Вы находитесь на странице: 1из 1

Bonaventura

Legenda Maior Sancti Francisci XII 3

10

15

1 Cum igitur appropinquaret Bevanio, ad quemdam locum devenit, in


quo diversi generis avium maxima multitudo convenerat. 2 Quas cum
sanctus Dei vidisset, alacriter cucurrit ad locum et eas velut rationis
participes salutavit. 3 Omnibus vero exspectantibus et convertentibus
se ad eum, ita ut quae in arbustis erant, inclinatis capitibus, cum
appropinquaret ad eas, insolito modo in ipsum intenderent, usque ad
eas accessit et omnes, ut verbum Dei audirent, sollicite admonuit,
4 dicens: Fratres mei volucres, multum debetis laudare Creatorem

vestrum, qui plumis vos induit et pennas tribuit ad volandum, puritatem concessit aeris et sine vestra sollicitudine vos gubernat. 5 Cum autem eis haec
et his similia loqueretur, aviculae modo mirabili gestientes coeperunt extendere colla,
protendere alas, aperire rostra et in illum attente respicere. 6 Ipse vero cum spiritus
fervore mirando per medium ipsarum transiens tunica contingebat easdem, nec tamen
de loco aliqua mota est, donec, signo crucis facto et licentia data, cum benedictione
viri Dei omnes insimul avolarunt. 7 Haec omnia contuebantur socii exspectantes in via.
8 Ad quos reversus vir simplex et purus, pro eo quod non hactenus avibus praedicaverat,
coepit se de negligentia inculpare.

Вам также может понравиться