cum tacet nox, furtivos hominum vident amores: tam te basia multa basiare vesano satis et super Catullo est, 10 quae nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua. Option #2: Catullus 16. Pedicabo ego vobis et irrumabo, Aureli pathice et cinaede Furi, qui me ex versiculis meis putastis, quod sunt molliculi, parum pudicum. Nam castum esse decet pium poetam 5 ipsum, versiculos nihil necesse est; qui tum denique habent salem ac leporem, si sunt molliculi at parum pudici, et quod pruriat incitare possunt, non dico pueris, sed his pilosis 10 qui duros nequeunt movere lumbos. Vos, quod milia multa basiorum legistis, male me marem putatis? Pedicabo ego vos et irrumabo. 3 Part B: Cicero (Pro Caelio selections) (40%) Please translate ONE of the following two passages, selected from our readings in Ciceros Pro Caelio. Do not translate both passages. Option #1: Section 36 (Ciraolo line #s 432-443) Sin autem urbanius me agere mavis, sic agam tecum. Removebo illum senem durum ac paene agrestem; ex his igitur tuis sumam aliquem ac potissimum minimum fratrem qui est in isto genere urbanissimus; qui te amat plurimum, qui propter nescio quam, credo, timiditatem et nocturnos quosdam inanes metus tecum semper pusio cum maiore sorore cubitavit. Eum putato tecum loqui: Quid tumultuaris, soror? quid insanis? Quid clamorem exorsa verbis parvam rem magnam facis? Vicinum adulescentulum aspexisti; candor huius te et proceritas, vultus oculique pepulerunt; saepius videre voluisti; fuisti non numquam in isdem hortis; vis nobilis mulier illum filium familias patre parco ac tenaci habere tuis copiis devinctum. Option #2: Section 79 (Ciraolo line #s 973-984) Quod cum huius vobis adulescentiam proposueritis, constituitote ante oculos etiam huius miseri senectutem qui hoc unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius casum pertimescit; quem vos supplicem vestrae misericordiae, servum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam ad mores sensusque vestros, vel recordatione parentum vestrorum vel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius dolore vel pietati vel indulgentiae vestrae serviatis. Nolite, iudices, aut hunc iam natura ipsa occidentem velle maturius exstingui vulnere vestro quam suo fato, aut hunc nunc primum florescentem firmata iam stirpe virtutis tamquam turbine aliquo aut subita tempestate pervertere. 4 Part B: Catullus (mixed meters) (30%) Please translate ONE of the following two poems, selected from our readings in Catullus non-hendecasyllabic poems. Do not translate both poems. Option #1: Catullus 51 Ille mi par esse deo videtur, ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis 5 eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi vocis in ore, lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte 10 tintinant aures, gemina teguntur lumina nocte. Otium, Catulle, tibi molestum est: otio exsultas nimiumque gestis: otium et reges prius et beatas 15 perdidit urbes. Option #2: from Catullus 39 Egnatius, quod candidos habet dentes, renidet usquequaque. Si ad rei ventum est subsellium, cum orator excitat fletum, renidet ille; si ad pii rogum fili lugetur, orba cum flet unicum mater, 5 renidet ille. Quidquid est, ubicumque est, quodcumque agit, renidet; hunc habet morbum neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum. Quare monendum est te mihi, bone Egnati. Si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs 10 aut parcus Umber aut obesus Etruscus aut Lanuvinus ater atque dentatus aut Transpadanus, ut meos quoque attingam, aut quilubet, qui puriter lavit dentes, tamen renidere usquequaque te nollem: 15 nam risu inepto res ineptior nulla est.