You are on page 1of 354

P. GABRIEL M. ROSCHINI O . S. M.

MARIOLOGIA
TOMUS II

SUMMA MARIOLOGIAE

Pars 111 - De singulari cultu B. M. V.

SECUNDA EDITIO
REVISA ET NOTABILITER AUCTA

ROMA E
ANGELUS BELARDETTI EDITOR
A N N O M .CM XLV I I I
P. GABRIEL M. ROSCHINI O. S. M.
S. Theologiae Magister
Socius Pont. Academiae S. Thomae Aquinatis et Religionis Catholicae
in Collegio Internationali S. Alexii Falconieri de Urbe Professor

MARIOLOGIA
TOMUS II

rS U M M A M A R I O L O G I A E
PARS TERTIA

D e singulari cultu Beatae Mariae Virginis

SECU N D A E D IT IO
R E V ISA E T N O T A B IL IT E R A U C T A

ROMAE
ANGELUS BELARDETTI EDITOR
ANNO MCMXLVIII
E x parte Ordinis nihil obstat quominus imprimatur.
R om ae, die 2 Iu lii 1948.
F r. H e n r ic u s M . G a r c ia n i

O . S . M . V ic a riu s G e n e ralis

IM P R IM A T U R :

E C ivita te V atican a, d ie i a Iu lii 1948.

f F r. A l f o n s u s C . D e R o m a n i s , E p . P o rp h y r.,
Vicarius Generalis C ivitatis Vaticanae
PRAEFATIO

Quartum hoc volumen Summae Mariologicae in prima huius nostri operis editione
quasi ex integro deerat. Quaestionem enim de cultu mariano fere tantum theologice
et brevi calamo in secundo volumine evolveramus.
Huius quarti voluminis praecipua dos haec esse videtur, quod prima vice lecto
ribus exhibetur Tractatus de cultu Mariano modo, quantum fas est, organico et
completo expositus. Aderat quidem opus cl. E. Campana (Maria nel culto catto-
lico); at opus istud, laude procul dubio dignissimum, quamvis duobus magnis volumi
nibus constans, sive quoad ordinem rerum pertractandarum, sive quoad res ipsas
pertractatas, sive quoad modum illas pertractandi valde deficiens videbatur. Ordo
enim quem sequitur minus aptus, utpote parum logicus, cuique facile apparet. Res
pertractandae ad paucas tantummodo reductas videntur, cum plures formae mariani
cultus, eaeque etiam magni momenti, negligantur, illae vero de quibus fit sermo valde
incompletae videntur; historia cultus mariani deest omnino. Modus tandem quae
stiones pertractandi prolixus plerumque est; quaestiones principales cum secundariis
miscentur, nec non plura quae paginas tantummodo implere valent, absque vera uti
litate afferuntur.
Hisce omnibus defectibus occurrere optavimus, Tractatum de cultu mariano vere
organicum et completum, quantum infirmitati nostrae licuit, exhibendo. Hac de causa
nulli pepercimus labori, nullam, prout putamus, utilem investigationem omisimus.
Cuilibet quaestioni alicuius momenti bibliographiam annectere curavimus, ad quam
illos omnes remittimus qui uberiora de aliqua re cognoscere cupiunt.
Faxit Deus, intercedente B. Virgine omnium gratiarum Mediatrice, ut volumen
hoc cultum Matris Dei et nostrae, vitae christianae fundamentale elementum, in
mentibus et in cordibus omnium magis magisque augere valeat.

Romae, die 31 Maii 1948, in festo B. M. V.


Mediatricis omnium gratiarum
AUCTOR
PARS TERTIA

D E C U L T U B. M A R I A E VIRGINIS
PRAELIMINARIA

BIBLIOGRAPHIA: C a m p a n a E., Maria nel culto Cattolico, 2 voll., Marietti, To


rino 1944, e d . 2ariveduta ed ampliata dal P. G. Roschini, O. S. M.; Catholic Encyclo-
pedia, N e w York, 16 voll., praesertim t. 15, pp. 459-472 et tab. t. 16; D u b l a n c h y , in
Dict. Theol. Cath., art. Marie, coli. 2439-2474; H a in e , De Hyperdulia, Lovanii 1864;
K o e n d e r s P., O. C., Maria in den eerendienst der Katholieke Kerk, Amsterdam 1927,
3 voll.; L e c l e r c q , art. Marie, in Dict. d'arch. chret., coli. 1982-2043; I o u r d a i n Z. C.,
Somme des Grandeurs de Marie, t. 4, Marie datis l'Sglise, Paris 1894, in-8, 676 pp.; L e h -
n e r , Die Marienverehrung, Stuttgart 1886; N e u b e r t E., La Devotion a Marie, Le Puy
1942; N i c o l a s A., La Vierge Marie et le plan divin, t. 3 e t 4, La Vierge Marie vivante
dans 1Eglise; N e w m a n , Difficulties of Anglicans, vol. II, Longmans, l ondon 190 0 ,
pp. 89-118; N o y o n A., S. I., art. Mariolatrie, in Dict. Apol., coli. 326-331; T r o m b e l l i ,
De cultu publico ab Ecclesia B. Virgini exhibito, in Summa curea, t. 4, coli. 9-425.

De connexione huius tertiae partis cum duabus praecedentibus. Postquam


consideravimus B. Virginem tum in sua singularissima missione, tum in seipsa,
seu in singularissimis suis naturae gratiae gloriaeque privilegiis, a Deo, eiusdem
missionis intuitu acceptis, sponte oritur quaestio: quomodo nos coram ipsa B. M.
Virgine gerere debeamus. Quod veluti summatim a voce cultus exprimitur.
Debemus enim B. M. Virgini singularissimum cultum eius missioni nec non pri
vilegiis eius singularissimis congruum.

De divisione huius tertiae partis. Cum iter a nobis percurrendum amplissi


mum sit atque difficile, ut ordine procedamus, praesentem partem in tres sectio
nes dividimus, videlicet: considerabimus cultum B. M. Virginis in sua interna
constitutione, in suis formis externis et in sua historia.
SECTIO PRIMA

DE CU LTU BEATAE MARIAE VIRGINIS


IN SUA INTERNA CONSTITUTIONE INSPECTO
NATUKA CULTUS B. M. V. r3

Ratio huius sectionis. Ut interna mariani cultus constitutio rite et plene intel-
ligatur, tum in seipsa (seu in sua natura, in suis actibus constitutivis et in sua
legitimitate), tum in suis consequentiis (seu utilitate ac necessitate) ante omnia
inspiciatur oportet.

Divisio huius sectionis. Porro hanc primam sectionem in quinque dividimus


capita; videlicet:
1) Natura cultus B. M. Virginis.
2) Actus seu elementa constitutiva.
3) Legitimitas.
4) Utilitas.
5) Necessitas.

Cap. I - DE N A T U R A C U L T U S B. M. V IR G IN IS 1

Est quaestio fundamentalis, et ideo praecipua. Necesse igitur est ut rite et


plene intelligatur.
1. Notio cultus. Cultus, in genere, post S. Ioannem Damascenum, commu
niter a Theologis definitur: nota submissionis ob agnitam excellentiam alterius (Or.
I I I de Imaginibus, n. 26, PG 96, 1346). Elementa igitur cultus, iuxta hanc defi
nitionem, duo sunt: a) excellentia alterius (elementum obiectivum) et b) cognitio
et agnitio, per submissionem, huius excellentiae (elementum subiectivum).
Discrimen inter elementum obiectivum et subiectivum, eorumque varii co-
niunctionis modi, originem praebent variis divisionibus cultus.
2. Divisiones cultus. I) Ex parte ELEM ENTI o b i e c t i v i (seu excellentiae per
sonalis) cultus dividitur, ante omnia, in civilem et religiosum secundum quod
excellentia ob quam quis colitur est ordinis naturalis (e. g. cultus discipuli erga
magistrum), vel ordinis supernaturalis, id est gratiae et gloriae (e. g. cultus qui
Deo, Deiparae et Sanctis tribuitur).

1 C fr N a u l a e r t s I ., Quisnam cultus praestandus est B . M ariae Virgini et quare? in V ie Dioc.


12 (1923) 231-237. K lim s h R ., W ie Protestanten M aria ehrten, in Theol ,-prakt. Quartalsch., 78
(1925) 45-56; 233-246. K n e l l e r C . A ., S. I., D ie M utter- Gottes- Verehrung in christlichen G lau-
bensleben, in Zeitschr. f . A sz. u. M y st., 4 (1929) 49-64. A u t h F ., C . S S . R ., Mariology and Luthe-
ranism, in Eccles. R ev., 80 (1929) 18 1-18 7.
14 NATURA CULTUS B. M. V.

Cultus vero religiosus, subdividitur ratione gradus in a) latriae, b) duliae et


c) hyperduliae:
a) Cultus latriae (\ a r p e ia = famulatus) est honor supremus soli Deo
exhibendus, propter supremum dominium et infinitam suae maiestatis excel
lentiam.
b) Cultus duliae (SovX eia = servitus), est honor Dei servis exhibitus ob
upematurales eorum dotes quas a Deo acceperunt.
c) Cultus hyperduliae, est specialis honor B. Virgini exhibitus, propter
singularem excellentiam qua super omnes sanctos eminet. Pertinet enim, B.
Virgo, ratione maternitatis divinae, ad ordinem hypostaticum, excedens omnino
ordinem gratiae. Ratio propria et essentialis, igitur, huius specialis cultus, non
est eius supereminens sanctitas, prout quidam vellent, sed maternitas divina, a
qua sanctitas eius supereminens seiungi non potest. Veneratur, igitur, in Virgine,
non solummodo sancta (prout in aliis fit), nec proprie mater Dei tantum, sed sancta
et Mater Dei simul. 1
Cultus insuper, ratione modi, dividitur in absolutum et relativum:
a) Cultus absolutus habetur quando quis colitur ob excellentiam ipsi pro
priam et inhaerentem; e. g. cultus Deo, Deiparae, vel sanctis delatus.
b) Cultus relativus habetur cum res aliqua (e. g. imagines, reliquiae) coli
tur propter aliam cum qua specialem relationem habet. Quaelibet relatio realis
et conveniens cultum relativum] fundare potest; at, communiter triplex relatio
vel ligamen distinguitur, videlicet: i) ligamen vitale quo olim talis res personae
iii cuius Sancti vitaliter uniebatur (reliquiae proprie dictae, e. g. ex ossibus Sancto
rum); 2) ligamen proprietatis quo olim res aliqua ad talem personam aliquo modo
pertinebat (reliquiae improprie dictae, e. g. cella, vestes etc.); 3) ligamen significa
tionis, quo scilicet imago aliqua vel symbolum aliquod in mentem revocat per-
'nam aliquam sanctam (e. g. picturae, sculpturae etc.). Ratione dignitatis, ut
r-itet, ligamen vitale superat ligamen proprietatis, et ligamen proprietatis ligamen
imaginis superat.

11) Ex parte vero e l e m e n t i s u b i e c t i v i (seu cognitio et agnitio excellentiae


per submissionem), cultus religiosus dividi potest in a) internum et externum:
a) Cultus internus habetur si submissio in mente tantum consistat;
h) Cultus externus habetur si submissio signis externis exprimitur.
Cultus externus subdividitur in privatum et publicum, secundum quod expri-
m .'m r sensus individui aut sensus societatis religiosae. Cum vero actus isti
c dtus publici sunt determinati ab auctoritate religiosa et in corpus completum
constituti, liturgiam constituunt.

_ r C o u l o n R ., C ulte en general, in D ict. Theol. Cath., t. 32, c o li. 2404-2428.



NATURA CULTUS B: M. V. !5

Tandem, cultus sive internus, sive externus, sive privatus sive publicus, ra
tione sisnorum seu actuum quibus exprimitur et integratur, dividi potest in
cultum a) : emrationis (procedentem nempe ex sola cognitione superioritatis ali
cuius : b amoris (procedentem ex vinculis sanguinis, e. g. cultus erga parentes);
r jra:i<zrum actionis (procedentem ex beneficiis acceptis); d) invocationis (proce
dentem ex cognitione potentiae et bonitatis alicuius nec non ex cognitione pro
priae necessitatis); e) imitationis (procedentem ex voluntate sese conformandi
alicui prototypo), et servitutis (procedentem ex recognitione dominii). Si cultus
;sti ad invicem conferantur, resultat quod, quamvis dari nequeat cultus invoca
tionis absque cultu venerationis, bene tamen dari potest cultus venerationis ab
sque cultu invocationis: cultus enim venerationis, ad hoc ut prodat in actum,
nihil aliud requirit nisi cognitionem excellentiae alicuius; dum cultus invoca
tionis requirit insuper cognitionem necessitatis propriae et recursum ad illum qui
nos adiuvare potest. Nil mirum, igitur, si cultus venerationis Deiparae et Sanctis
exhibitus, cultum invocationis generatim praecesserit, et si argumenta positiva
pro cultu venerationis Deiparae antiquiora et numerosiora sint argumentis pro
cultu invocationis. 1
Graphice, vero, ita variae cultus divisiones coordinantur:

C U L T U S D IV ID IT U R
ex parte elem en ti

I. O biectivi (i. c. exce llen tia e personalis) II. Subiectivi (i. e. su bm issionis)

civilis religio su s in tern us externus

ratione grad us ratione m o d i privatus p u b licu s

dulia, hiperd u lia, latria ab so lu tu s, rela tivu s ven eration is, am oris, gratitud in is,
in vo catio n is, im itation is et servitu tis

Haec omnia praemittenda erant, ad hoc ut sequentia rite intelligi valeant.

3. Errores. Plures haeretici, sive veteres sive recentiores, catholicis expro


brant adorationem Mariae. Ita Nestorius. 2 Lutherus, in Postilla circa Evange-
lium (in festo Nativ. B. M. Virginis) scribit: Virginem Matrem Mariam consti
tuunt deam quamdam, et idolum faciunt etc. Calvinus Catholicos irridebat
dicens: Quasi vero non habeat Maria, quantum illi honoris debetur, nisi dea
fiat (in Post, de festo Annunt. Mariae). Wigandus, Lutheri discipulus, scribebat:
Qui Mariam hac salutatione (angelica) compellant, in crimen superstitionis
incurrunt, quia contra Dei verbum ex creatura efficiunt deam, et Mariae divi

1 C fr A lbarelli G ., O . S . M ., 11 bisogno di una M adre celeste nelVumanita decaduta, in M a


rianum, t. 1 (1939), p p. 398 et s.
* C fr L o o fs , Nestoriana, p. 337, 353.
i6 NATURA CULTUS B. M. V.

nitatem adscribunt.1 Idem plus minusve repetierunt Melanchton, 2 Kemni-


tius, 3 Pomeranus, 4 Bullingerus 6 etc.
Adam Widenfeldt, Iansenista, in suo op. Monita salutaria, in ore Virginis
monitum hoc ponebat: Noli me colere, quasi deam subalternam; Me et
Sanctos oportet colere cultu duliae, sive dilectionis et societatis; attende ne dulia
tua degeneret in adulterinam latriam . 6
Recentiori vero tempore hanc eandem accusationem contra catholicos affe
runt Pusey, 7 Hodge, 8 Lea, 9 Gladstone,10Hallam,11Littledale,12Clarke13 et
Monod qui has lepidas res scribebat:Mariaestobiectumdevotionispeculiaris
quae adoratio perpetua appellatur.14 Asserunt praefati auctores acatholici cultum
Deiparae nullum habere fundamentum sive in Scriptura (ubi potius contraria
inveniuntur) sive in Traditione, seu in aetate apostolica aut subapostolica.
Contra hos omnes dicimus: Calumniaris, prout ex doctrina catholica statim
patebit.15
Attamen, nostra etiam aetate non desunt Protestantes, praesertim in Anglia
et in Germania, qui cultui B. Virginis favent;16 dum, e contra, catholici quidam

1 A p . S. Petrum Canisium , in op. D e M aria Virgine incomparabili, in Summa aurea, V I I I ,


1071.
2 In A p olo g. Confessionis.
3 D e invocatione Sanctorum.
4 In cap. X L I V Ieremiae prophetae.
5 In cap. I I Ioannis.
6 C fr Sumina aurea, t. 5, pp. 166, 198. Eadem catholicis im properat Iansenista B ord as-D u -
m oulin , qui, in suo opere Les Pouvoirs Constitutifs de VEglise (in Indicem relato) duo capita habet
circa hoc: L e Marianisme substitui au Christianisme.
7 C fr. N e w m a n , L anglicanesimo e i l culto della Vergine, Piacenza 1909, p. 126.
8 Systematic Theology, t. 3, p. 284.
9 Auricular Confession, t. 1, p. 106.
13 The Vatican Decrees.
11 View o f the S tate o f Europe during the M iddle Ages.
12 Plain Reasons... p. 51.
13 C fr M onth, 41 (1881) 219; 1882.
14 M arie est l ob jet d u n e devotion speciale a p p e lle 1adoration perpetuelle (C fr Encyclo-
pedie des sciences religieuses, ed. 1877, t . i , p . 82).
15 C fr B u t l e r , apud M ig n e , Demonstrations evangeliques, t. 12, coi. 20.
ls Ita Pius X I in E n cy cl. L u x veritatis a. 1931: N olum us tam en heic rem silentio praeterire,
quae haud m ediocri solacio nos afficit, v id elicet nostris hisce tem poribus N ovatores etiam n onnul-
os D eiparae V irgin is dignitatem m elius agnoscere, ad eam que studiose reverendam honorandam -
que allici atque m overi. Q u od quidem , dum m odo ex intim a atque sincera eorum conscientia, non
-u tem ex tecta quadam ratione conciliandi sibi catholicorum anim os proficiscatur, ut alicubi e ve
nire com perim us, N o s om nino sperare iu bet fore u t ad rem bonis om nibus orando operandoque
Tenentibus ac Beata V irgin e deprecante, quae errantes filios m aterno prosequ itu r anim o ipsim et
*d im um Iesu C h risti gregem adeoque ad nos, qu i licet im m eriti, eius in terris partes agim us aucto-
tatem que sustinem us, tandem aliquando reducan tur ( A A S X X I I I , 1931, 5T3 s )-
A n no 1899, C an onici A n glican i S . Pauli, L o n d in i, statuam B. V irgin is supra tabulam C om -
NATURA CULTUS B. M. V. *7

{inter illos praesertim qui in nationibus Protestantibus vivunt) animum parum


benevolum (ne dicam contrarium) relate ad cultum ab Ecclesia Deiparae tribu
tum ostendunt.1

Prop.: B. Virgini i) non debetur cultus latriae sive absolutae,2 2) sive rela
tivae; 3) neque cultus simplicis duliae tantum, ceteris Sanctis communis; sed cul
tus peculiaris omnino, qui hyperduliae dicitur .
Prima pars est de fide; secunda est sententia communis; tertia vero est theo
logice certa.
1. In primis, ergo, B. M. Virgini, cultus latriae absolutae minime est exhi
bendus, cum cultus iste Deo tantum, uti Creatori, excellentiae infinitae, conve
niat, dum B. Virgo, simplex, quamvis singularis ac praestantissima, est creatura,
excellentiae finitae. Dignitas enim maternitatis divinae non est infinita simpli-

m unionis collocandam curaverunt. A n glo -C ath o lici, u ti aiunt, devotiones nostras erga D eiparam ,
u t Rosarium , M en sem m arianum , adhibent; et in recen ti revisione operis Prayer B ook , ab E p i
scop atu A n glican o adprobata, devotio erga San ctos et erga B . V irgin em perm ittitur. C f H o c h -
k ir c h e , iu n .-iu l. 1931; V ie Catholique, 15 aug. 1931. C fr etiam C r o m l e y , Protestantspraise M ary,
in Cath. Digest. 4 (1940) 35-7; B a u d e n b a k e r C ., Marienblumen atiffremder Erde, 1913; Marienpreis
nichtcatholischer Dichter, 1914; M ax I u n g n i c k e l , Was feh lt der evangelische K irch ei in D ie Post,
19 n ov. 1919. Ib i asserit Ecclesiam E vangelicam frigid am esse et M aria M atre indigere.
1 Ita C a m p a n a : P er la G erm ania il P. S ch iith S . J. ci da d elle in fo rm azio n i che n o n avrem m o
m ai supposto, e che m ai n o n crederem m o, se n o n ci fossero garantite da u n tale testim o n io ... T r a
l altro riferisce d i un p eriodico cattolico che, certo nella sicurezza d incontrare l approvazione, se
n on d i tu tti, d i una parte alm eno dei suoi letto ri, scriveva che troppo si onora M aria , E riporta
anche, che in una riu n ion e d i Sacerdoti, pubblicam ente si giudic6 biasim evole che P io I X e Leone
X IIIa b b ia n o dato eccessivo impulso al culto di M a r ia ... E so g g iu n g e : E per citare a n ch e esem pi d i
q u e sti u ltim issim i tem p i (a p rile 1914), r ic e v e ttid a M o n a co u na le tte r a ,in c u im is o n o co m u n ica te ,
p e r do cu m en ta re 1a tte ggia m e n to assun to a n ch e da S a c e rd o ti co n tro la d iv o z io n e a M a r ia , espres-
sio n i d i qu esto ten ore: n ella C h iesa, la u n a ltare e q u i una C ro c e con T A d d o lo r a ta ! E d a v a n ti ad essa
la vecchierella si fa il segno della C roce. N o n solo; ma la cosa diventa aneor piii scandalosa, quando
si vede la gente inchinarsi profondam ente e perfino ingin occh iarsi n on solo davanti al C rocifisso,
ma anche davan ti a llim m agine d e ilA d d o lo ra ta!... (M aria nel Dogma cattolico, ed. 4, p . 200,
T o rin o 1936).
2 V id en tu r huiusm odi cultu m D eiparae tribuisse Collyridiani. D e ipsis S . E phipanius haec
scrib it: A ccep im u s n on n u llo s, in his quae ad ss. V irgin em spectant eo am entiae progressos u t pro
D e o illam n ob is obtrudere vellen t, ac de ea velu ti m ente capti, ac furiosi loqueren tur. F e ru n t enim
m ulierculas quasdam in A rabia, qu o e T h ra c ia profectae erant, n ovum illu d dogm a com m entatas
fuisse; adeo u t in V irgin is nom en et hon orem collyridem sive tortam (ciam bella) panis sacrificantes
offerant, et con ven tu s habeant; in sanctissim ae, inquam , V irgin is n om en , m odum om nem prae
tergressas, nefariam rem . et cu m D e i contum elia coniunctam , aggredi, hoc est in illiu s nom en per
m ulieres sacrificium facere (H er. 78). A ttam en , e x verbis S . E piph an ii n on apparet, evidenter sal
tem , m ulierculas illas D eiparam revera adorasse. C fr A l b a r e l l i G ., O . S . M ., L eresia dei C olliri-
diani e il culto paleo-cristiano d i M aria, in Marianum 3 (1941) 18 7-19 1. D o LGER F . I., D ie eige-
nartige Marienverehrung der Philomarianiten oder Kollyridianer in Arabien, in A n tike u. Christen-
tum. K u ltu r und Religiongeschichtliche Studien, 1 (1929) 107-142.
i8 NATURA CULTUS B. M. V.

-iter sed secundum quid tantum, ratione scilicet termini infiniti qui est Deus.
Ceterum ipsamet Virgo, cultum latriae Deo tribuit. Atqui nequit una eademque
persona cultum latriae simul tribuere et accipere eodem modo quo aliquis creare
rt creari nequit. Iure ergo animadvertit Angelicus: Quamvis beata Virgo sit
?uper omnes angelos exaltata, non est tamen exaltata usque ad aequalitatem
Dei. vel unionem in persona. Et ideo non dicitur sedere ad dexteram, sed a dex-
tris, in quantum honor Filii aliquo modo participative, non plenarie redundat
in ipsam in quantum dicitur Mater Dei, sed non Deus (In I I I Sent., Dist. 22,
q- 3- ad 3).
2. Nonnulli tamen auctores conati sunt tribuere B. M. Virgini, vi eius divi
nae maternitatis, cultum relativum latriae. Auctores isti ita ratiocinantur: Que
madmodum S. Cruci, ex eo quod Christum sustulit, cultum tribuimus latriae
relativum, ita, a fortiori, B. M. Virgini, quae nedum Christum detulit sed et
generavit, idem cultus est tribuendus.
Suarez speculativam huiusmodi cultus possibilitatem admisit. Alii vero illum
de facto admiserunt saltem in analogis casibus. Attamen opinio haec sustineri
non potest. Ratio enim excellentiae intrinsecae rationi praestat extrinsecae excel
lentiae. Quare ille cui ob intrinsecam excellentiam cultus debetur, minime debet
ob excellentiam extrinsecam coli. Determinatio speciei cultus, ex ratione intrin-
seca, non vero ex ratione extrinseca oriri debet.1
Ceterum in praxi (praesertim inter fideles parum instructos, qui inter cul
tum absolutum et relativum erga intellectualem creaturam distinguere nesciunt)
periculum in idololatriam labendi facillime haberetur. Ergo cultus huiusmodi
admittendus non est.
3. B. Virgini ergo tribuendus est cultus hyperduliae. Ipsa enim, ratione suae
singularis missionis et singularium privilegiorum, Sanctos omnes simul sumptos
excedit, et ordinem a se constituit. Non est ergo, in cultu, cum aliis Sanctis annu
meranda, sed supra Sanctos omnes singulariter colenda, cultu qui hyperdulia

1 C onfirm atur doctrin a haec ex decisione S. O fficii. Etenim , in exem plari quodam Cursus
Theologici Salmanticensium, t. 10, th . a i , dist. 38, du b. 1, 2, n. 6, p. 933, ed. C olon ien sis a. 1691,
A u c to r probare v u lt quod reliquiae sanctorum (e. g. cor S. T h eresiae, stigm ata S . Francisci) in
luantum tales, d eben t hon orari eodem cultu ac honoran tu r personae ad quas p ertin ent. S i vero
rehquiae illae sub alio respectu considerentur, n on repugnat quod ipsis exhibeatur cultus su perior
-litu qu i ipsorum personae tribu itu r. E t ratio est quia fieri optime potest illu d quod est alicuius sancti
r-liqida, esse mraculosum D ei opus in quo ipse specialissime splendet et honorari possit. E t tunc reliquia,
icet quatenus pertinet ad sanctum adoretur solum dulia, tamen, quatenus est miraculosum D ei opus,
et illum subinde specialiter repraesentat, adorari potest latria... . A t in exem plari superius nom inato,
verba illa fuere abrasa, quam vis adhu c legibilia, et in m argine legitu r: Todo este que esta sigilado
tsza mandado borrar y quitar por el Santo O ficio . E t de facto in edition ibus subsequentibus, verba
31a n en am plius apparent. (C fr T e r r i e n , L a mere de D ieu ..., I I p art., 1. 20, Paris, s. d ., t. 2, p. 19 7 ,
in nota).
NATURA CULTUS B. M. V. !9

communiter appellatur. Hinc Codex Iuris Canonici, Ecclesiae doctrinam circa


hoc paucis complectens, praecipit: Sanctissimae Trinitati, singulis eiusdem
Personis, Christo Domino, etiam sub speciebus sacramentalibus, debetur cultus
h.'~llc: Beatae Virginis cultus hyperduliae; aliis cum Christo in caelo regnanti
bus cultus duliae (C. 1255). Et Sacra Congregatio Rituum, in decreto 1 Iu-
nii 1SS4 docebat: Eminentiori veneratione, supra ceteros sanctos colit Ecclesia
Reginam et Dominam Angelorum, cui in quantum ipsa est Mater Dei... debetur
non qualiscumque dulia, sed hyperdulia .
Iure igitur meritoque Pius X I in Encyclica Lux veritatis, postquam singula
rem dignitatem Deiparae exposuit, quaerebat: Cur igitur Novatores atque aca-
tholici non pauci tam acerrime nostram reprobant in Deiparam Virginem pieta
tem, veluti nos cultum subducamus uni Deo debitum? An nesciunt iidem, neve
attente considerant nihil posse Iesu Christo gratius obvenire, qui in Matrem
suam magno profecto flagrat amore, eiusque sanctissima imitantes exempla vali
dum patrocinium eius conciliare nobis studeamus? (A A S, 23, 1931, 513).

O BICITU R : 1) Martinus I Pontifex, in Epistola ad Theodorum scribebat:


Porro de domina nostra gloriosa semper virgine Maria, quae Deum et Domi
num nostrum Iesum Christum peperit, quam omnes sancti et catholici Patres,
Dei genitricem appellant, utpote quae Deum hominem genuit, falsum contra
me, imo contra suas ipsorum animas iniqui viri testificati sunt. Nam quisquis
beatam super omnem creaturam et naturam humanam, absque eo qui genitus
est ex ea, venerabilem semperque virginem, matrem, videlicet, Domini nostri
non honorat atque adorat, anathema sit et in praesenti saeculo et in futuroi>(Ep. 14,
P L 87, 200). Ergo catholici B. Virgini cultum latriae tribuunt.

R ESPO N D ETU R: Vox adorare latu sensu ibi accipienda est, ut syno-
nima vocis honorare . In eadem enim pagina (Ep. 15) vox adorare eviden
ter sumitur pro honorare , cum de homine vivente dicatur: Quia nos eum
voluimus adorare . Cum igitur adorare de pura creatura dicitur, honorare
evidenter significat.
Idem habetur sive in S. Scriptura sive apud Patres. Sic, e. g., in libro I Paral.
c. 29, legitur: Et benedixit omnis Ecclesia Domino Deo patrum suorum: et
inclinaverunt se, et adoraverunt Deum et deinde regem . Hic, vox adorare
tribuitur Deo et regi, quamvis Deo cultus latriae et regi cultus tantummodo civi
lis tribuendus sit. Ita etiam apud S. Ioannem Damascenum: Neminem oportet
ut Deum adorare, nisi eum qui natura Deus est; omnibus autem honorem debi
tum habere propter Dominum... Solum rerum omnium procreatorem, et opi
ficem adoremus, et latriae cultu veneremur, ut Deum natura adorandum. Ado
remus et sanctam Dei genitricem, non tamquam Deum, sed ut Dei matrem, et
quantum pertinet ad humanitatem. Adoremus etiam Sanctos ut electos amicos
Dei, et libere loquendi cum ipso facultatem assecutos (Serm. I I I de sacris imag.).
20 NATURA CULTUS B. M. V.

In his et in aliis exemplis quae adduci possent, terminus adorare generio


sumitur pro veneratione, non vero specifice, pro cultu latriae qui Deo soli tri
buendus est.
Attamen, praestat ab hoc termino, ubi de Deipara et de Sanctis agitur, absti
nere, ne aequivocatio oriatur et ita adversariis recriminationis occasio praebeatur.

O BICITU R : 2) Sacrificium Deo offertur: Colent eum in hostiis et mune


ribus (Is. 19, 21). Atqui catholici sacrificium Mariae offerunt (proprias enim
Missas in eius honorem habent). Ergo illam uti deam cultu latriae venerantur.

R E S P O N D E T U R : Concedo Maiorem. Nego minorem et consequens. Certe,


sacrificium Deo soli offertur, cum sit recognitio supremi Dei dominii super om
nia. Negamus tamen catholicos sacrificium Mariae offerre. Offertur enim sacri
ficium Deo in honorem B. M. Virginis, non vero B. Virgini. Non enim dicitur:
Offero tibi, Maria , sed: Offero tibi Deo meo vivo et vero . B. Virgo com
memoratur in Missa, et praesertim in Missis propriis ad hoc ut peculiari modo
honoretur, intercessio eius obtineatur et in exemplum adducatur. - Idem dicen
dum de votis quae a fidelibus Deo fiunt, in honorem Mariae aut alicuius Sancti:
votum enim est promissio Deo facta, promissio vero Deiparae facta, materia
voti potius quam votum dici debet (cfr S. Th. 2-2, q. 88, a. 5, ad 3).

OBICITUR-. 3) Deiparae, in cultu qui ei exhibetur, haud raro tribuuntur


praedicata quaedam quae Deo tantummodo conveniunt (e. g. omnipotentia,
plenitudo gratiarum, fons misericordiae etc.). Ergo Deiparae latriae cultus a
catholicis tribuitur.

RESPO N D ETU R: Distinguendum est inter varia praedicata: quaedam


enim ita de Deo dicuntur ut nullimode de creatura dici valeant (e. g. esse a se,
immutabilem, aeternum, primum principium et ultimum finem); quaedam vero
de Deo et de creaturis dici possunt: de Deo per essentiam, absque limitibus, et
de creaturis per participationem, cum limitibus (e. g. bonitas, potentia, miseri
cordia etc.).

O BICITU R : 4) Catholici Mariam simul cum Christo venerantur et invo


cant. Atqui Christo tribuitur cultus latriae. Ergo et Mariae cultus latriae de facto
a catholicis tribuitur.

R ESPO N D ETU R : ex eo quod Filii et Matris nomina simul venerentur et


invocentur, minime sequitur aequalem cultum ipsis tribui: Christus enim ado
ratur, Maria vero veneratur. Responsio haec confirmari potest exemplis ex
S. Scriptura desumptis. Ita, e. g., S. Elisabeth, Spiritu Sancto inspirante, Matri
e: Filio simul benedicit: Benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ven
tris t u i (Luc., 1, 42). Ita faciens, nullimode Matrem Filio coaequavit.
CULTUS VENERATIONIS 21

C ap. II - DE A C T IB U S SEU E L E M E N T IS C O N S T IT U T IV IS
C U L T U S B. M. V.

Cum in seipso, idest, in sua natura cultus marianus consideratus iam sit,
modo in pluribus suis actibus seu elementis eum constituentibus aut integran-
tfb-is considerandus est.
Porro actus huiusmodi sunt sex:
i) veneratio; 2) amor; 3) gratitudo; 4) invocatio; 5) imitatio; 6) servitus.
Huiusmodi actus variis titulis B. M. Virgini debitis apprime respondent.
Primo ergo debemus B. M. Virgini cultum venerationis tamquam Dei Matri,
ideoque singulari praeditae excellentia; secundo vero cultum amoris tamquam
spirituali Matri nostrae; tertio cultum gratitudinis tamquam Corredemptrici;
quarto cultum invocationis tamquam divinarum omnium gratiarum dispensatrici;
quinto cultum imitationis, quia tota Sancta speculumque, post Christum, om
nium virtutum absolutissimum; sexto tandem cultum servitutis, tamquam coeli
terraeque Reginae.
Incipiamus igitur a cultu venerationis seu simplicis honoris.

Art. 1 - D E C U L T U V E N E R A T IO N IS

Primus actus cultus erga Beatam Virginem veneratio, seu honoris exhibitio,
dicitur, quaeque actus sive internos (e. g. existimatio Deiparae) sive externos
complectitur.

Prop.: B. Virgo est cultu venerationis colenda .

Prob.: 1) S. S e r i p t u r a , Angelos et Sanctos divino Spiritu afflatos


nobis, in actu profundae venerationis erga Virginem exhibet.
Evangelium enim nobis narrat profundae venerationis actum, ab Angelo
erga Virginem ipsam die qua Dei Mater evasit peractum. Ipsam nempe gratia
plenam ac in mulieribus benedictam salutavit. Quare ergo et nos non poteri
mus eumdem actum eademque venerationis verba, olim ab Angelo, divina mis
sione insignito, prolata iterare?
Etiam Novator quidam Dietlein in suo opusculo quod inscribitur Evan-
gelische Ave Maria, Hallae anno 1863 edito, patheticis verbis lamentabatur quod
Novatorum religio ob eius odium in Beatissimam Virginem suis asseclis impedi
ret ne eamdem salutationem adhiberent quam ipse Deus per angelum suum
B. M. Virgini detulit.
Evangelium insuper venerationem] nobis testatur, a Sancta Elisabeth B. V ir
ginis exhibitam. Nam, divino Spiritu afflante, Virginem salutavit verbis: Bene
dicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris t u i (Luc., 1, 42).
22 CULTUS VENEBATIONIS

Quapropter, Angelus quidam (S. Gabriel) simul cum Sancta (Elisabeth)


ideoque totius hierarchiae intellectivae in tota sua varietate comprehensae, prae
clarissimi repraesentantes, B. Virginem venerati sunt. Nonne igitur et nos eam
venerari poterimus?

Prob.: 2) T r a d i t i o n e . Traditio nobis testatur B. M. Virginem iugiter


venerationis obiectum fuisse.
Eam venerata est anonima quaedam evangelii mulier haec profetica profe
rens verba: Beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti (Luc., 11, 14-28).
Eam venerati sunt primi christifideles in catacumbarum tenebris, rusticis
imaginibus eam pingentes, prout videre est in Catacumbis Priscillae, ubi imago
Virginis habetur saeculo 11 depicta, una cum scaenis adorationis Magorum et
Annunciationis quae pariter ad secundum saeculum pertinent. Cemeteria autem
Domitillae, S. Petri, atque Callisti, picturis similibus decorantur quae pariter
ad secundum et tertium saeculum pertinent. Quare ergo christifideles illi super
sacras parietes illam voluerunt imaginem pingi nisi venerationis gratia?
Ceterum priusquam celebraretur Concilium Ephesinum (a. 431) a quo Pro
testantes cultum B. M. Virginim originem duxisse vellent, iam templum B. M.
Virgini dicatum in illa urbe (Efesii) exstabat in quo ipsum Concilium postea
celebratum fuit.
Eadem inenarrabilis laetitia qua excepta est, a populo Ephesino, solemnis
divinae B. Virginis maternitatis definitio, ostendit quantum in cordibus illorum
fidelium infixa esset eiusdem Deiparae veneratio. Huius venerationis signum
est etiam templum S. Mariae Antiquae cum effigibus marianis circiter saec. iv,
Romae detectum. Sed praeter hoc, alia etiam templa, Romae, Beatae Virgini
mox dedicata fuerunt; ita e. g. Basilica S. Mariae Maioris. Plura alia Antiochiae,
Ierosolimae et alibi, fere omnia ante Ephesinum Concilium, erecta sunt.
Iam inde a seculo primo post Christum natum, christianorum filiae Maria
nomine appellari coeperunt,1 quo nomine etiam naves appellatae sunt. In Museo
Vaticano duo numismata saeculi iv cum effigie B. M. Virginis asservantur, quo
rum quaedam pulcherrima sunt, omniaque parvum foramen habent: quod ea
ad collum appensa fuisse, ut hodie fieri solet, ostendit.
Saeculo v generalis fit usus Ecclesias Deiparae dedicandi. Saeculo vi nomen
Maria in Canonem Missae introducitur ad Communicantes. 2
Tandem B. M. Virginem Patres et Ecclesiae Doctores scriptis suis venerati
sunt.
Apocrypha scripta, quae tam copiose circa Eam floruerunt et quorum quae
dam ad prima Ecclesiae saecula pertinent, fidem saltem primorum christifidelium

1 C :r. L e B l a n t , Inscriptions chretiennes, t. 1, p. 102, 856; t. 2, pp. 358, 461. R o h a u l t de

L a S . Vierge, t. 1, p. 315.
5 C fr P h o b s t , D ie Abendlandische M esse, M iin ster, 1896, p . 15 3.
CULTUS VENERATIONIS 23

eorumdemque erga Virginem venerationem testantur. Variae hae formae vene


rationis marianae, optime explicari possunt, ex immani debito quod humanum
genus erga B. Virginem habere persentit. Qua de causa nullam occasionem omit
tit ad gratitudinem suam erga Beatam Virginem ostendendam.
Deus autem, venerationem Matri suae tributam, in locis praesertim ubi eius
cultus magis efflorescit ipsaque magis invocatur, maximis prodigiis patratis,
approbavit et approbat, confirmavit atque confirmat. Nobilissimum Lapurdiense
Sanctuarium meminisse sufficiat in quo coram innumeris testibus, sive Christi
fidem sequentibus, sive non, strictissimo sub scientiae examine, B. Virgo con
tinuo prodigia patrat,1 quae sunt veluti divinum sigillum legitimitati cultus vene
rationis, Ei tributi, appositum.
Praeter suffragium Evangelii et Traditionis, idem venerationis cultus etiam a
ratione confirmatur. R a t i o ipsa enim nobis dicit Eos colendos esse in quibus
peculiaris quaedam excellentia refulget. Porro quisnam excellentior Maria Dei
matre quae est Dei opus omnium praestantissimum? Optime igitur Aligherius
hanc veritatem illustravit, in cantico X X IX Purgatorii (v. 82-87), cum in solemni
electorum processione, quam in terrestri Paradisi visione contemplabatur, viginti
quattuor seniores introduxit qui iisdem quibus Angelus et Elisabeth verbis, Dei
Genitricem acclamabant:
Sotto cosi bel ciel, comio diviso
ventiquattro seniori, a due a due
coronati venian di fiordaliso.
Tutti cantaron: Benedetta tue
nelle figlie di Adamo e benedette
siano in eterno le bellezze tue!

Nec veneratio quam B. Virgini tribuimus, venerationi Christo debitae damno


esse dicatur, cum haec mera et gratuita sit Novatorum assertio. Bene quidem
ipsi sermocinarentur si nos catholici Matrem Iesu ita coleremus ut eamdem ve
nerationem divino eius Filio nullo modo referre curaremus: quod inter Catho
licos minime accidere novimus. Nos utique Beatissimam Virginem tamquam
praecelsam creaturam imo summam inter creaturas colimus, semper tamen ut
simplicem creaturam non ut Deum illam veneramur.
Insuper, ob eius peculiares cum Christo relationes, eam colimus quippe quae
Mater eius est ac Socia in opere redemptionis nostrae. Nedum igitur cultus eius
minimum infert damnum divino cultui, sed potius illum auget. Etenim, Mater
et Filius nexibus intimis sunt coniuncti. Unde laus Matris in Filium naturaliter
redundat, sicut et gloria Filii in Matrem. Redundat in Filium scripsit S. Hil-

1 Prodigia haec circiter decem m illia sunt, quorum quatuor m illia a C om m issione scientifica
rite adprobata.
24 CULTUS AMORIS

delfonsus - quod impenditur M atri.1 Idcirco ardentissimum Cordis Filii


desiderium hoc est quod Mater honoretur.
De cetero hoc est factum omnium oculis patens, contra quod nullum valet
argumentum: nemo Iesu, filio Mariae, tam adhaesit vel adhaeret, quam qui eius
dem Matri adhaesit vel adhaeret. Cur enim Iesus tam parum inter Protestantes
colitur? Quia eius Matrem colere desierunt. Chi non ha un cuore grande per
la Madre dicebat S. Ioseph Cafasso non puo avere un gran cuore per il
Figlio . 2 Clarissimus autem P. Faber, cum anno 1845, ab Anglicanismo ad Ca
tholicam religionem se convertit, haec scripsit: Nesciebam quid esset dilectio
Christi usquedum cor meum ad pedes Mariae non deposui. E contra: Cur Chri
stus inter Catholicos adeo colitur? Propter eximiam illam venerationem quam
erga B. Virginem habent. Mater a Filio seiuncta, nequaquam considerari potest,
cum Deus ipse indissolubiliter illos coniunxerit. Proinde, quod Deus coniunxit,
homo non separet.
Concludendum igitur est cum S . Epiphanio: S i t i n h o n o r e M a r i a (Adv.
haer. III, haer. 79, PG 42, 742).

Art. 2 - D E C U L T U A M O R IS F IL IA L IS

Prop.: B. M. Virgini, tamquam Matri nostrae spirituali, cultus amoris est


tribuendus .
Cultus huiusmodi, potius quam actus constitutivus vel integrativus Mariani
cultus, est ut ita dicam,
anima seu principium motor ceterorum actuum.
Quo magis enim B. M. Virgo diligetur eo candidiores vehementioresque
erunt venerationis, gratitudinis, invocationis, imitationis et servitutis actus. Duo
ergo breviter consideranda sunt: Cur et quomodo B. Virgo sit diligenda.

I - Cur B. Virgo diligenda sit.


Innumerae fere sunt rationes nos ad Eam diligendam impellentes et ad cor
nostrum erga ipsam inflammandum aptae.
Ven. Carolus Hyacinthus a Sancta Maria, O.S.A. Exc., in opere suo quod
Mater amabilis inscribitur, 365 enumerat rationes seu motiva, pro unaqua
que anni die, quae ad Sanctissimam Virginem diligendam nos impellere debent.
Nec adhuc contentus, ad haec pervenit verba: I motivi che ci spingono ad
amare la gran Madre di Dio e dolcissima madre nostra Awocata, sono tanti
quanti sono i respiri che Ella emise in tutto il corso della sua vita, e specialmente
quando fu eletta Madre del Signore, perche tutti quei respiri erano diretti al
nostro bene (o. c., p. 19, Genova 1940).

1 Dz Virginitate perpetua S . M ariae P L 96, 109.


1 Istrusioni per Esercizi Spirituali del Clero, p. 273, T o rin o , 1893.
CULTUS GRATITUDINIS 25

Yerumtamen, praecipua ratio quae ad eam diligendam impellere debet, et


ad quam ceterae rationes reduci possunt, vere proprieque est haec: quia B. Virgo,
vera spiritualis Mater nobis est. Amor vero filiorum erga matrem est omnino
innatus ac praepotens. Eo vel magis quod Beatissima Virgo est omnium matruum
amabilissima ac amantissima: amabilissima, quia pulcherrima et optima; aman-
tissima vero prout ex doloribus quos pro nostra salute pertulit apertissime patet.
Dicamus igitur et nos cum S. Anselmo: Sicut tu (o Iesu, Filii Dei) vere diligis
et diligi vis eam (Mariam), ita mihi des ut vere diligam (Or. 52, P L 98).

II - Quomodo B. M. Virgo sit diligenda


Facile dictu: cum aliquem sincere ardenterque diligimus, cuncta quae ei
displicent cavere et quae placent adimplere conamur. Duo [igitur requiruntur
ad hoc ut B. M. Virgo sincere diligatur; nempe: quae ei displiceant cavere et
quae Ei placeant adimplere.
Quae autem coelesti Matri nostrae displiceant, optime novimus, cuncta nempe
quae, Iesum, filium eius amabilissimum offendunt, seu peccatum eiusdemque
affectus. Magna enim et ineffabilis prorsus est oppositio inter Mariam et pecca
tum. Qui ergo ei displicere non vult odisse ac cavere peccatum [diligenter debet.
Hoc autem constituit, ut ita dicam, elementum negativum amoris erga B. Vir
ginem. Elementum vero positivum in hoc consistit quod in cunctis quae Ei pla
ceant exerceamur. Amor enim est ignis; ignis autem contineri nequit cum ad
expansionem, natura sua, tendat. Probatio dilectionis, exibitio est operis, ait
S. Gregorius. Iamvero, innumerabilia sunt opera et obsequia quibus Mariae
placere possumus. Unde ex eis, prout libet, unusquisque seligere potest.

Art. 3 - DE C U L T U G R A T IT U D IN IS

Prop.: B. Virgini, utpote Corredemptrici, gratiarum actionis cultus debetur.


Breviter ergo videamus, cur et quomodo gratitudo Ei tribuenda sit.

I - Cur B. M. Virgini grati esse debemus


Ratio patet: grati enim esse debemus erga cunctos benefactores nostros. Bru
ta quoque huiusmodi gratitudinis sensum et persentiunt et ostendunt. Qui ergo
grave gratitudinis officium non persentit, inferiorem brutis se ostendit.
Ad rem S. Thomas: Omnis effectus naturaliter ad suam causam convertitur;
unde Dion, dicit 1 cap. de Div. Nom. (part. I, lect. 1) quod Deus omnia in se
convertit, tamquam omnium causa: semper enim oportet, quod effectus ordi
netur ad finem agentis: manifestum est autem, quod benefactor, inquantum
huiusmodi, est causa beneficiati; et ideo naturalis ordo requirit, ut ille qui susce
pit beneficium, per gratiarum recompensationem convertatur [ad benefactorem
secundum modum utriusque: et, sicut de patre dictum est supra (q. 31, art. 3
26 CULTUS INVOCATIONIS

et i o i , art. 2) benefactori quidem, inquantum huiusmodi, debetur honor, et


reverentia; eo quod habet rationem principii; sed per accidens debetur ei sub
ventio, vel sustentatio, si indigeat (S. Theol., II-II, q. 106, art. 3).
Iamvero, quisnam, post Deum, magis quam B. Virgo nos beneficiis cumu
lavit? Ipsa est quae una cum Redemptore, utpote Corredemptrix nostra, sati-
sfacendo et pro nobis merendo, coelorum ianuas a peccato clausas aperuit, atque
a Satanae iugo nos eripuit.
Ipsa est quae, ineffabilium dolorum pretio, simul cum Christo, regeneravit
nos vitae supernaturali gratiae divinae propter peccatum amissae.
Ipsa est quae neque sibi neque Filio suo quem, absque exemplo, plus quam
Seipsam diligebat, pepercit, ut nos perpetuo felices redderet. Omnes gratiae
quibus a Deo cumulati sumus, nulla excepta, per purissimas eius manus per-
transeunt.
Nemo ergo post Deum gratitudine nostra tam dignus, sicut B. M. Virgo.
Ratio itaque ac fides illud Apostoli monitum: Grati estote ( Thess. 5, 18)
auribus et cordibus nostris iugiter repetunt.

II - Quomodo grati esse debemus


At, quomodo grati tu do Corredemptrici nostrae practice demonstranda est?
S. Thoma tres modos indicat quibus nostra gratitudo erga benefactores demon
strari debet. Dicit enim: Habet (gratitudo) diversos gradus secundum ordinem
eorum, quae ad gratitudinem requiruntur: in qua primum est, quod homo ac
ceptum beneficium recognoscat; secundum est, quod laudet et gratias agat: ter
tium est, quod retribuat pro loco, et tempore secundum suam facultatem (S . Th.,
II-II, q. 107, art. 2 c). Tribus ergo modis (quorum unus est alio perfectior) unus
quisque fidelium tenetur grati animi sensus Deiparae, Corredemptrici nostrae,
demonstrare, videlicet: 1) eius beneficia recognoscendo; 2) eiusdem erga nos
liberalitatem laudando; 3) illi aliquid, cor nostrum praesertim, retributionis
gratia, offerendo ac iugiter et plene consecrando.

Art. 4 - D E C U L T U IN V O C A T IO N IS
Prop.: B. Virgo magna animi fiducia est invocanda.
Beatissima Virgo nedum est Corredemptrix nostra, verum etiam omnium
gratiarum Dispensatrix. Ad eam ergo maxima cumTiducia confugere debemus.
\ ideamus proinde cur et quomodo sit invocanda.

I - Cur B. M. Virgo sit invocanda


Leo X III, in Litteris Encyclicis Paterna caritas, ait: Contendite ut suffra-
gratrix adsit apud gratiae thronum gloriosa, benedicta, sancta, semper Virgo
Deipara Maria, Christi Mater, et offerat preces nostras Filio suo et Deo nostro .
CULTUS INVOCATIONIS 27

Et in Encycl. Octobri mense-. Religiosissimorum patrum et maiorum per


secuti exempla, ad Mariam sanctam Dominam nostram perfugiamus; Mariam
Matrem Christi et nostram appellemus concordesque obtestemur: Monstra te
esse Matrem, sumat per te preces; qui pro nobis natus, tulit esse tuus . Eam publice
et privatim, laude, prece, votis compellare concordes ne desinant et obsecrare
Matrem Dei et nostram: monstra te esse Matrem (Encycl. Adiutricem populi).
Idem Pontifex clare exponit quomodo Deiparae invocatio dignitati Dei mi
nime adversetur. Ait enim: Tantum vero abest ut hoc dignitati Numinis quo
dammodo adversetur, quasi suadere videatur maiorem nobis in Mariae patro
cinio fiduciam esse collocandam quam in divina potentia, ut potius nihil Ipsum
facilius permoveat propitiumque nobis efficiat. Catholica enim fide docemur,
non ipsum modo Deum esse precibus exorandum, sed beatos quoque coelites,1
licet ratione dissimili, quod a Deo, tamquam a bonorum omnium fonte, ab his,
tanquam ab intercessoribus petendum sit. Oratio, inquit S. Thomas, porrigitur
alicui dupliciter, uno modo quasi per ipsum implenda, alio modo, sicut per ipsum
impetranda. Primo quidem modo soli Deo orationem porrigimus, quia omnes ora
tiones nostrae ordinari debent ad gratiam et ad gloriam consequendam, quae solus
Deus dat, secundum illud Psalmi L X X X III, 12: gratiam et gloriam dabit Domi
tius . Sed secundo modo orationem porrigimus Sanctis Angelis et hominibus, non
ut per eos Deus nostras petitiones cognoscat, sed ut eorum precibus et meritis oratio
nes nostrae sortiantur effectum... 2 Iam quis omnium, quotquot beatorum incolunt
sedes, audeat cum augusta Dei Matre in certamen demerendae gratiae venire?
(Encycl. Augustissimae Virginis).
Animadvertit idem Pontifex discrimen inter ritum invocandi Deiparam et
ritum invocandi sanctos: ... implorandae vero Virginis ritus aliquid habeat cum
Dei cultu commune, adeo ut Ecclesia his vocibus ipsam compellat, quibus exo
ratur Deus: Peccatorum miserere (Ibid.).
B. M. Virginem invocare debemus eo quod tota fiducia nostra digna appa
ret, imo, post Deum, dignissima.
Aliquis enim totam fiduciam nostram acquirit, cum:
1) scit seu optime novit atque intelligit cunctas necessitates nostras;
2) nobis succurrere potest;
3) nobis succurrere vult.
Atqui talis nimirum est Maria, quippe quae auxilium suum scit, potest ac
concedere nobis vult. Scit, quia nos nostraque in Deo iugiter videt; potest, cum
omnipotens sit apud Eum; vult quia nos in Ipso quam maxime diligit. Ipsa,
utpote Beata, scit quae nobis sunt necessaria vel utilia; utpote Mater Dei, Ipsa
potest quod vult; utpote vero Mater nostra, Ipsa vult quod potest.

1 C on e. T r id . sess. 25.
2 I I - I I , q. 83, art. 4.
28 CULTUS INVOCATIONIS

a) B. M. Virgo, imprimis, scit nobis auxilium praebere, quia nos in Deo


videt.
Nam, actus quo B. Virgo nos in Deo, sub lumine gloriae, videt, valde similis
est actui quo Deus Seipsum videt. Iamvero, Deus propriam Essentiam et ea
quae in ipsa repraesentantur, tamquam imagines in mundissimo speculo, unico
eodemque simplicissimo actu videt. Ergo Deus omnia possibilia atque existen-
tia, cum omnibus eorum circumstantiis in Seipso videt. Omnes autem animae
ad intuitivam visionem admissae, Deum Unum et Trinum, ope luminis gloriae,
contemplantur, cunctaque in Ipso cognoscunt quae Essentiam eius attingunt,
et aliquomodo ad eas referuntur. Huiusmodi cognitio, luminis gloriae ratione,
ad eforum felicitatis atque gloriae plenitudinem pertinet (S. T h o m a s , In I V Sent.,
dist. 44, q. 3, a. 1; Sum. Th., II-II, q. 83, a. 4, ad. 2). Sic, e. g., mater quae libe
ros suos in mundo reliquit orfanos, eosdem iugiter videt eorumdemque necessi
tates cognoscit. Paucis: omnia quae ad illos pertinent, beati in Deo vident. Ve
rum, si omnes Beati, hac rerum et personarum, quae ad eos pertinent, gaudent
visione, multo magis ea gaudere debet B. M. Virgo, et quidem gradu suae bea-
titudini suoque Matris officio congruente. Proinde, quaecumque ad eam perti
nent, in Deo videre debet. Unde iisdem oculis quibus Divinam videt Essentiam,
et nos filios suos, singillatim, cum omnibus virtutibus, defectibus, necessitatibus,
poenisque nostris perspicit. Clara quidem, directa distinctaque est haec visio,
quae, si Dei non equiparat visionem, cunctorum tamen Angelorum et Sancto
rum visionem excedit.
Si ergo Beatissima Virgo omnes miserias, necessitates atque desideria nostra
in Deo videt, procul dubio auxilium nobis ipsa praebere scit, remedia nobis tri
buens opportuna, necnon idoneas nobis gratias distribuens.
b) Sanctissima Virgo, praeterea, nos succurrere potest. Ratio in eo est quod
B. Virgo, apud Deum, supplicationibus suis, omnia potest.
Patres enim et Ecclesiae Doctores, admirabilem chorum constituunt, cum
eius potentiam magnificant; omnia quae Deus potest imperio, Mariam propriis
precibus obtinere declarant. Iesus et Maria, uterque omnipotens; Iesus ex natura,
Maria ex gratia; Iesus ex essentia, Maria ex participatione; Iesus ex iure, qua
Deus, Maria ex gratia, qua Mater Dei. Nihil enim amisit illius dulcis auctoritatis
quae in diebus vitae suae Ei a Deo recognita est. La sua parola sempre rispettata,
attinge alia memoria dei suoi patimenti una forza misteriosa che fa vibrare nel
Cuore di Cristo tutte le corde delFamore filiale e lo rende inchinevole ad una lar-
ghezza senza misura... (Monsabre, Conf. 50). Ergo Virgo nos succurrere potest.
c) Sanctissima Virgo, tandem, auxilium nobis praebere vult, quia nos in
Deo diligit. Ipsa diligit nos: 1) quatenus membra mystici corporis Christi Filii
sui, Christum totale constituentia; 2) quoniam est Mater nostra, et ideo diligit
nos amore omnino ineffabili, quemcumque amorem excedentem. Porro si B.
Virgo nos ita diligit, haud dubie nobis auxilium praebere vult, cum diligere nihil
CULTUS INVOCATIONIS 29

aliud sit quam velle bonum alicui. Hinc nil mirum si fideles, inde a saec. il-in
Illam invocare coeperunt prece: Sub tuum praesidium..., ad hoc ut ab omnibus
periculis liberarentur 1. Saeculo iv, S. Gregorius Nazianzenus ( + 389) recursum
refert cuiusdam virginis christianae ad B. Virginem Mariam (Or. X X I V in lau
dem S. Cypriani, P G 35, 181). Circa finem eiusdem saeculi v, S. Ambrosius
virgines christianas hortabatur ad B. Virginem invocandam (De Jnstit. Virg., nn.
86-88, P L 16, 339s). Saeculo v, christiani Africae septentrionalis B. Virginem
invocare solebant verbis: Sancta Maria, adiuva n o s2.

II - Quomodo B. M. Virgo sit invocanda


B. M. Virgo summa cum fiducia est invocanda. Nam si ipsa nobis succurrere
scit, potest, ac vult, necessario concludere oportet nos ad eam iugiter ac in cunctis
necessitatibus nostris sive naturalibus, sive supernaturalibus, magna cum fiducia
recurrere debere. Etenim Si Mariae ait Pius X ut par est, confidimus...
nunc quoque illam sentiemus esse Virginem potentissimam, quae serpentis caput
virgineo pede contrivit (Ad diem illum).

Q U A E R I P O TE ST: Estne necessaria explicita B. Virginis invocatio ad hoc


ut gratias nobis impetret, vel sufficit tantum invocatio implicita?

RESPO ND ETU R: 1) Ad hoc ut B. Virgo pro nobis ad Dominum interce


dat, non est necessaria explicita invocatio. Potest enim B. Virgo sicut et Chri
stus intercedere pro nobis, et, de facto, pluries id facit, etiam non rogata a
nobis, saltem expresse, e. g. gratiae quae ad orandum nos movent, ad poeniten
tiam excitant etc. Ita fecit in nuptiis Canae. Iure cecinit Aligherius: La tua
benignita non pur soccorre a chi dimanda, ma molte fiate liberamente al
dimandar precorre (Par. X X X III, 16-18). Nulla enim gratia hominibus con
ceditur absque intercessione Mediatricis omnium gratiarum.
Caeterum, dici potest quod invocatio Virginis est implicita in omnibus
petitionibus gratiarum eo quod quisque gratias petere intendit illo ordine quo
Deus vult, et scimus Deum nihil absque Maria nobis concedere velle. Hoc
sensu intelligenda sunt verba Aligherii: Donna, sei tanto grande e tanto vali
che qual vuol grazia e a te non ricorre sua disianza vuol volar senzali
(Par. X X X III 13-15).
2) Quamvis explicita invocatio in singulis casibus non sit necessaria, est ta
men valde utilis. Quo enim frequentior et ferventior est Virginis invocatio, eo
citior et copiosior est eius miseratio.

1 C fr M arianum , 3 (1941) 97-101


2 D e l a t t r e A . L ., L e c u lte de la S ain te V ie rg e en A fr iq u e , P a ris - L ille , 1907, p . 74S.
3 CULTUS IMITATIONIS

Art. 5 - D E C U L T U IM I T A T I O N I S

Errores. Non defuerunt qui retinuerint actualem imitationem SS. Virginis


ad ipsam essentiam eius cultus seu devotionis pertinere. Ita Erasmus Roteroda-
mensis qui scripsit SS. Virgini cultum illum solummodo placere, qui in eius
virtutum imitatione consistat. Maria aiebat non quaerit a nobis ut pia sibi
persolvamus cantica. Gratissimum Illi cultum praestiteris, si fueris imitatus .1
Lutherus quoque et Protestantes quo magis cultum invocationis Sanctorum
atque B. M. Virginis deprimunt eo magis imitationis cultum extollunt [(cfr G r i-
s a r , Luther, Freiburg i. Br., 1911-12, t. 2, pp. 569 ss.).
Iansenistae animadvertunt, frustra Beatam Virginem colere qui Eam non
imitatur. Sic e. gr. Widenfeldt, in opere Monita Salutaria, in I. Monito haec
verba in ore B. Virginis ponit: Qui Deo non placet, neque mihi placet; ego quos
amatores volo, imitatores cupio . 2

Vera exponitur sententia

Prop.: Licet verus cultus B. Virginis absque proposito vel desiderio quodam
eam imitandi ne concipi quidem possit, actualis tamen Eius imitatio, qua talis,
ad ipsius cultus essentiam non pertinet, quamquam sit eius optimus fructus, pul
cherrimum decus nec non finis proximus .
Exponitur Prop. Etenim: quod verus cultus B. M. Virginis absque proposito
vel desiderio eam imitandi non concipiatur, ex hoc apparet quod in eo, omnia
ad imitationem Deiparae conferunt ac directe impellunt. Eo enim mediante,
Mariae placere conamur. Iamvero patet rem pergratam seu medium aptissimum
ad B. M. Virgini placendum, esse propositum et desiderium Ei similis fieri, sua
exempla sectando. Ergo verus cultus et vera devotio absque proposito vel desi
derio saltem eam imitandi concipi nequit.
Quod autem actualis imitatio B. M. Virginis ad essentiam cultus Ipsius
non pertineat, ex eo patet quod a Patribus, Scriptoribus ac a tota Ecclesia tam
quam peccatorum Refugium invocatur. Atqui certo peccatorum Refugium
non esset, si ad Eam, qua talem, peccatores, cum suis etiam vel minimis obse
quiis, suisque precibus, confugere non possent, ut ipsos a malo eripiat atque in
bonum dirigat.
Etenim haud raro accidit ut, qui Mariam laudando diligit, diligendo imitet.
Si reipsa (B. Virginem)^amaverimus... animadvertebat Dubois contra W i
denfeldt non tantum cupiet imitatores, sed faciet . 3 Idet dicit Boudon, asse-

: Colloq. peregrinatio, Colloq. fam iliaria, L ipsiae, 1893, t. 1, p. 359; t. 2, p. 5 1 .


1 C f r BouRASSfi, Summa aurea, t. 5, coi. 142 .
; Defensio B . M . Virginis et piorum cultorum eius, ap. B o u r a ss Is, Summa Aurea, t. 5, co i. 14 2 .
CULTUS IMITATIONIS 31

rens pietatis exercitia erga B. Virginem iter esse tutum quo ad imitationem vir
tutum suarum pervenitur.1 Eo vel magis quod actus cultus ex parte peccatorum,
minime spernendi sunt. Peccatoris enim oratio ut Angelicus docet (II-II, q. 83,
a. 6) propter meram Dei misericordiam, ad impetrandum est apta, dummodo
quis, pietate ac perseverantia motus, quae ad salutem sunt necessaria petat.
In hoc casu enim, contingere potest ut infinita Dei misericordia illius precem
exaudiat. Quare potius quam a cultu Deiparae peccatores avertere, illis ad eun
dem sunt excitandi atque adhortandi, cum imperfecta quidem sed vera sit eorum
devotio.
Praeterea constat iuxta Concilium Tridentinum (sess. 6, can. 7) pec
catores ante iustificationem, actus vere formaliterque rectos (quales sunt, e. g.,
actus fidei, spei, timoris inferni, attritionis et huiusmodi) perficere posse. Pote
rit igitur erga Beatam Virginem actus verae devotionis persolvere, ut Rosarii vel
trium Ave Maria recitatio, ac inde, mediante eius validissima intercessione,
ad gratiam divinam iterum sperare se reversurum eternamque salutem conse
cuturum. Hoc autem revelatione S. Gertrudis confirmatur (Liber IV). Ipsa enim
sub pallio Beatissimae Virginis multitudinem animalium diversae speciei accur
rere vidit, quae peccatores repraesentabant peculiarem devotionem erga Illam
exhibentes, et quamquam brutis similia essent, tamen Mater misericordiae illos
blanditiis tutelisque eos recipiebat ad hoc ut illos sanctos redderet.
Quod autem actualis imitatio B. M. Virginis maximum fructum constituat
pulcherrimumque decus, necnon finem proximum cultus qui Deiparae tribuitur,
ex eo patet quod ubi huiusmodi cultus viget, ibi etiam clara exemplorum eius
imitatio florescit.
Etenim, Beata Virgo animas Ipsam colentes, post suavem propriarum virtu
tum trahit odorem. Ipsa nimirum, post Christum, absolutissimum est exemplar,
utpote Ei simillima, et ideo maiori iure quam Paulus Apostolus omnibus repe
tere potest: Imitatores mei estote sicut et ego Christi.
Revera, dum ceteri Sancti unum alterumve radium Solis divini, Christi, vivi
diori modo in seipsis reflectunt, B. Virgo e contra cunctos eius radios reflectit.
Iterum, dum ceteri sancti moralium Christi lineamentorum unum vel alterum
in seipsis referunt, B. Virgocuncta eius lineamenta in seipsa fidelissime exprimit.
Insuper, nedum Ipsa est exemplar post Christum absolutissimum, sed etiam
maxime debilitati nostrae idoneum, quatenus mere humanum, dum Christus
est exemplar divinum simul et humanum.
Hinc iure meritoque Leo X III scribebat: Ecce autem in Maria virtutis om
nis exemplar vere bonus^et providens Deus constituit nobis aptissimum eumque
oculis et cogitatione intuentes, non animos, quasi divini numinis fulgore per
stricti, despondemus, sed ex ipsa allecti communis propinquitate naturae, fiden

1 B o u d o n , A v is sur la devotion d M arie, t. 2, c o li. 333 -3 9.


32 CULTUS SERVITUTIS

tius ad imitationem enitimur (Enc. Magnae Dei Matris). Et Pius X: Quod si


praeterea quis velit, velle autem nullus non debet, ut sua in Virginem relligio
iusta sit omnique ex parte absoluta; ulterius profecto opus est progredi, atque
ad imitationem exempli eius omni ope contendere. Divina lex est ut, qui ae
ternae beatitatis potiri cupiunt, formam patientiae et sanctitatis Christi, imitando,
in se exprimant. Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes Jieri imaginis
Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.1 At quoniam ea fere est infir
mitas nostra, ut tanti exemplaris amplitudine facile deterreamur, providentis
Dei numine, aliud nobis est exemplar propositum, quod, cum Christo sit pro
ximum, quantum humanae licet naturae, tum aptius congruat cum exiguitate
nostra. Eiusmodi autem nullum est praeter Deiparam. Talis enim fuit Maria,
ait ad rem sanctus Ambrosius, ut eius unius vita omnium sit disciplina. Ex quo
recte ab eodem conficitur: Sit igitur vobis tamquam in imagine descripta virgi
nitas, vita Mariae, de qua, velut speculo, refulget species castitatis et forma vir
tutis 2 (Ad diem illum). 3

Art. 6 - DE C U L T U S E R V IT U T IS

Praeter cultum venerationis, amoris, gratitudinis, invocationis et imitationis,


Deiparae, universorum Reginae, etiam specialis servitutis cultus debetur. In hoc
autem servitutis cultu omnes alii cultus mariani actus veluti in synthesim redi
guntur.
Praemittenda: I . Q u i d i m p o r t e t s e r v i t u s . Servitus a servo dicitur. Servus
vero proprie est qui non est causa sui: Uber vero qui est sui causa. Est ergo diffe
rentia inter operationes servi et liberi: quia servus operatur causa alterius; liber
autem causa sui operatur, et quantum ad causam finalem operis, et quantum ad
causam moventem: nam liber propter se operatur, sicut propter finem, et a se ope
ratur, quia propria voluntate movetur ad opus; sed servus nec propter se ope
ratur sed propter dominum, nec a se sed a domini voluntate, et quasi quadam
coactione (S. Th., i, q. 96, a. 4).
II. D if f e r e n t ia in t e r s e r v itu te m quae p ra e sta tu r h o m in i et s e r v itu te m
quae D eo vel D e ip a r a e Triplex est:
e x h ib e tu r .
a) Servitus homini exhibita ut docet Angelicus (1, q. 96, a. 4) indu
est a peccato, ideoque in statu innocentiae non adfuisset sicut nec erit in coelo,

1 R om . V I I I , 29.
* D e Virginib., 1. 2, c. II.
P e cu lia ri m o d o D e ip ara , in p rim itiv a E cclesia p ro p osita fu it v e lu t e xem p la r im ita n
du m , sacris v irg in ib u s. In C a ta c u m b is en im P risc illa e, in c u b icu lo q u o d a m sa e cu li i i i ,
rep raesen tatu r E p isc o p u s q u id a m q u i, d u m sa cru m v irg in ita tis v ela m en v irg in i c u id am im
p o n it, ei B . V ir g in e m ib i d e p icta m dem ostrat.
CULTUS SERVITUTIS 33
et ideo poenae rationem habet; servitus vero quae Deo vel Deiparae exhibetur
ex ipsa lege naturali derivatur, et ideo etiam in statu iustitiae originalis adfuisset,
et perdurabit in coelo. Ad legem enim naturae pertinet quod homo Deo tamquam
supremo Domino, et Deiparae, tamquam supremae Dominae servitutis suae
obsequium exhibeat.
b) Qui servit homini docet S. Thomas (II-II, q. 104, a. 5) est servus
eius secundum corpus non autem secundum mentem. Homo enim non subditur
alteri quoad omnia, sed solummodo in his quae exterius per corpus sunt agenda;
Deo vero et Deiparae homo subiicitur simpliciter, quantum ad omnia, secun
dum corpus et secundum mentem, quantum ad interiora et quantum ad exte
riora, et ideo in omnibus eis obedire tenetur. Opportune vero hic animadverti
tur quod Deipara nihil aliud a suis servis exigit nisi illudmet quod Deus vult,
observantiam nempe mandatorum et officiorum proprii status etc...
c) Servitus homini exhibita non est absque aliquo dignitatis detrimento, quia
homo bonum quod suum esse deberet alteri cedere debet illud ad illius utilitatem
ordinando; dum servitus Deo vel Deiparae exhibita est causa honoris et gloriae,
et est non solum in bonum illorum quibus praestatur sed etiam et maxime in
bonum illius qui famulatur, eo quia servire Deo vel Deiparae regnare est.

III. E r r o r e s . Quidam circa hoc erraverunt per defectum, quidam vero per
excessum.
Erraverunt p e r d e f e c t u m Protestantes saeculi xvi, negantes B. Virginem esse
Reginam et Dominam nostram, et ideo nos servos eius esse, eius famulatui ad
dictos. Ita scribit, e. g., Andreas Rivet: Quod beatam Virginem spectat, quae
communiter a Papistis Domina nostra appellatur, et quam caeli Reginam indigi-
tarunt, si hoc verum esset, ei certe deberetur servitus, non quae dominis secun
dum carnem, sed multo maior (Apolog. pro Maria SS., lib. 2, p. 672, Opera
theol., t. 3).
Erraverunt e contra p e r e x c e s s u m quidam qui, sub pietatis specie erga Dei
param, Confraternitatem Mancipiorum Matris Dei (Italice: Schiavi della Madre
di Dio) variis in locis instituerunt. Profitebantur isti libertati suae in honorem
Deiparae se abdicasse, et in huius abdicationis signum catenulas quasdam distri
buebant a confratribus collo brachiisque circumponendas; imagines quoque et
numismata catenatos sodales exprimentia divulgabant. At, S. Congregatio
Indicis, die 5 iulii 1673, Confraternitatem praefatam abolevit1 et opus repro
bavit cui titulus: Lo schiavo della Madonna SS. o vero pratica di consacrarsi
perfettamente per servo alia B. Vergine Maria . Proscripsit pariter opus: Ca
tena preziosa de schiavi della santissima ed immacolata Regina del cielo, Madre

1 C fr. Annuales O . S . M ., C e n t. V , lib. 5, t. 3, p. 287, 2, C . D . C fr etiam V o tu m C o n su l


to ris S . O fficii circa hoc, in Analecta E ccl., 1907, fasc. m aii, p. 2x1.
34 CULTUS SERVITUTIS

di Dio . Et iure quidem, cum servitus quae Deiparae sicut et Deo a catho
licis exhibetur, libertatem propriam neque tollit neque minuit, eo quod iusti in
via iussa Dei semper liberrima voluntate exequuntur.1

Prop.: B. Virgini, utpote Coeli terraeque Reginae, cultus servitutis debetur.


Prob.: I. E x M a g i s t e r i o E c c l e s i a s t i c o . Ecclesia enim anno 1304
per Decretum Benedicti X I, Ordinem Servorum Mariae sollemniter confir
mando, clare demonstravit quam legitima et commendabilis sit specialis servitus
B. Virgini exhibita. Servitae enim eius servitio se penitus devovent, ita ut eam
habitu, moribus, cultu, universa denique professione prosequantur omniaque
in eius obsequium peragere studeant. In nomine eius adunantur, in eius domo
(quia Ipsi consecrata) habitant. Ut fideles servi, gaudii et praesertim doloris Do
minae suae participes existunt, eique in omnibus magis magisque placere stu
dent. Illam continuo invocant: Regina Servorum tuorum, ora pro nobis! .
Servi igitur B. M. Virginis per antonomasiam, prout sunt omnia illa membra
quae ad praefatum Ordinem pertinent, aliis fidelibus in exemplum esse tenentur
in cultu fidelissimae servitutis Reginae omnium exhibendo.

Prob.: II. E x T r a d i t i o n e . Universa christiana traditio, cultum servi


tutis Deiparae exhibendo implicite aut explicite agnovit.2

1 A ttam en p ro u t a n im ad vertit C ard. L e p icier, o. c., p. 541 per h a n c condam nationem


n ihil om nino detrahitur excellentiae illius cultu s erga D eiparam , cuius sub nom ine verae devotionis
erga B . Virginem, insignis propagator extitit beatus G rig n io n de M o n tfo rt, quam que Sodales
Societatis M ariae ab ipso fundatae suscipiunt et c o n fo v e n t.
2 A d v im huius vocis Servus rite intelligendam , necesse est determ inare quonam sensu a
sacris profanisque scriptoribus adhibita fuerit. Iuxta scriptores sacros tum V eteris tum N o v i
T estam en ti, nom en istud Servus (quod ebraice sonat 6bd, n aar, m e sa re t; in versione L X X
vero: SovXos) haud sem per strictam significationem habuit. A liq u an d o enim hom inibus trib u itu r
qui prorsus servi n on sunt. Sic. v. gr. Josue servus M oysis vocatur (seu eius naar, puer, et
mesargt, m inister. E x o d ., 33, 11). In N o vo T estam en to vero officium S ervi vel servae exercetur
v . gr. a socru P etri, sanatione recepta (M atth ., 8, 15; M are. 1, 31), a piis m ulieribus quae Jesum
sequebantur (L u c. 7, 3, M atth . 27, 55) etc. C fr L esitre H ., D ict. B ib i., t. 5, coi. 1676. E tiam
B ergier idem anim advertit (D izion ario E n ciclo pedico, t. io , p. 194, V en ezia 1830).
Sim iliter dicend um de scriptoribus profanis sive classicae sive posterioris aetatis. S crib it enim
F orcellin i: S ervu s u niversim d icitu r qu ivis subiectus. C ic. C lu en t. 53. L e g u m idcirco om nes servi
sumus u t lib eri esse possim us. V e lle i. 2, 73 S ex. Pom peius M a g n i filius, libertorum suorum li
bertus, servorum servu s... H u c etiam spectat form ula servus servorum D ei qua hu m ilitatis ergo
."i sun t et etiam n unc u tun tu r R om ani Pontifices saltem a G re g o rii M a g n i aetate. H is praeiverat
am A u g u s t. ep. 2 17 scrib en s: A ugustin us episcopus servus C h risti servorum que C h risti e tc ...
Tetius latinitatis Lexicon, t. 5., p . 476, P rati, 1871).
Idem F o rcellin i nos certiores facit iuxta clar. m um D e R ossi (B u llett. Archeol. municip.
; >73) form ulam huiusm odi iam a sec. v i vel v ii a christianis cuiusvis gradus adhibitam fuisse.
Etenim sub influxu C hristianae religionis, servitus m in u i coepit; ex quo factu m est u t opera ser
ia a servis praestita etiam a liberis hom inibus praestari coepissent, qu i, eorum dem officiorum
CULTUS SERVITUTIS 35

T r i b u s p r i o r i b u s E c c l e s i a e s a e c u l i s , idea et praxis servitutis marianae iam


implicite continentur in titulis: Mater D om ini atque Domina a Patribus
scriptoribusque( Ecclesiae B. Virgini tributis. His enim nominibus, eam appel
lantes, seipsos Eius servos implicite profitebantur. Elisabeth, omnium prima,
Sanctissimam Virginem proclamavit Matrem Domini seu Matrem Regis ac
supremi Dominatoris, ideoque Dominam et ipsam, cum, repleta Spiritu Sancto
exclamavit: Et unde hoc mihi ut veniat Mater Domini mei ad me? (Luc., i, 42).
Elisabeth servi mater prout animadvertit Origenes matri Regis, tamquam
Dominae, se inclinat (Homil. in Lucam, PG 13, 1901C).
S a e c u l o i v titulo Dominae espressis verbis additur titulus Servi illi
correlativus. Ita S . Hieronymus nos admonet nomen Mariae in syriaco ser
mone Dominam" significare: Secundum quae Maria, sermone syro, Domina
nuncupatur (Liber de nominibus hebraicis, P L 29, 842). Graeci quoque scriptores,
in vetustissimo^opere quod inscribitur Onomastica Sacra nomini Mariae
significationem Dominae subiecerunt.1
S. Ephraem, Diaconus, qui Sol Syrorum Spiritus Sancti Psalterium, va-
tesque Mariae appellabatur, primus omnium, prout nobis constat, Servum
M ariae se nuncupavit. Postquam enim omnium mortalium Dominam Eam
proclamaverat Servum eius (ibid., p. 536), indignum ipsius servum (ibid.,
pp. 528-531), humiliter se profitetur. 2
Inde a S. Ephraem cuius scripta, teste S. Hieronymo, post sacrarum
litterarum lectionem, coram populo legebantur usque in praesentes dies,
nunquam defuerunt in Ecclesia qui servos Reginae totius universi se nun
cupaverint.
S a e c u l i s v e t v i , in Ecclesia Africana, clarissimum habemus marianae ser
vitutis testimonium. In quadam enim plumborum serie, quae ad litterarum com
mercia inter viros illustres (archiepiscopos, consules, praefectos, cubicularios
imperiales) adhibebantur, imago Deiparae habetur. In uno autem ex his plum
bis, post possessoris nomen, legitur: Servus Genitricis D e i. 3 In altero vero,
anno 1904 inter Carthaginenses ruinas detecto, legitur: Mauritius Dei Geni-

causa, servi la rgio ri sensu (ob opera praestita) app ellari perrexerunt. Proin de, titulus servus
a christianis adhibitus, iam in de a sec. v i n on am plius stricto sensu sed sensu hodierno accipi
coepit. Prae oculis habenda est haec norm a fundam entalis ad recte vocem servus explanandam
iuxta scripta auctoru m jp rim ae ac novissim ae M ed iae etatis.
1 J o u r d a in ( Somme des Grandeurs de M arie I , 309-318, Paris 1900) et alii, etiam recentes (cfr
Regina dei Cuori, t. 26, 1939, p. 146) p ro titu lo D om in a auctoritatem S . A th an asii afferunt (296-
373)- A ttam en Serm o in Annuntiat. Deip. (P G 28, 938) S . A thanasio tribu tus, ad ign otum a u cto
rem p ertin et saeculi v i i v e l v m .
2 A n im adverten d um tam en est authentiam horu m lo co ru m extra om nem dubitationem non
esse. C fr B e llo r d ^ I ., XJn servo d i M aria del iv secolo. S . Efrem, in A v e M aria, t. 43, n. 2.
3 C fr D e l a t t r e , Missiones Catholiques, m a i 1886.
36 CULTUS SERVITUTIS

tricis senus .1 Haec plumba nobis manifestant, quam intime, saeculis v et vi


(cum ad hanc pertineant aetatem), viri excellentissimi imperii Bisantini munus
honoremque servitutis marianae experirentur.
S a e c u l o v i i inter ceteros eminet, ob alacritatem qua se, mariano tradidit
famulatui, S. Hildephonsus Archiepiscopus Toletanus (607-669). Inter alia haec
ait: ideo ego factus sum servus tuus, quia tu facta es mater factoris m e i (PL
96, 106). Quam prompte servus huius Dominae effici concupisco, quam fideli
ter servitutis huius ego delector, quam plene famulari huius imperio opto, quam
ardenter ab illius dominio dissociari non quaero, quam avide ab ipsius famu
latu numquam abstrahi cupio; tam vere illi serviendi facultatem inveniam, tam
vere illi serviens gratiam illius merear, tam vere in servitutem eius sine inter
ruptione detinear, tam vere nusquam ab aeternitatis ipsius iucunditate disiungar
(De virginitate perpetua S. Mariae, PL 95, 107).
Nam, ut ego sim servus filii eius, hanc mihi dominari peropto: ut dominetur
mihi filius ipsius, huic servire decerno: ut comprober servire Deo, dominium
matris eius super me in testimonium quaero: ut sim devotus servus filii gene
rati, servitutem fideliter appeto genitricis. Sic namque refertur ad Dominum
quod servit ancillae, sic redundat ad filium quod impenditur matri, sic alternat
in nutrito quod adhibetur in nutrice, sic transit honor in regem qui defertur in
famulatum reginae (1. c. 107-108).
S a e c u l o v i i , S. Dagobertus Austrasiae Rex, grati animi causa, propter filii
resurrectionem intercessione B. M. Virginis habitam, servum eius publico
actu se declaravit, ac ei perpetuo se famulaturum promisit. Scriptor autem anna
lium, quasi per transennam addit: iuxta illorum temporum consuetudinem .
Dagobertus II anno 652 natus erat, obiitque anno 679, Ebroini, regiae domus
praefecti, iussu interfectus. Duae filiae in Martirologio Romano die 25 dec. com
memorantur: S. Adeles quae post mortem viri sui Monasterium Palatioli apud
Trevirum condidit; et S. Erminia virgo (cfr Acta Sanctorum, die 21 iul. Vita
S . Arbogosti Episcopi. - Cfr K r o n e n b u r g I.A.F., C. SS. R., Marias Heerlijkheid
in Nederland, 1, 96).
Ineunte s a e c u l o vm Summus Pontifex Ioannes V II (705-707) coram omni
bus semel atque iterum se Servum Mariae declarare gloriatur. Inter varias
marianas repraesentationes quae inveniebantur olim in Atrio Basilicae Vatica
nae, nota digna videtur illa Virgo Orans, naturali magnitudine, regali redimita
corona, ad cuius dexteram invenitur Papa Ioannes V II cum hac inscriptione:

1 D e l a t t r e , L a culte de la S . Vierge en A frique, P a ris -L ille , 1907, p. 109S.


V o ta ri p otest huiusm odi ardorem servitutis m arianae, in ter fideles A frica e septentrionalis,
nequaqu am defecisse. Ind iciu m eloquens est quaedam aenea effigies K a b ylia e in ven ta, ac anno 1312
-irru ta , cum hac in scription e litteris arabicis: V irg o protege servos tuos (C fr Compte rendu du
C v r z r h M arial tenu d Lyon, 1900, p. 189).
CULTUS SERVITUTIS 37

Ioannes indignus episcopus fecit - Beatae Dei Genitricis servus (cfr L e c l e r q


H., in Dict. d'Archeol. t. 7, coli. 2197-2212). Hoc B. M. Virginis sacellum, anno
1606, Paolo V Pontifice Maximo, dirutum fuit, quum supra vetustam fatiscen-
temque Costantinianam Basilicam praesens magnificum Templum renatae Artis
extrui coepit.1 Verumtamen, antequam illud notissimum demoliretur sacellum,
Iacobus Grimaldi, canonicorum collegii S. Petri tabularius, eundem descripsit
atque depinxit. Virgo Orans, musivo in opere depicta, anno 1609 Florentiam
translata fuit in Sacram Aedem S. Marci, ubi Antonio Ricci, nobile fiorentino
ac Episcopo Aretino curante, adhuc in Sacello R icci colitur. Effigies vero B.
M. Virginis, in opere tessellato, etiam nunc in Musivo Petriano asservatur. Sub
ea, marmorea posita est inscriptio, ab Oratorio Ioannis V II, ut iam diximus,
proveniens: Ioannis Servi Scae Mariae , quae eodem Grimaldi teste, graece
iterata est.
Ioannes V II praeterea, aedem sacram S. Mariae Antiquae in Foro Romano
exornavit, in qua picta tabula bisantina saeculi vi existebat et exstat adhuc, quae
B. M. Virginem Reginam repraesentabat, in exornatissimo solio sedentem; no-
vasque, vetustis, pictas tabulas addidit; idemque templum marmoreo suggesto
pro Evangelio ditavit, in cuius basi, ex uno latere legitur, latine: Ioannes ser
vus S. Mariae ; ex alio vero graece: Ioannes Servus Deiparae . Quae duae
inscriptiones, paucis abhinc annis detectae, in ala sinistra eiusdem templi inve
niuntur adhuc (cfr Dict. d'Arch. t. 5, coli. 2016-17).
His igitur quatuor inscriptionibus, ille supremus Ecclesiae Pastor, se Ma
riae Servum declarabat. Huiusmodi ardens amor erga Deiparam illum impulit
ad sepulturam sibi eligendam, sub Eius altare seu sub pedibus Dominae . 2
M e d io floruit S. Ioannes Damascenus. Amore erga Virginem
s a e c u lo v iii
captus, ipse testatur: Quid enim dulcius quam Beata Dei Genitrix Virgo? Illa
captivum cor meum tenet; linguam mihi furata est; diu noctuque Illam meditor
(Hom. II I in Dorm. Deip., PG 96, 754). Et alibi Eius servum se proclamat: Audi,
preces famuli tui peccatoris te ardenter diligentis atque colentis (Homil. I I I in
Nativ. Dei., PG 96, 679).
S a e c u l o i x , S . Eutymius Magnus (834-917), Patr. Constantinopolitanus, in
una ex tribus homiliis in festo Conceptionis Annae (PG 131, 1243-50) ait:
Propitia esto servis tuis, quia in te nos fiduciam habemus .
A s a e c u l o i x usque ad saeculum x i i , in Hibernia, viri et mulieres (prout
etiam hodie apud aethiopes fit) appellari solebant tamquam nomine proprio, Mael-
muire ( = Servus Mariae) vel Gillamuire ( = Serva Mariae). Ita, e. g., in docu

1 G r i m a l d i , Opusculum de sacris Veronicae sudario ac lancea qua Salvatoris nostri Iesu C hristi
latus aperuit, in V atican a Basilica m axim a veneratione asservatis. (A rch . V a t. S. Petri, cod. lat. H .,3)
2 In Libro Pontificali legitu r: S ep u ltu s ad beatum P etrum A p osto lu m ante altare oratorii
Sanctae D e i G en itricis, quod ipse c o n stru x e ra t.
3 CULTUS SERVITUTIS

mento quodam anni 964 appellatur filia Cinedis, Reginae Hiberniae. Ita etiam
appellatur Rex quidam Hiberniae.1
S a e c u l o x prae aliis excellunt in famulatu mariano, S. Odilon, tertius Abbas
Cluniacensis annis 55 (962-1049) et S. Petrus Damiani. S. Odilon, adhuc puer,
post miram sanationem per intercessionem B. Virginis obtentam, se contulit,
peregrinantium more, ad Sanctuarium Virginis Deiparae Podiense (Puy), ibi-
que, corrigia sibi ad collum posita, Eius famulatui semetipsum obtulit hanc ei
persolvendo precem: O piissima Virgo et Mater Salvatoris omnium saeculorum,
ab hodierna die et deinceps me in tuo servitio habeto... Post Deum enim amodo
nihil tibi praepono, et ultroneus in aeternum meipsum, tamquam proprium ser
vum, tuo mancipatui trado (Vita, 1. 2, cap. 1, PL 142, 915 s.).
S. Petrus Damiani in suo opusculo De bono suffragiorum, refert, fratrem
suum Marinum Damiani famulatui mariano, peregrino modo se devovisse:
Longe ante dum vegetus adhuc et sanitate floreret incolumis, depositis, nuda-
tisque exuviis, collo corrigiam qua cingebatur innexuit. Altari Beatae Dei Geni
tricis, velut servile mancipium se tradidit: mox se quasi servum malum, coram
Domina sua fecit verberibus affici dicens: Domina mea gloriosa, virginalis mun
ditiae speculum, et omnium norma virtutum, quam ego te miser et infelix offendi
per obscenam carnis meae et eam cuius tu mater et auctor es violavi mei corporis
castitatem; nunc itaque quod solum remedii superest, me tibi famulum trado,
tuae ditionis imperio subtracti corporis colla submitto. Flecte rebellem, suscipe
contumacem; nec tua pietas respuat me delinquentem cuius intemerata virgi
nitas peperit verae pietatis auctorem. Per istud ergo munusculum servitutis meae,
tibi nunc offero censum, et amodo ac deinceps quod vixero, certi canonis ap
pendam annuale attributum. Quandam ergo pecuniae summam in altaris crepi
dine posuit, et sic de misericordia quam quaesierat confisus, abscessit.
Beata Virgo, sua vice, servum suum remunerare voluit. Marinus enim, cum
iam phtisi consumptus, se quoddam mane, proximum fini vitae suae vidisset,
repente vultus eius visus est laetitia perfusus, atque exclamare auditus est: Sur-
gite in conspectu Dominae meae . Et ad Virginem conversus, ait: Eia, quid est,
Domina mea, Regina coeli et terrae, quia visitare dignata es pauperculum ser
vum tuum? Benedic me, Domina mea et ne patiaris in tenebras ire, cui lucem
tantae praesentiae contulisti. Ipsa autem, ab angelis comitata, subridenti vultu
ei benedixit ac deinde disparuit.
Idem Sanctus, hoc a quodam sancto sacerdote, qui Severus appellabatur,
quique spiritualis pater Marini erat, se compertum habuisse testatur (PL 145,
566-567).
Idem S. Petrus Damiani, aliud factum memoratu* dignum et ad cor unius
cuiusque servi B. Virginis in summam spem erigendum refert aptissimum. Bas

1 C fr W aterton, E ., Pietas M ariana Britannica, L o n d o n 1879, pp. 20 s.


CULTUS SERVITUTIS 39

sus quidam burgundus, Episcopus Aniciensis, dum e peregrinatione ad Sanctua


rium B. M. Virginis revertebatur, obierat. Statim in momento iudicii, inter bo
nos malosque Angelos tremendum commissum est proelium. Dum enim An
geli boni, eius animam in coelum introducturi erant, en demones occurrunt,
clamantes ac dicentes: Hic secundum carnem v ix it. Ad quos angeli boni: Ve
ster quidem fuit sed vita eius in obsequio Reginae Dominae nostrae, desiit.
Intervenit tunc B. M. Virgo, quae ad demones conversa, ait: Utique hic ad vos,
iuxta affirmationem vestram, pertinet; numquam tamen piissimus ac clementis-
simus Filius suus ac Dominus patietur eum vestris fieri crudelitatibus subditum
quem sub mei famulatus obsequio cernit in peregrinatione defunctum (PL
145, 562-564).
Eodem saeculo x, circa annum 1000, Eggehardus, Episcopus loci Hildesheim,
aiebat: Ego meipsum considero non iam Episcopum sed Mariae servum .1
Etiam Ioannes Aquensis, Episcopus, in poemate quodam anno 1000 conscripto,
canebat: Adiutrix proprii Henrici semper alumni - Sis foveasque tuum, Do
mina, per saecula servum . 2
Saeculo x i , S. Anselmus (1033-1109), in Oratione 50, se Deiparae servum
profitetur dicens: Sana animam peccatoris servi tui... per virtutem benedicti
fructus ventris tui. Et in Oratione 51: Pie Domine, parce servo Matris tuae;
pia Domina, parce servo Filii tui, bone Fili, placa Matrem tuam servo tuo; bona
Mater, reconcilia servum tuum Filio tuo .
Eodem saeculo xi, in carmine quodam descripta invenitur solemnis vigilia
a Romanis in honorem Assumptionis B. M. Virginis peracta. Inter alia vero ver
sus isti inveniuntur: Virgo Maria, tuos clementius aspice natos exaudi famu
los, Virgo Maria, tuos (Ex miscellanea Cassinensi, cod. 451, f. 318).
S aeculo x i i S. Bernardus (1090-1153) semetipsum fratresque suos Mariae
servulos appellabat. Ita, e. g., in sermone de duodecim stellis ait: Longe id
(affectionis carentia) a Mariae visceribus, longe sit a servulis suis (PL 183, 438).
Adam a S. Victore, in Hymno Salve Mater Salvatoris ita precatur: Iesu,
Verbum summi Patris serva servos tuae matris (PL 196, 1504).
S aeculo x i i i surgit Ordo Servorum Mariae, ab Ecclesia solemniter appro
batus. Exinde illi qui servitute Mariana gloriantur numerari non possunt.

Prob.: III. S a t i o n e . Necesse est quod ubi est propria et specialis ratio
dominii, ibi sit specialis et propria ratio servitutis . Atqui in B. Virgine, utpote
universorum Regina, est propria et specialis ratio dominii. Ergo debet esse etiam
specialis et propria ratio servitutis.

1 C fr R o h a u l t d e F l e u r y , L a Sainte Vierge, Paris 1878, t. 2, p. 483.


2 M on. Germ. H ist. Poetarum m edii aevi, t. 5, fasc. II, p. 469.
4 CULTUS SERVITUTIS

Maior, est principium S. Thomae (II-II, q. 81, a. i, ad 3). Servus enim


ait Angelicus dicitur ad dominum , et ideo ubi est specialis et propria ratio
dominii etc...
Minor iam probata est, ubi de B. Virgine universorum Regina egimus, relate
ad cunctas res creatas. Iure igitur S. Bernardinus scribebat: Tot ergo creaturae
serviant gloriosae Virgini Mariae, quot serviunt Trinitati (Serm. V de B. M. V .r
c. 6, Op., t. 4, p. 92, Venetiis 1745).
Et D i o n y s i u s C a r t h u s . : Universi sancti, qui utique ministri sunt vel ancil
lae Sancti sanctorum, etiam sunt ministri aut famulae Matris illius, id est Ge
nitricis Dei Creatoris sui, quae privilegio, iure et auctoritate maternitatis suae,
qua Mater est veri Dei et comparentalis aeterno Patri, praeest ac praecipere
potest omni creaturae in coelo et in terra (Expos. Hymni: Ave Maris Stella, Op.
min., t. 3, p. 89).

II - Quomodo Mariae servire debemus


Ut sane intelligamus quomodo terrae coelorumque Reginae serviendum sit,
oculos in fideles servos cuiuscumque Reginae terrenae convertere oportet, et
videre quo modo erga ipsam se gerant.
Porro, quisque famulus fidelis alicuius Reginae iugiter apud ipsam manet,
nec unquam eam desinit. Ergo et similiter agere debet fidelis servus coelestis
Reginae: prope Eam iugiter manere debet nec unquam ab Ea oculos avertere,
sc. semper debet de Ea cogitare. Accidit enim ut continua de Maria ferme cogi
tatio, continuam de Deo poene cogitationem faciliorem reddat. Coram Beata
Virgine nobis vivendum est ut facilius coram Deo vivere possimus.
Insuper quilibet servus fidelis cuiusvis reginae, ad nutum desideriumque
illius semper prostat paratus, quinimmo eam praevenire studet; ei insuper mo
ribus suis iugiter placere studet. Idem ergo fieri debet a servo fideli celestis Regi
nae. Ad eius nutum semper paratus esse debet. Iamvero, quid a nobis, suis ser
vulis, quaerit coelorum Regina? Nihil aliud nisi quod Iesus quaerit, quoniam
desideria Matris desideriis Filii adamussim respondent. Ipsa namque, nobis
etiam, ea repetit verba quae iam Canae nuptiarum servis protulit: Quodcumque
dixerit vobis, facite (Io., 2, 5). Porro quid nos Iesus perficere iubet? Nihil aliud
nisi divina mandata ac Ecclesiae praecepta necnon particularia vitae nostrae
officia servare. Vicissim: quid quaerit a suis famulis Beatissima Virgo? Facile in
tellectu. In cognitione et amore divini Filii sui magis magisque crescere. Insuper
ut ei iugiter vitae puritate placeat studere debent.1

1 Q u ilib et ergo verus M ariae servus cum G u ira lto R iq u ier (saec. x ii) repetere debet: Q uand
je considfcre ses grandes b o n tfe , le grand et sin gulier hon neur q u elle m a fait, quand je pense
qu elle m e v eu t p ou r serviteu r, je dois ten ir m on coeur en re s p e c t (C fr M a u r in , Les Saluts
c A m c u T , t. 1, pp. 258S. V ersio A n o l a d e , Les Troubadours, pp. 2 1 7 s.).
LEGITIMITAS CULTUS PERSONAE B. M. V. 41

Postremo, quilibet fidelis servus cuiusvis Reginae, gaudiorum ac praesertim


dolorum eius libenti animo particeps fit. Iamvero, eodem modo agere debet ser
vus Reginae coelorum. Gaudium eius est gaudium suum; dolores eius sui sunt
dolores. Debet ineffabilibus eius participare gaudiis; praecipue tamen servus
Reginae coelorum debet Eius magno ineffabilique participare dolori, quo nos
omnes, una cum Christo, ad vitam supernaturalem gratiae regeneravit. In dolo
ribus enim, magis quam in gaudiis participandis servus quilibet suam fidelitatem
ostendit. Facile quidem est gaudiis alicuius participare sed non ita facile eius
doloribus. Quapropter Ordo Servorum B. M. V., licet sub omnibus titulis B.
Virginem veneretur, erga dolores tamen Eius peculiarissimam devotionem sem
per est professus semperque profitetur, ad hoc ut Augustae terrae coelorumque
Reginae suam fidelem servitutem efficaciori modo ostendat.
En quomodo Beatae Virgini servire debemus.
Nimis autem facile esset singularem ostendere nobilitatem ex hoc famulatu
derivantem. Sicut enim splendor reginae terrenae in illos qui Ei famulantur ultro
redundat, ita et splendor Reginae coelestis. Non immerito ergo dictum est: Ser
vire Mariae regnare e st. Et de servis Salomonis: Beati servi tui qui stant coram
te semper . Similiter et cum maiori ratione de Coelorum Reginae servis repeti
potest: Beati! quia haec augusta Domina optime servis suis indulget.
Servi mulieris fortis duplici veste induti dicuntur: Vestiti sunt duplicibus .
Idem de servis Reginae coelestis dici potest. B. Virgo enim eos duplici veste in
duit, spiritualibus nempe et temporalibus bonis.

Cap. III - DE L E G IT IM IT A T E C U L T U S B. M. V.

Quatuor sunt cultus obiecta B. M. Virginem respicientia, videlicet: 1) Eius


persona, 2) Eius Cor, 3) Eius reliquiae, et 4) Eius imagines.
Breviter ergo videamus legitimitatem cultus personae, cordi, reliquiis et ima
ginibus B. M. Virginis tributi.

Art. 1 - DE L E G IT IM IT A T E C U L T U S P E R SO N A E
B. M. V IR G IN IS T R IB U T I

BIBLIOGRAPHIA: D e r c k x H., Het protestantisme en de Maria-vereering, in De


Standaard van Maria, 10 (1930) 257-265; F r a n s e s D., O. F. M., Mariavereering in de
eerste eeuwen der Kerk in Collectanea franciscana neerlandica, V , 3, Teulings 1941, in-4,
83 pp.; K l i n s c h R., Wie Protestanten Maria ehrten, in Theol.-prakt. Quartalschr., 78
(1925) 45-56, 233-246.

Haeretici quidam saeculi iv Antidicomarianitae appellati, omnium primi,


legitimitatem cultus B. M. Virgini exhibiti, negaverunt. Postea vero hostes cui-
42 LEGITIMITAS CULTUS PERSONAE B. M. V.

tus B. Virginis fuerunt Albigenses,1 Wicleffitae et Hussitae. 2 Antidicomaria-


nitarum errorem renovarunt Protestantes sec. xvi. Ipsi enim Cultum B. M. V ir
ginis necnon omnium Sanctorum tamquam idololatricum atque Christo
contumeliosum reiecerunt.
Erasmus Roterodamensis catholicus absque sensu catholico dum ex
una parte Beatissimam Virginem celebrabat, ex alia vero plurium pietatem erga
ipsam veluti superstitiosam ac Christo contumeliosam ostendens, deprimebat. 3
Lutherus, teste S. Petro Canisio, secutus est Erasmum, illius positionem
exaggerando. Ubi Erasmus scribit S. Petrus Canisius innuit sive ioco
scilicet sive serio agens, illic Lutherus irruit; et quae ille ova posuit, hic tandem
excubavit. 4
Iuxta Zockler, Protestantem, solummodo Lutheri temporibus Maria ad suum
statum purae creaturae reducta fuisset (art. Maria in Realenzykl. f. Theol., t. 12,
p. 325), Reapse, Lutherus de Maria et eius cultu, modo sibi parum cohaerente
locutus est: modo enim illam celebrat, modo illam deprimit (cfr C a n i s i u s , De
Maria Virgine incomparabili, lib. 5, cap. 11; cfr etiam A u t h F., C . SS. R., Ma-
riology and. Lutheranism, in Eccl. Rev., 8 [1929] 181-187). Item dicendum de
Zwinlio. Theodorus Beza oscenus fuit. 5
Attamen oppugnator cultus mariani omnium acerrimus fuit Calvinus. Verbis
enim durissimis contra cultum Virginis irruit, illum mendacem, superstitiosum,
adulterinum, stolidum, idololatricum, maledictione dignum exhibendo.6 Eadem,
et forsan maiori adhuc acrimonia, processit Theodorus Beza, dignus Calvini
successor. Exinde, usque ad nostram aetatem, Protestantium odium in cultum
catholicum B. M. Virginis, potius quam minuere, magis magisque succrevit.
Plures Protestantes ita legimus in Commentario londinensi The Catholic
Gazette, mensis Augusti anno 1931, p. 257 maximum odium in Beatam V ir
ginem fovent quam nervosissimos sese exhibentes, ob ea quae de Ipsa Catholici
credunt, et ob honorem quem Eidem tribuunt. Et, ut breviter dicatur, varia
horum commentorum genera, in lucem ponere non auderem . Plures quoque
lanceas contra eumdem cultum fregerunt Iansenistae saec. xvii, quamvis erga
dogmata mariana iam fixa respectum ostenderent. Ita in opusculo Monita Salu

1 C fr B o u r a s s e , Summa aurea, t. 8, co i. 195.


1 L . c., coi. 197. C fr etiam E pistola P rocop ii apud M a r t e n e , Veterum Scriptorum A nalecta,
t. 8, co i. 22.
* C fr Opera, Basileae, 1540, t. 1, p . 663; t. 4, p. 372; t. 5, p. 27, 1 112 ; t. 9, p. 952. D il l e n -

C l . , L a M ariologie de S . A lphonse M . de Liguori, I , p p . 8-15.


s c h k e id e r

1 D e M aria Virgine incomparabili, c. 10. C fr textu s L u th e ri apud B e is s e l , Geschichte der


''rrerrung M arias in Deutschland, t. 2, p. 102; B o u r a s s k , Summa aurea, t. 13, 889-908.
i C fr Summa aurea, t. 8, 882.
! C fr H e i l e r , in Ephem . Hochkirche, 1931, J u n .-Iu l., p. 200. B e is s e l, o . c ., t. 2, p. 109.
aurea, t. 13, 889-908.
CULTUS CORDIS B. M. V. 43

taria Adami Widenfeldt, in monito X V legitur: Me et Sanctos oportet colere


cultu duliae sive dilectionis et societatis; attende ne dulia tua degeneret in adul
terinam latriam . 1 Et in Monito sexto: Laus quae mihi defertur ut mihi, vana
est; laus quae mihi defertur ut Matri et Ancillae Domini, sancta e s t.
His itaque positis, statuimus legitimum esse cultum personae B, M. Virginis
tributum.
Cultus enim religiosus personae iugiter exhibetur ob aliquam excellentiam in
ipsa refulgentem. Atqui in Beatissima Virgine peculiarissima excellentia incom
parabilis dignitatis refulget. Patet ergo legitimitas cultus personae B. M. Virginis
exhibiti. Hinc Pius X II, in Litteris Encyclicis Mediator Dei et hominum diei
20 novembris 1947 scribebat: At aliud praeterea est, cur sanctis caelitibus a
christiano populo habeatur cultus, ut scilicet eorum imploretur auxilium, et
quorum delectamur praeconiis, sublevemur eorum patrociniis . Inde facile
eruitur, cur sacra Liturgia plurimas precum formulas nobis praebeat, quibus
sanctorum caelitum patrocinium invocetur.
Sanctos autem inter caelites praestantiore modo colitur Deipara Virgo Maria.
Eius siquidem vita, ex munere divinitus accepto, Iesu Christi mysteriis arctis
sime inseritur, ac nemo profecto Incarnati Verbi vestigiis propius quam illa atque
efficacius institit, nemo maiore gratia potestateque fruitur apud Cor Sacratissi
mum Filii Dei, ac per illud apud caelestem Patrem. Ipsa Cherubimis ac Sera-
phinis sanctior est, ac prae ceteris caelitibus ampliore prorsus potitur gloria,
cum sit gratia plena , sitque Dei genitrix, nobisque felici partu suo dederit
Redemptorem. Ut est igitur Mater misericordiae, vita, dulcedo et spes nostra,
ad eam clamemus omnes gementes et flentes in hac lacrimarum valle , ac
nos nostraque omnia patrocinio eius fidentes concredamus. Ipsa Mater nostra
exstitit, cum Divinus Redemptor sui ipsius sacrificium perageret; atque adeo,
hoc quoque titulo, eius nos filii sumus. Omnes nos ipsa virtutes docet; nobisque
suum porrigit Filium, unaque cum eo cuncta, quibus indigemus, auxilia, quan
doquidem Deus totum nos habere voluit per Mariam .

Art. 2 - D E L E G IT IM IT A T E C U L T U S IM M A C U L A T O
D E IP A R A E CO R D I E X H IB IT I

Legitimitas cultus erga Cor Deiparae Virginis sicut etiam erga Cor Iesu
praesertim a Iansenistis saeculi xvii qui illum tamquam novum, falsum et
admodum periculosum eum denunciabant, impugnata est.
Ipsi nimirum cunctis armis, potissimum arma ridiculi usi sunt ad illum de
struendum. Horum quidam (ex Ordine S. Benedicti) haec protulit verba: Eia,
pater Eudes, ubinam invenis fundamenta huius festi (S. Cordis Mariae)?.

3 C fr B o u r a s s S , S u m m a a u rea , t. 5, c o i. 198.
44 CULTUS CORDIS B. M. V.

Solemnitas haec mihi videtur, a demone excogitata (cfr G r a n g e s , Les ar


chii es de la devotion au Sacre Coeur de Jesus et au Saint Coeur de Marie, Liguge,
1893, vo1- H. P- H)-
Duplex haec devotio scripsit P. Sandraye, ex Oratorio Cadomensi, in
quadam epistola anni 1624 - duas fanaticas institutrices habet, i. e. Mariam
Des Vallees atque Mariam Alacoque. Prior suam devotionem erga Cor B. M.
Virginis per revelationem accepisse affirmat. Altera idem contendit relate ad Cor
Iesu (ibid.).
Ad bene intelligendam legitimitatem huius cultus, clara notio sui obiecti
tum mediati tum immediati, tum materialis tum formalis, prius habeatur oportet.
Obiectum mediatum huius cultus est persona B. M. V. ad quam cor ipsum
pertinet, quum subsistentibus tantummodo cultus tribuatur.
Obiectum immediatum vero est ipsum Cor B. M. Virginis. Hoc autem (obiec
tum) dividitur in materiale (sc. id cui exhibetur cultus) et formale (seu ratio ob
quam cultus tribuitur). Obiectum autem materiale cultus utriusque cordis, Iesus
et Mariae, est cor physicum, in ipsa sua natura consideratum.
Quod huiusmodi revera sit obiectum materiale devotionis erga Cor Christi
(ideoque etiam erga Cor Immaculatum B. M. V.) patet ex revelationibus ac
scriptis S. Margaritae Mariae Alacoque; ex primis scriptoribus et postulatoribus
huius devotionis (PP. Croiset et Gallifet), quos et ceteri scriptores tum veteres
tum hodierni secuti sunt; ex authenticis documentis, doctrinalibus atque litur
gicis, S. Congregationis Rituum; ex ipsa Liturgia (seu ex Missa et Officio); tan
dem ex votis Consultorum ab ipsa S. Congregatione rogatorum.
Rursus obiectum formale cultus erga Immaculatum Cor B. Virginis est eius
amor pro Deo atque hominibus. Quod quidem probatur documentis omnibus
nuper laudatis.
Itaque obiectum absolutum et immediatum cultus erga Cor immaculatum
SS. Virginis est eius cor carneum eiusdemque amor; paucis verbis: est eius cor
carneum utpote amoris symbolum. Vel etiam: est Amor B. M. Virginis sym
bolice ab eius carneo corde repraesentatus. Neque igitur solum Cor carneum,
neque solus amor, sed utrumque; quamquam praecipuam huius cultus elemen
tum, ratione excellentiae intrinsecae, sit amor, a physico corde, quod colere in
tendimus, symbolice repraesentatus. Unde obiectum cultus erga Cor B. M. Vir
ginis, humanae naturae plenissime conveniens, duplici constituitur elemento,
altero sensibili (cor carneum), altero spirituali (amor). Inter utrumque elemen
tum, continuus intercedit nexus in clara analogia fundatus quae habetur inter
Cor et amorem, quatenus cor est naturale symbolum amoris utpote manifesta-
tivum (non elicitivum) illius. 1 Hoc posito, huius cultus legitimitas evidenter ap

1 Si historicus in spiciatur huius quaestionis progressus tria m om enta d istin gu i possunt, v i


delicet: 1? A b in itio (seu a S. Joanne E udes usque ad festi S. C ordis approbationem anno 1765
CULTUS CORDIS B. M. V. 45

paret. Attamen duae praesertim obiectiones eam in discrimen vocare possent,


videlicet:
1) quia occasionem causamque praebet innumerabilibus peculiaribusque
cultibus; seu tot cultus quotquot sunt partes corporis B. M. Virginis;
2) quia cor non est ut supponere videtur organum elicitivum amoris.

R E SP O N D E T U R : Prima difficultas iam a fidei Promotore allata fuit (cfr


N illes N ., De rationibus festorum S. Cordis Iesu et S. Cordis Mariae, 4 ed., Oeni-
ponte, anno 1885, 1. 1, c. 2, p. 30) cum de festo S. Cordis Iesu instituendo age
batur. Facilis tamen est difficultatis solutio. Licet enim omnes partes omniaque
membra purissimi corporis B. M. Virginis, personae cui pertinent dignitatis
causa, digna sint quae venerentur, Cor tamen, ob excellentiam specificam, pecu
liarem cultus rationem praebet. Etenim, cor B. M. Virginis adhuc vivens ac pal
pitans in coelo, nedum est membrum corporis eius praecipuum, sed est etiam
cunctorum eius animi affectuum, ac potissimum amoris, naturale symbolum.
Secunda etiam difficultas quae iam a] Promotore Generali Fidei Lamber-
tini (postea Papa Benedictus XIV) peritorum hominum opinione innixus, pro
posita fuit facili negotio solvitur. Etenim, verum quidem est cor non esse af
fectuum et amoris organum elicitivum, seu sedem; 1 est tamen manifestativum
ipsorum, hoc sensu, quod praesertim ad amorem quod attinet - constantem
ac vehementem in corde, cuius motus accelerant vel temperant, prout experien
tia constat, repercussionem habent. Hoc etiam communi loquendi modo con
firmatur; dicere enim cor idem est ac amor dicere. Hoc autem quam maxime suf
ficiens est ad hoc ut cor veluti naturale non vero conventionale symbolum consi
deretur amoris qui iuxta Angelicum - praecedit omnes alias animi affectio
nes et est causa earum (S. Th., 2-2, q. 162, a. 3, ad 4). Proinde, cultus erga cor
Iesus et Mariae a quaestione inter physiologos agitata utrum sc. cor sit amoris
sedes an non est independens omnino.
Quocirca cultus qui Immacolato Cordi Mariae ab Ecclesia tribuitur, procul
dubio legitimus est. Eo vel magis quod in ipsam desinit personam, siquidem qui
aliquam partem colit personae, totam personam ipsam veneratur, ut, ex. g. cum
manus vel pes Summi Pontificis osculatur, eidem Pontifici honor tribuitur.

obtentam ) dom inabatur consideratio cordis carnei seu physici. 2) In secundo m om ento magis
vigebat consideratio cord is sym bo lici seu u ti sim plex am oris sym bolum in specti. 3) In tertio vero
m om en to quod est hodiernum utraque sententia am ico federe consociatur; agitu r sc. de
sym bolism o p syco-physico.
1 H u iusm od i sedes seu organum elicitivu m est systema cerebro-spinale.
CULTUS RELIQUIARUM B. M. V.

Art. 3 - D E L E G IT IM IT A T E C U L T U S R E L IQ U IIS
B. M. V. E X H IB IT I1

Nomine reliquiarum nedum corpora et ossa intelliguntur, verum etiam


vestes vel similia ad piam alicuius Sancti memoriam excitandam apta. Verum-
tamen, reliquiarum cultus non est absolutus sed tantummodo relativus, cum non
:am ob intrinsecam quamdam excellentiam ipsarum, reliquiae venerentur, sed
solummodo ob eorum excellentiam extrinsecam, seu, ex eo quod Sanctis olim
pertinuerunt.
Iamvero, reliquiae B. M. Virginis ex Oriente, in quo Deipara toto vitae suae
tempore vixit, provenientes, permultae omnino sunt, 2 et ad tres veluti classes
generatim reduci possunt, videlicet: i) ad reliquias suae personae; z) suorum in
dumentorum; 3) obiectorum quae ad Eam pertinuerunt vel ab Ipsa confecta
fuerunt.
1) Praecipuae reliquiae personales B. M. V. ad eius capillos, ad lactem vir
gineum et ad sanguinem reducuntur.
E variis capillis, qui Beatissimae Virgini tribuuntur, alii in quibusdam tem
plis de Urbe inveniuntur (ita in Ecclesia S. Crucis in Ierusalem, in Aede Sanctae
Mariae Maioris, S. Ioannis in Laterano, S. Agnetis) alii vero sacris in aedibus
plurium Nationum~vel unum tantum capillum possidentium vel ad summum
parvum cirrum (ciocca). At, omnibus simul sumptis, capilli isti non adaequant
unius feminae comam. Colore tamen varii sunt: alii flavi, alii nigri. Fortasse e
diversis proveniunt taumaturgicis Deiparae Virginis simulacris, Aevo Medio
valde communibus.3
Item reliquiae Eius lactis pluribus in locis tum italicis tum exteris inveniun
tur. 4 Probabiliter de miro quodam liquore agitur quod ex imaginibus Virginis

1 B a l i n g h e m A . d e , Inventaire des s. reliques de Notre-Dam e et des lieux ou elle se trouvent...


D ou ay, 1626, 12, 504, 117 p. B e is s e l , Geschichte der Verehrung M arias in Deutschland, I ,
292-304. C a m p a n a E ., M a ria nel culto, v o l. 2, pp. 480 ss., ed. 2, 1943. R o h au lt de
F l e u r y , L a S . Vierge, I, 288-297. T r o m b e l l i J. C ., D issertat. L X V I I I , apud B o u r a s s e ,
S imma aurea, t. 2, c o i. 334. V a c a n d a r d , Studes de critique, in Etudes d'Histoire, t. 3, p. 1 1 6 .
* S . G regoriu s T u ro n en sis ( f 594) iam suo tem pore de quibusdam reliquiis B . M . V irgin is
lo q u itu r quas ipse v id it, possed it et qu ibu s m iraculosam protection em adscribit (C fr D e gloria
martyrum, cap. 9 e t 10, P L 7 1 , 716 ).
a C fr D urand, C . M ., L ecrin de la Sainte Vierge, Salia 18 8 5 , 1 . 1. P raeclari s u n t cap illi B . M .V .
-*1 peculiari festo (Festum capillorum B. M . V .) colebantur prim o Patiae in S icilia (dom i com itis
R jg e r ii f 110 1) dein de M essanae.
4 In Italia in ven iu n tu r V en etiis (in Basilica S. M arci); Papiae (in T e m p lo D n ae N ostrae);
et Rom ae (in Ecclesiis S S . C osm ae et D am ian i atque C hrysogoni); F abriani n ecnon in per-
im ih is S iciliae locis.
In erreris vero regionibus, in ven iren tu r in G allia (in sacello D n ae N ostrae Parisiensis), C a r
ri sti. \ e^cntione, Podii, R hem is, S egodu n i, V iv a rii, A ndom aropolis. In G erm ania C olon iae A g rip -
CULTUS RELIQUIARUM B. M. V. 47
emanavit, aut etiam de albo liquido (e calcarea materia lacti simili composito)
e specu profluente prope Bethlehem sito, quod vulgo dicitur Crypta B. V ir
ginis eo quod ibi iuxta legendam Beatissima Virgo se recepit ut lac suum
divino praeberet Infanti; sed cum stilla quaedam eiusdem lactis in illam rupem
delapsa esset, statim eam lacteo dealbavit colore, a peregrinis postmodum in
varias regiones translato ac lac B. Virginis appellato. Agitur ergo de reliquia
quae nulla authenticitate gaudet.
Tandem, reliquiae quae sanguis B. M. V. appellantur, nihil aliud sunt quam
sanguis qui e quodam eius simulacro aut imagine mire profluxit, sicut qui
Rhedis, apud Oscelam, colitur (post miraculum anno 1494 patratum atque in
symulacro Deiparae Virginis, Sanctuarii Rhediensis, boemica in urbe, anno 1685
iteratum).
2) Reliquiae Marianae secundae classis indumenta copiosissimae sunt,
videlicet: Zona, cingulum, tunica, velamina, calceamenta, digitalia et manticae.
Zona (i. e. fascia pectoralis vel cingulum, nequit cum certitudine asseri), ex
urbe Ierosolimitana, ab Arcadio Imperatore, Bysantium translata, prius in tem
plo Blachernitano, deinde vero, Pulcheriae imperatricis opera, in templo Chal-
coprateionensi deposita fuisse videtur.1 At, Bysantio in Turearum manus de
lapso, Romam translata esset in Basilica S. Mariae Maioris, ubi servatur adhuc.

pin ae, T re v ir i, M on ach ii; in R egio n e B elgica (T o n g ris, G erard i m on te, A n tuerpiae); in H ispania
(O veti, T o le ti, S an cti A em iliani); in H ollan dia (in C ivitate M aestricht); A n n o ve r (in m onasterio
Liessensi); tandem in ven iren tu r in D an ia n ecn on in A n glia.
N otissim um est oleum vel lac m irificus qui e lign eo quodam sim ulacro B . V . in oppido Saji-
duaia prope D am ascum em anavit (C fr B a r o n i u m ad a. 870). Q u id sim ile a T rite m io narratur tam
quam prodigium quod in m o n te S. R o b e rti apud B in g en acciderit.
F eru n t etiam B. V irgin em lactem suum quibusdam degustare dedisse, i. e. S. B ernardo (C fr
V a c a n d a r d , Etudes d Histoire, ed. 1895, t. 2, p. 78) et A la n o a R u p e (C fr P L 2 11 , 776; B e is s e l ,
G eschichte... I , 298).
S . B ernardinus Senensis, verba in hanc lactis reliquiam p ro fert quae fere ad irreverentiam
pertin gun t: O , o del latte della V e rg in e M aria; o don ne, dove siete voi? e anco voi, valen ti uom ini,
vedestene mai? Sapete che si va m ostrando per reliquie: n on v abbiate fede, che elli non e vero; e gli
se ne truova in tan ti luogh i! T e n e te che egli n on e vero. Forse che ella fu una vacca la V e rg in e M a
ria? che essa avesse lassato il latte su o, com e si lassa delle bestie, che si lassano m ugnere!
Io ho questa opin ione, io, c h io m i creda c h ella avesse tan to latte, n p iu nfe m eno, quanto bastava
a quella bocchina d i C risto G esu B en edetto . (Pred. Volg., I I , 375). E t pp. 266-7: O , o, o, o! avete
ved uto del latte della V e rg in e M aria, o donne? L e bufale d i L om b ardia n on hanno tanto latte,
quanto si d ice che ne e per lo m on do. Sappiate che ella ebbe tanto latte quanto bastava alia b o c
china d i C risto Jesu ben ed etto e n on piu . A c rite r etiam contra reliquias lactis insurgebat, suo
jem p ore, G u ib e rtu s de N o ge n to (P L 156, 659).
1 C fr R ia u t , Depouilles religieuses enlevees d Constantinople au X I I I s., in Menioires de la Soc.
des Antiquaires de France, t . 36. Exuviae sacrae Constantinopolitanae, G in evrae, 1 8 7 8 . ------ C a h ie r ,
Melanges d A rcheol. t. 1, p. 5, 60. T e s tim o n iu m de veste B. V ir g in is in B lachern is, in v e n itu r
in Rev. byzantine russe, t. 2, n. 4 (est a. 860).
48 CULTUS RELIQUIARUM B. M. V.

Plura ab hac reliquia, in toto oriente celeberrima, patrata sunt miracula mul-
taeque homiliae a Patribus in eius festo habitae sunt. 1
Cingulum vero Prati, in templi maximi Sacello veneratur. Beatissima Virgo,
iuxta traditionem, illud ex alto dimisisset ad hoc ut S. Thomam de sua gloriosa
Assumptione certiorem redderet. Post varias vicissitudines, reliquia haec in pos
sessionem cuiusdam mulieris hierosolymitanae venisset. Haec autem illam uni
cae filiae suae, pio Pratensi peregrino cui nomen Michael nuptae, dote tradidit.
Michael autem, appropinquante morte (anno circiter 1141 aut 1174)1 illam ma
ximo pratensi templo dono relinquit. 2
Non obstante dubia eius authenticitate, cingulum hoc plurium prodigiorum fuit
occasio. Quinquies in anno populo ostenditur (in die Natalis, Paschatis, prima maii,
Nativitatis B.M .V. ac tandem infesto ipsius die 2 iulii, a Pio V I anno 1798 concesso).3
Pietas erga sacrum cingulum ab Ordine S. Augustini admodum diffusa est
ob antiquam traditionem (quae aetate valde posteriori scripto tradita fuit) iuxta
quam nigra Ordinis vestis (cuius cingulum, nigri coloris, symbolum eiusdem
constituit) ab ipsa Beatissima Virgine, in visione quadam S. Monicae ostensa
fuisset, quae divi Augustini, Ordinis fundatoris, praeclarissima mater fuit.
Tunica quoque integra ipsius Virginis, miraculis clara, Bysantii exstat atque
in templo Blachernitano colitur. Alia integra ac lintea tunica iuxta Baronium
in vetusto Aquarum monasterio servatur, a Carolo Magno donata, qui sua
vice a Bysantinis civibus illam obtinuerat.
Pluribus in urbibus Galliae, Hispaniae, Helvetiae etc. aliae servantur partes
sacrae Deiparae vestis.

2 Pars sacrae huius zonae, a Patriarca G u a ltiero cuidam L am b erto , ecclesiae S. M ariae B ru-
gensis praeposito, donata fuit.
3 Ita B i a n c h in i in N o tizie intorno alia Sacratissima Cintola di M aria Vergine che si conserva
nella citta d i Prato in Toscana, pag. 26: E lla n o n e d i seta, m a ben si d i una certa roba che m olto
a lo stam e o w e r o per m eglio dire al pelo d i capra, o d i cam m ello si rassom iglia: il colore e verde
chiaro leggerm ente cangiante in cen erognolo ed e sparsa d i qualche sottilissim o filo d oro. Ella e
larga un d ito e m ezzo; lunga p oi u n braccio e % d i m isura fiorentina ed ha nelFuna e nelPaltra estre-
mitk alcune pendenze lunghe u n terzo d i braccio incirca in cim a alie q u ali son o alcune nappe a fo g-
gia d i b otton i b islu n gh i il tutto della stessa roba e dello stesso colore. C o n queste particolari p ro
priet^ si distin gu e la cin tola d i M . V . che in Prato si venera; la quale siccom e per lo passato da quasi
infinite persone e stato fatto, possono ancora desse da chiunque, che talento ne abbia, con santa e
devota curiosita n o n m en o ved ersi che v e n e ra r si.
A liq u an to post, Pratenses, grati anim i causa, m u n icipali in aede im aginem quam dam pin gi
feceru n t cum hac in scription e:
10 son M ich e l da Prato che portai
11 cin g o l de la M ad re d i G esu ,
quando da 1E g itto a casa tornai.

1 PICC a r d i F ., II sacro Cingolo M ariano in Prato fino alia traslazione del 1935, P rato 1937
in -12 , V III-8 8 pp.
CULTUS RELIQUIARUM B. M . V. 49

Permulta Deiparae velamina asservantur in Italia (ut Modoetiae, Assisii,


Fori Cornelii, Cortonae, Romae ac potissimum in templo Sanctae Anastasiae);1
in Germania (Coloniae Agrippinae, Monachii, Moguntiae, Treviri, Wvirzburg),
in Belgio (Leodii et Tongris), in Hispania (Caesaraugustae) et in Gallia (Cupiaci,
et praesertim Carnuti ubi etiam hodie maximo habentur in honore).
Inter indumentorum reliquias, etiam calceamenta annumerantur, primum
a Cisterciensibus germanicis (in oppido Ophoven) deinde Dalheim venerata.
Alia Deiparae calceamenta in Gallia (Ruthenae, Suessione, Fori Iulii) asservantur.2
Anula quoque reperiuntur Duaci, Lutetiae Parisiorum, Semurii (in Burgun-
dia) Auzin et praesertim in maximo Perusino Templo (prius, per tot saecula,
Clusii veneratum). 3

1 H o ru m velam in um partem Papa C lem ens IX , in V atican u m anno 1669 trasferendam c u


ravit.
2 N e c deest quaedem digitalium reliquia, A n do m arop o li venerata, n ec n on m anticae reliquia
(sacco da viaggio) quae, ante gallicam eversionem , in notissim o cluniacensi m onasterio colebatur.
3 E bian co, rotondo, con i bo rd i rialzati, fatto d i pietra dura chiam ata am etiste d i Siria .
E cco in sintesi la sua storia: verso la fine del sec. x , la nipote delF im peratore O tton e I I I d i nom e
G iu d itta , andata sposa al M arch ese U g o che governava la T osca n a , in caric6 l orefice R ain ieri d i
C h iu si d i recarsi a R om a per procu rarle qu an ti p iu potesse d ei m igliori g io ielli colA v en d ib ili. II
R ain ieri ebbe su bito buona fortun a, perchfe appena arrivato n elleterna c it t i si imbattfc in u n m er-
cante ebreo, che potfc forn irg li tu tto qu ello che ei desiderava. L affare n on dovette essere m agro
per il figlio d Israele, poichfe n o n appena ebbe ricevu to il danaro che gli spettava, diede spontanea-
m ente al R ain ieri e senza p reten dern e veruna retribu zion e u n anello d i agata orientale, assicuran-
dolo che era qu ello stesso che S. G iu sep p e diede alia M ad on n a, quando Ella divenn e sua sposa.
G iustific6 la sua afferm azione soggiun gen do che i suoi antenati erano in stretta parentela con
S . G iusep p e ed ebbero cosi, p u r n o n essendosi m ai fatti cristian i, q u e llanelIo com e un tesoro d i
fam iglia; e che egli, alia sua volta, ben che determ inato a n on cam biare religion e, era ben lieto d i
ved er venerare q u e lloggetto fra i seguaci del F iglio d i M aria. II R ain ieri l accett6, ma senza pre-
star fed e a qu el racconto e m ettendo q u e llanello indifferentem ente insiem e agli altri gio ielli teste
acqu istati. M a scont6 caro e senza m o lto ritardo il suo scetticism o.
B reve tem po dopo che e gli era ritornato da R om a si t r o v i n el lu tto p er la m orte d e l suo unico
figlio. L o si portava al cim itero, q u an d ecco che il giovane riprende per u n m om ento la vita, giusto
quanto g li b a s t i per rim proverare il genitore d i aver trascurato il m isterioso anello e per am m onirlo
che avrebbe d ovu to consegnarlo alia Chiesa d i M u stio la fu o ri u n 4 km . da C h iu si. II padre fece
prontam ente secondo le in dicazion i m iracolose d e l figlio. M a dopo tre secoli, essendo stata nel 1300
la C hiesa d i M u stio la consum ata dalle fiam m e, la reliquia pass6 al con ven to d ei C on ven tu ali che
era den tro le m ura d i C h iu si. V i rim ase fino al 1473, nel quale ann o fu da u n francescano tedesco
d i nom e W eth er sottratto c o llin tento d i portario in G erm ania. M a al rapitore il piano n on riuscl
com e lo aveva ideato. P e r m eglio nascondere il suo fu rto, finse d i recarsi ad A ssisi, per rim anere
sem pre c o li ed in tanto affidd m om entaneam ente l anello prezioso ad u n suo conoscente d i Perugia,
colPintesa che l avreb be avuto in dietro a sua richiesta. Invece q u el religioso fu processato e messo
in carcere per alcu n tem p o in Perugia stessa, ed il suo am ico, n on si sa bene per quale tito lo , regal6
la reliquia alia citta, la quale fu talm ente con tenta d i qu el d o n o, che d e c re ti al francescano W eth er
una pensione vitalizia, affine d i com pensarlo d i averle, benchfe n on pensante, procurato u n gioiello
tan to in estim abile ( C a m p a n a , o . c ., v . I I , p. 413).

4
CULTUS RELIQUIARUM B. M. V.

Inter caetera obiecta ab Ipsa Deipara confecta, recensetur Fascia, quae Ro


mae, in Ecclesia S. Marcelli, veneratur.1
Inter varias Eius epistolas dignae sunt quae laudentur: Epistola ad S. Igna-
tium episcopum Antiochenum, ad Messanenses, et ad Florentinos. At omnes
sunt apocryphae.
Tandem, ex variis obiectis quae ad Beatissimam Virginem pertinuerunt,
haec sunt notanda: Fusus (Bysantii et Ruthenae piae venerationi expositi); acuum
theca (quae Huy in Brabantia colitur); scutella quaedam rudis (quae in sacra
Lauretana domo magno honore colitur).
Ostenduntur etiam quaedam lecti fragmenta (in Ecclesia S. Mariae Maioris
Je Urbe, Moguntiae et Liesse publice exposita). Parvula demum fasciola no
tanda venit (quae Bononiae in templo S. Stephani colitur) etc. etc.
Historicis hisce elementis circa reliquias praemissis, legitimitatem cultus, ab
Ecclesia ipsis tributi, probamus.
Quaedam tamen principia quibus hunc cultum sapientissime moderatur Ec
clesia, necessario praemittenda sunt. Quae quidem sic breviter exponi possunt:
1) Si quaedam reliquia certo authentica non est a fidelium cultu prudenter
est amovenda. 2
2) Ut alicuius reliquiae cultus legitimus reddatur, moralis certitudo aut etiam
simplex authenticitatis probabilitas sufficit, ideoque nullo modo absoluta requi
ritur certitudo, cum cultus eis tributus non absolutus sed relativus sit, in san
ctum ad quem pertinent aut pertinere censetur reliquia, desinens. Reliquiae enim
veluti symbolum constituunt, mentem et cor fidelium ad caelum et ad caelites
elevantes. Quocirca, Codex Iuris Canonici, ad fidelium scandalum praecaven
dum, vetat illas sermonibus atque scriptis, quae'in manus fidelium deveniunt,

1 U ti ab antiquiori in scription e colligitu r, ab usibus m oribusque corroborata, olim apud an


tiq u o s p opulos n u n c vero, apud rurales pauperes, B. V . eam dem , prop riis m anibus, con fecisset
fasciam , u t divin um in vo lveret Infantem . E xin de illam in Illius m em oriam apud se retinuisset. A t
cum ad coelum esset assum pta, pretiosa illa reliquia H ierosolym is penes discipulos m ansit. D e n i
que cum caeteris m agni m om en ti reliquiis servata esset ac in Basilica S . S ep u lcri pu blicae ven e
rationi exposita. Inde, a quodam fratre H u m iliato, D ertonam delata esset. Postrem o vero, exeunte
ie c. XVIII, cum Italia a 'G a llicis m ilitibu s invasa ac depopulata esset, pius quidam religiosus O rd in is
Servorum M ariae ab U rb e D ertonen si R om am in tem plu m S . M arce lli eam transtulit.
Saeculis v ii et v m S. G erm an u s Patriarca Constantinopolitanus (c. 685-733), in quadam H o
m ilia m em oratur Fasciam , C h risti ( B o lra s s k , Summa aurea, t.4 , co li. 48 ss.). In ecclesiastica quoque
rurgia de B . V irgin e canitur: E t D e i m anus pedesque stricta cin git fascia (In H ym n o : Pange
lingua gloriosi lauream certaminis).
* L o co ru m O rd in arii reliquiam quam certo non esse authenticam n orin t, a fidelium cultu
pru den ter am oveant (can. 1284). A n tiq u itu s iu xta praeceptum C o n cilii Caesaraugustani
anni 592 reliqu iarum authenticitas probatione ignis confirm abatur: si integrae m anebant, procul
du bio authenticae erant. V erum tam en de locali potius agebatur usu, cum Ecclesia num quam per-
m i v ' ut com m unis evaderet.
CULTUS IMAGINUM B. M . V. 51

ppugnari, propter solas coniecturas solave probabilia argumenta vel etiam prae-
iudicatas opiniones. Vetus ipse fidelium cultus quoddam est authenticitatis
indicium.1
Opportuna tamen ac diligentia studia minime prohibentur.
Sancivit Concilium Tridentinum ne novae admitterentur reliquiae absque
praevia recognitione et episcopali adprobatione.
Hisce positis, haud difficile est reliquiarum cultus in genere reliquiarumque
B. M. Virginis in specie legitimitatem probare.
Etenim, ipsa sacra Scriptura prae oculis ponit miracula quaedam a Sancto
rum reliquiis patrata. Sic, e. g., pallium prophetae Eliae Iordanis aquas divisit
(4 Reg. 2, 14); cadaver Elisei mortuo vitam restituit (4 Reg. 13, 21). Porro si Deus
per Sanctorum suorum reliquias mirabilia patravit nec unquam patrare inter
mittit, haud dubium est eorumdem cultum probare.
Caeterum, neminem latet pristinos fideles valde fuisse sollicitos in Marty
rum reliquiis colligendis et colendis, in aris supra earumdem reliquias erigendis
ubi in illorum honorem sacrum fiebat.
Ne putemus Ecclesiam, usque ad saec. xvi, sese nefandae idololatriae tradi
disse, reliquiarum cultus legitimitas, ex hac consuetudine, apertissime apparet.
Notatu digna sunt vehementia illa S. Hieronymi verba: Omnes Episcopi non
solum sacrilegi, sed et fatui iudicandi qui rem vilissimam et cineres dissolutos
in serico et vase aureo portaverunt? (Adv. Vigil, n. 5, PL 23, 358).
De caetero huiusmodi cultus, priusquam catholicus, omnino humanus di
cendus est, cum magnae cordis indigentiae apprime respondeat.

Art. 4 - D E L E G IT IM IT A T E C U L T U S IM A G IN IB U S
B. M. V IR G IN IS T R IB U T I2

1. Notio imaginis. Imago plerumque figura alicuius personae sacrae intelli-


gitur arte repraesentata.
Iuxta Angelicum (S . Th., 1, 35, 1), tria requiruntur ad imaginem constituen
dam, videlicet: a) _similitudo cum exemplare ab ipsa expresso, b) ut similitudo
huiusmodi saltem unam e peculiaribus proprietatibus referat; c) ut exprimatur
ab exemplari cuius est imago, tamquam a suo principio (intellectualis ordinis
non autem physici).

1 L o co ru m O rd in arii ne sinant, m axim e in sacris con cion ibus, libris, ephem eridibus vel
com m entariis fovendae pietati, ex m eris con iectu ris, ex solis probabilibus argum entis v el praeiudi-
catis op in ionib us, praesertim verbis lu dibrium aut despectum sapientibus, quaestiones agitari de
S acrarum R eliqu iaru m authenticitate (C an . 1286).
2 G r u m e l V ., art. Images (C ulte des) in D ict. Theol. C ath., t. 7, coli. 766-844. E m e r e a u C .,
a rt. Iconoclasme, in D ict. Theol. Cath., t. 7, co li. 575-595.
52 CULTUS IMAGINUM B. M. V.

Defectu primae conditionis (seu similitudinis) pictura S. Theresiae a Iesu


Infante, e. g., nequit imaginem B. M. Virginis constituere.
Defectu secundae conditionis (seu similitudinis in quadam peculiari proprie
tate) simia in tabula depicta, e. g., nequit esse hominis figura.
Defectu tandem tertiae conditionis (seu relationis originis) guttula aquae
perfecte alteri similis, eius imago appellari non potest.
Iure igitur imago ita definiri solet: Similitudo in aliquo signo speciei ab
exemplare expressa ; videlicet: similitudo in una e peculiaribus proprietatibus
ab exemplare derivata. Quapropter imago in quibusdam cum exemplare con
venit, in quibusdam vero discrepat. Convenit cum exemplare (a quo expressa
est atque deducta) ratione similitudinis, ita ut ipsius exemplaris nomen ad ipsam
transeat, e. g. imago regis plerumque rex dicitur, et dum colitur rex ipse colitur.
Discrepat vero in hoc quod inter imaginem et exemplar naturae differentia
habetur. Exemplar enim vivit, cogitat, operatur: quae omnia imaginibus minime
competunt.
Prima ergo imaginis proprietas (seu similitudo cum exemplare ad quod per
tinet) eius cultus legitimitatem constituit; dum e contra secunda proprietas (dif
ferentia naturae) naturam condicionemque eiusdem diserte statuit. 1
2. Errores2 Tribus prioribus saeculis Tertullianus, Clemens Alexandrinus,
Minucius Felix, Arnobius atque Lactantius sacras quasdam oppugnaverunt
imagines. Verumtamen nulla revera gavisi sunt victoria.
Initio saeculi iv Concilium Elvirense (305 vel 306), in can. 36, picturas in
templorum parietibus pro universa Hispania prohibuit (Ne quod colitur et
adoratur in parietibus depingatur ). Haec tamen prohibitio brevi tempore per
duravit.
Eusebius quoque Caesariensis ab argumentis tum theologicis tum scripturi-
sticis, ut aiebat, permotus, Constantiae, Constantini imperatoris sorori, Christi
imaginem denegavit (H. E., 7, 18).
Saec. iv, Philossenus, monophysita Magburgensis ( f c. 523), Severus An-
thiochenus omnesque generatim Acephali, imaginibus fortiter obstiterunt (cfr
M a n s i , t. 13, coli. 253, 317).
In Occidente, eodem saec. iv, Serenus Massiliensis Episcopus, cunctas suae
episcopalis urbis diripuit imagines. Ipse tamen a Gregorio Magno reprehensus fuit.

1 H is dictis, discrim en in ter im aginem et idolum , im aginem et sym ulacrum statim in telligitur.
R adicale enim discrim en in ter im aginem et idolum in eo n ititu r, quod du m im ago veram si
m ilitud inem in stitu it cum persona expressa, idolum e contra fictam eam dem sim ilitudinem praebet
quam repraesentare conatur, ideoque, id quod n o n est, repraesentat.
D ifferentia quae v ig e t in ter im aginem et sym ulacrum in h o c est ponenda, q u od du m im ago
rtalem refert sim ilitudin em cum re repraesentata, sym ulacrum e con tra (e verbo sim ulare ) si-
m a b t , at veram cu m re quam repraesentare v u lt sim ilitu din em m in im e reddit.
r C f r B r e h ie r , L a querelle des images ( V I I I e- I X e sie c le ), P a ris , 1904.
CULTUS IMAGINUM B. M. V. 53
In Oriente vero Ichonoclastae (seu qui sacras frangunt imagines) vel Icono-
machi (seu sacrarum imaginum oppositores), sive usus sive cultus sacrarum ima
ginum praecipui oppugnatores fuerunt. Bellum tamen in imagines, a Leone
Isaurico, Imperatore, anno 725 inceptum, ultra saeculum, i. e. usque ad annum
842, opera successorum eius protractum fuit. Quidam (i. e. vehementiores) tum
cultum tum usum reiciebant imaginum; alii vero (i. e. mitiores) cultum reiciebant,
usum tamen, religiosae artis causa, admittebant. Leo Isauricus a politicis motus
rationibus, sacrarum imaginum abrogationem prius persuasione conatus est
obtinere, postea vero etiam vi. Ipsius autem filius, Costantinus V, cognomento
Copronymus, maiori vi luctam est prosecutus. Conciliabulum enim (anno 753)
in regia Hieriae domo convocavit, in quo Deiparae Sanctorumque [imagines ve
luti idola reiectae fuerunt earumque cultus pro idololatriae forma habitus est,
licet omnino vim intercessionis invocationisque earumdem agnosceret.
Defuncto Copronymo, cui filius Costantinus V I successit, persecutio ico-
noclastica prius minui coepit, deinque desiit. Attamen ab anno 813 ad annum
842 instaurata fuit, Leonis Armeni ( f 820) Theophilique imperatoris ( f 842)
potissimum opera. Theophilus autem, superveniente morte, non quidem Christi
Crucifixi imaginem visus est prae manibus habere, sed caput ducis cuiusdam,
quem supplicio damnaverat. Tandem imaginum quaestio, in Oriente mota, in
Occidente quoque, Caroli Magni imperatoris opera, personuit. Etenim, in Libris
Carolinis (PL 98, 1002), ab Alcuino forte compositis, nedum absolutus verum
etiam relativus cultus imaginum reicitur, licet earundem usus omnino concedatur.
Eodem tempore, Claudius Taurinensis Ep. ( f c. 827), Hispanus, prout ex
suo opere patet cui titulus Apologeticum atque rescriptum Claudii Ep. adver
sus Theodmirum abbatem (PL 105, 459-464) explicite adfirmavit iconophilos
idola non reliquisse, sed tantummodo eorum nomina mutasse: non idola reli
querunt, sed nomina mutaverunt.
His accesserunt Agobardus Lugdunensis (in Liber de imaginibus Sanctorum
PL 104, 199-228, anno circiter 825 conscripto) et Walaphridus Strabo ( f 849,
in suo De rebus ecclesiasticis PL 114, 927-230), qui imaginum concedebat usum,
cultum tamen reiciebat.
Oppugnaverunt postea imagines Wicleffitae ac Hussitae, quibus Protestantes
saeculi xvi, diversa tamen ratione, se adiunxerunt. Lutherus enim initio imagi
num usum permisit sed postea cultum prohibuit. Tandem inutiles eas voca
vit. Carldstadt et Zwinglius eorumdem cultum manifeste impugnaverunt. Atta
men in sacris imaginibus oppugnandis Calvinistae et Sociniani supra caeteros
palmam tulerunt, Catholicos ipsos accusantes quod in idololatriae crimen incidis
sent. Ipsi autem e suis templis penitus eas amoverunt. In Gallia enim fere 50
cathedrales, quingentaque templa denudata, eorumque imagines ablatae aut pror
sus eversae fuerunt. In Hollandia, millia circiter altaria direpta fuerunt quorum
imagines ad ipsorum pedes penitus confractae fuerunt.
54 CULTUS IMAGINUM B. M. V.

Saeculo xvm pseudo-Synodus Pistoriensis (1786) peculiarem reprehendebat


cultum imaginibus quibusdam prae aliis tributum, prohibens quominus vocabula
adhiberentur ad eas distinguendas (praesertim relate ad Deiparae imagines)
praeter illa quae cum sacris mysteriis, in Scriptura aperte expressis, relationem
haberent. Tandem, eadem pseudo-Synodus abolere conata est usum velandi
quasdam imagines. Huiusmodi ideae, ut temerariae omnino ac ecclesiastico usui
fideliumque pietati oppositae, ab Ecclesia sunt reiectae (cfr Bulla Auctorem fidei
diei 28 aug. 1794; D enz .-B an n ., n. 1569-1572).
Hisce praemissis, usus nec non cultus sacrarum imaginum legitimitatem
breviter consideremus, aliquid de natura huiusmodi cultus addendo.

3. De legitimitate usus et cultus sacrarum imaginum. Legitimitas sive usus


sive cultus sacrarum imaginum ex doctrina magisterii ecclesiastici, ex S. Scriptura,
ex Traditione et ex ratione aperte apparet.
1) Doctrina Magisterii Ecclesiastici per generalia ac particularia Concilia
innotescit, inter quae eminent Concilium Nicaenum II (Oecumenicum III) ad
imaginum usum atque cultum in pristinum restituendum congregatum (cfr
M ansi , t. 11 ac 12) et Concilium Tridentinum in quo ecclesiastica de imagini
bus doctrina nec non principia generaliora quae earundem usum confectionemque
moderantur, magna cum perspicuitate exposita fuerunt. Concilium enim Nicae
num II definivit: Venerabiles ac Sanctas imagines proponendas in Sanctis Dei
Ecclesiis, et sacris Vasis et vestibus, et in parietibus ac tabulis, domibus et viis:
tam videlicet imaginem Domini Dei et Salvatoris Nostri Iesu Christi, quam
intemeratae Dominae Nostrae S. Dei Genitricis (D enz .-B a n n ., n. 302). Fidei
quoque professio Concilii Tridentini expresse asserit: Imagines porro Christi,
Deiparae Virginis, et aliorum Sanctorum in templis praesertim habendas et
retinendas eisque debitum honorem et venerationem impertiendam (D enz .-
B an n ., n. 986).

2) Doctrina Sacrae Scripturae. Deus ipse, uti e S. Scriptura colligimus, ima


gines quasdam confici iussit, puta, e. g., duo aurei Cherubim (Ex. 25, 18), ser
pens aeneus, Christi Redemptoris figura (Num. 21, 8), Arca Sancta, inter He
braeos divinae praesentiae symbolum (Io. 3, 6).
Frustra opponitur decalogi praeceptum: Non facies tibi sculptile neque
omnem similitudinem quae est in coelo desuper et quae est in terra deorsum,
nec earum quae sunt in aquis sub terra (Ex. 20, 4). Etenim huius loci contextus,
non iam de absoluta sed de relativa tantum prohibitione peragi demonstrat, de
ea scilicet quae circa imagines, idolorum instar adorata, versatur. In sequenti
emm versiculo additur: Non adorabis ea neque coles, Ego sum Dominus Deus
tuu? fortis (v. 6). Idem ostendunt loci paralleli, in quibus eadem prohibitio
a Deo confirmatur (v. g. Levit. 26, 1).
CULTUS IMAGINUM B. M. V. 55
Ne igitur Israel in deorum cultum dilaberetur, quos pluries in Aegypto magna
in veneratione habitos adspexerat, eorumdem confectio a Deo vetita fuit. Histo
ricae quoque circumstantiae in quibus huiusmodi praeceptum a Deo imponitur,
ipsius naturam collustrant. Cum vero idololatriae periculum evanuit, Deus ima
gines extrui iussit.
3) Doctrina Traditionis. Sacrarum Imaginum usus, ad priora Ecclesiae tem
pora ascendit. Tribus enim prioribus saeculis facile hoc institutionis aedifica-
tionisque medium Christiani adhibuerunt, prout e pluribus Hipogeorum pictu
ris, potius ab anima quam ab arte exortis, apertissime patet. Saeculo enim 11
B. Virgo in catacumbis Priscillae depicta apparet.
Saeculis iv-v, post Constantini pacem, templa Basilicaeque oriuntur, ubi
Christianus cultus cunctos suos splendores effundit. Ravennae praesertim et
Romae innumera tessellata vigent opera. Ita e. g. in fornice arcus Basilicae S. Ma
riae Maioris de Urbe (primae medietatis saeculi v).
Iuxta documentum quoddam saeculi x, Elena imperatrix maximum Dei Ge
nitricis Templum Bethlehem erexit, opusque tessellatum ibi effigendum curavit,
in cuius posteriori parte repraesentantur: Nativitas Christi, Virgo Dei Mater
secumfert Puerum vitam donantem, postremo Magi in actu adorationis.
Saeculis vi et vii imagines B. M. Virginis sicut ceterae - mirabili modo
multiplicantur. Picturas S. Mariae Antiquae, anno 1899 Romano in foro detectas,
in mentem recolere sufficiat.
S. Simeon Stylita iunior ( f 526) in epistula quadam, a Iustiniano Imperatore
petiit cuiusdam malefactoris punitionem qui Christi imagines eiusdemque Ma
tris, in quodam templo polluere ausus fuerat (PG 86, 3216-3220). Idem Sanctus,
prout refert S. Ioannes Damascenus (PG 86, 3220), idololatriae crimen in Chri
stianos ob eorumdem erga imagines venerationem, obiectum, penitus exclusit.
Idipsum egerat Leontius a Neapoli (582-662) in prolixo quodam fragmento de
quo in Concilio Nicaeno II fit mentio (PG 93, 1600).
In Collectanea Anastasii bibliothecarii, de collatione quadam sermo est
a S. Maximo confessario cum Theodoro Caesariensi episcopo habita a. 656.
Omnes ita legimus Evangelium, Crucem, Christi eiusque Matris imagi
nem reverenter genuflexi osculati sun t (PG 90, 176).
Nec in ipso Occidente pro imaginibus testimonia defuerunt. In epistula enim
S. Gregorii Magni ad Ianuarium episcopum (599) narratur, virum quemdam,
cui nomen Petrus, Iudaeum, ad christianam religionem conversum, intempe
stivo quodem zelo succensum, Iudaeorum synagogam occupasse et in ea Christi
Crucifixi Virginisque Deiparae detulisse imagines. At, Romanus Pontifex, eam
dem Synagogam Iudaeis restituendam praecepit imaginemque et crucem, debito
cum honore, iterum ab ea auferendas curavit (Epist. IX, 6, P L 77, 944).
Saeculo vm ac deinceps imaginum usus tum in Oriente tum in Occidente,
56 CULTUS IMAGINUM B. M. V.

ita communis evasit ut peculiarem quidem tractationem exigeret. Attamen, prae


ter argumentum ex facto desumptum (seu ex ipsarum imaginum usu) etiam ex
pane Patrum tum antea tum decurrente iconoclastarum tempore, theologica
eiusdem iustificatio habetur.
Ante iconoclastas, dignus est qui laudetur in primis S. Basilius. Imaginum
usum et cultum Sanctus iste in duobus sequentibus rationibus fundat: i) iden
titas (moralis) inter imaginem et exemplar; 2) honor qui praebetur imaginibus
in personas ab imaginibus repraesentatas plane redundat. Ita pariter sentiunt
S. Athanasius ac Leontius a Neapoli. Decurrente vero iconoclastarum tempore,
in defensione imaginum eminent S. Germanus Constantinopolitanus, S. Tara-
sius (in praeclara epistula ad Constantinum et Irenem directa), ac potissimum
S. Ioannes Damascenus, S. Theodorus Studita et tandem S. Nicephorus.
4) Doctrina rationis. Distinguendus est usus a cultu. Docet imprimis ratio usum
sacrarum imaginum esse legitimum cum communi hominum sensui legitimisque
nostrae ipsius naturae exigentiis respondeat, et maximam secumferat utilitatem.
Primo igitur usus imaginum communi respondet hominum sensui. Siqui
dem semper et ubique, in vita sive civili sive domestica, imaginum usus habetur.
Quare igitur non licebit in vitam religiosam hunc eumdem usum transferre? Si
enim parentum, amicorum, regum, virorumque illustrium imagines admittun
tur, quare pro totius universi Regina idem facere non licebit?
Secundo, usus imaginum intime connexus apparet cum exigentiis naturae
nostrae quae quidem talis est ut nedum convenientem sed et necessarium hunc
usum efficiat. Imagines enim, naturali modo intelligendi hominum omnino re
spondent, cum intellectus noster a sensibilibus ad intelligibilia procedat, ob ho
minis ex anima et corpore compositionem.
Tandem, usus imaginum a pluribus utilitatibus quae ex ipso oriuntur legiti
mus redditur. Triplicem enim utilitatem praebent imagines, videlicet: templa
exornant, fideles (rudiores, praesertim) docent, christianam vitam devotionem-
que fovent. Templa, suo modo, exornant. Quemadmodum enim profanae ima
gines profana adornant loca, ita sacrae imagines sacra loca exornant. Fideles
docent, praesertim rudiores, quam facillime nostrae fidei illis patefaciendo my
steria illaque in ipsorum memoria revocando. Picturae siquidem ut Angeli
cus docet pro illis locum librorum tenent (In I V Sent., 1. 3, dist. 9, a. 2, sol. 2,
ad 3). Christianam fovent vitam, puras mentis cogitationes, sanctos cordis sensus
excitando, ad virtutem impellendo. Quadam ergo virtute pollent quae sancti
tatis est effectrix* quaeque non iam in imagine materialiter sumpta sed in eius
formali nititur elemento, nempe: in eius similitudine cum persona ab ipsamet
imagine repraesentata.
Postquam ratio legitimitatem sacrarum imaginum nobis ostendit, legitimi
tatem quoque cultus eisdem tributi patefacit. Attamen, ad plenam huius rei co
CULTUS IMAGINUM B. M. V. 57

gnitionem habendam, fundamentales distinctiones prae oculis habeantur oportet


inter imaginem materialiter sumptam pro re (sive ad naturam sive ad artem
pertinente: ad naturam quidem quoad materiam, ad artem vero quoad formam)
et formaliter sumptam pro imagine , quatenus nempe exemplar exprimit.
Hoc posito nos imagines veneramur non iam preces nostras ad materiam
qua constant dirigendo, sed ad illos quos ipsae repraesentant (S. I. D a m a s c e
n u s , De imaginibus, or. 3, 41, PG 99, 421).
Ratio proinde cultus quem imaginibus tribuimus, est formale (non vero ma
teriale) elementum. Imago enim, qua imago (non vero qua res) quid unum
cum exemplare quodammodo constituit, cum non propriam sed exemplaris tan
tum personam repraesentet, eosdemque, quos exemplar, in nos excitet sensus.
Hoc ita verum est, ut iniuria symulacro regis illata, tamquam regi illata censetur.
Idem valet cum de veneratione agitur erga Deiparae Virginis imaginem; qua
propter penitus legitima evadit. Ad hanc fundamentalem rationem Patres, Con
cilia, inter quae praesertim Nicaenum II et Tridentinum, appellant.
5) Natura cultus sacris imaginibus exhibiti. Tres circa hanc rem proferuntur
sententiae, duae extremae et una veluti media.
Prima quidem ad Durandum pertinet iuxta quem imaginum cultus vere
proprieque abusivus ac improprius censendus esset. Imago enim iuxta illum
nullo sensu nulloque modo obiectum cultus esse potest sed est tantum illius
occasio, quatenus scilicet coram illa exemplar, quod repraesentat, colitur, cui
proprie veneratio debetur.
Haec tamen opinio a theologis communiter reicitur, praesertim cum eccle
siasticarum definitionum proprietates non servet, ac potissimum definitiones
Concilii Nicaeni II et Tridentini, iuxta quas imagines ipsae (qua tales ideoque
relative tantum) sunt colendae. Etenim: ad Dei Sanctorumve cultum impellere
non idem manifeste est ac eumdem cultum in se recipere. Sic, e. g., universi
spectaculum orbis Deum quidem ad adorandum excitat, at nemo exinde uni
versum coli opinari audet ( G r u m e l , 1. c., coi. 825).
Secunda vero sententia ad S. Thomam eiusdemque scholam pertinet. Iuxta
Angelicum enim et eius scholam imago qua talis, eodem cultu, quo eius exemplar
est colenda, licet diversus sit eiusdem termini adipiscendi modus: cultus nempe
relativo ac transitorio modo in imaginem fertur; ad exemplar vero pausativo et
absoluto modo. Huius ratio illo nititur principio: motus qui est in imaginem in
quantum est imago est unus et idem cum illo qui est in rem (S. Th., III, q. 25,
a. 3). Res illustrari potest exemplo. Speculum quoddam supponatur ita suo
obiecto accommodatum ut nihil materiae (seu vitri alteriusve metalli ex quo illud
conficitur) nobis prorsus ostendat. In hoc casu motus visivus eatenus tantum
in speculum desineret quatenus speculum est ipsum obiectum in suo esse
repraesentativo. Eadem ergo veneratio quae exemplari tribuitur, imagini quoque
exhibetur, transitorio utique modo imagini, terminative vero exemplari.
58 CULTUS IMAGINUM B. M. V.

Insuper, actus motusve alicuius natura a suo termino sumenda est seu ex
: r ecto quod attingit et vi cuius cuncta alia attinguntur. Iamvero, motus in ima-
gr_r.em. in ipsam fertur ratione exemplaris ab ipsa expressi, et ideo ad exemplar
praecipue pertingit cui, pro sua dignitate, cultus latriae, duliae vel hyperduliae
tribuitur. Quare motus qui in imaginem tendit, pro diversa exemplaris dignitate,
latriae vel hyperduliae vel duliae tandem erit. Eiusdem proinde speciei est cul
tus qui imagini et qui exemplari tribuitur.
Tertia demum sententia, quae inter duas priores veluti media exstat, ad S. Ro-
bertum Bellarmino pertinet qui thesim Ambrosii Catharini atque Perez diserte
explicat. Sententia haec contra Durandum admittit imagines vero proprioque
sensu colendas esse. Retinet tamen (contra S. Thomam eiusque scholam) eas,
cultu omnino diverso et inferiori ab eo qui exemplari tribuitur colendas esse. Hanc
tertiam sententiam corroborare conatus est Griimel (1. c., coli. 825-836). Sen
tentia S. Thomae iuxta ipsum definitioni Concilii II Nicaeni (Divo Tho-
mae, procul dubio ignoti) graecorumque Patrum doctrinae opposita esset. Cui
tamen Thomae asseclae respondent idem Concilium, Christi imaginibus, non
quemlibet latriae cultum sed veram tantum latriam denegare, i. e. latriam abso
lutam non autem relativam.
Idem dicendum de pluribus Patrum assertionibus contra thomisticam sen
tentiam allatis, utpote quae excludant quominus vera seu absoluta non relativa
tantum latria, Christi exhibeatur imagini. Ipsemet enim honor qui exemplari,
extra imaginem, absoluto debetur modo, imagini vicissim, exemplaris causa,
relativo tantum modo debetur.
Addatur insuper imaginem triplici sub respectu considerare posse, nempe:
tamquam res, tamquam medium ad exemplar adducens et tamquam exemplar
in se ipsa intentionaliter referens (i. e. secundum esse intentionale vel reprae-
sentativum). Si imago sub duobus prioribus respectibus consideretur, manife
stum omnino est eumdem cultum qui exemplari debetur recipere non posse.
Sub tertio vero respectu considerata (quatenus scilicet imago, secundum esse
intentionale vel repraesentativum, unum fit cum exemplari ab ipsa relato) optime
duliae cultum si de sanctis, hyperduliae si de Beatissima Virgine, latriae relativae
si de Christi imagine agitur, recipere potest. Quare Deiparae imago pro ipsa
Virgine Sanctissima habetur, fidelesque coram ea tamquam ipsae Beatae V ir
gini loquuntur. Eo vel magis quod preces illae, illa cordium suspiria Deipara
Virgo, in intuitiva Dei visione, videt et audit.
Quae cum ita sint, nullam omnino putamus sufficientem 'adesse rationem ut
a thomistica sententia recedamus.1

1 R elate ad cultum sacrarum im aginum , u tiliter con su li potest G . L a d n e r , D er Bilderstreit und


die Kunst-Lehren der byzantinischen und obendlandischen Theologie, in Zeitschr. Kirchengesch. 50
(1931) 1-23. In hoc a rticulo anim advertit A u c to r quom odo, durante lucta contra sacras im agines,
UTILITAS CULTUS B. M. V. 59

Cap. IV - DE U T IL IT A T E C U L T U S B. M. V IR G IN IS

Ratio capitis. Ad cultum erga B. Virginem excitandum atque fovendum, haud


parum iuvat breviter recolere innumera veluti beneficia quae ex ipso dimanant.
Tot tantaque sunt haec beneficia, ut de cultu mariano vere repeti valeat quod
de pietate dixit Apostolus: ad omnia utilis est, promissionem habens vitae,
quae nunc est, et futurae (I Tim., 4, 8). De ipso, insuper, illud Sapientiae repeti
potest: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa . (Sap. 7, 11).

Divisio capitis. Quia vero beneficia cultus Mariani alia sunt individualia et
alia socialia, hinc singillatim agendum est:
1) De beneficiis individualibus;
2) De beneficiis socialibus.

Art. 1 - DE B E N E F IC IIS IN D IV ID U A L IB U S
C U L T U S M A R IA N I

Beneficia individualia cultus Mariani ad tria praesertim reducuntur, respi


cientia tria praecipua existentiae nostrae momenta, videlicet: vitam, mortem,
post mortem. Cultus enim Marianus pretiosissima nobis praestat beneficia 1) in
vita, 2) in morte et post mortem.

I - De beneficiis cultus Mariani in vita


Beneficia quae cultus Marianus nobis praestat in vita ad tria praesertim redu
cuntur. Est enim fons gratiarum sive spiritualium sive materialium (consolatio
in doloribus, auxilium in necessitatibus), schola continua virtutum, et signum
praedestinationis ad gloriam aeternam, quod est veluti synthesis beneficiorum
omnium cultus mariani perdurante hac vita. 1

auctores quidam quaestionem sibi posuerun t circa valorem im aginis. D u m in O rien te valo r iste in
hoc praesertim reponebatur quod im ago tam quam em anatio quaedam aut p ro to typ i prolon gatio
habebatur, in O ccid en te e contra in eorum utilitate praesertim reponebatur: laicorum litteratura.
Q uidam tam en textus valorem potius artisticum sacris im aginibus tribu u n t: speciosa ad v en u
statem 11 (libri C arolin i); oculis solam ina (Rabanus M au ru s); speciosa form a (Adrianus I).
A ttam en valo r iste artisticus m agis apparet in region ibus m eridion alibus (S. T h o m as); dum in re
gionibus nordicis valo r utilitarius praevalet (H onoratus A ugustodun en sis, Sicardus C rem o n en
sis etc.).
1 C fr R o s c h i n i , L a devozione a M aria S S . segno di predestinazione, V icen za , 1938.
6o UTILITAS CULTUS B. M. V.

Prop.: Devotio erga B. Virginem: I) est signum praedestinationis, II) maius vel
minus secundum maiorem vel minorem devotionem erga ipsam.

Status quaestionis.
I) Ineertitudo salutis et signa praedestinationis. Inter omnia problemata,
problema praedestinationis nostrae principem locum obtinet.
Docet C on c . T rid . hominem absque speciali revelatione scire non posse
esse praedestinatum (Sess. 6, cap. 12). Dantur tamen quaedam indicia seu
' gna ex quibus coniecturaliter concludere possumus nos fuisse a Deo specialiter
dilectos et electos, seu praedestinatos, in ordine ad vitam aeternam. S. Thomas
duo praesertim signa praedestinationis enumerat, videlicet: bona opera et Sancto
rum protectio (S. Th., 1, q. 23, a. 8). Porro, inter Sanctos omnes omnino eminet
B. Virgo. Hinc, Theologi devotionem erga Virginem inter signa praedestinationis
enumerant.

II) Adversarii. Contra hanc doctrinam theologice certam, insurrexerunt prae


sertim Iansenistae. A dam W idenfeldt in op. Monita salutaria etc. haec etiam
in ore Virginis ponit: Ne credas te, propter aliquem cultum quem mihi exhi
bes, si charitatem non habeas, praedestinatum esse . Et ratio est haec: sola
dilectio discernit inter filios Dei et filios diaboli. Sectatores habuit A drianum
B allet et N icole (cfr T errien , o. c ., p. 2, p. 200, ed. 4).

PROB. I. PARS

I. E x m a g i s t e r i o e c c l e s i a s t i c o . Pius X II, in Litteris Encyclicis Me


diator Dei et hominum die 20 novembris 1947, ita Episcopos hortatur: Idque
rotissimum ne permittatis ut... cultus Deiparae Virginis, qui ex sanctorum viro
rum sententia index est praedestinationis , in iuvenili praesertim aetate ita post
habeatur, ut pedetemptim deferveat atque languescat. Istiusmodi agendi rationes
venenati sunt fructus, christianae pietati detrimentosi quam maxime, qui ex
infectis sanae arboris ramis oriuntur; succidendi igitur sunt, ut vitalis arboris
j j c c u s suaves queat solummodo optimosque alere fructus .

In Liturgia insuper, Ecclesia B. Virgini accommodat verba illa Prov. (8, 34,
35): Qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino ; et etiam
verba Eccl. (24, 30, 31): Qui elucidant me vitam aeternam habebunt: quibus
erbis intimus^nexus sat evidenter exprimitur inter devotionem erga B. Virgi
nem et aeternam hominum salutem.
Benedictus X V scribebat: Constantissima... apud Christifideles opinio est,
iutumo probata experimento, quoquot eadem Virgine utantur Patrona, eos
haud esse in aeternum perituros (Litterae Apostolicae, die 22 martii 1918, Acta
Ap. Sedis, a. X , vol. X , n. 5, 1 maii 1918, p. 182).
UTILITAS CULTUS B. M. V. 6l

II. E x t r a d i t i o n e . Dividi potest in tria stadia, i) Ab aetate apostolica


usque ad saec. xi; 2) A saec. xi usque ad saec. xvii; 3) A saec. xvii usque ad
nostram aetatem.

1. A b aetate apostolica usque ad saec. x i : assertio nostra continetur impli


cite in quibusdam assertionibus Patrum, Doctorum et Scriptorum Ecclesiae,
inter quos numerari possunt S. G ermanus ( Or. in Zonam, PG 98, 379); S. I oan
nes D amascenus (Sermo in Nativ. B. M. V., PG 96, 746; Sermo in Dormit. B.
M. V., PG 96, 746), S. A mbrosius (De Virginibus, 1. 2, c. 2) etc.

2. A saec. xi usque ad saec. x vii : incipit et in dies crescit assertio explicita.


Primus qui hoc asseruit fuisse videtur S. P etrus D am iani qui, post narrationem
cuiusdam facti miraculosi, concludit: Nec ad aeterni Iudicis poterit perire con
spectum, qui Genitricis eius sibi providit auxilium (Opusc. 33, P L 145, 563).
S. A nselmus : Omnis ad te conversus et a te respectus, impossibile est ut
pereat (Orat. 53, P L 98, 956); E admerus affirmat quod frequens et devota de
Virgine cogitatio est magnum promerendae salutis initium (De excell. B. M.,
4, P L 159, 566).
A u c t o r B i b l i a e M a r i a n a e : Nude sequitur (Is. 60, 12): Gens enim et regnum
quod non servierit tibi, o Mater mea, peribit. Glossa: in die iudicii. Quasi dicat:
Ergo, qui servierint ei non peribunt (Biblia Mariana, n. 20, inter Opera S. A l -
berti M . , Lugduni, 20, p. 22, coi. 2).
Idem plus minusve asserunt S. B ernardus (Sermo de Nativ., n. 6, 7), A dam
A bbas P erseniae (P L 211, 715), S. T homas A quinas (Opusc. V III in salut. angel.
5. B onaventura (III Sent., d. 3, p. 1, art. 1, q. 1, ad 4), R aymundus I ordanus
(Contemplationes de B. M. V., B ourasse, t. 4, coi. 852), R ichardus a S. L aur .
(De laud. B. M. V., 1. 2, c. 5), S. A ntoninus (Sum. Theol., p. 4, tit. 15, c. 14
p. 7, t. 4, coi. 1007), I. T auler (De decem coecitatibus, 4, Op. omnia, Coloniae
1603, p. 874), I oannes L anspergius (Opusc. spirit. Alloquiorum, 1. 1, can. 12,
Opp. t. 2, p. 486, Coloniae Agr. 1630), S. L aurentius I ustiniani (De triumph.
Christi Agone, c. 18).

3. A saec . xvii ad aetatem nostram : discutiuntur praesertim conditiones


quae requiruntur ad hoc ut devotio erga B. Virginem signum praedestinationis
dici possit. Iam inde a fine saec. xv P elbartus de T hemesvar O. F. M ., primus,
ut videtur, inter omnes, thesim proposuerat: Servire Mariae est signum certis
simum salutis, illamque validis argumentis probaverat simulque conditiones
ad hoc requisitas indicaverat. Ipsum secuti sunt plures, ut A ntonius S pin elli ,
de V ega etc... praesertim post publicationem op. Monita salutaria... Omnes
tandem theologi, a Billuart ad Gonetum etc. usque ad recentiores, inter signa
praedestinationis devotionem erga B. V . referunt. Iure ergo cl. M illot (in op.
Connaitre, Aimer, Servir la Tres Sainte Vierge, Paris 1923, p. 195) haec scribit:
62 UTILITAS CULTUS B. M. V.

Le sa!ut des serviteurs de Marie est devenu Tim e de ces verites pratiques qui
5:>nt demontrees par la persuasion meme des fideles et la predication journaliere
des auteurs sacres. Sur un point de dogme ou de perfection chretienne,
Dieu ne permet pas Ferrem universelle du pauple chretien. Or, voila plusieur
s:ecles que, du haut de la chaire chretienne, dans les villes et les bourgades,
on inculque au pouple la conviction quun enfant de Marie ne saurrait perir.
Et la hierarquie catholique, non seulement laisse faire, mais elle encourage cette
doctrine; elle le formule dans des actes emanes de lautorite supreme. De la
sorte, est nee une confiance generale qui ne saurait etre defue .

III. E x r a t i o n e t h e o l o g i c a . Quamvis enim praedestinatio, in seipsa,


unice a Deo, causa prima, dependeat, effectus tamen eius, iuxta Dei consilium,
certitudinaliter non obtinetur prout docet S. Thomas (i, q. 23, a. 8)
absque precibus Sanctorum et absque bonis operibus. Et haec est ratio cur preces
Sanctorum et opera bona sunt duo praecipua praedestinationis signa.
Iamvero, si relate ad effectum praedestinationis tam efficaces sunt preces San
ctorum, quanto magis efficaces erunt preces Reginae Sanctorum quas pro suis
devotis certissime effundit?
Insuper, ad opera bona complenda requiritur gratiae Dei auxilium, quod
abunde B. Virgo illis concedit qui ipsam honore prosequuntur.

DECLARATUR II P A R S

Ad plenam huius secundae partis intelligentiam duo declaranda sunt: a) n a


tura certitudinis a devotione erga B. V. relate ad nostram praedestinationem
collatae; b) natura devotionis ad illam certitudinem obtinendam requisitae.

1. Quoad primum: triplex distingui potest certitudo: physica, metaphysica


et moralis. Excludenda omnino est ut patet certitudo tum physica, tum
metaphysica, eo quia certitudines istae cum doctrina Cone. Tridentini componi
non possunt. Agitur ergo de certitudine morali, seu de firma adhaesione mentis
ex modo consueto Tagendi hominum causata. Ita tenent P. Crasset, S. Alfonsus
etc... Certitudini morali salvationis, moralis impossibilitas damnationis respon
det. Non excluditur ergo nec excludi potest quaedam formido ex possibilitate
oppositi causata. Haec autem formido, non oritur, ut patet, ex parte ipsius Vir-
ginis sed ex parte cultorum suorum tantummodo qui a fideli suo cultu deficere
possunt (cfr S. Th., 2-2, q. 18, a. 4, ad 3).
Hoc posito, quidam videntur errare per excessum, quidam vero per defectum.
Erraverunt per excessum M endoza qui dixit absolute impossibile esse servum Ma-
rae perire (Viridarium utriusque devotionis, Probi. 19, n. 52-53): V ega qui
hanc securitatem cuilibet peccatori tametsi Iuda s it tribuit. (Theol. Mar., t. 2,
UTILITAS CULTUS B. M. V. 63

p. 410). Etiam verba S. Alfonsi: Chiunque serve la Vergine e gode della sua
intercessione, e cosi sicuro del Paradiso come se gia vi fosse (Glorie di Maria,
c. 8, 3) benigne et ad mentem eius interpretari debent.
Errant per defectum T h e o p h i l u s R a y n a u d S. I., M u r a t o r i etc. qui quam
libet salutis certitudinem Mariae cultoribus denegant, et tantummodo magnam
salutis spem ipsis concedunt.

2. Quoad secundum: quia ratio certitudinis moralis nostrae salutis in devotio


ne erga B. V. fundatur, certitudo devotioni proportionatur, et ideo quo maior erit
devotio eo maior erit certitudo. Certitudo enim moralis varios admittit gradus.
Iamvero triplex devotio cum Card. Lepicier (op. cit., p. 526) distingui potest:
a) perfecta, b) imperfecta et c) faba. Primae seu perfectae correspondet certitudo
moralis in maximo gradu; secundae, seu imperfectae, correspondet in minori
gradu; tertiae vero, seu falsae, nulla certitudo correspondet.
a) Devotio perfecta tunc habetur cum laudibus Virginis fidelis omnium man
datorum observantia coniungitur.
b) Devotio imperfecta tunc habetur cum laudibus Virginis peccatum, seu
mandatorum transgressio coniungitur. Est devotio peccatorum propria. Devotio
ista vera censenda est, eo quod peccatores de quibus agimus promptam exhi
bent voluntatem, ex fine honesto, in iis peragendis quae in laudem Virginis ten
dunt; est tamen imperfecta, quia cum peccato coniungitur. Ad hoc autem melius
determinandum duplex peccatorum classis sedulo distinguenda est, videlicet:
1) prima peccatores respicit qui sincere a statu culpae, saltem in articulo mortis,
recedere cupiunt et aegre peccati pondus ferunt; 2) secunda vero peccatores illos
respicit qui nullum experiuntur desiderium aut nullam ideam habent a statu culpae
recedendi. Pro peccatoribus primae classis fundata spes adest ad gratiam et ad
aeternae salutis portum, Virgine adiuvante, perveniendi, sicut historia abunde
testatur; pro aliis vero vix aut ne vix quidem spei fundatae locum dari potest.
Eorum tamen devotio non est deridenda, spernenda aut ex corde eorum eradi
canda, sed potius magis magisque excitanda et prudenter reformanda.
c) Devotio falsa tunc habetur cum peccatores ex ipsa devotione erga Virgi
nem ansam sumunt ad liberius"peccandum, certi quod B. Virgo illos salvabit.
Devotio ista, ut patet, est sacrilegium quoddam et potius poenam quam Virginis
praesidium conciliat.

II - De beneficiis cultus Mariani in morte


Beneficia quae cultus Marianus nobis praestat in morte, ad validissimam assi-
stentiam B. Virginis reducuntur in illo supremo momento a quo tota pendet ae
ternitas. Illa enim devotos suos peramanter assistit, gratiam contritionis, donum
conformitatis voluntati divinae et valdissimum contra hostes auxilium illis obti
64 UTILITAS CULTUS B. M. V.

nendo.1 Hoc bene exposuit Pius XI: Neque enim is mortem oppetat sempiter
nam. cui Beatissima Virgo, praesertim in discrimine ultimo, adfuerit. Quae Do
ctorum Ecclesiae sententia, christiani populi sensui congruens, perpetuoque com
probata experimento, ea potissimum causa innititur, quod Virgo Perdolens re
demptionis opus cum Iesu Christo participavit, et constituta hominum Mater,
eos, sibi veluti testamento divinae caritatis commendatos, amplexa sit filios aman-
tissimeque tueatur. Qua in re diutius commorari non attinet, quandoquidem
fel. rec. decessor Noster Benedictus XV, Litteris Apostolicis Inter Sodalicia die
22 mensis martii 1918 datis, aptissimis eam verbis explanavit (Litt. Apost. Ex
plorata res est, A A S 15, 1923, 104 s.).
Benedictus vero X V ad quem Pius X I se retulit, haec quoad rem nostram
scribebat: Quodsi hac plane de causa, quas e Redemptionis thesauro gratias
omne genus percipimus, eae ipsius Perdolentis Virginis veluti e manibus mini
strantur, nemo non videt sanctum hominum decessum ab Ea ipsa expectandum
esse, quandoquidem praecipuo hoc dono Redemptionis opus in unoquoque ho
minum efficienter perpetuumque in modum completur. Liquet idem, Virginem
Perdolentem, utpote quae, a Iesu Christo universorum hominum Mater consti
tuta, eos tamquam infinitae caritatis testamento sibi relictos acceperit officium-
que tuendae spiritualis eorum vita materna benignitate expleat, facere non posse
quin carissimis ex adoptione filiis eo temporis momento studiosius opituletur,
quo de eorum salute ac sanctitate agitur in sempiternum aevum confirmanda.
Quare Ecclesia ipsa pluribus liturgicis precibus a B. Maria Virgine efflagitat,
ut hominibus instante morte conflictantibus misericors adsit, constantissima vero
apud christifideles opinio est, diuturno probata experimento, quotquot eadem
Virgine utantur Patrona, eos haud esse in aeternum perituros (Litt. Apost.
Inter sodalicia, A A S 10, 1918, 128).

III - De beneficiis cultus Mariani post mortem.


Beneficia quae cultus marianus nobis praestat post mortem, referuntur ad
indicium particulare, ad paradisum, ad purgatorium et ad infernum.
1) In iudicio particulari - B. Virgo cultores suos in momento iudicii tam
quam Advocata, fideliter assistit. S. Hieronymus ad Eustochium scribebat: Qua
lis erit illa dies, cum tibi Maria Mater Domini choris occurret comitata virgina
libus? (Ep. 22, n. 41, P L 22, 424). Et iure meritoque. Quis enim exclamat
Richardus a S. Laurentio apud Filium accusare audeat, cui matrem viderit
patrocinantem? (De laudibus B. M. V., lib. 2, cap. 1, n. 26, inter Opera S. Al-
berti M ., ed. Lugdun. 20, 41, coi. 1). Haec autem adsistentia Deiparae in mo
mento iudicii particularis, non ita intelligenda est ac si Virgo sit personaliter prae-

1 C fr LfiPiciER C a r d . A . E ., O . S . M ., L a protezione di M aria nelVora della morte,


S ien a, 1914. Id. M aria, vita dulcedo et spes nostra... in morte, R om a, 1928.
UTILITAS CULTUS B. M. V. 63

sens, sed hoc' sensu quod in porta iudicii (prout dicit praefatus Richardus,
Serm. De Deip.), seu, in momento mortis cultores suos defendet. Ipsa enim, po
tenti sua intercessione, auxilia omnia ad bene vivendum aut saltem ad bene mo
riendum cultoribus suis impetrabit, ad hoc ut damnationis sententiam in tre
menda illa iudicii die vitare valeant.1 Nam animadvertit Sedlmayr etiam
in humanis advocatus, qui clientem suum ita instruit, ut in proxime sequenti
iudicio condemnari nequeat, censetur in tali iudicio patrocinatus fuisse . *
At B. Virgo maternum validissimumque suum influxum etiam in paradiso,
in inferno et in purgatorio cultoribus suis persentire faciet.

2) In Paradiso - Beati enim omnes bene sciunt, intercessione Deiparae ad


paradisi portum, post vitae terrenae tempestates, pervenisse, et ideo perpetuis
gratitudinis vinculis, Coelorum Reginae ligatos se sentient. Ex throno vero huius
Reginae, deliciarum novarum (accidentalium quidem) torrentes iugiter in ipsos
fluent. Beatitudo enim essentialis, quae in Dei intuitiva visione consistit, augeri
non potest, dum beatitudo occidentalis indefinitum augmentum admittit. Qua
propter, iure meritoque Aligherius noster, in coelo, vidit ridere una bellezza
che letizia era negli occhi a tutti gli altri San ti (Par. 31, 133 s.). Pulchritudo
illa de qua loquitur, est B. Virgo Maria, Coelorum Regina. Etiam Gabriel Ange
lus a poeta divino exhibetur in actu, inspiciendi negli occhi la nostra Regina
innamorato sl che par di fuoco (Par. 32, 104-105). Divam vero Annam, Dei
parae matrem describit tanto contenta di mirar sua figlia che non muove
occhi per cantare Osanna (Par. 32, 134 s.).
Praesentia ipsa B. Virginis in coelo, quemadmodum et solis praesentia in
terra, universum coeleste regnum, post Christum Regem, illuminat et decorat.

1 N o n igitu r probanda videtur sententia P . S e d l m a y r in sua Scholastica M ariana ( C fr B o u -


RASsfi, Summa aurea, t. 8, co i. 253) scribentis: D eipara V irg o nos vere defen d it in iu dicio d iv in o
sive particulari sive u niversali, ad h o c u t accusatori daem on i occurrat (coi. 254). A d hoc autem
p roband um ita arguit: S icu t daem on a sancto Ioanne appellatur Accusator fratrum, A p o c . X I I ,
ita sanctus A u g u stin u s, to m . 6, serm . Contra Iudaeos cap. 4, eum vocat accusatorem ante tribunal
divin ae iustitiae, quem D eipara tam quam A dvocata nostra con fu n d it, u t probat historia de C arolo
sanctae B irgittae filio, in iu d icio d ivin o defenso. D aem o n en im accusabat ipsam etiam V irgin em ,
qu od anim am sib i debitam eriperet; ad q u od D eipara reposuit, se id optim o iure fecisse, quia
C arolu s, du m v ix it, m e sem per co lu it, e t errata sua, quae in vita com m isit, m ediante auxilio m eo,
seria poen iten tia exp iavit . Q uare n ih il esse iu ris residui, q u od daem on in anim am suam haberet,
quae quidem v id e n tu r plus exigere, quam est m om en tum tem poris, q u od iu dicio absolvitur, sed
reipsa in u n ico instanti fieri haec possunt. S . C y rillu s O rat. D e excessu animae, id regulariter fieri
affirm at, quod coram D e o iudice A n g e li bon i et m ali in te r se con tend an t circa anim am iu dicio
su biectam (o. c ., co li. 254 s.).
A t, quae de daem on e im pugnatore et de B. V irgin e aut etiam angelo custode defensore d ic u n
tu r, n o n prop rie sed tropice su n t accipienda, ad hoc u t scaena illa v ivid io rib u s depin gatur coloribus
(C fr P io l a n t i A ., D e Novissimis, M arietti, 1947, p. 21).
s O . c . coi. 254.

5
66 UTILITAS CULTUS B. M. V.

* Che sara exclamat S. Alfonsus M. de Liguori che sara vedere Maria che
compariri piu bella che tutto il Paradiso? Che sara udir Maria che loda Dio! La
voce di Maria in cielo, dice S. Francesco di Sales, sara come dusignolo in un
bosco, che supera il canto di tutti gli uccellini che vi sono (Apparecchio alia
morte, p. 2 97, Roma 1890).
B. Virgo, insuper, praeterquam sua praesentia, gaudium et gloriam acciden-
talem Beatorum sibi devotorum auget ope revelationum peculiarium, cum ipsa
supra omnes alios Beatos simul sumptos, cognitionis rerum divinarum thesaurum
possideat.
B. Virgo, tandem, gaudium et gloriam accidentalem Beatorum auget suppli
cationes eorum in favorem illorum qui ad illos recurrunt efficaces apud Deum
reddendo, glorificationem eorum in terris procurando etc.
Tribus igitur modis B. Virgo gaudium et gloriam accidentalem devotorum
suorum in coelo auget: praesentia, revelationibus peculiaribus, intercessionibus
validissimis.
3) In Purgatorio - Omnibus modis B. Virgo devotos suos in Purgatorio de
tentos adiuvabit, ad hoc ut in locum refrigerii, lucis et pacis quam citius per
venire valeant. Triplici vero modo praesertim, in concreto, animas in purgatorio
detentas Deipara adiuvat, videlicet: a) applicationem meritorum suorum, Christi
et fidelium sollicitando; b) illos in carcere illo, prout pie creditur, invisendo, et
sua praesentia (non iam personali sed virtuali)1 consolando eo quod prout
dicit S. Bernardinus Senensis Beata Virgo in regno Purgatorii dominium
habet, scilicet visitans et subveniens necessitatibus et tormentis devotorum suo
rum, qui filii sunt (Serm. de Nom. Mariae, art. 2, c. 3); c) dolores illos ineffa
biles, prout pie creditur, precibus suis mitigando, iuxta illud S. Birgittae: Ego
mater omnium, qui sunt in purgatorio, quia omnes poenae, quae debentur illis
pro peccatis suis, in qualibet hora propter preces meas quodammodo mitigantur
(Revelationes, lib. 4 , c. 1 3 2 ) . 2
4) In Inferno - Iuxta quosdam theologos, etiam damnati qui in vita sua devo
tionem aliquam erga B. Virginem habuerunt, ex hac devotione beneficium quod
dam haurient, hoc sensu quod eorum poenae, in determinatis quibusdam diebus
(e. g. in die Annuntiationis) mitiores et ideo tolerabiliores fierent. Ita sentit, e. g.,
P. Garrigou-Lagrange (Mariologie, p. 285, Paris, 19 4 1). Ageretur ergo de miti
gatione poenarum inferni in sensu proprio: quae non videtur admitti posse. Sermo
tamen esse potest de mitigatione poenarum in sensu improprio, quatenus Deus,

1 Prohibitae fuerant a Paulo V im agines B. V irgin em repraesentantes in ter flammas pu rga


to rii descendentem ad anim as ibi detentas sublevandas. D eipara enim sua intercessione illas liberat.
1 N o tatu digna v id e tu r hic narratio S . P etri D am iani ex qua apparet B. V irgin em in sua fe
stivitate A ssum p tionis, innum eros a poenis Pu rgatorii liberare (O pusc. X X X V , D e variis miracul.
narr., cap. I I I , P L 145, 586).
UTILITAS CULTUS B. M. V. 67 '

in poena damnatis irroganda, eos punit citra condignum (S. Th., I, q. 21,
a. 4, ad 1).
At quaeri potest utrum B. Virgo aliquem damnatorum ab inferno sua inter
cessione eripuerit aut eripere valeat. Iamvero, quidam, post S. Thomam (De
Veritate, 9, 6, ad 4, in contr. Suppi., q. 71, a. 5, ad 5 )1 duplicem damnatorum
classem distinguunt, videlicet: si agatur de animabus finaliter damnatis, certum est
nullam ex illis intercessione Deiparae ab inferno ad coelum translatam fuisse, eo
quod divina decreta immutabilia sunt et in inferno nulla est redemptio . Si
vero agatur de animabus in inferno ad tempus depositis, seu non finaliter dam
natis, possent ab inferno liberari, et quaedam, de facto, per exceptionem, libe
ratae fuissent. Ita sentiunt Van Ketwig 2 et S. Alfonsus. 3 Alii vero ultra etiam
procedunt et dicunt etiam damnatos primae classis (seu finaliter damnatos) resu
scitari posse et a B. Virgine ab inferis eripi ob devotionem erga eandem. Ita sen
tiunt Mendoza, 4 Garau 5 et Crasset. 6 Sententiahaec non videtur sustineri posse,

1 E n verba D . T h o m a e in q. 7 1 , art. 5: A d quintum , dicendum quod, de facto T ra ian i, h


m odo potest p robabiliter aestim ari, quod precibus B. G rego rii ad vitam fuerit revocatus, et ita gra
tiam consecutus sit, per quam rem issionem p eccatorum habuit, et per consequens im m unitatem
a poena: sicut etiam apparet in omnibus illis qui fuerunt miraculose a mortuis suscitati, quorum plures
constat idololatras et damnatos fuisse. D e om nibus talibus enim sim iliter d ici oportet, quod non erant
in inferno finaliter deputati, sed secundum praesentem p roprioru m m eritorum iustitiam ; secundum
autem superiores causas, quibus praevidebantur ad vitam revocandi, erat aliter de eis dispon en
dum . H in c addit S. T h o m as, aliorum sententiam referens potius quam suam prom ens: V e l d i
cendum , secundum quosdam, quod anim a T ra ia n i n on fu it sim pliciter a reatu poenae aeternae abso
luta; sed eius poena fu it suspensa ad tem pus, scilicet usque ad diem iu d icii . D em um , subiun git
A n gelicu s, nom ine suo, occurrens periculo praesum ptionis apud quosdam : N e c tam en oportet
quod h oc fiat com m un iter per suffragia, quia alia sun t quae singulariter ex privilegio aliquibus co n
ceduntur; sicu t alii sun t hum anarum lim ites rerum , alia d ivin arum signa virtu tu m , u t A ugustin us
d ic it (S. A u g u s t i n u s ,- D e cura pro mortuis gerenda, ad Paulinum , X V I , n . 19, P L 40-606). In
I S en t., dist. 43, q. 2, art. 2: A d quartum dicend um quod iustitia d icitu r du p liciter de D eo. U n o
m odo retribu tio pro m eritis... D eu s hanc iustitiam quandoque p raeterm ittit e t secundum m iseri
cordiam procedit opus eius. A lio m odo dicitu r iustitia decentia divinae b o n itatis... Praeter hanc
D eu s num quam facit, n ec facere potest; n ih il enim potest facere quod ipsum n o n deceat; et hu ic
iustitiae n o n repugnat liberalitas qua alicu i co n fe rt id quod sibi debitum n on est, et hoc est D e i
m isericordia, qua etiam peccatoribus dignis m orte, gratiam in fu n d it, u t d ig n i sint vita, et sic ponit
alium ordinem in re ipsa, u t scilicet quod ex culpa ordinabatur ad poenam , ex gratia ordin etur ad
gloriam . A d quintum dicendum , quod idem est de T ra ian o qu i forte post 300 annos suscitatus
est, et de aliis qui post unum diem suscitati sunt', de om n ibus enim dicendum est, quod non finaliter
dam nati erant; praesciebat enim D eu s eos sanctorum precibus a poenis liberandos et vitae restituen
dos, et sic ex liberalitate bonitatis suae, eis veniam con tu lit, quam vis aeternam poenam m eru issen t.
2 Panophia Mariana.
3 L e glorie di M aria, I, cap. 8, 1.
4 Viridarium sacrae et profanae eruditionis,L . II, p ro bi. 5.
5 Deipara elucidata, prin e. X I , 4.
6 L a veritable devotion envers la S . Vierge, p. I, T r . I, 9, 12.
68 UTILITAS CULTUS B. M. V.

eo quod cum principiis sanae Theologiae componi nequit et factis historice certis
probari non valet.
Relate vero ad primam sententiam, plura facta ei suffragari videntur. S. Ro
bertus Bellarmino, in op. De Purgatorio (lib. 2, cap. 2) haec facta refert: Quod
autem ex caelo, aut inferno damnatorum, revocari possent ad vitam, videretur
incredibile, nisi exstarent exempla quae negari non possunt. Nam B . G r e g o r i u s ,
lib. 1 Dialogorum, cap. 9 1 scribit a S. Fortunato excitatum fuisse Marcellum
quemdam virum sanctum, qui ab angelis in optimum locum ductus fuerat. Et
cap. 12, 2 scribit a S. Severo excitatum fuisse virum quemdam pessimum, qui
a daemonibus in infernum deducebatur. Egesippus scribit lib. 3, cap. 2, B. Pe
trum excitasse affinem quemdam Caesaris ethnicum a morte. Nec dubitari potest
quin Apostoli aliquos ethnicos excitarint. Maximus, serm. 2 de S. Agnete, dicit,
ab ea excitatum filium praefecti, qui in peccato mortali obierat. Et Evodius lib. 1
de miraculis S. Stephani, dicit, puerulum mortuum ante baptismum, ad reliquias
S. Stephani excitatum . Facta similia de aliis etiam narrantur. Ita e. g. S. Phi
lippus Nerius, adolescentulum mortuum, Paulum de Maximis, surgere iussit, ad
hoc ut peccata sua apud se confiteretur (cfr B a c c i , Vita, lib. 3, cap. 12, n. 2). Huius
miraculi commemoratio, quotannis a familia principum de Maximis celebrata est.
Relate vero ad facta illa quae cum B. Virgine relationem habent, quaedam
a S. Alfonso de Liguori laudantur in op. Le glorie di Maria (I, cap. 8, 1). Scribit:
E sentimento di molti Teologi, e specialmente di S. Tommaso, che a molte
persone anche morte in peccato mortale la divina madre abbia ottenuto da Dio
il sospendersi la sentenza e ritornare in vita a far penitenze. Di cio se ne
portano da gravi autori molti esempi... . Et adducit facta quaedam ex Flo-
doardo3 Canonico Rhemensi4 (f 966), ex Surio et ex Pelbarto de Theme-

1 C ap . xo, P L 77, 209.


s P L 77 , 213.
s F l o d o a r d u s in Annales, ad a. 934 haec refert: D iacon u s quidam V ird u n en sis, nom ine
A delm arus, languore depressus, spiritum visus est amisisse; sed antequam feretro im poneretur
reversus, ita surrexit validus u t sibi n ih il videretur aegritudinis fuisse perpessus. Q u i se diversa
suppliciorum vel refrigerii lo ca vidisse testatur, seque ipsum lo c o poen ali deputatum , D e i vero G e
nitricis precibus, beato quoque M artin o intercedente, ad agendam poenitentiam praesenti vitae
redditum . Ibid., nota 70: Hugo Virdunensis-. Q uam obrem huius [exemplo p rovocati quidam
canonicorum beatae M ariae V irdu nen sis saeculum deseruere, et quia in eadem civitate congregatio
m onachorum n ulla erat in ecclesia enim sancti P etri et san cti V ito n i clerici deserviebant T u l
lum (T o u l) petiere in m onasterio sancti A p ri m utato habitu saeculum deserere et C h risto D om in o
incorporari ut m em bra fidelia capiti studuere. Q uae res m axim o erat m aerori p on tifici, canonicis
qu oque residuis et proceribus p opu li, quia optarent eos potius in eodem m ilitare episcopio quam
ad aliud dem igrare. B onis tam en et laudabilibus eorum studiis et exem plis religio regulae m on a
chorum et fervo r ordinis in eodem coenobio et in quibusdam aliis per regn um L oth arien se repa
ratur . ( P L 13 5 , 446).
4 S u r iu s , in op . D e probatis Sanctorum historiis, haec habet: Vita^S. Annonis, A rch iep isco p i
Colon ien sis ( f 1075), scripta graviter iussu R egin hardi, Sigebergensis coen o bii A b b atis, a quodam ,
UTILITAS CULTUS B. M. V. 69

svar.1 Alibi, passim, alia facta circa hanc rem narrat. Addi potest factum quod
in vita S. Ioannis Bosco legitur. Iste enim Sanctus, adolescentulum defunctum,
qui se interim" a B. Virgine contra daemones defensum asserebat, e mortuis

qui tam en nom en su ppressit suum : satis autem in dicat se Sigebergen sis coen o b ii m onachum fuisse
Sanctus A . R om a C olo n iam redu x (1070), lo n gu m h abu it serm onem in quo postrem o in e x to l
lendis sanctorum laudibus im m orans, h o c relatione dignu m , cun ctis suspirantibus, a n n e x u it.
(L ib . 1, cap. 34, p. 8oa). C ap . vero 35, p p .8 o 2 s. narratio facti con tin uatur: In urbe R om a, v ir q u i
dam , A n dreas n om ine, n o n re, d ivitiis et vitae deliciis affluens, laxae con versation is am plam tere
bat v iam ... cu i, praeter nom en christianitatis et em ortuam fidem , christianae religion is n ih il v id e
batu r inesse: excep to, q u od beato C aesario m artyri devotu s, ecclesiam eius cu m cereis frequentare
solebat. H ic gen erali m ortis con dition e praeventus, sero sui poenitens, ultim um efflavit spiritum .
N e c m ora, corp u s in feretro com positum , flentium et plangentium am icorum tristi am biebatur
obsequ io, sepulturam eius ob quaedam im pedim enta in diem alterum differentium . Itaque p r o
tractis ad m edium n octis excubiis, alto silen tio cun ctis altoque stupore perfusis, repente feretrum
m o veri coepit: elevansque caput, qu i iacebat exanim is, cum undique circum spiciens am pliorem
videntibu s terrorem incussisset, fugae praesidium n on n ullis arripientibus, om n ibus vero pariter
m ente consternatis, in feretro resedit. Interim prudentiores, fiducia n o n n ih il resum pta, procu l q u i
busdam su bsistentibus, propius accesserunt, et in specto d iligen ter hom ine, qu id rei con tigisset
sciscitati su n t: utrum phantasiis diaboli luderentur, an insueta m ortalibus lege ab in feris redivivus
em ersisset, vel, q u od m agis erat in suspicione, languoris im m anitate pro m o rtu o habitus, oculos
tan tum in tu en tiu m fefellisset, ceterum vitam n on plane amisisset. A d haec ille graviter suspirans:
N o n , in q u it, sim ulate, sed vere m ortis in cid i sortem : at vero perpetuae m ortis sententiam et in
anim a et in corpore, p roh d o lor, luerem , si C aesarii m artyris D e o digna n on intercessisset su p p li
catio . Interrogatus vero ab adstantibus u b i fuisset, qu id vidisset, et an rediisset, respondit: E co r
p ore v io le n ter eiectus, ad terribile nim isque pavendum C h risti solium ducebar. Ibi, circum stan
tibus cum trem ore m illib us A n geloru m , ego m iserrim us conscientiae reus, n ec ocu los in quem quam
illo ru m su p p lex attollere praesum ebam : solum m odo districti iudicis tristem sententiam accipiens,
a teterrim is et horrore plenis daem onibus ad aeternae dam nationis loca trahebar absque m iseri
cordia . D ein d e pectus percutiens ac ingem iscens ait: Illiu s horae m iseria n ullis digne exponenda
verbis, m ei cord is m em oria elabitur. C u m q u e m e flentem procacissim i daem ones cachinnantes,
m eisque casibus insultantes, ad perditionem atro citer im pelleren t, pretiosus m artyr Caesarius,
m eis calam itatibus pie com m otus, cum favore sanctae D e i G en itricis sanctorum que apostolorum
et m artyrum , p ro cid it ante D om inu m , vuln erum suorum stigm ata dem onstrans, et dicens: O cle
m entissim e D om in e, trem endi nom inis tui causa haec quondam lib en ter excepi, n ec erat in his
perferendis, licet caro gem eret, ulla reluctatio m entis: dum m odo tem poralium torm en toru m aspe
ritate corpus sem el enecatum , nullis dein ceps tristitiae stim ulis vel anim am v el carnem , te praeside,
afficeret. Q u id itaque, te, qu i pius es, inspiciente, novis in corde d oloribu s den uo premor? Ecce
qu i m eo credulus p atrocin io, vitam suam m ihi com m isit ex in tegro , praeceps im pellitu r ad inferos,
iam que m erito stultitiae arguitur, qui vana spe seductus, m e co lu erit u t vitae suae gubernatorem ,
quem in allevandis saltem su ppliciis habere n on p ossit in tercesso rem . T u n c B. V irg o , reliquis
sanctis se adiungens, F iliu m suum ad voluntatem m artyris sui flexit p er cuius im perium pessim is
daem onibus ereptus, iam veniae securus e t vitae, corpu s ad hoc reinduere iussus sum , u t his
cogn itis, unu squisqu e suae salutis so llicitio r reddatur . D ein d e collegit se super feretrum , i. e.
et o b i i t . (C olon iae A grip p in ae, 158 1, V I , pp. 783 ss.).
1 Pelb artus de T h em esw a r O rd. M in .O b s . ( f 1490) in suo Stellario coronae gloriosissimae V ir
ginis, scrib it: Q u od servire M ariae sit certissim um experim entaleque et securissim um signum
salutis, osten ditu r trip liciter: prim o auctoritatibus; secundo rationibus; tertio m iraculis et revela-
70 UTILITAS CULTUS B. M. V.

suscitavit, ad hoc ut per confessionem ipsi factam, e statu peccati et damnationis


eriperetur, statim postea rursus moriturum.1
Hisce positis dicimus: factis istis non videtur quaelibet fides (humana) negari
posse, et sine imprudentia sperni. De cetero, ex Evangelio et ex Actibus Apo
stolorum scimus quosdam e mortuis suscitatos et vitae rursus restitutos esse.
Certe, iuxta legem communem, mors est terminus viae; at, potest fieri ut huic
legi communi exceptio quaedam detur, non iam hoc sensu quod sententia iam
lata mutetur, sed quatenus sententia suspendatur, et in statu viatoris quis adhuc
remaneat. S. Thomas, prout vidimus, possibilitatem huius derogationis legi com
muni admittit, quinimmo, existentiam huiusmodi factorum seu exceptionum
indubitanter admittit. Exceptiones istae iuxta S. Thomam obtinentur pre
cibus Sanctorum. A fortiori erga precibus Reginae omnium Sanctorum obtineri
possunt.

tion ibus . E t m en tione facta quorundam m iraculorum (fo l. 216, coi. 4, fo l. 217, coi. 1), sic p ergit
(fo l. 217, coi. i , 2): Sed quoniam m anus D o m in i non est abbreviata, his etiam nostris tem poribus
certa a ccideru n t m iracula ad id fidem facientia. N im iru m fide dignis viris, qu i affuerunt et v id e
runt, referen tibus, d id ici qu od , cum ad partes transalpinas im perator Sigism un dus bellando acces
sisset, con tigit in ib i quem dam m ilitem cecidisse. Post m ultos autem annos, cum iterato idem im
perator partes ad illas cum exercitu accessisset; ecce, om nibus audien tibus, vox, quasi fletus scilicet
ac lu gub ris sibillation is, coep it insonare. C um qu e cu n cti quidnam fo ret m irarentur, de m andato
im peratoris coep erun t in qu irere in te r vepres silvasque et lucos circum adiacentes. E t ecce repere-
ru n t quoddam cadaver iacere in quodam rubo, pu trefactum adeo, quod increscentes iu n ci et sp i
nae veprium ipsum pertransiendo penetraverant; et ex illo cadavere sonus ille flebilis audiebatur
resonare. U n d e clara voce ait astantibus, et quid fo ret con qu irentibu s, dicens: H abetisne p re sb y
terum cu i confitear? A fferte m ih i, d om in i. E g o enim iam ante annos plures in b ello Sigism un di
im peratoris m iles affui, et in h oc lo co pugnae corrui: sed quoniam beatae M ariae in vita mea sem
per devote servivi, id eo m eritis faven tibus id m ihi a D eo concessum est et donatum m isericorditer,
ne anim a mea e corpore isto iam paene consum pto et tabefacto dissolveretur, u t dam nationem ae
ternam evaderem . U n d e tota anim a mea in m e ten etur, n ec m o ri possum do n ec plene confitear:
quia habeo dam nabilia crim ina quae com m iseram . E t pro veritate huius confirm anda, m ox u t co n
fessus fuero, a fleb ili sibilo h o c corpus m eu m cadaver cessabit, anim a dissoluta, quae u squ e m odo
m iraculose est per V irgin em Beatam retenta , T u n c ob tu lerun t ei sacerdotem , et facta confessione,
ac absolutione m ox resoluta anim a, vocis illiu s sonus cessavit; et tun c tam im perator, quam om nes
qu i aderant, D eu m et Beatam M ariam laudaverunt. Ecce ergo m iraculum . A lia autem narratio
im m ediate seq uitu r (fol. 2 17 , coi. 2): Item v id i quem dam ocu lis, qu i, fide m ediante, asseruit se
fuisse una cum du ob us sociis navigantibus, et, aquis subintrantibus, in m edio flum ine D an u bii
subm ersum ; aliisque natando evadentibus, ipse solus in profu n dum descendit, eo quod natare ig n o
ravit. E t eidem in p ro fu n do facta est vox dicens: O hom o, ecce m o ri deberes, et quia peccata habes
dam nabilia, deberes dam nari. S ed ex quo servisti Beatae M ariae M a tri D e i, en donatum est tibi
u t libereris et peccata co n fitea ris . C um qu e sui socii enatantes, in villa prope existente appretiatos
piscatores adduxissent, qui hun c, quem credebant suffocatum , in flum ine requireren t: cum tribus
illu m diebus quaesivissent n ec reperissent, et iam vellen t abire: ecce, illis videntibu s de profundo
flum inis ad ripam hom o con scend it, et gesta narravit, atque m ox ad confessionem faciendam ad
m e d e v e n it.
1 C fr S a l o t t i C ., II B . Giovanrti Bosco, T o rin o , 1929, P . I I I , cap. 6, pp. 610-613.
BENEFICIA SOCIALIA CULTUS B. M. V. 71
Meminisse tamen iuvabit verba S. Alfonsi: Questi ed altri esempi non gia.
debbono servire per animare qualche temerario che volesse vivere in peccato,?
colla speranza che Maria lo liberera daHinferno, ancorche muoia in peccato;:
poiche conforme sarebbe gran pazzia gittarsi in un pozzo colla speranza che Maria
lo preservasse dalla morte, perche la Vergine ne ha preservato alcuno in qualche
caso; cosi maggior pazzia sarebbe larrischiare di morire in peccato, colla pre-
sunzione che la S. Vergine lo preservasse dallinferno. Ma servano questi esempi
a ravvivare la nostra confidenza, pensando che se 1intercessione di questa divina
Madre ha potuto liberar dalTinferno anche coloro che sono morti in peccato,
quanto maggiormente potra impedire dal cader nellinferno coloro che in vita
ricorrono a lei con intenzione di emendarsi, e fedelmente la servono . Etiam
P. Crasset, post facta relata, statim adiungere curat: Ne comptez pas quil en
soit ainsi pour vous (La -ver. dev., p. m ss.).

Art. 2 - DE B E N E F IC IIS S O C IA L IB U S C U L T U S M A R IA N I

Triplex societas prout omnibus notum est distinguitur, nempe: dome


stica, civilis et religiosa. Iamvero, beneficia cultus Mariani in hanc triplicem
societatem sunt fere innumerabilia.
1) Beneficiorum cultus Mariani erga societatem domesticam seu familiam
testis est Evangelium in narratione primi miraculi a Christo patrati in nuptiis
Canae (Io. 2, 1-11).
Nova enim familia, in actu ipso constitutionis suae, B. Virginem invitaverat
ad nuptias. Intuitu vero et gratia B. Virginis prout ex ipsa Evangelica narra
tione apparet invitatus est etiam Iesus, et cum Iesu venerunt novae illi fami
liae omnia bona, sive spiritualia (gratia Sacramenti matrimonii tunc a Christo
instituti) et materialia (vinum miraculosum). Ubi Maria, ibi Christus. Ubi Chri
stus, ibi omnia bona.
Quod familiae Canae accidit, cuilibet etiam familiae accidere solet quae B.
Virginem apud se invitare curat. Una cum Maria, in tali familia, venit et Iesus;
cum Iesu vero veniunt omnia bona. Quapropter, haud satis commendari poterit
pia praxis consecrandi familias omnes Cordi Immaculato Deiparae, sicut et Cordi
Sacratissimo Christi. B. Virgo enim iugiter viam parat Christo et beneficiis Eius.
2) Nec minora sunt beneficia cultus Mariani erga societatem civilem. Tria
enim sunt fundamentalia bona a societate civili iugiter intenta, quaeque huma
num cultum (la civilta) constituunt, videlicet: a) progressus veri seu scientiae, ad
hoc ut perficiatur intellectus; b) progressus boni seu morum, ad hoc ut perficiatur
voluntas; c) progressus pulchri seu artis, ad hoc ut imaginatio et sensibilitas perfi
ciantur. Iamvero, huic triplici progressui nemo, post Christum, tam validam
contulit opem sicut B. Virgo.
72 BENEFICIA SOCIALIA CULTUS B. M. V.

a) Immensus, ante omnia, dicendus est influxus B. Virginis in scientias,


cum sit Mater Eius qui de semetipso dixit: Ego sum Veritas . Mariologia enim
a Christologia separari non potest; Christologia vero est veluti centrum et cor
universae scientiae Theologiae, cui omnes aliae scientiae, tamquam Dominae,
ancillantur. Progressus igitur Theologiae, cuius Mariologia est pars, progressum
etiam omnium aliarum scientiarum iugiter promovet.
b) Immensus, insuper, dicendus est influxus B. Virginis in mores socie
tatis, sive barbariem fugando, sive praesertim mulierem a statu abiectionis in
quo, ante ipsam, iacebat, mirabiliter erigendo et in suis iuribus filiae, matris et
sponsae redintegrando. Quomodo enim poterat amplius homo mulierem despi
cere dum ipsemet ante mulierem (id est B. Virginem) humiliter et cum omni
admiratione genua flectit? B. Virgo, igitur, mulierem ex vili re personam, ex man
cipia Dominam effecit.
c) Immensus, quoque, dicendus est influxus B. Virginis in artem, cui pro-
totypum pulchritudinis creatae obtulit, pulchritudinem nempe in qua quaelibet
alia pulchritudo continetur, quaeque Pulchritudinis infinitae fines attingit. Et
de facto pictores, sculptores, poetae, musici, mirabilibus artis operibus, a B. Vir
gine inspiratis, universum mundum repleverunt ac singulariter ditarunt.1
3) Immensus, tandem, dicendus est influxus mariani cultus in societatem
religiosam seu Ecclesiam. Cultus enim Deiparae promovit quam maxime fidem
et bonos fidelium mores. Fuit enim semper veluti sceptrum orthodoxae fidei.
Institutum ipsum virginitatis, quod Ecclesiae catholicae singulare robur consti
tuit, ex ipso trunco mariani cultus, velut gemma pretiosissima, erupit.
Leo X III influxum doctrinalem Deiparae in Ecclesiam ita describit: Quin
etiam sceptrum orthodoxae fidei praestitit illa (Maria) valuitque: quae fuit eius
non intermissa cura, ut fides catholica perstaret firma in populis atque integra
et fecunda vigeret. Quibus maxime temporibus locisque dolendum fuit, fidem
vel socordia elanguisse vel peste nefaria errorum esse tentatam, magnae Virginis
succurrentis benignitas apparuit praesens. Ipsaque movente, roborante, viri exti-
terunt sanctitate clari et apostolico spiritu, qui conata retunderent improborum,
qui animos ad christianae vitae pietatem reducerent et inflammarent... Neque
dubium cuiquam erit, quantum redundet in eandem Dei Genitricem de pro
meritis venerabilium Ecclesiae Patrum et Doctorum, qui veritati catholicae tuen
dae vel illustrandae operam tam egregiam dederunt. Ab ea namque, sapientiae
divinae Sede, grato ipsi fatentur animo copiam consilii optimi sibi defluxisse

1 B o u r n a n d 'F ., L a s. Vierge dans les a rts, P a ris 189 6 , in -4 , 344 pp. C f r C l a m e n t , L a R ep re-
sentation de la M adone d travers les ages, P a risiis , 190 9. C h a in e , L evolution de Vart marial, in :
Etudes, 10 6 (190 6 ) 289, 4S4, 6 2 1 . M i c h e l , H ist. de Vart, t. 1 , p p. 193-197; D i e h e l , Etudes
hyzantines, 190 5, p p . 3 9 1 , 4 3 1 . D u h r I ., S . I ., L e visage de M arie d travers les siicles dans Vart
th re tie n , in Nouv. Rev. Theol. 78 (19 4 6 ) 282-305.
NECESSITAS CULTUS B. M. V. 73

scribentibus;~ab ipsa propterea, non a se, nequitia errorum esse devictam (En
cycl. Adiutricem populi).
Iure Gerson'scribebat: T u aspiras et respiras in Ecclesiae corpus universum:
sicut autem corpus nequit vivere sine respiratione, ita mysticum corpus fidelium
sine Virginis auxilio, vitam scilicet spiritualem conservare nequit.1

Cap. V - DE N E C E S SIT A T E C U L T U S M A R IAN I 2

Praeterquam utilis, ob eius innumerabilia et pretiosa beneficia sive indivi


dualia sive socialia, cultus marianus dicendus est etiam aliquomodo necessarius.
Hic vero terminus cultus in tota sua extensione accipitur, prout nempe ad
cultum quoque invocationis, praeterquam venerationis, extenditur. Sumitur
itaque pro devotione.

1. Quaestionis momentum. Magnum sane est praesentis quaestionis mo


mentum, cum de relatione agatur quae inter devotionem marianam et magnum
salutis nostrae negotium habetur. Eius vero solutio dum catholicorum devotio
nem erga B. Virginem confirmat, acatholicorum aversionem condemnat.

2. Quaestionis historia. Patres et Ecclesiae Doctores haud pauci prout


videbimus modo plus minusve implicito, de hac momentosa quaestione ali
quid innuerunt, praesertim cum de B. Virgine omnium gratiarum distributrice
sermonem facerent. At de hac quaestione solummodo circa saeculum xvn, plus
minusve explicite, pertractari coepit. P. C r a s s e t S. I. (1618-1692) in suo Trac
tatu La veritable devotion envers la Sainte Vierge, de necessitate orationis per
tractans, exinde conclusit devotionem erga Deiparam esse utilissimam et ali
quo modo necessariam (o. c., p. 22 s.). V a n K e t w i g O . P., in sua Panoplia
Mariana, illam necessariam pro salute omnium asseruit, saltem ad melius esse
(o. c., p. 148). At, primus qui thesim de necessitate devotionis marianae pro
salute categorice asseruit validisque argumentis probavit, videtur fuisse S. L .
G r i g n i o n d e M o n t f o r t (1673-1716) in suo Tractatu La vraie devotion (cap. 1).
Idem asseruit S. L e o n a r d u s a P o r t u M a u r i t i o (1676-1751) eius aequalis. Uter
que vero necessitatem cultus invocationis Deiparae cum facto intercessionis eius
universalis connectunt.
Saeculo xvm , Ludovicus Antonius Muratori thesim de necessitate devotionis
marianae pro salute fortiter impugnavit et asseruit illam esse massimamente

1 T ra c t. 9 Super Magnificat.
a D il l e n s c h n e i d e r C l ., L a M ariologie de S . Alphonse de Liguori, I, p p . 3 58 -36 4. N e u b e r t
E ., L a devotion d M arie, L e P u y, 19 4 2 , p p . 2 5 -3 0 . R o s c h i n i G . , L a porta del cielo, ossia, necessitd
della devozione a M aria per salvarsi. V en ezia, 1935 (E xtr. ex E p h e m .: Rivista M ariana M ater D ei,
a. 1934)-
74 NECESSITAS CULTUS B. M. V.

lodevole ed u tile minime vero necessariam: senza un tale aiuto, si puo tanto
e tanto salvare .1 Contrarium asserere iuxta Muratori haeresis esset ab
Ecclesia damnanda. 2 Ipsum refutare conati sunt, P. Boecklin 3 anno 1740, P.
Liberius a Iesu O. C., 4 P. Daniel Concina, 5 P. Plazza 6 et S. Alfonsus M. de
Liguori qui, in sua Selva, asseruit devotionem erga B. Virginem esse moraliter
necessariam ad salutem. Et concludit: Onde si fa mal prognostico di taluno
che vive abitualmente alieno da tal divozione . 7
Saeculo xix, Doctor Pusey, Anglicanus, in suo Eirenicon, quaestionem iterum
excitavit. Ei respondit Cardinalis Newman distinguendo inter illos qui negligunt
et illos qui nullam habent, bona fide, devotionem erga B. Virginem: primi
B. Virginem positive offendunt, et quidem, cum sufficienti causae cognitione;
secundi vero positive illam non offendunt. 8
Hodie vero thesis de necessitate devotionis erga B. Virginem ab omnibus
communiter admittitur, dummodo tamen rite quaestio ponatur.

3. Quaestionis positio. Rite determinandus est sensus terminorum.


1) Necessitas de qua hic agitur, non est necessitas absoluta et antecedens, seu
ex ipsa natura rei, quasi Deus homines salvare non potuisset nisi per Virginem;
sed est necessitas hypothetica et consequens, seu, consequenter ad liberam Dei
voluntatem quae ita statuit.
2) Insuper necessitas ista asseritur pro personis quae actus devotionis capa
ces existunt, et ideo excluduntur infantes et perpetuo amentes.
3) Tandem animadvertendum est quod aliquid dici potest necessarium du
pliciter: vel formaliter et explicite vel virtualiter et implicite. Sic e. g. si quis B.
Virginem citra propriam culpam non cognoscit, sed est tamen paratus illa omnia
peragere quae Deus ab ipso vult, quamvis formaliter et explicite devotionem erga
B. Virginem non habeat, illam tamen virtualiter et implicite habet: et haec pro

1 M u r a t o r i , Esercizi spirituali esposti secondo il metodo del P . Paolo Segneri giuniore della Comp.
di Gesii, V en ezia, 17 7 1, pp. 409 s. et 416.
2 C fr Epistolario editus opera M . C am pori, M od en a, 1901, 22, t. 4, lett. 1273, pp. 1471-80.
3 H ist.-Polit. Baetter, t. 72, 1873, Beitrdge Z . Geschichte d. Ultramontanismus in Bayern,
pp- S "8 s.
4 Controversiae dogmaticae, t. i , pars II, controv. i i .
5 Theologia christiana dogmatico-moralis, ed. III, Rom ae, 1758. Posito quod in utram que
partem disputare th eologi valen t (lib. II, D iss. I, D e religion e, n. 23, p. 207), ipse thesim M u r a
to ri contrariam tenet, eo quod quisque ten etur salutem aeternam procurare efficaciori m odo quo
v a l e t (1. c., n. 27, p. 209).
6 Devotio vindicata, cap. X V , pp. 189-95. D evo tio mariana iuxta Plazza, postulatur a caritate
bene ordinata erga seipsum , cum pertineat ad m edia apprim e utilia, caeteroquin obvia et facile
parabilia , et cum in vocatio D eiparae sit m edium perquam idoneum ad gratias obtinendas.
7 Selva, ed. nap. 18 71, app., P u n ct. I I, p. 230.
- Difficulties o f Anglicans, ed. c it., p. 106.
NECESSITAS CULTUS B. M. V. 75
eius salute sufficeret. Si quis, e contra, adultus, B. Virginem sufficienter cogno
scit et positive renuit vel negligit saltem aliqualem cultum ipsi exhibere, iste sal
vari non posset.

Prop.: Aliqualis cultus erga B. Virginem est homini necessarius ad aeternam salu
tem consequendam.

Propositio est saltem theologice certa, quia logice descendit ex principio iam
communiter a Theologis admisso, omnes scilicet gratias a B. Virgine dispensari.

Prob. I. E x m a g i s t e r i o E c c l e s i a s t i c o .
Leo X III scribebat: Tanta enim Mariae est magnitudo, tanta, qua apud
Deum pollet, gratia, ut quis opis egens ad illam non confugiat, is optet nullo
alarum remigio volare (Encycl. Augustissimae Virginis).1 Pius X II, in nuntio
radiophonico pro Conventu Nationali Argentino (die 12 oct. 1947), explicite
asserebat devotionem erga B. Virginem elementum fundamentale constituere
in vita christiana eo quod omnes, in periculis et necessitatibus vitae praesentis,
auxilio indigemus. 2
Iure igitur meritoque Codex Iuris Canonici (can. 1276) praescribit: Bonum
atque utile est Dei Servos... eorumque reliquias atque imagines venerari; sed
prae ceteris filiali devotione Beatissimam Virginem Mariam fideles universi pro
sequantur . Ubi hoc bene animadvertendum est quod dum devotio erga alios
Sanctos commendatur, devotio erga B. Virginem, e contra, praecipitur (ita V er-
meersch in op. Epitome Iuris Canonici, t. 2, ed. 4, n. 601). Fit enim evidens di
stinctio inter Sanctos et Mariam, inter venerationem invocationemque Sancto
rum et venerationem invocationemque Deiparae. Dum autem veneratio et invo
catio Sanctorum ut simpliciter utilis commendatur, filialis devotio erga B. Vir
ginem simpliciter praecipitur, et ideo ut necessaria aliquo modo pro vita chri
stiana et pro aeterna salvatione recognoscitur.
Mens Ecclesiae relate ad necessitatem devotionis filialis erga B. Virginem
apparet etiam ex eius praxi liturgica. Continuo enim Ecclesia, in sua Liturgia,

1 S u n t fere eadem verba A ligh erii: D on n a, sei tan to grande e tanto vali che qual vuol
grazia e a te n o n ricorre sua disianza vuol volar sen zali (Par. 33, 13-15).
2 E n verba Pontificis: E l pu eblo argen tin o, com o todos los pueblos christianos, sabe y
vuestro C ongreso actual os lo ha repetido , ; que el culto a la M ad re de D io s por Ella misma pro-
fetizado cuando anuncio: Beatam m e dicen t om nes g e n eratio n es (L u c. 1,4 8 ), es u n elem ento
fundam ental en la vida cristiana. E fectivam ente, ; qui en de los que^por este m undo pasamos car-
gados con el peso de tantas debilidades y expuestos a tantos p e ligro s,n o ten dra necesidad de ayuda?
Pues oid al D o c to r E xim io, que os dice: T en em o s a la V irgen abogada universal para todo
porque es mas poderosa en cualqu ier necesidad que los dem as Santos en las p a rticu la res ,
( S u a r e z , in I I I , disp. X X X I I I , sect. I II , n. 5 - ed. Paris, tom . 19, 1869, p. 336, b). (C fr L ()sserv.
Rom. 13-14 ottob. 1947 A A S 39 [1947] 628).
NECESSITAS CULTUS B. M. V.

recurrit et recurrere" hortatur fideles ad B. Virginem ad hoc ut gratias recipiant


ad salutem necessarias. Sufficit in mentem recolere antiquissimam orationem:
Sub tuum praesidium .
Ecclesia insuper in ore Virginis verba illa Sapientiae (8, 35 s.) ponit: Qui
me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino: qui autem in me pec
caverit laedet animam suam. Omnes qui me oderunt diligunt mortem . Qua
propter ipsemet Oecolampadius prout refert P. Crasset - asserebat signum
certum reprobationis esse amorem erga Virginem non habere.
B. Virgo iugiter salutatur ab Ecclesia vita, dulcedo et spes nostra . At, quo
modo vitam aeternam habebit qui nil curat de Illa quae est vita nostra? Quo
modo aeternam dulcedinem gustare poterit ille qui nullimode gustare quaerit
Illam quae dulcedo nostra appellatur? Quomodo praemium aeternum spe
rabit ille qui nihil curat de Illa quae spes nostra vocatur?
B. Virgo appellatur etiam ab Ecclesia ianua coeli . Quapropter, sicut impos
sibile est palatium ingredi ei qui per ianuam non pertranseat, ita impossibile
est Coelum ingredi ei qui per B. Virginem, tamquam per ianuam non pertran
seat. Iure igitur meritoque in hymno quodam Mediae aetatis explicite asseritur:
Ille potest desperare qui te non vult invocare: Tota enim nostra salus
a te sola progreditur ( M o n e , Hymni latini..., t. 2, p. 360).

Prob. II. E x S. S c r i p t u r a .
1. Ex V. T. a) Ex Protoevangelio (Gen. 3, 15) apparet medium reducendi ho
mines ad Deum et ideo ad salutem aeternam (a qua per peccatum elongati erant)
esse, secundum consilium Divinum, mulierem (seu B. Virginem) et semen eius
(seu Christum) simul. Seiungere semen seu Christum a Muliere seu a B. Virgine
in fide et in cultu, idem est ac pervertere consilium Dei seu ordinem a Deo ipso
statutum ad reducendos homines ad aeternam salutem, et ideo idem est ac se
ponere extra viam a Deo statutam, quae ducit ad vitam .1
Thesis nostra ergo videtur implicite in ipso Protoevangelio contineri.
b) Ex symbolis B. M. Virginis, inter quae eminent arca et scala Iacob
(Gen. 28, 12, 13). Sicut enim nemo salvatus est extra arcam, ita nemo salvatur
extra B. Virginem. B. Virgo est scala per quam homines ascendere debent ad
coelum.
c) In Ps. 44, qufest messianicus, legitur: Vultum tuum deprecabuntur
omnes divites plebis . Divites plebis qui vultum B. Virginis respiciunt, iuxta
quosdam Patres, sunt electi.

1 E x hoc patet quom odo B . V irgo , in religione christiana, aliquid essentiale, ex D e i disposi
tione, constituat. Iure igitu r m eritoque devotio erga V irgin em tam quam nota negativa Ecclesiae
habetur, eo quod^vera C h risti E cclesia haberi n eq uit absque cultu erga B. V irgin em , C hristi M a
trem atque hom inum M ed iatricem (C fr B i l l o t , D e Verbo Inc., thesis x x x ix in fine).
NECESSITAS CULTUS B. M. V. 7T

2. Ex N. T. Omnes electi, iuxta S. Paulum, debent conformari Christo, cuius


nomen prout legitur in Apoc. in frontibus gerent: Quos praescivit, et
praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis
fratribus (Rom. 8, 29). Iesus enim est Filius Dei per naturam, nos vero per
gratiam. Ad hoc autem ut homines fiant conformes Christo, et ideo praedestinati,
imitari debent nedum amorem Eius erga Patrem sed etiam amorem Eius erga
Matrem.
U t patet, argumenta haec ex S. Scriptura desumpta, thesim nostram tantum
modo suadent, et ideo stricte probativa non videntur.

Prob. III. E x t r a d i t i o n e .
1. Ex Patribus et Scriptoribus Orientalibus.
S. C y r i l l u s A l e x , ( f 444) asserit per Virginem quemlibet animam fidelem
invenire salutem (PG 76, 1031-1034).
S. G e r m a n u s C o n s t a n t , ( f 740) inter alia scribit: Nemo salvus nisi per te,
o Deipara; nemo periculorum expers, nisi per Te, Virgo parens... nemo donum
per misericordiam consecutus, nisi per T e (Or. I I in Dormit. B. V., P G 98, 350).
S. I o a n n e s D a m a s c e n u s (7oo?~754) inter alia, dicit cultum erga Virginem
cordi nostro ipsa respiratione cariorem esse debere eo quia vitae aequivalet.
Felices appellat fideles qui in B. Virgine, quae est vera salutis ancora, confidunt
(PG 96, 719).
2. E x Patribus et Scriptoribus Occidentalibus.
S. H ild e p h o n s u s ( f 669) fideles invitat ut sese sub paludamento potentiae
B. Virginis abscondant, ne in extrema die confusionis veste cooperti inveniantur
(De Virgin, perp. S. M ., P L 96, 69).
S. G r e g o r i u s V II ( f 1085) in Epistola ad Comitissam Mathildem, m em init
duo media quibus ad salutem pervenitur: frequens SS. Eucharistiae receptio,
et fiducialis devotio erga B . Virginem (Tom. 10, Concil. P. Labb., 1. 1, p. 47).
E a d m e r u s C a n t . ( f 110 9 ) asserit quod si volumus ad salutis portum perve
nire, debemus Virginem Immaculatam colere. Asserit Virginis patrocinium quo
tidie nobis necessarium esse, et dicit necessario perire illum qui a Virgine sese
elongaverit (De Conceptione B. Mariae).
R ic h a r d u s a S. L a u r e n t i o ( i i 50) scripsit: Servire Dei Genitrici debes,
dum vivis, post mortem vivere si vis (De laud. B. M. V., lib. 2).
S. B e r n a r d u s ( f 1153) dicit quod si B . Virgo erit nobis propitia, securi per
veniemus ad aeternae salutis portum (Homil. I I super Missus es , P L 183, 43 ss.).
A d a m A b b a s P e r s e n ia e ( f 124 3 ) asserit periculosum esse^vivere separatum
a Virgine apud quam positae fuerunt omnes divitiae salutisi (.Fr<agw. Mariana,
fragm. 7 , P L 2 2 1 , 754 ).
-8 NECESSITAS CULTUS B. M. V.

A uctor B ibliae M arianae S. Alberto M . tributae, asserit salutem con


sequi non posse quemcumque B. Virginem non invocaverit.
S. B onaventura ( f 1274): Maria dicitur porta coeli, quia nullus potest coe
lum intrare, nisi per Mariam transeat tamquam per portam (Comment. in Luc.
c. 1. n. 70. Op. 7, 27 ab). Sicut enim per eam Deus ad nos descendit, sic oportet
ut nos per eam ad Dominum ascendamus (Serm. I V de Nativ. B. M. V., Op. 9,
712 b).
S. B ernardinus S enensis ( f 1444): B. Virgo est scala Iacob, cuius summi
tas caelum tangit, et per consequens ad ipsum ducit, quia per ipsam ascendunt
homines sancti ad gloriae caeli susceptionem (Sermones pro festivit. B. M. V.,
Sermo 1, a. 3, c. 3).
C ontenson O. P. ( f 1674) asserit quod non diligit semetipsum qui non di
ligit B. Virginem, quia omnia dona ad nos per ipsam descendunt (Theol. mentis
et cordis, 1. 10, diss. 6, spec. 1, reflexio).
S. L udovicus G rignion de M ontfort (1673-1716) explicite docet devo
tionem erga B. Virginem esse hypothetice necessariam ad salutem (Traite de
la vraie devotion, passim).
S. L eonardus a P ortu M auritio (1676-1751) explicite asserit: impos
sibile che si salvi chi non e divoto di Maria (Discorsetti ad onore di Maria, disc.
7, n. 1). Tanto importa esser devoti di Maria, quanto importa entrare in Para
diso, perche in Paradiso non entra chi non e divoto di M aria (Disc. 5, n. 3).
S. A lfonsus M. de L iguori ( f 1787) asserit devotionem erga B. Virginem
esse moraliter necessarium ad salutem. Et concludit: Onde si fa mal pronostico
di taluno che vive abitualmente alieno da tal divozione (In App. ad Selva pre-
dicabile).

Prob. IV. E x r a t i o n e t h e o l o g i c a .
Ex triplici capite desumi potest: I) ex eo quod B. Virgo est Mater Dei; II) ex
eo quod est Mater hominum; III) ex eo quod est Mediatrix inter Deum et homines.
I) Ex eo quod B. Virgo est M ater D ei . Ad aeternam salutem necessario re
quiritur actus fidei in Verbum Incarnatum\ sed actus fidei in Verbum Incarna-
tum necessario includit etiam actum fidei in Illam ex qua Verbum carnem acce
pit, seu in Matrem Dei. Et haec est ratio cur inde a temporibus apostolicis, ante
b aptismum semper a catecumenis requirebatur actus explicitus fidei in Iesum
Christum natum de Maria V irgine.
Iste actus fidei in Verbum Incarnatum et ideo etiam in Matrem Verbi, re
peti debet iuxta communem sententiam aliquoties in vita. Iamvero actus
iste fidei est actus cultus, quia est mentis obsequium fidei; ergo ad hoc ut quis
salvari possit, debet, aliquoties in vita, actum istum cultus erga Verbum Incar-
r.itum eiusque Matrem, saltem aliquoties in vita, ponere.
NECESSITAS CULTUS B. M. V. 79

II) Ex eo quod B. Virgo est M a t e r h o m i n u m , Filius tenetur, in conscientia,


reverentiam exhibere Matri suae. Atqui B. Virgo est Mater hominum. Ergo ho
mines tenentur Ei reverentiam exhibere.
III) Ex eo quod B. Virgo est M e d i a t r i x i n t e r D e u m e t h o m i n e s . B. Virgo,
ut iam demonstravimus, Mediatrix dici debet tum ex eo quod cooperata est ac
quisitioni omnium gratiarum ut Corredemptrix, tum ex eo quod cooperatur di
stributioni earumdem ut Dispensatrix omnium gratiarum.
Porro, B. Virgo, ut Corredemptrix, ius habet ad gratitudinem hominum ob
ea omnia quae pro ipsis egit et passa est. Ut Dispensatrix omnium gratiarum,
omnes gratiae per illius manus ad homines descendunt. Iamvero medium ordi
narium ad gratias recipiendas quibus absolute indigemus ad salutem consequen
dam, est oratio. Cultus ergo invocationis erga B. Virginem, iuxta praesentem
Dei ordinationem qui omnia necessaria ad salutem nos habere voluit per Mariam,
necessarius dicendus est ad gratias quibus indigemus obtinendas, et praesertim
ad obtinendum magnum perseverantiae donum.
De facto, ex eo quod fideles universi, ubique filiali devotione B. Virginem
prosequuntur, necessitatem huius devotionis omnes sentire sat clare demon
strant.
SECTIO SECUNDA

DE CULTU BEATAE MARIAE VIRGINIS


IN SUIS FORMIS EXTERNIS INSPECTO
CULTUS QUOTIDIANUS B. M. V. 83

Ratio Sectionis. Deiparae cultu in sua intima natura inspecto, pronum est ut
illum in variis formis externis quas saeculorum decursu induit consideremus.
Formae autem huiusmodi, cum multiplices sint, pietatis marianae fecunditatem
ex qua dimanarunt mirifice ostendunt.
Sectionis divisio. Cum variae cultus mariani formae ad sex veluti classes re
duci valeant, praesentem sectionem in sex capita dividimus, videlicet: I) Cul
tus quotidianus; II) Cultus hebdomadalis; III) Cultus mensilis; IV) Cultus an
nualis; V) Cultus in temporibus libere seligendis; VI) Cultus perpetuus. Aliam
omnino divisionem sequitur Campana (o. c.); at parum logica nobis videtur.

C a p . I - DE C U L T U M A R IAN O Q U O T ID IA N O

Ad hanc primam cultus mariani classem pertinent: 1) Mentio quotidiana


Deiparae in Missa et in Officio; 2) Precatio Ave Maria ; 3) Antiphona Salve
Regina ; 4) Angelus Domini; 5) Litaniae Lauretanae; 6) Rosarium; 7) Officium
Parvum B. M. V.; 8) Corona quinque Psalmorum; 9) Vigilia B. M. V. vulgo Be
nedetta; 10) Tributum quotidianum S. Bonaventurae adscriptum; 11) Corona
duodecim privilegiorum B. M. Virginis.

Art. 1 - DE M E N T IO N E Q U O T ID IA N A D E IPA R A E
IN M IS S A E T IN O F FIC IO

Quotidie, in Missae celebratione, quinquies de B. Virgine mentio fit, vide


licet: 1) in Canone (probabiliter saeculi iv): Communicantes et memoriam ce
lebrantes in primis gloriosae semperque Virginis Mariae Genitricis Dei... ; 2) in
apologia, uti aiunt, Confiteor ; 3) in apologia Suscipe Sancta Trinitas (quae
ad saec. xi vel xii ascendit); 4) in oratione ante fractionem panis, ad impetran
dam pacem intercedente beata et gloriosa semper Virgine Dei Genitrice Ma
ria; 5) in precibus post Missam (ter Ave Maria cum Salve Regina) a Leone X III
praescriptis (quamvis ad Ordinarium Missae minime pertineant). Nomen igitur
Mariae invenitur in singulis Missae partibus, videlicet: in Missa Cathechume-
norum et in Missa fidelium (in tribus momentis: offertorium, consecratio et com
munio).
8+ PRECATIO AVE MARIA

Etiam in Officio divino quotidie pluries B. Virgo salutatur aut de ea fit men
tio. Inveniuntur enim: i) quatuor antiphonae finales, iuxta varia tempora; 2) re
citatio Ave Maria in initio cuiusque horae et post completorium; 3) oratio San
cta Maria et omnes Sancti... ad primam (in usu, saec. vii et vm apud Benedicti-
nos, et inde a saec. x apud omnes).

Art. 2 - D E P R E C A T IO N E A V E M A R IA

BIBLIOGRAPHIA: Barbier X., L'Ave Maria du musee de Gueret, Brine 1884 (Extr.
ex Bulletin de la Societe scientifique de la Correze, 1884, t. 4, pp. 213-296); Beissel, Ge
schichte der Verehrung Marias in Deutschland wahrend des Mittelalters, Freiburg i. Br.
1909, t. 1, pp. 1-16; B erliere N., Angelique salutation, in Dict. Theol. Cath., t. 1, coli.
1273-1277; Binterim A. J., Die vorziiglichsten des Arist.-katholischen Kirche, Mainz
1831, t. 7, p. 125; Bremond A., Annales Ordinis Praedicatorum, t. 1 (ubi agitur de
Rosario); B ridgett, Our Ladys Dowry, ed. 3, London, n. 175-120; Cagin P., Recher-
ches historiques sur l'Ave Maria, in Mois bibliographique, 1895, t. 3, pp. 243-251; Cam
pana E., Maria nel culto, vol. I; C atalan i, Pontificale romanum, Paris 1851, t. 2, p. 406;
Chabanneau C., in Revue des langues romanes, 1886, III serie, t. 15, u. 242-243; C hail-
lo t, LAve Maria, in Anal. iuris pontif., t. 21, 1882, pp. 409-410; C outeulx le, Anna
les Ord. Carthus., Montreuil-sur-Mer 1888, t. 3, pp. 523-524; De Buck, Acta Sanctorum,
t. 7, oct., Paris 1869, pp. 1108-1109; Douhet, Dictionnaire des legendes, 1852, p. 910;
Esser Th., Geschichte des englischen Grusses, in Histor. Jahrbuch, Gorres Gesellschaft,
1884, t- 5 > PP- 88-116; Beitrage zur Geschichte d. Rosenkranzes, in Der Katholik, 1897,
pp. 436 s.; pp. 409 ss.; 515 ss.; Gavanti-M erati, Thesaurus sacrorum rituum, t. 3, sect. 5,
c. 1, pp. 123 s.; Germain L., Notes sur lAve Maria en Lorraine, in Revue de Vart. chret.,
1886, III serie, t. 4, pp. 86-90; G rancolas, Histoire du breviaire romain, t, 1, c. 2; Gran-
ge de la A., UAve Maria de la paix, in Bull. de la Soc. Hist. et litt. de Tournai, 1889,
t. 24, pp. 253-254; Heigh G. M. J., Ave Maria, Salve Bernarde, Notizen uber das
Gnadenbild unserer Lieben Frau von Afflighem, in Studien und Mittheilungen d. Bened.
Cisterc. Ordens, 1884, t. 5, part. 1, pp. 431-440; L eclercq H., Marie (Je vous salue),
in Dict. Archiol. chret., t. 10, coli. 2043-2062, relatus etiam in Histoire des Condies
cl. Hefele, t. 5, parte II, pp. 1734-59, Paris 1913; L ury A., L'Ave Maria, son origine
et ses transformationes, in Bull. arch. hist. du Tarn-et-Garonne, 1886, t. 14, pp. 145-171;
M abillon , Acta Sanctorum O. S. B., saec. v, Paris 1685, praef., nn. 119-128, pp. 77-81;
scriptum hoc refertur etiam in Anal. iuris pontif. t. 21, 1882, pp. 410-414; M acri,
Hierolexicon, Venetiis 1735, p. 517; M agi F. M., De sacris caeremoniis circa saluta
tionem angelicam, in-fol., Panormi 1654; Massuet R., Lettre d M. Veveque de Bayeux
sur son mandement du 5 mai 1707, portant la condamnation de plusieurs propositions ex
trahes des theses soutenues par les religieux binedictins de la Congregation de Saint-Maur,
dans Vabbaye de Saint-Etienne de Caen, diocese de Bayeux, in- 12, La Haye 1708; Meyer,
in Romania, 1886, t. 15, pp. 306, 322, 342-343; M eyrick Fr., Dictionary of Christian
Antiquities, t. 1, p. 754; M oroni, Dizionario di erudizione storico-ecclesiastica, t. 3, p. 154;
Preister A., Opusc. relig. lett. mor., IV serie, t. 16, pp. 117-125; Probst F., in Kirchen-
lexicon, ed. 2, t. 1, coli. 1743-1744; Rock D., The Church of Our Fathers, London 1852,
PRECATIO AVE MARIA 85
t- 3> PP- 3I4-32; R ohault de F leury, La Sainte Vierge, Paris 1868, t. 1, pp. 67-72;
T halhofer, Handbuch der Katholischen Liturgik, t. 1, pars II et III, n. 533: Das Pater
noster. Der englische Gruss und das Angeluslauten, pp. 484-487; T rombelli, Mariae SS.
vita ac gesta cultusque illi adhibitus, 6 in-4, Bononiae 1761-1765 (relatum a Bourasse
in Summa aurea, Paris, Migne, t. 3 et 4, 1862, 1866. Conferatur praesertim t. 4,
1764): Dissertatio IV, secundae partis, quaestio III, pp. 249-266; T hurston, in The
Month, nov. 1901, pp. 483-99; Zur Geschichte des Ave Maria, in der Katholik, Mo-
guntiae, maii 1903, pp. 333 ss.; V ermejo A., Historia devoti sanctuarii B. M. vulgo de
Texada, Matriti 1779; Z accaria A., Onomasticon rituale, ad verba Ave Maria, pp. 37 s.;
Dissertazioni varie italiane, t. 2, in-4, Romae 1780, p. 242; Z ambrini, Opere volgari,
1878, pp. 954-955; Z ockler, Rosenkranz, in Real-Encyklopadie fur protestantische Theo-
logie u. Kirche, t. 16, pp. 144-150.

Est oratio Mariana per antonomasiam, quemadmodum Pater noster est,


per antonomasiam, oratio Dominica. Hac de causa oratio Ave Maria de univer
salitate orationis Pater Noster participat. Quin immo dici potest quod, pluribus
abhinc saeculis, Pater et Ave indissolubiliter coniuncti inveniuntur, nedum in
privata devotione fidelium, sed etiam in publica seu liturgica Ecclesiae prece.
Attamen, antequam oratio Ave Maria ad statum seu ad formulationem quam
nunc habet pertingeret, plurium saeculorum iter necessarium fuit. Opportu
num ergo ducimus de variis stadiis huius longissimi itineris verba facere.
Oratio Ave Maria, duplici constat parte, quarum una ab altera rite distin
guitur. Prima pars (Ave, Maria, etc. usque ad Iesus) laudem continet; secunda
vero (Sancta Maria, etc.) supplicationem continet. Prima pars verbis constat
ex Evangelio desumptis; secunda vero verbis constat ab Ecclesia adiunctis.

1. De prima parte. Duplici constat salutatione ex Evangelio desumpta, vide


licet: salutatione Gabrielis Archangeli a Deo missi ad divinam maternitatem
nuntiandam: Ave, gratia plena, Dominus tecum (Luc. 1, 28); et salutatione
a S. Elisabeth, Spiritu Sancto inspirante, B. Virgini directa: Benedicta tu in
mulieribus et benedictus fructus ventris t u i (Luc. 1, 42). Ad duo laudum su-
biecta melius seu magis distincte enuntianda, addita fuerunt postea nomina Maria
(Ave Maria...) et Iesus (fructus ventris tui, Iesus).
Relate igitur ad hanc primam salutationis partem, quadruplex quaestio exur-
git, videlicet: 1) Quandonam christifideles verbis illis Angeli aut S. Elisabeth B.
Virginem salutare coeperunt?... 2) Quandonam duae illae salutationes coniunctae
fuerunt?... 3) Quandonam verbis Angeli additum fuit nomen specificativum
Maria?... 4) Quandonam verbis S. Elisabeth additum fuit nomen specificativum
Iesus}...
1) Quandonam, imprimis, christifideles verbis illis Angeli aut S. Elisabeth
B. Virginem salutare coeperunt? Huic primae quaestioni respondendum esse cen
semus christifideles valde probabiliter, inde a primis Ecclesiae exordiis, cum
86 PRECATIO AVE MARIA

scilicet Evangelium S. Lucae prae manibus habuerunt, naturali veluti imitationis


instinctu ductos, verba illa ad B. Virginem direxisse. Haec tamen assertio nullo
hucusque positivo documento probari potest. At verisimilis omnino videtur.
Primum documentum scriptum in quo usus salutationis Angelicae (verba scilicet
ab Angelo prolata) invenitur, est homilia quaedam Theodoti Ancyrani ( f ante
a. 446), saeculi v, ubi explicite dicitur quod, a verbis angeli pertracti, dicimus:
Ave, gratia plena, Dominus tecum (Homil. IV, PG 77, 1393).
Pro usu salutationis S. Elisabeth (a salutatione Angeli seiuncta) nullum vetu
stum documentum habemus.
2) Relate ad secundam quaestionem, ad tempus videlicet in quo duae salu
tationes (Angeli nempe et S. Elisabeth) simul coniunctae apparent, responden
dum videtur, vi documentorum, circa saeculum v id evenisse. Unitae enim in
veniuntur duae illae salutationes in liturgiis orientalibus S. Iacobi (quae in Ec
clesia Hierosolymitana in usu erat), S. Marci (in Ecclesia Copta) et S. Ioannis
Chrysostomi (in Ecclesia Constantinopolitana). Ex liturgiis istis vetustissimis
nos iure concludere possumus praedictas salutationes, simul iunctas, non ultra
saeculum vi, forsan vero etiam valde prius, in liturgias illas ingressas esse.
Inter Latinos, e contra, duae illae salutationes pro prima vice coniunctae
inveniuntur circa saeculum vi, opera S. Gregorii Magni. Inveniuntur enim in
Offertorio Missae Dominicae IV Adventus, in quo legitur: Ave Maria, gratia
plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris
t u i (S. G regor., Liber Antiphonarius, P L 78, 645).
3) Relate ad tempus in quo verbis Angeli nomen Maria additum fuit, dicen
dum est in Oriente hoc circa saeculum v, prout videtur, evenisse in liturgia S. Ba-
silii (cfr B rightm an , Liturgies Eastern and Western, t. 1, Oxford 1896, p. 218,
1. 23 ss.); in Occidente vero, id accidisse videtur circa saeculum vi, prout ex prae-
laudato Sacramentario Gregoriano apparet.
4) Relate tandem ad tempus in quo verbis S. Elisabeth additum fuit nomen
Iesus, dicendum videtur id forsan circa saeculum vii, in Oriente, accidisse; in
Occidente vero circa saeculum xi. Primum enim documentum Orientale in quo
nomen Iesus invenitur, est Manuale quoddam Coptorum incertae aetatis (forsan
saec. vii); in Occidente vero, primum documentum est Homilia III de Maria
Virginea matre (PL 188, 1319), S. Amedei Episcopi Lausannensis (circa a. 1150),
S. Bernardi discipuli. In praelaudatis tamen documentis, nomini Iesus additum
invenitur etiam nomen Christus. Nomen Iesus solum invenitur, pro prima vice,
in Anglia, anno 1347 (cfr R o ck , Church of Our Fathers, t. 3, p. 318 s.) et etiam
anno 1336, in documento quodam Prioris loci vulgo Maxtoch (1. c., p. 315). T e
stimonia vero quae additionem hanc Urbano II (1261-64) tribuunt, nimis recen
tia et ideo valde dubia].videntur.
Haec omnia relate ad originem primae partis precis Ave Maria. Usus tamen
huius primae partis, prout ex monumentis nobis notis elucet, usque ad saecu
PRECATIO AVE MARIA 87

lum x i i valde rarus fuisse videtur. Saeculo vero x i i frequentius adhiberi coepit.
Ave Maria, Apostolorum Symbolo (Credo) et Orationi Dominicae (Pater noster)
unita, a pluribus Episcopis in pluribus Conciliis christifidelibus imponi coepit.1
Saeculo xm, varii Ordines religiosi (Cistercienses, Praemonstratenses, Domi
niciani, Servi Mariae etc.) recitationem precis Ave Maria praecipiunt. Fratres
Ordinis Servorum Mariae illam persolvere coeperunt etiam ante et post recita
tionem divini Officii.2 Incipiunt, eo tempore, etiam sermones super Ave Maria
(Richardus a S. Laurentio, S. Thomas Aquinas, etc.).

2. De secunda parte. Secunda pars precis Ave Maria (Sancta Maria etc.)
seu supplicatio ad Deiparam, apparere coepit saeculo xiv, et nihil aliud esse vi
detur nisi ampliatio quaedam invocationis liturgicae Sancta Maria, ora pro
nobis , quae in usu iam erat in Litaniis Sanctorum. In codice quodam saeculi xm
Bibliothecae Nationalis Florentinae (cod. 1249, B 7, fol. 72) qui ad Religiosos
Servos Mariae Conventus B. M. Virginis ab Angelo salutatae iam pertinuerat,
legitur oratio ista, in usu forsan, tunc temporis, apud Servos Mariae Florentinae
urbis: Ave dulcissima et immaculata Virgo Maria, gratia plena, Dominus tecum,
benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Iesu. Sancta Maria,
Mater Dei, mater gratiae et misericordiae, ora pro nobis nunc et in hora mortis.
Amen (cfr Studi storici sulVOrdine dei Servi di Maria, t. 2, 1934, p. 178). In
hac formula, ut patet, dum verba quaedam redundantia inveniuntur (adiuncta
forsan a scriptore, devotionis privatae gratia), duo tantummodo verba (peccato

1 A v e M aria p ra e sc rip ta fu it ab O d o n e , E p . P a risie n si, a n n o 1198 ( H a r d o u in , Cone., t . 6,


c o i. 2, 1938; M a n s i , Cone., t . 22, c o i. 681), a C o n c ilio A u r e lia n e n s i, circa id e m te m p u s ( L a b b e ,
Cone., t. 7, c o i. 1282), a C o n c ilio lo c i D u r h a m a. 12 17 ( M a n s i , 1. c ., t. 12, c o i. 1108), a C o n c ilio
P r o v . lo c i T r e v e s a n te a. 1227 ( B i n t e r i m , Gesch. der deut. Concilien, t. 4, p . 480), in C o n s tit u t io
n ib u s lo c i C o v e n t r y a. 1237 ( M a n s i , 1. c ., t. 23, c o i. 432), in C o n c ilio lo c i B e z ie r s a 1246 (1. c ., 693)
in sta tu tis s y n o d a lib u s lo c i M a n s a. 1247 (1. c . 756), in C o n c iliis lo c o r u m A lb y a. 1256 (1. c. 837),
V a le n c ia in H is p a n ia a. 1255 (1. c ., 892), N o r w ic h a. 1257 (1. c ., 966), R o u e n a. 1278 (B e s s in , Cone.
Rotomag., t. 2, p . 84), Lifege a. 1287 ( H a r t z h e i m , Cone. Germ., c o i. 846), E x e t e r a. 1287 ( M a n s i ,
1. c ., t. 23, c o li. 892, 966).
Inde autem a saeculo X IV , C on cilia quae recitationem precis A v e M aria praecipiunt sun t fere
innum erabilia.
3 U su s precis A v e M aria apud Fratres O rd in is S ervorum M ariae sem per frequentissim us
fu it. P rim i O rdin is fratres illa uteban tur cum ad in vicem vocarent: ille qu i alium vocabat, aiebat:
A v e M aria ; ille vero qu i ab alio vocabatur, respondebat: G ratia plena . U sus iste sem per v i
gu it et etiam hodie apud fratres Servitas viget (C fr Annales Ord. Serv. B . M . V ., t. 1, p. 2 1, 2B).
Fratres quidam eo deven eru nt ut seipsos n om in e Frater A v e M aria appellarentur (Ibid .). H ac de
causa, haud raro fratres O rd in is S ervorum fratres A v e M aria appellati fueru nt. V ig u it etiam , inde
a prim ordiis O rdin is, usus in cipien di scriptionem aut lection em L itteraru m testim onialium verbis:
A v e M aria (1. c., 52, 24). U su s iste postea ad om nes litteras, etiam privatas, extensus est. In C a
pitu lo G en erali an n i 1249 sancitum est ut, iuxta praescriptum Sanctorum S eptem Fun d atoru m ,
in in itio M issae et horarum officii d iv in i, A ve M aria sem per recitaretur, usque ad verba ventris tui
(1. c., 41 C , n. 1; 485, n. 17).
88 PRECATIO AVE MARIA )>

ribus, nempe, et nostrae) desunt. Habemus igitur, pro saeculo xiv, primum exem
plar magis completum, hucusque cognitum, formulae precis Ave Maria.
Formula vero Ave Maria omnium absolutissima, prout hodie est in usu, in
venitur, pro prima vice, circa finem saeculi xv in poemate quodam acrostico
Ven. Gasparini Borro O. S. M. ( f 1498),1 quod hic referimus.

Ave di castita spendida lampa Cum questa mercantia


A miseri mortali vera guida Andar possiamo alialta Trinitade.
Ben fa che in te sanida, Ventris tui si yede da puoca etade
Che rare volte el mondo si linzampa. Produr al mondo el primo bello fiore
Maria sei per cui el cor avampa Che anchor ne rende odore
Di carita perfecta e bon ardore A chi lo siegue come rason chiede.
Ove saccende amore Iesus del divo Padre eterno herede
Che ne conduce a contemplare Tddio. Quel dolce tuo figliolo fu e fia
Gratia dimando che empia il mio desio O vergine Maria
Che per tuo merto rece vesti tanta Al tuo conspetto porzi nostra fede.
O virgo iusta e sancta Sancta Maria per te ognun si crede
Nel cor scolpito porto il tuo bel nome. Di pervenire al fin che non ha fine
Plena ti vedo di splendor le chiome E cum le alme divine
Spechio dhumilta e dhonestate exemplo In quiete godere in sempiterno.
Ancora in te contemplo Mater Dei che a forza spogli6 linferno
Seno modestia e fidelta perfecta. Sempre invochiamo che virtu ne presti
Dominus tecum tanto se dilecta Che vigilanti e desti
Pero te volse allato lui sedere El puro cor habiamo al buon desio.
Priego face vedere Ora ti prego el Salvatore pio
El ver sentier che ne conduce al cielo. Che ne conduca al porto di salute
Benedicta tu nobile zoielo De peccator son mute
Di ben sperar radice virtuosa Le lingue che ti lassan di presente.
Humana e gratiosa Pro omnibus peccatoribus sovente
A peccatori sempre mai presente. Prega e ripriega come ognun si spera
In mulieribus sei quella excellente Quel solo se despera
Che salvatore Iesu portasti al mondo Che lontan vive da tue dolce braza.
Che tutti dal profundo Nunc et in hora mortis nostrae traza
Ne ricomproe coi suo sangue vero. Degli adversarj rompi e speza
Et benedictus fructus tutto intero E cosi fuor di feza
Sempre honorato e venerato fia, Potremo pervenir al concistoro.
Amen che cusi sia priego et oro.

1 Iuxta C a m p a n a (M aria nel culto, vol. I, p. 559) form a m agis com pleta in ven iretu r in codice
quodam saeculi x v a T ro m b e lli asservato (non vero in libro quodam typis edito V en etiis a. 1477,
pro u t erronee scribit ipsem et Cam pana). E n verba: A v e, regina dei supern i celi M aria volesti
parturir quel fru tto G ratia per dare a tu tti n ui fedeli. Plena tu fosti d ogni don perfetto:
Dominus volse tu tti noj salvare Tecum habitare nel tu o ven tre eletto. Benedicta sej sopra n ui
PRECATIO AVE MARIA )) 89

Si quis bene attendat, in hac formula unum tantummodo accidentale discri


men cum hodierna formula habetur, videlicet: loco nobis peccatoribus, dicitur:
omnibus peccatoribus. Attamen, animadvertendum est quod in editione publici
iuris facta Brixiae, a. 1498, a P. Simone a Castellacio O. S. M., verbum omnibus
contractum est. Probabiliter ergo verbum nobis in originali positum, ab editore
pro verbo omnibus interpretatum est. Eo vel magis quod versus, si verbum omni
bus adhibeatur, plures quam opus sit syllabas numeraret; dum e contra, si pona
tur verbum nobis, syllabarum numerus rectissimus evadit.
Attamen, secunda pars precationis Ave Maria, semper in fluxu remansit
apud utentes usque ad annum 1568, cum videlicet Pius V novum Breviarium
Romanum promulgavit, in quo formula quae, pro prima vice ut diximus
apud Gasparinum Borro invenitur, sancita est simulque eius recitatio in initio
cuiuslibet horae Officii divini, post recitationem Pater noster, Sacerdotibus omni
bus praecepta est. Solummodo tamen post saeculum, medio scilicet saeculo xvii,
formula a Summo Pontifice sancita, de facto in universa Ecclesia universalis evasit.
3. De acatholicorum impugnationibus. Contra usum huius pulcherrimae
precationis, plura veteres Protestantes effutierunt.1 Ita, e. g., Calvinus dixit
in recitatione huius precis duplicem esse Pontificiorum superstitionem, videlicet:
primo, quod usurpent munus archangeli Gabrielis cui soli Deus iniunxit ut Ma
riam salutaret verbis illis; secundo vero quia ridiculum est salutare absentem,
cum B. Virgo sit in coelo. At facili negotio responderi potest: ad primum, catho
lici non usurpant, sed imitantur vocem Archangeli; ad secundum vero, dicendum
est B. Virginem in Verbo salutationem nostram cognoscere, et ideo quodam
modo nobis praesentem esse.
Erasmus vero usum exprobrat sacrorum contionatorum recitandi Ave Ma
ria ante concionem. S. Robertus Bellarminus duplicem attulit rationem ad con
suetudinem illam vindicandam. Quaerit enim: quae causae sit, cur omnes con-

esaltata Tu p roducesti el frutto benedetto: In mulieribus m elior n on fo trovata E t bene


dictus ben se po chiam are Fructus p ro du tto senza alcun d ifetto Ventris tui volesti per n ui p o r
tare Iesus superno el tuo dolce d iletto. Sancta m ajior fra le beate sfere - M aria (nostra) ad vo
cata nel d ivin con sp etto M ater D ei e filia benedetta Ora pro nobis advocata de peccatori
Nunc et in hora mortis sem pre a tu tti li o r i . In hac paraphrasi (quem adm odum in prece S ervita
rum Floren tiae superius allata) tria verba desunt, videlicet: peccatoribus, nostrae, et Amen.
H o c posito, quaeri adhuc potest: in quonam docu m en to, pro prim a vice, form ula com pleta
salutationis A n gelicae apparuit?... N u p er P. A . R om ano, in articulo quodam p u blici iuris facto in
diario L'Osservatore Romano (die 25 oct. 1942) huiusm odi prim atum breviario quodam T rin ita rio
Parisiis im presso a. 1 5 1 4 , vindicabat. A t, contra hanc assertionem tria anim advertere liceat, v id e
licet: 1) in praelaudato B reviario deest verbum nostrae (post mortis) c fr L e c l e r c q in D ict. Archeol.
chret. t. 10, coi. 2060; 2) in B reviario quodam C am aldulensi eiusdem anni 1 5 1 4 eadem om nino for
m ula con tin etur (Ibid .); 3) form ula com pleta, pro u t m onuim us, antiquior est, cum ad finem saec.xv
ascendat.
1 C fr B o u r a s s , Summa aurea, III, 1225 s.
9 ANTIPHONA SALVE REGINA

donatores initium dicendi a Salutatione angelica faciant. Unde enim tanta di


gnitas Salutationis angelicae, ut ea potius oratores utantur, quam alia prece? .
Et respondet: Duae mihi in praesentiarum rationes occurrunt. Primum enim
illud concionatores fortasse cogitant, beatissimam Deiparam, qua die salutatio
nem angelicam audivit, ea Verbum Dei, quod antea, neque videri, neque audiri,
neque capi poterat, humana carne quasi vestivisse atque effecisse, ut non solum
videri et audiri, sed etiam manibus tangi potuerit, iuxta illud B. Ioannis: Quod
audivimus, quod vidimus oculis nostris, et manus nostrae contrectaverunt, de Verbo
vitae (I Ioan., i, i). Itaque propterea eandem Virginem initio dicendi omnes sa
lutant, ut ipsi quoque precibus eius adiuti, eam copiam, eam facultatem, eam
ubertatem, eam facilitatem orationis obtineant, qua verbum Dei, quod pertra
ctandum susceperint, ita planum atque perspicuum faciant, ut pene manibus
sentiri possit, ab omnibus qui audiunt, etiam tardioribus et rudioribus capiatur.
Deinde munus concionatoris munus angelicum est, et sicut angelus Gabriel ad
Virginem desponsatam viro missus est ut ea virtute Spiritus Sancti conciperet,
et pareret Filium Dei; ita concionatores ad Ecclesiam mittuntur, quam aposto
lus Paulus despondit uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. n , 2),
ut ea quoque Filium Dei fide concipiat, charitate pariat, bonis operibus nutriat.
Quocirca merito Virginem Dei Matrem salutant, ut quod ab angelo salutata
Christum non solum spiritu, sed etiam carne concepit, illud eis a Domino pre
cibus suis obtineat, ut et ipsi angelica puritate munere suo fungantur, et Ecclesiae
virginis ad quam mittantur, felix conceptus partusque succedat.1

Art. 3 - D E A N T IP H O N A S A L V E R EG IN A

BIBLIOGRAPHIA: Brambach, Die verloren geglaubte Historia de Sancta Afra und


das Salve Regina des Hermannus Contract, Karlsruhe 1892; C ampana E., Maria nel culto,
1, 669-694, ed. 2., Torino 1943; D e V alois, Le Salve Regina dans VOrdre de Citeaux,
Paris 1907; Id., En marge dune Antienne. Le Salve Regina , Paris 1912; G astoue,
Le Salve Regina , ses origines et son histoire, in Echo de N. D. dAvioth, 1902-1903;
G odet, L'origine liturgique du Salve Regina , in Revue du clerge, 15 aug. 1910; Julian,
Dict. of Hymnology, ed. 2, p. 991, 1588, 1697, London 1907; M ercati, Leggende mariane
sulla Salve Regina , in Rassegna gregoriana, ian.-febr. 1907, 43-45; Pothier, art. Salve
Regina, in Revue du chant gregorien, maii 1902; T rombelli I. C., Mariae SS.mae vita
ac gesta, Bononiae 1764, t. 5, pp. 350 ss.; V acandard, Les origines litteraires, musicale et
liturgique du Salve Regina , in Eludes de critique et d'Histoire religieuse, IV serie, Paris
1923, pp. 177 ss.; V i c e n t i n i A., O. S. M., Le quattro antifone finali del Breviario Ro
mano, Treviglio 1915; W agner, Eine bisher noch nicht veroffentlicheJLegende uber die
Entstehung des Salve Regina, in Theologische Rev., 1903; et Das Salve Regina, in Gregor.
Rundscheu, 1903; cfr etiam variae Encyclopaediae.

1 S u p er M issus est, C on e. 2, ap. B o u r a ss 6, Summa aurea, t. 6, coi. 1452.


ANTIPHONA SALVE REGINA 91

Inter omnes marianas antiphonas, sive pulchritudine sive usu, eminet Salve
Regina . Aliquid igitur dicendum est i) de auctore, 2) de propagatione, 3) de
impugnationibus huius antiphonae ex parte Protestantium et Iansenistarum.

1. De auctore. Quisnam fuerit auctor huius pulcherrimae antiphonae, cum


certitudine definiri non potest. Tributa enim fuit pluribus, seu, novem aucto
ribus, videlicet: Apostolis, S. Athanasio, S. Ioanni Damasceno, S. Bernardo,
S. Anselmo Cantuariensi, S. Anselmo Lucensi, Ademaro de Monteil, Petro Com-
postellano et, iuxta communiorem sententiam, Hermanno Contracto. Funda
menta harum variarum attributionum breviter videamus.
1) Iuxta opus Chronicon usque ad annum 1160 (Iuliano Perez, archipresby-
tero S. Iusti Toleti tributum et a Ramirez de Prado, Parisiis anno 1611 publici
iuris factum), Hymnus Salve Regina mater misericordiae, graece ab Apo
stolis compositus, translatus est de graeco a sanctissimo viro Petro episcopo Com-
postellano. At haec est, evidenter, gratuita assertio, nullo documento com
probata.
2) Iuxta Nicolaum de Porto, fuit ille Athanasius (S.) qui compilavit Salve
Regina .1 At etiam haec assertio est omnino gratuita.
3) Iuxta S. Antoninum Archiep. Florentinum, antiphona Salve Regina >
composita fuisse dicitur a S. Ioanne Damasceno. 2 Nullum tamen affert argu
mentum ad hoc probandum.
4) Valde communis evasit assertio iuxta quam Auctor Salve Regina esset
S. Bernardus. Primus qui hoc asseruit, fuit Ioannes Eremita, discipulorum S. Ber-
nardi discipulus, a quibus id quod asserit didicisse asserit in sua Vita S. Ber-
nardi quae appellata est] quarta. S. Bernardus, iuxta ipsum, antiphonam illam ab
Angelis, in quadam supernaturali visione, didicisset. 3 Allusio ad hanc originem
invenitur etiam in quattuor Sermonibus supra Salve Regina , S. Bernardo

1 Recueil des historiens des croisades, t. 4, p. 242, n. 4, Publication de VAcadem. des Inst. et belles
lettres.
2 Summa theol., p. IV , tit. X V , c. X V I I , par. 7.
3 E n verba Ioannis Erem itae: T em p o re messis con tigit h oc m iraculum . Q uadam n octe d o r
m iens v ir beatus m onachis circum quaque dorm ien tibus, a udivit angelos in ecclesia voce clara et
delectab ili D e u m collaudantes, et B. V . M ariam . Q u od cum audisset occulte su rrexit et pedetentim
profectus est ad ecclesiam , u t in p roxim o con stitutus, videret m anifestius quidnam esset. V id it
itaque sanctam D e i gen itricem in m edio duorum angelorum , quorum unus in m anu sua th uribu -
lum aureum , alius in cen sum tenere videbatur. H orum altero eum deducente, v ir sanctus quasi a
dextris gloriosae V irgin is incedens, ad altare usque pervenit: u b i voce angelica a udivit decantari
antiphonam Salve Regina ex in tegro usque in finem . Q uam corde tenus retinens, et postea scri
psisse, atque D om in o Papae Eu gen io transm isisse refertur, ut ex praecepto auctoritatis apostolicae
per ecclesias solem nis haberetur, in hon ore beatae et gloriosae V irgin is D e i genitricis M ariae. Q uod
et factum est, u t adhuc plerique testan tu r {V ita quarta Bernardi, n. 7, edita a M ab illo n in vol. I II
O peru m S. Bernardi).
92 ANTIPHONA SALVE REGINA ))

falso tributis. Albericus Abbas Trium Fontium ( f 1241) asserit S. Bernardum


antiphonam (quam vocat Podiensem quamque ipse iam noverat) Devioni ab an
gelis decantari audiisse.1
Iuxta manuscriptum saec. x v 2 S. Bernardus cantum antiphonae audivisset
et illam didicisset non iam ab Angelis sed ab animabus duorum novitiorum in
balneo naufragorum. Hoc idem, quoad substantiam, quamvis breviori calamo,
narratur in quodam Psalterio Petrobrugensi saec. xm . 3
At tota haec legenda cum suis variationibus ruit coram evidenti facto exi-
stentiae huius antiphonae ante ipsum S. Bernardum. Invenitur enim in manu-
scripto ad initium saeculi x i i pertinente, in British Museum Londini (cod. 18302)
asservato et ex Suecia proveniente. Invenitur etiam in alio manuscripto anni
circ. 1199, in fundo latino (cod. 1139) Bibliothecae nationalis Parisiensis,4 et in
manuscripto quodam ineuntis saeculi xi in codice Augense Bibliothecae civi
tatis Karlsruhe (catal. sub n. LV). In quadam enim, uti aiunt, probatione calami,
amanuensis scribit phrases quasdam ab antiphona Salve Regina evidenter
derivatas. 5 Scimus etiam Petrum Venerabilem, Abbatem Cluniacensem, a. 1135
universo Ordini suo imposuisse cantum Salve Regina in processionibus ibi
fieri solitis (ultra 50, quolibet anno).6 De cetero, ipsemet Abaelardus, Cister-

1 C u m beatus Bernardus, quadam die venisset apud D evio n em et hospitatus fuisset in abba
tia sancti B en ign i, quam sem per d ilexit, eo quod m ater eius ibi sepulta est, audivit ante horologium
circa altare ab angelis antiphonam decantari. Prim o credidit fuisse con ven tu m et d ix it abbati die
sequenti: optim e decantastis hac n octe antiphonam de Podio circa altare Beatae V irgin is. D iceb a
tur autem antiphona de P odio, eo quod N aym erus Podiensis episcopus eam fecerit. E t in ven tu m
est quod illa hora quando antiphona audita est, adhuc con ven tu s dorm iebat; et ex tu n c cum fre
qu enter ad m em oriam antiphonam illam reduceret, audivit eam etiam , u t vulgatum est, circa a l
tare beatae V irgin is in Claravalle decantari. U n de in quodam generali capitulo cistercensi veniam
suam accepit, quatenus haec antiphona ab om n i ordin e reciperetur, quod et factum est (Chroni
con ad annum 1130, in: M on. Germ. hist. Scriptores, t. 23, p. 828).
2 M an u scrip tu m hoc in B ibliotheca M on acen si in Bavaria asservatum , fu it prim um publici
iuris factum a M . W agn er in articulo super Salve R egina , Ein bisher noch nicht veroffentliche L e
gende uber die Entstehung der Salve Regina, in: Theol. R ev., 1903, n. 7.
3 A sservatur in R egia B ibliotheca B ruxellensi, cod. 9961, f. 12 1, C fr J u l i a n , Diction. o f
Hymnol., 1915, p. 1697.
4 C fr J a m e s M e a r u s , Diction o f Hymnol., L o n d o n , 1915, p. 1588.
5 L e g itu r enim : Salve R egina m isericordie (Q ue gen uisti R e g e re g u d o m qui pp [propter]
nos hom ines et pp nostram salute(m ) D escen d it de celis T an q u am sponsus, etc. A d iu va nos u t a
m alis om nibus Eruam ur in hac lacrim arum valle Eia ergo (Benedicam us d n o ) . S tatim post textum
legitur: In nom ine D o m in i ab incarnatione d n l M illX (J e a n d e V a l o i s , En marge d'une A n -
tienr.e: le S alve Regina , Paris, au Bureau d edition de la Schola, 1912, p. 43). Probatio illa
ergo ad annum 1010 pertinet.
6 Statutum est u t antiphona de sacra M atre D e i facta, cuius p rin cip iu m est Salve R egina
m isericordiae, in festo A ssum ptionis ipsius, dum processio fit a con ven tu cantetur, et in super in
processionibus, quae a prin cipali ecclesia A posto lorum ad eiusdem M atris V irgin is ecclesiam ex
m ore fiunt, exceptis illis sanctorum festivitatibus in quibus m os antiquus exigit, ad eosdem sanctos
ANTIPHONA SALVE REGINA 93

ciensibus improperabat quod dum omnia oratoria Deiparae consecrabant, nul


lam eius commemorationem, sicut nec caeterorum sanctorum frequentarent.1
Quare legendaria omnino videtur haec attributio S. Bernardo. Iuxta Eysengrein,
in opere cui titulus Chronologia rerum ampliss. urbis Spirae, S. Bernardo
debentur ultima verba: O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria . Haec enim
verba ab ipso adiuncta fuissent die 25 decembris anni 1146, occasione solemnis
occursus eius, in Cathedrali Spirensi, cum Conrado III Imperatore. At prae
dicta Chronologia non est anterior saeculo xvi, et praelaudata verba in docu
mentis leguntur quae S. Bernardo anteriora videntur.
5) Iuxta quosdam, Salve Regina ad S. Anselmum Archiepiscopum Can-
tuariensem pertineret, eo quod in initio Psalterii Mariani, ipsi tributi, invenitur,
sub titulo: Salutatio deprecatoria ad Psalterium B. Virginis dicendum .2 At
Psalterium Marianum ad S. Anselmum minime pertinet.
6) Iuxta alios, antiphona illa ad S. Anselmum Ep. Lucensem pertineret, eo
quod ipsi tribui solet piissima quaedam meditatio super Salve Regina (PL
149, 583). At nullum habetur pro hac re argumentum.
7) Iuxta Albericum ( f 1214) Abbatem Trium Fontium, Salve Regina
composita fuisset ab Ademaro de Moteil (f 1098), Episcopo Podiense (Puy-en
Velay), nato in initio saeculi xi. Ob hanc rationem antiphona illa appellata fuis
set Antiphona de Podio . At, Albericus scribebat circiter 150 annos post mor
tem Ademari, et scimus plura legendaria conficta fuisse ad memoriam tanti viri
exaltandam. Ei tamen adhaeserunt Trombelli (1. c., pp. 356ss.), Gastoue (1. c.),
Wagner (1. c.) et De Valois (1. c.). Vacandard tenet contra hanc sententiam non
magnas difficultates abesse (1. c.). Appellatio antiphona de Podio , ex hoc for
san originem duxit quod ibi maiori solemnitate quam alibi in usu erat.
8) Saeculo xm , in Italia, antiphona Salve Regina Petro De Mezonzo,
Episcopo Compostellano communiter tribuebatur. Ita Iacobus de Voragine (1225-
1298) in sua Legenda Aurea (1255).3 Ita Durandus in suo Rationale (1286);4
ita etiam Gervasius Ricobaldus Ferrariensis ( f 1312) in sua Historia universali. 5
At, nec Iacobus a Voragine, nec alii duo auctores qui ab ipso evidenter depen
dent, fontem notitiae afferunt. Eo vel magis quod plures Episcopi Compostel-

pertinentia decantari. C ausa in stituti huius fu it nulla alia quam sum m us et m axim us am or, ab
om n i rationali creatura, quibuscum que m odis rationabiliter fieri potest, exhibendus post A u c to
rem om nium M atri A u cto ris universorum (Statuta P etri Venerabilis, Stat. 76, P L 189, 1048)
1 P L 184, 1078.
2 C fr F r a n c e s c o M artello, In B . V. M ariam opera divi Bernardini Senensis, divi Anselmi
Cantuariensis, et Eadmeri monachi, N eapoli, 1854, p. 370.
3 D e S . Pelagio Papa.
4 Rationale divinorum officiorum, pars IV , c. X X I I .
6 M u r a t o r i, Rer. ital. scriptores, t. 9, coi. 1 1 4 , ad a. 12 9 7 .
94 ANTIPHONA SALVE REGINA ))

lani, a saeculo x ad saeculum xm , nomine Petrus appellati fuerunt. Iuxta P.


Coulteaux, Cisterciensem, ageretur de Petro II (1088-1090).1 Origo ergo Com-
postellana antiphonae Salve Regina parum probabilis videtur.
9) Iuxta Tritemium O. S. B. (1462-1516), auctor antiphonae esset Herman
nus Contractus, 2 O. S. B., sanctissimus monachus Monasterii de Reichenau,
prope lacum Constantiae. Idem dicit Iacobus Philippus Foresti O. S. A., in se
cunda editione operis sui Supplementum chronichorum orbis ab initio mundi
usque ad an. 1482 . Etiam Durandus (1. c.) de hac opinione mentionem facit.
Sententia haec, a Brambach (1. c.) corroborata fuit argumentis elegantiae musi-
calis ductis ex comparatione Historiae de Sancta Afra (a Bernolfo Constantiensi,
eius discipulo, Hermano tributae) et antiphonam Salve Regina. Attributio haec
suffragatur a codicibus. Codices enim omnium antiquissimi (i. e. codex de Ein
siedeln anni circiter 1200) et codex de Karlsruhe (ineuntis saeculi xi), ex mo
nasterio de Reichenau proveniunt, ubi Hermannus monachus erat. Etiam codex
qui invenitur in British Museum, ex Suecia provenit, quae sub influxu monasterii
de Reichenau inveniebatur. Probabilior igitur videtur haec ultima sententia, quae
hodie apud scriptores est valde communis. 3 At, auctor cum certitudine cognosci
hodie non potest.
In antiquis codicibus parvae quaedam variationes inveniuntur, videlicet:
Salve Regina misericordiae, vitae dulcedo et spes nostra... .

2. De propagatione. Antiphona Salve Regina tam pulchra et tam sensui


christianorum conformis apparuit, ut statim ac cognita fuit, communis evadere
coepit. In celebri Monasterio Cluniacensi, prout iam diximus, introducta fuit a
Petro Venerabili anno 1135, pro processione quae in festo Assumptionis locum
habebat.
Etiam S. Bernardus prout enarrat Albericus in suo Chronicon Clareval-
lense in quodam capitulo generali Cisterciensi veniam suam accepit, qua
liter haec antiphona ab omni ordine reciperetur, quod et ita factum e s t.4 In
Capitulo Generali anni 1218 praescriptum fuit ut antiphona Salve Regina
in qualibet ecclesia decantaretur coram maiori altare.5 Praxis haec in usu fuit
duobus annis. Anno enim 1220, eius recitatio privata, quotidie, praescripta fuit.6

1 Annales, t. 4, p. 73.
2 H erm annus, qu i dicebatur C on tractu s... com posuit etiam d u lci et regu lari m elodie cantus
et prosas pulcherrim as, e quibus est illa de beata V irgin e M aria dulcissim a, Salve R egin a, et A lm a
Redem ptoris m ater e t caeterae, quarum copiosus est num erus . (Catalogus script. eccles., Paris,
1546 ).
3 Sustineri ergo n eq uit assertio G odet, iuxta quem antiphona Salve R egina non esset an-
terio r saeculo x m (L'origine liturgique du S a lv e Regina, in : Revue du clergefranfais, 43 [1910] 4 7 1).
4 Chronicon Clarev.
5 C fr M a b t e n e , Thesaurus nov. anecd., t. 4, coi. 1321.
* L . c., coi. 1327.
ANTIPHONA SALVE REGINA 95

Septem post annos, id est, a. 1228, Capitulum Generale Cisterciensium prae


cepit ut antiphona Salve Regina caneretur qualibet feria sexta, post septem
psalmos poenitentiales, pro peculiaribus necessitatibus Summi Pontificis et Ec
clesiae. At, post ann. 1251, cantus Salve Regina apud Cistercienses statutum
fuit post Completorium, et usus iste etiam hodie viget.1
Inde a saeculo x i i , quotidianus et solemnis cantus antiphonae Salve Regina
viget apud Monachos Benedictinos Monasterii de Einsiedeln in Helvetia, nec
non Monasterii de Petershausen supra lacum Constantiae, et Monasterii S. Eme-
rani prope Regensburg. 2
Etiam Carthusiani, inde a saeculo x i i , per maiorem anni partem, post ve
speras, antiphonam Salve Regina decantabant. 3
Canonici Regulares, inde a saec. x i i i , ad vesperas Salve Regina e t Ave
Regina coelorum decantabant. 4
Anno 1240, Ioannes a Parma, Minister Generalis Ordinis Minorum, usum
Salve Regina et aliarum antiphonarum B. Virginis commendabat. In Bre
viario vero anni 1249 praelaudatae antiphonae de Beata, iuxta varia tempora litur-
gica, inveniuntur. Usum hunc postea Pius V, in suo Breviario, universalem red
didit, 5 loco officii B. M. Virginis.
Inter annos 1221 et 1234, opera B. Iordanis de Saxonia, qui S. Dominico
successit, apud Dominicianos usus invaluit canendi, in fine Completorii, anti
phonam Salve Regina , primum Bononiae (ubi ad cantum praelaudatae anti
phonae religiosus quidam ab obsessione daemonis liberatus fuit) et postea in
aliis Ordinis conventibus. 6 In capitulo Generali anni 1250, praescripta fuit reci
tatio huius antiphonae, genibus flexis, post quamlibet horam officii divini.
Etiam apud fratres Ordinis Servorum B. M. Virginis, inde ab initio, usus
invaluit canendi antiphonam Salve Regina. Fr. Philippus a Bononia (1521)
in sua Chronica narrat Septem Sanctos Ordinis Fundatores quotidie Salve
Regina decantasse. 7 In Capitulo vero Generali Tarvisii celebrato die 23 maii
1461, ob reverentiam erga gloriosissimam Virginem Mariam, matrem et advo
catam nostram, praescriptum est ut post quamlibet Missam conventualem, anti
phona Salve Regina a fratribus in choro recitaretur, una cum versiculo et ora
tione B. Virginis. Praescriptum etiam fuit ut fratres omnes, post Missam diei
aut de Domina nostra, Salve Regina cum versiculo et oratione B. Virginis
recitarent.8
1 Jean de V a l o i s , L e S alve Regina dans l'O rdre de Citeaux, 19 0 7 , p . 7.
2 B e is s e l , Geschichte der vehr. M arias im 16 u. 1 7 Jdhr.
3 C o u l t e a u x , Annales Ordinis Carthus.
1 C f r T r o m b e l l i in : Summa aurea, t. 3.
5 C f r V a c a n d a r d , o . c ., p p . 1 7 2 - 1 7 7 .
6 C fr B . J o r d a n u s , in V ita S . Dominici.
7 C fr M onumenta Ord. Serv. B . M . V ., t. 16, p . 15 3.
8 L . c ., p . 15 5 in n o ta .
96 ANTIPHONA SALVE REGINA

Carmelitae, prout patet ex Ordinali Siberti de Beka (circa a. 1312), prima


verba antiphonae Salve Regina flexis genibus et duabus candelis accensis (in
solemnitatibus vero quatuor) canebant. Recitabatur vero etiam feria quinta et
feria sexta maioris hebdomadae.1 Idem fiebat etiam ab aliis, ut, e. g., apud reli
giosas Benedictinas (quae, durante cantu antiphonae, chirothecis utebantur).
Romae, iuxta quosdam scriptores, Gregorius IX anno 1339 recitationem anti
phonae Salve Regina omnibus ecclesiis Urbis praescripsit qualibet feria sexta,
post Completorium. 2
In Gallia, usus canendi quotidie, post Completorium, antiphonam Salve
Regina aut aliam antiphonam marianam, propagatus fuit a S. Ludovico IX,
Rege. Aliae enim ecclesiae invitatae sunt ad id faciendum quod ipsemet quotidie
in suo privato Oratorio fieri praeceperat. In Gallia, et etiam in Germania meri
dionali, in quibusdam hebdomadae diebus, cantus antiphonae Salve Regina
solemniter fiebat, cum cantibus et populi concursu. Huic autem caeremoniae,
quae in Gallia Salut , in Germania vero Salve appellabatur, postea, saeculis xvi
et x v i i , adiuncta est benedictio cum SS. Sacramento, et tandem haec ipsa bene
dictio ei substituta fuit. 3
In Hispania, anno 1302, Concilium Pennae Fidelis (Penafiel) cantum quoti
dianum praecepit Salve Regina post Completorium, una cum versiculo et
oratione Concede etc. 4 Usus antiphonae Salve Regina ita universalis evasit
apud nautas, ut Hymnus navigantium per antonomasiam appellata fuerit. 5

3. De impugnationibus Protestantium et Jansenistarum.6 Saeculo xvi, Pseudo-


reformationis temporibus, usus antiphonae Salve Regina ubique in Ecclesia
diffusus erat. Lutherus antiphonam oppugnavit in sermone quodam anno 1522
habito. Lutheri et Protestantium acerrima oppositio ex duplici erroneo principio
oriebatur, videlicet: sola Scriptura, exclusa Traditione, est fons revelationis,
et unicus est Mediator noster, Christus, et ipse solus invocandus est, exclusis
sanctis, etiam B. Virgine. Hisce positis, Lutherus eiusque sectatores ob dupli
cem rationem antiphonam illam oppugnabant, videlicet: quia modos dicendi
continebat S. Scripturae contrarios; et quia invocationes continebat ad B. Vir
ginem directas. Quapropter, anno 1522, in sermone quodam habito in festo Na
tivitatis B. M. V., aiebat: Ecce qualia verba adhibemus in Salve Regina pro

1 C f r T h u r s t o n , in : The M onth, 19 1 6 , p. 259.


2 C fr Cam pana, 1. c ., p . 6 9 1.
3 T h urston , in : The M onth, 19 0 1.
4 G a v a n t u s , Thesaurus sacrorum rituum, V en etiis 1823, t. 3, sect. 5, c. 2 2, n. n , p . 2 1 3 , cum
annotationibus M erati.
5 N a v a r r o , in M an . D e oratione et horis canonicis , apud Campana, 1. c ., p . 692.
6 V a n H u l s t C a e s a r iu s , O . F . M ., D e antiphona Salve Regina impugnata et defensa in prio
ribus Reformationis lutheranae annis, in : Ephem. Iit. 59 (19 4 5 ) 3 22 -333.
ANTIPHONA SALVE REGINA )) 97

Maria. Quis demonstrare posset Mariam esse nostram vitam, nostrum solatium
et nostram dulcedinem?... Et talis precatio in universo mundo sonantibus cam-
panis canitur! . Anno sequenti idem Lutherus declarabat Mariam laudandam
esse non multarum Salve Regina aut similium oratiuncularum recitatione,
sed, potius dicendo, cum ipsa: Ecce, fui tantummodo virguncula humilis et
pauper, tamen Deus meam virginitatem elegit.1
Inter Lutheri discipulos contra Salve Regina insurrexerunt Andreas Bo-
denstein seu Karlstadt (a. 1523),2 Georgius Peszler, Hector Pohmer, 3 Mat-
thias Roth, 4 Urbanus Regius, 5 Sebaldus Heyden, 6 qui, Salve Regina Christo
applicat ita illam mutando: Salve Iesu Christe, rex misericordiae... ex hac mi
seriarum valle... Eia ergo mediator noster, illos tuos... O Iesu benedicte faciem
Patris tui nobis post hoc exilium ostende. O clemens, o pie, o dulcis Iesu Christe.
Idem fecerunt Iustus Ionas7 Ioannes Frosch 8 et Ioannes Freysleben (seu Ca-
rithoninus Eleutherobius) qui ita illam mutavit: Salve Iesu Christe, miseri
cordiae Rex... Eia ergo advocate noster... Et Deum benedictum patrem tum
verum nobis... O clemens, o pie, o dulcis Iesu Christe . 9 Anonymus quidam
Reformator Neerlandicus, circa a. 1524, demonstrare conatus est Salve Re
gina esse antiphonam idololatricam, et ad hoc probandum singula commata
refutare tentavit quibusdam textibus ex S. Scriptura desumptis.10
Contra Pseudo-Reformatores surrexerunt Georgius Kirchner (contra Bodens-
tein),11 Georgius Hauer12 et Hieronymus Emser13 (contra Peszler et Pohner),
Ioannes Dietenberg, O. P .,14 Caspar Schatzgeyer,15 Bartholomaeus ab Usingen

1 D . M artins Luthers Werke, coi. X , pars I II , W eim ar 1905, pp. 321 s.; vol. X I I , W eim ar 1891,
p. 613.
2 C fr P ijp e r F ., in : Bibliotheca Reformatona neerlandica.
3 C fr L e m m e n s L . , Corpus catholicorum, v o l. X I , p. 33.
4 P ijp e r , o . c ., p . 4.
5 Sendbrief an den Coniient des Jungfrau-Klosters Wynhausen, wider den unchristliche Gesang:
Salve Regina, W itten berg, 1537.
6 Ib id ., p . 5; L e m m e n s , o. c., v o l. X I , p. 53.
7 P ijp e r , 1. c ., p . 4.
8 Ibid.
9 Ibid . p. s , 12. L e m m e n s , o. c., v o l. X I , pp. 53 s.
10 P ijp e r , 1. c ., p . 5.
11 Ibid.
12 L e m m e n s , o. c., vol. X I , p. 54.
13 W id e r der zw eier Propste zu N u rn b erg falschen G ru n d und U rsachen, w aru m sie die
heilige M esse u nd andere christliche stu ck und cerem onien geandert undj zu m T e il gar abgethan
haben E m szer (sine lo co et anno, circa a. 1524 ).
14 G ru n d t u nd ursach ausz d en heyligh en sch rifft w ie u n b illich und u n red lich das heylich
lobsangk Salve regina G ew ey ch t salz u nd wasser M etten u nd C om plet Stetten w irt underlassen
verspott u n d a b g e ste llt, C oloniae (?) 1526.
13 P ij p e r , 1. c ., p . 4.
98 ANTIPHONA SALVE REGINA

(Contra Lutherum),1 Augustinus ab Alfeld O. F. M. in opere: Assertio Alvel-


diana in Canticum Salve Regina misericordiae contra impios deiparae virginis
Mariae Murmuratores detractores blasphematores Quorum insania ubique fu
rens Tempore suo manifesta erit Deo Maximo Optimo propitio Amen (Lipsiae
1327, 1530; Doventriae Neerlandiae 1545) .2 Iste, sicut et quidam alii, adversa
riorum methodum secutus, textibus ex S. Scriptura desumptis, orthodoxiam
antiphonae Salve Regina demonstrare conatus est, et plusquam 300 locos
S. Scripturae laudat.
Post oppositionem Protestanticam, surrexit oppositio Iansenistica. Ad anti
phonam purgandam, Iansenistae modificationes sequentes proponebant; a) loco
verborum mater misericordiae poni debuissent verba: quae genuisti Salva
torem, qui est Pater misericordiae ; b) loco: vita, dulcedo et spes nostra , dici
debuisset: virgo dulcis, quae paris eum in quo speramus ; c) supprimenda
erant verba: ad te clamamus , advocata nostra , tamquam contraria iuribus
unici Mediatoris et Advocati nostri apud Deum; d) omitti pariter debuissent
verba: et Iesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exilium ostende
eo quod intelligere quis posset non iam Deum sed Mariam esse premii yisionis
beatificae distributricem, cum e contra scriptum sit: gratiam et gloriam dabit
Dominus . 3
At, Protestantes et Iansenistae obliviscebantur Iesum et Mariam indissolu-
biliter a Deo coniunctos esse in universo salutis opere, et unam personam mora
lem, unumque principium totale salutis constituere, sive in acquisitione sive in
distributione omnium gratiarum. Quae igitur de Christo primario dicuntur, de
B. Virgine etiam, secundario tamen, dici valent. Bene igitur Maria sicut et
Christus, quamvis secundario vita, dulcedo et spes nostra appellatur.
Iure igitur meritoque antiphona Salve Regina tam universalis in Ecclesia,
apud fideles, evasit, et Leo X III, a. 1884, illam in fine cuiuslibet Missae privatae
recitare praecepit.
Iure etiam quamplurimi scriptores illam exposuerunt, [inter qUos peculiari
ratione digni sunt qui laudentur S. Petrus Canisius (in op. De Virgine Maria
Deipara, lib. 5, 13), Angelus Paciuchelli O. P. (in op. Excitationes dormitantis
animae, Romae 1657), Angelus Franciscus Tignosi O. S. M. (in op. II Regio
diadema di 12 pietre prtziose, ossia, esposizione del Cantico Salve Regina , Mi-
lano 1603), et S. Alfonsus^M. de Liguori in prima parte op. Le glorie di Maria*

1 C fr L e m m e n s , o. c., v o l. X I , p. 54.
2 O p u s hoc iterum p u blici iuris fecit Lem m en s in 1. c., vol. X I , p, 57.
3 C f r C a m p a n a , o. c ., pp. 571 s.
4 C fr etiam M e r c a t i , Leggende M ariane sulla Salve Regina, in: Rassegna gregoriana, gen n .
feb br. 1904, 43-45. V i c e n t i n i A ., O . S. M ., L e quattro antifone fin a li del Breviario romano, T r e - :
viglio, 1915.
RECITATIO ANGELUS DOMINI )) 99

Art. 4 - DE R E C IT A T IO N E A N G E L U S D O M IN I

BIBLIOGRAPH IA: A cta SS., in fol., Parisiis 1869, oct., t. 7, pp. 1109-13; Barraud,
Les Cloches, in Annales Archeologiques de Didron, 1858, pp. 57-71, 145-149; Beissel,
Geschichte des Ver. Mar. im 16 u. 17 Jahr., pp. 16 ss.; Benedictus X IV, Opera, Bas-
sani 1767, t. 10, pp. 29-31; 159-160; B erliere U., L Angelus, in Messager des fideles,
1887, pp. 64-71; id., in Dict. theol. cath., t. 1, coli. 1278-1282; Binterim, A. I., Die vor-
ziiglichsten Denkwiirdigkeiten, in-8, Mainz 1831, t. 7, pp. 129-136; Boudhinon A., Stu
des historiques sur nos devotions popidaires, in Rev. du clerge francais, 31 (1902) 24-29
(est versio et redactio in synthesim articuli P. Thurston); B ridgett, Our Lady's Dowry,
London, ed 3, pp. 216-218; Du Cange, Glossarium mediae et infimae latinitatis, Niart
1884, ad verba: Angelus, Ignitergium-, Esser Th., O. P., Das Ave Maria Lauten, in Hi-
storische Jahrbuch, 1902; F alk, Zur Geschichte des Ave Maria , in Katholik, apr. 1903;
Fonk L., Zur Geschichte des Ave Maria Ldutens , in Zeitschr. f. Kath. Theol., 1904,
pp. 778 ss.; Gerberon, Dissertation sur /Angelus , Paris 1675; Green E., in Downside
Review, 14 (1895) 279-281; Henry W., Angelus, in Dict. archeol. et lit., t. 1, coli. 2068-
2078; Inguanez M., Quale Vorigine del suono dellAngelus}, in Osserv. Rom., 25 martii
1942; K n e lle r, Zur Geschichte des Gebeilauten, in Zeitschr. f.K at. Theol., 1904, pp. 394SS.;
L it t le A. G., Provincial constitutions of the Minorite Order; Constitutions and Capitular
Decrees of S. Anthony, 1200-1296, in The English historical Review, 18 (1903) 495; M a -
b illo n , Acta SS. O. S. B., Paris 1685, t - 5> PP- 77-78; M aggio F. M., De sacris
caeremoniis obiri solitis in templis praesertim circa salutationem angelicam, pp. 6-76, Pa
normi 1654; Rock, The Church of Our Fathers, London 1852; t. 3, pp. 335-339; T h u r
ston H., S. I., Our Popular Devotions, in The Month, 98 (1901) 483-499; 607-616, 99
(1902) 61-73, 518-532; Tiraboschi, Vetera humiliatorum monumenta, Mediolani 1766,
t. 1, pp. 229-300; Trom belli J. C., Mariae Ss.mae vita ac gesta, in Summa aurea, t. 4,
coli. 273-282; Z a c c a r i a A. L'Avemaria in Dissertazioni varie, Romae 1780, t. 2,
pp. 265-269.

Ter in die mane, meridie ac vespere seu prout cecinit A. Manzoni


quando sorge e quando cade il die - e quando il sole a mezzo corso il parte ,
toto terrarum orbe, fideles, verbis olim a coelesti nuntio prolatis, quaeque salutis
nostrae signaverunt initium, ad aeris campani sonitum, Mariam salutare solent.
Huius piae praxis historia quatuor complectitur saecula, videlicet: saeculum
xm, xiv, xv, xvi. Saeculo enim xm in Italia vespertinus oritur Angelus nec non
matutinus. In Gallia, praeterea, saec. xv, etiam meridianus exsurgit. Demum,
saec. xvi, trium Angelus, simul ab invicem coniunctorum formula uniformis
omnino atque stabilis evadit.

1. Angelus vespertinus
Vespertina Virginis salutatio, cum vetustissima consuetudine apud religiosas
quasdam communitates vigente preces aliquas post Completorium, ad Cam-
panulae vocem recitandi, coniungi videtur. In quibusdam enim codicibus
IOO RECITATIO ANGELUS DOMINI

saec. xi recolitur (cfr H e n r y W., in Dict. dArcheol. Chret. et de Lit., t. i,


c. 1070).1
Signum adhibitum, in quibusdam campanulae pulsationibus consistebat
quae, ter intermissae, tempus unius Ave M aria perdurabant. Quae praxis
iam a saeculo penes Anglo-Saxones communitates vigens, a S. Synodo Cado-
mensi (in Normandia), anno 1061 ad paroecias quoque exstensa est. Ab hac con
suetudine fortasse Divus Bonaventura motus fuit cum in Pisano Capitulo anni
1263 praescribebat ut Fratres in suis sermonibus, populum inducerent ad Dei
param ad Completorium, ad Campanulae vocem, aliquoties salutandam, cum
sit aliquorum illustrium doctorum opinio, in illa eadem hora ab Angelo saluta
tam fuisse (cfr Chronica X X I V Generalium Fratrum Minorum). P. Thurston
documentum affert quod ad annum pertinet 1239, in quo Henricus Brixinensis
Episcopus indulgentiam pro Ecclesia loci Freius in Tyrolo, iis concedebat qui
serotina pulsatione ter Ave Maria dicerent (1. c.).
Porro, si annus 1239 authenticus est (siquidem argumentis haud plane sua
dentibus propugnatur a Patribus Esser atque Beissel) serotini Angelus usus
tertio decimo circiter vertente saeculo, exortus esset.
In Statutis Sutorum civitatis Laudensis, n. V II (anni 1288), sutoribus prae
scribitur cessatio ab opere postquam pulsatum fuerit primum sonum campanae
Ave Marie (sic), que (sic) pulsatur super campanile ecclesie (sic) maioris lau
densis in sero cuiuslibet sabbati, et cuiuslibet diei vigilie (sic) sancte (sic) Ma
riae... (cfr Miscellanea di Storia italiana, vol. 7, Augustae Taurinorum, 1869).
Attamen non est hic sermo de sonitu quotidiano.
Signum praeterea angelicae salutationis, circa finem saeculi xm , a Bonvicino
de Riva, Ordinis Humiliatorum (anno 1314 vita functo) Mediolanum quoque
et in proxima loca, introductum fuit.
Primis annis saec. xiv, mos Angelus recitandi, in Pannonia tinsuper (quo
in loco praescribitur anno 1307), Francofurti ad Moenum (1317), Lucernae aliis-
que in locis propagatur.
In epistula diei 4 octobris 1318, Ioannes X X II consuetudinem apud Santo
nis templum, caeterasque Gallicas Ecclesias vigentem, laudibus extulit, indul-
gentiasque dierum 10, cunctis fidelibus qui mox ut eam pulsationem audierint,
flexis genibus, precem huiusmodi recitaturi forent, benigne concessit. 2
Post annos novem, anno 1327, idem Pontifex, piam huiusmodi praxim Ro

1 E x h o c nim irum vetustissim o usu, probabiliter, le x de obscurandis lum inibus (vulgo n u n


cupata cop rifuoco ) seu rursus post d iei laborem dom um ingrediendi signum , originem duxisse
traditur. P eran tiquum enim docum entum in quo haec lex in n u itu r est S yn o d u s'C ad om en sis anni
1061, in qu o quotidianus sonitus praescribitur u t fideles ad precem in viten tu r, qua quidem re
peracta, dom um iterum in gredi debebant atque ianuam claudere (C fr T h urston , in The month 98
[190 1] 607-616).
* Cfr K atholik, 1903. Falk-M arian um M ogun tin um .
RECITATIO ANGELUS DOMINI IO I

mam quoque introducendam curavit (ibid., n. 54, p. 336). Huius pontificii inter
ventus gratia, Angelus late celeriterque propagatus est. Plurium namque re
gionum Episcopi, eandem precem indulgentiis ditando, inter se mutuo certa
bant. Tandem medio saeculo xv communis in Europa evasit.

2. Angelus Matutinus
Mox vero serotinae Angelus preci, matutina quoque eiusdem recitatio
accessit, cuius origo a serotina Angelus origine minime differt. Triplex enim
oratio in coenobiis, vespere, ad Completorium iam in usum, mane etiam ad Pri
mam recitabatur. Hoc manifeste apparet ex libello cui titulus Liber de laudibus
Papiae, anno 1330 conscripto, edito a Muratori in Rerum italicarum scriptores,
capite 14. Ibi dicitur: sicut in pluribus locis observatur . Haec novissima indi
catio magni est momenti, cum nos certos reddat de mane. Revera anno 1 3 1 7
Panormi iam adhibitus erat. Notatu tandem digna est significatio quae pulsa
tioni illae in quodam decreto Concilii Lavariensis anni 1368 tribuitur. In [illo
enim Concilio mane quinquies Pater ad quinque Domini vulnerum honorem
atque septies Ave Maria, ad septem Deiparae gaudiorum memoriam, recitatio
praescribitur (cfr H ardouin I., Concilia, Parisiis 1 7 1 5 , t. 7 , coi. 1856). Anno
1309 epistula quaedam Bonifacii IX ad clerum directa, eumdem adhortabatur
ut campanulam aurorae, cum tempus recitandi pervenerit salutationem ange
licam, cunctis in templis pulsandam curaret, iuxta consuetudinem Romae ac
in pluribus italicis oppidis statutam (Boudinhon, 1. c.).
Medio circiter saeculo xv, Angelus matutinus uti serotinus in Eu
ropa iam communis evaserat.
At primum documentum hucusque notum quod de Angelus vespertino
(simul cum matutino) loquitur, sunt Constitutiones Thomae I, Abbatis Montis
Cassini (ab a. 1285 ad a. 1288), in quibus praecipitur: ut sacrista pulset tempore
debito ad omnes horas, ad matutinum vero per horam ante diem, et paret lumi-
naria et altaria ut tenetur, et ad Ave Maria sero et mane et si neglexerit puniatur
in uno grano (cfr I nguanez , 1. c.). Quia vero Ecclesiae Abbati Cassinensi su-
biectae inveniebantur etiam in Aprutio, Molise, Apulia et Calabria, hinc usus
iste (qui iam vigens supponitur) sat extensus erat. Quapropter etiam usus Ange
lus matutini sicut et vespertini ad saeculum xm ascendit.

3. Angelus Meridianus
Posteriori tempore prodiit. Prima namque saec. xv medietate, pluribus in
locis (Olmiitz, Maientiae, Coloniae Agrippinae) usus pulsandi campanulam me
ridie, feria V I, ad memoriam Passionis Christi recolendam institutus fuerat.
Postea vero, secunda medietate eiusdem saeculi seu anno 1456, haec ipsa quoti
diana campanae pulsatio, una cum trium Ave Maria recitatione, communis evasit
et ad divinum auxilium in bello contra Tureas obtinendum a Callisto III fuit
102 LITANIAE LAURETANAE

destinata. Exeunte saeculo xv, anno 1472, recitatio Angelus meridiani in Gal
lia, post decretum Aloysii X I, Regis, universalis evasit (cfr G a g u i n R., Hist.
Franc., Ludov. XI, lib. 10, c. 12, Paris 1497).
Eodem fere tempore in Anglia propagari coepit. Introductus est in Italiam
anno 1506, in urbe Forum Cornelii. Saeculo tandem xvi etiam Angelus meri
diani formula universalis evasit.

4. De uniformitate deque formulae firmitate


Angelus saec. xvi ad completam formam pervenit, seu mane, meridie ac
vespere. Verumtamen necesse est animadvertere, multam exstitisse varietatem, in
precibus illis quae pluribus in locis, ad Angelus sonitum recitari consueverant.
Primum documentum hucusque agnitum, in quo hodierna forma reperitur,
a Paulo III indulgentiis ditata, est liber quidam Venetiis anno 1570 typis editus.
Paucos post annos, anno scilicet 1571, S. Pius V eamdem formam inserebat
Officio parvo et indulgentiis ditabat. Deest tamen versiculus Ora pro nobis
S. Dei Genitrix, etc. . Quae tandem formula, non obstante Pontificis commen
datione, haud statim communis, praesertim extra Italiam, evasit.
Plenus tandem huius formulae triumphus habitum est cum Benedictus X III,
die 14 septembris anni 1724, Bulla Iniunctae nobis indulgentiam 100 dierum quo
tiescumque Angelus recitaretur benigne indulsit, ac iterum plenariam indul
gentiam, semel in mense, die ad libitum seligenda, concessit, pro iis qui flexis
genibus, fideliter cotidie, mane, meridie, ac vespere, ad campanulae vocem idem
pium exercitium persolverent.
Die 20 aprilis 1742, Benedictus X IV praedictas indulgentias confirmavit sta-
tuitque ut tempore Paschali Angelus ab antiphona Regina C o eli substi
tueretur. Decrevit praeterea ut in dominicis diebus, inde a primis vesperis, id
est a Vesperis Sabbati, ab omnibus fidelibus stantibus persolveretur.
Tandem Pius V II, anno 1815, huic preci, ter Gloria Patri addidit pro gratia
rum actione, ob dona B. M. Virgini a SS. Trinitate concessa, praesertim pro
gloriosa eiusdem Virginis in caelum Assumptione, et indulgentiam 100 dierum
benigne concessit.

Art. 5 - D E L IT A N IIS L A U R E T A N IS
BIBLIOGRAPHIA: B e i s s e l , Geschichte der Verehr... im 16 u. 17 Jahr., pp. 491-
507; B r a u n , Ursprung der Lauret. Litanei, in Stim. a. Maria Laach, apr. 1900; C a m p a n a
E ., Maria nel culto cattolico, 1, pp. 610, 637, 27 d. 1943; C a t h . E n c . , t. 15, p. 463; D e
S a n t i A., S . I., Le Litanie lauretane, Roma 1897; P a u l u s , Die Einfiihrung der laure-
tanischen Litanei in Deutschland, dtlrch den seligen Canisius, in Zeit.fur kath. Theol., 1902,
57:1-583; S a u r e n , Die lauretanische Litanei, Kempten 1895; R o h a u l t d e F l e u r y , La
S. Vierge, t. 1, pp. 328-335; S c h l e u s s n e r W., Zur Enstehung der Lauretanischen Litanei,
in Theol. Quartalschr. 107 (1926) 254-267. Plures textus antiqui referuntur Litania
rum B . M. V . , praesertim saec. xv.
LITANIAE LAURETANAE 103

Litaniae Lauretanae, iuxta eorum formam actualem, praeter introductionem


(Kyrie eleison) et conclusionem (Agnus Dei) quae sunt aliis etiam Litaniis com
munes, 48 invocationes marianas continent, titulis ex S. Scriptura et ex SS. Patrum
scriptis desumptis, varios singularesque respectus B. Virginis mirifice exaltantibus.
In historia harum Litaniarum triplex veluti aetas distingui potest, videlicet:
praeparationis, formulationis et triumphi.

1. Aetas praeparationis
Verbum litania a graeca voce litaneuo derivatur, quae significat rogo, ro
gatio. Litania seu rogatio, primis Ecclesiae saeculis, adhibebatur ad preces so-
lemniores indicandas, dialogorum more inter clericos et fideles compositas. Pre
ces istae durante Missae sacrificio recitabantur, vel etiam, quod erat frequentius,
in processionibus, quorum nota veluti distinctiva fieri coeperunt, ita ut processio
et litania unum idemque, in usu sive liturgico sive communi, significaverit.
In initio, litaniae, invocationes ad Deum tantummodo directas continebant.
At postea Sanctis etiam, praesertim vero Sanctorum Reginae locum in dies am
pliorem fecerunt. In liturgia orientali litariiae adhibitae fuerunt inde a saeculo m ,
prout apparet ex Socrate (Hist. Eccl.i VI, 8), ex Sozomeno (Hist., V III, 7) et ex
S. Basilio (Ep. 68). Etiam in Occidente Litaniae ab antiquissimis temporibus in
usu fuerunt. Litaniarum Marianarum compositio ad modum Litaniarum in ge
nere et Sanctorum in specie, quae inde a saeculo vm -ix in usu fuerunt, compo
sitae sunt. Primum igitur germen Litaniarum B. M. Virginis in Litaniis Sancto
rum invenitur, in quibus B. Virgo, cum ob suam singularitatem ab omnibus aliis
Sanctis peculiari ratione distingui coepit, triplicem invocationem habebat, vide
licet: Sancta Maria, ora pro nobis; Sancta Dei Genitrix, necnon Sancta Virgo
Virginum. Triplex haec singularis B. Virginis invocatio in Litaniis Sanctorum
ideam forsam suscitavit alias etiam invocationes addendi, ex SS. Patrum scriptis
praesertim desumptas, in quibus plures invocationes, litaniarum more disposi
tae, inveniuntur. Invocationes istae patristicae secundum veluti germen consti
tuunt litaniarum marianarum.1

2. Aetas formulationis
Occasio quae duo praedicta litaniarum germina (Litaniae Sanctorum et elogia
SS. Patrum) efflorescere fecit, probabiliter quaerenda videtur in officio B. M.
Virginis quod apud quosdam (e. g. apud Servitas inde ab a. 1300) vespere cuius
libet sabbati decantari mos erat. Officium huiusmodi variationes quasdam apud
varios Ordines religiosos patiebatur, usquedum Pius V illis aditum praeclusit
cum universae Ecclesiae officium B. M. Virginis a se reformatum imposuit. Inter

1 V estigiu m quoddam Litan iarum Lauretanarum in ven iri etiam potest in H ibernia, in
q uadam litania saecu li VIII, in qua plures in ven iun tu r invocationes, titu li m ariani et petitiones
( C fr R o h a u l t d e F l e u r y , 1. c., p. 329).
104 LITANIAE LAURETANAE

variationes istas, in quibusdam officiis species quaedam litaniarum invenitur in


honorem Deiparae, Litaniis lauretanis plus minusve similibus. Litaniae omnium
antiquissimae sunt illae quae in codice quodam Moguntino saeculi x i i inveniun
tur sub titulo: Letania de Domina nostra Dei genitrice virgine Maria. Oratio
valde bona cotidie pro quacumque tribulatione dicenda e s t. Litaniae istae sunt
serviliter formulatae ad modum Litaniarum Sanctorum; elogia tamen B. Virgi
nis valde longa sunt et ad quodlibet versiculum repetitur Sancta Maria: quod
est evidens indicium ipsas evolutionem veluti fuisse primae invocationis. Brevi
tamen, circa saeculum xiv, alia litania mariana surrexit 75 elogia complectens,
litania Moguntina, ob agilitatem, praesertim, superior, et ob hanc causam maio
rem favorem apud christifideles invenit, praesertim Venetiis, ubi litania illa in
usu fuit inde ab anno 1280 in solemnibus processionibus cum celebri imagine
Nicopeia. Saeculis xv et xvi litaniae Marianae, in dies magis meliusque elabora
tae, mirum in modum multiplicari coeperunt. Etiam in celebri Sanctuario Lau-
retano, initio saeculi xvi, litaniae quaedam B. Virginis, ignoti auctoris, decantari
coeperunt.
3. Aetas triumphi
Circa medium saeculum xvi, praeter litanias Lauretanas, plures invenieban
tur litaniae marianae. Anno circiter 1575, apparuerunt Laureti novae litaniae
marianae quae modernae appellatae fuerunt, elogia pure scripturistica comple
ctentes. Novae hae litaniae statim praevaluerunt, at postea veteres litaniae rursus
praevalere coeperunt, illasque Xistus V, anno 1587, approbavit et indulgentiis
ditavit. Attamen, desiderium novarum litaniarum ita excrevit ut, circa finem
saeculi xvi, numerus earum innumerabilis fere evaserit, et pro unaquaque die
nova quaedam litania haberetur. Laureti nova litania pro qualibet die cuiuslibet
hebdomadae habebatur. At Clemens V III, hac litaniarum multitudine commo
tus, decreto Quoniam multi diei 6 septembris 1601, compositionem novarum
litaniarum necnon publicationem et usum litaniarum iam existentium prohibuit,
exceptis litaniis Sanctorum et litaniis illis marianis quae in Sanctuario Lauretano
decantari consueverant. Hoc modo litaniae Lauretanae solummodo remanserunt
et in universa Ecclesia adhiberi coeperunt. Sacra vero Rituum Congregatio, inde
ab anno 1631, prohibuit ne novae invocationes adderentur absque S. Sedis ap
probatione. Post solemnem definitionem dogmatis Immaculatae Conceptionis
adiuncta fuit invocatio: Regina sine labe originali concepta. Anno vero 1883, Leo
X III invocationem adiungebat: Regina Sacratissimi Rosarii, et anno 1903 invo
cationem: Mater boni Consilii.1 Anno tandem 1915, die 16 novembris, Bene
dictus X V invocationem addebat: Regina Pacis . 2 Invocationes omnes sunt 48.

1 C fr B e r in g e r , Les indulgences, t. 1, p . 186.


* Invocatio A u x iliu m Christian orum anterior est v icto ria apud Echinadas insulas a Chri
stianis relata (C fr P a u l u s , D ie Einfiihrung der lauretanischen Litanei in D eutschland..., in Zeitschr.
f u r katholische'^Theologie, t. 26, p. 574; A nal. B oli. t. 22, p. 220).
ROSARIUM B. M. V. IOS

Art. 6 - DE R O S A R IO B. M. V IR G IN IS

BIBLIOGRAPHIA: A ria Fr., S. I., Tractatus de Rosario B. Virginis Mariae, in


Summa aurea, t. 5, pp. 225-301; Beissel St., S. I., Geschichte der Verehrung Marias in
Deutschland, t. 1, pp. 501-540; Benoist, Suite de Vhistoire des Albigeois, Toulouse, 1683;
B ridgett, Our Ladys Dowry, ed. 4, Londini, pp. 201 ss.; Chery, Thiologie du Rosaire,
Paris 1869; Danzas, Studes sur les temps primitifs, IV, Paris 1864, pp. 363 ss.; De Bous-
c h e r e , Rosaire de Marie, Lille 1901; De Feis L., Origine della istituzione del Ss.mo Ro
sario (extr. ex Ephem. Rassegna Nazionale), Florentiae 1907; D u ffau t H., Une hypo-
these sur la date et le lieu de Vinstitution du Rosaire, in Compte rendu du Quatrieme Con
gres International des Catholiques, Prem. Sect. Sciences religieuses, Fribourg 1898,
pp. 42-64 (extr. in-8, 29 pp.; cfr An. Boli. 18 (1898) 290 s.); Esser Th., O. P., Unserer
lieben Frauen Rosenkranz, Paderborn 1889; Zur Archaologie der Pater noster-Schnur,
in Compte-rendu du Congres Int. de Fribourg (in Helvetia), 1897; cfr etiam articuli qui
dam in Ephem. Katholik, in mensibus oct., nov. et dec. 1897; cfr etiam articuli ab a.
1904 ad a. 1906; Etcheverry D . , Le saint Rosaire et la nouvelle critique, Massiliae 1911;
Fanfani L., O. P., De Rosario B. M. Virginis. Historia, legislatio, exercitia, Augustae
Taurinorum, Marietti 1930; Fauscher X., Les origines du Rosaire, Paris 1924; G etino
A., O. P., Fundo Santo Domingo el Rosario?, in Ciencia tomista, nn. 50, 72, 75, 78, anni
1921-22; G eorge M., Le rosaire et ses antecedents historiques, Paris 1931; Figures domi-
nicaines (Saint Dominique et le Rosaire etc.), Juvisy 1935; art. Rosaire, in Dict. Theol.
Cath., t. 13, coli. 2902-2911; H eeswijck van J. W., De H. Dominikus en de Rosenkranz,
in Dietsche Warande en Belfort, 1903, pp. 386-403, 492-508; 1904, pp. 24-37; c^r Anal.
Boli., 24 (1904) 305; H olzapfel, S. Dominikus und der Rosenkranz, Miinich 1903; Joret
F. D., Le Rosaire, Juvisy 1935; L eikes, Rosa aurea. De sacratissimo B. Mariae Rosario
eiusque venerabili Confraternitate, deque Rosario tum perpetuo, tum vivente, Diil-
men 1886; L escher W., St. Dominic and the Rosary, Washbourne 1902, in-8, vi-137 pp.;
M amachi, O. P., Annales Ordinis Praedicatorum, I, Romae 1756, pp. 317-44; M eschler,
Rosengarten und L. Frauen, Freiburg i. B. 1902; M ezarol D., O. P., Stude sur les origines
du Rosaire, Caluire 1912, in-16, xn-492 pp.; cfr Studes 1913, p. 852; Id., La question
du Rosaire, Paris 1912, in-12, 22 pp. (extr. ex Annee dominicaine)', M orassi, O. P., 11
Rosario della Beatissima V. Maria, Casale Monferrato, 1857; PEREZ N., Historia Ma
riana de Espana, 1. 3, c. 25; P roctor, The Rosary Guide, Londini 1901; Regnaud, Le
Rosaire de la B. V. Marie, Paris 1886; Schmitz, Das Rosenkranzgebet im 15. und im
Anfange des 16. Jahrundert, Freiburg i. Br., 1903; Rossi S., Piccola storia del Rosario,
Roma; S chutz J. K., Die Geschichte des Rosenkranzes, Paderborn 1909; cfr Anal. Boli.,
t. 30, p. 350; T hurston H., S. I., in The Month, 96 (1900) 403, 513; 97 (1901) 67, 172,
286, 383; 101 (1904) 518, 610; Anal. boli., t. 22, p. 219; t. 27, p. 119; Rev. du clergi fr.,
t. 29, p. 5; Cath. Enc., t. 13, pp. 166; V aganay H., Le Rosaire dans la poesie, Lugduni
1907; W alsh, in The Irish Rosary, Dublini dec. 1900-1901; W a t e r t o n , Pietas Mariana
Britannica, Londini 1879, PP- 147-168; W ilmart D., O. S. B., Les miditations dStienne
de Sallai, in Rev. dascet. et myst., 1929; Z eller R., Le Saint Rosaire, Paris 1932; Cfr
etiam Rassegna Gregoriana, a. 1906, pp. 422-35; Pro bibliographia protestantica cfr
io 6 ROSARIUM B. M. V.

Realencyklopadie fur prot. Theol. und Kirche, t. 17, ed. 3, Lipsiae 1906, pp. 114-150.
Pro religionibus non christianis cfr Encyclopaedia of Religion and Ethics, J. H a s t i n g s ,
t. 10, Edinburgi 1918, Rosary, pp. 847-56.

Clericis praecipit Ecclesia ut quotidie... Deiparam Virginem mariano rosa


rio colant (C. I. C., can. 125, 2). Idem fidelibus commendatur. Et iure quidem,
ob eius singularem excellentiam.
Pius X II, in Litteris Encyclicis Mediator Dei et hominum, memoratis pecu
liaribus illis precibus supplicationibusque in honorem Beatae Virginis Mariae
habitis addit: in quibus, ut omnes norunt, Mariale excellit Rosarium.
Rosarium vero, iuxta definitionem Breviarii Romani, est certa precandi
formula, qua quindecim angelicarum salutationum decades, oratione dominica
interiecta, distinguimus, et ad earum singulas totidem nostrae reparationis my
steria, pia meditatione recolimus.
Haec quindecim mysteria in tres series dividuntur respective spectantes gau
dium, dolorem et gloriam Iesu et Mariae.
Mysteria gaudiosa haec sunt: annuntiatio, visitatio, Nativitas [Iesu, Purifi
catio Mariae, Inventio Iesu duodecim annorum inter Doctores in Templo.
Mysteria dolorosa: Agonia in horto Gethsemani, Flagellatio, Coronatio spi
narum, iter ad Calvariae locum, Cruci affixio et Mors Iesu.
Mysteria gloriosa: Resurrectio Christi, Ascensio, Descensus Spiritus Sancti,
Assumptio Mariae eiusque incoronatio ut Regina Coeli et terrae.
Antequam ad integram formam perveniret, Rosarium in decursu plurium
saeculorum elaboratus est. Utile est longum hoc iter investigare.

1. Prima Rosarii adumbratio

Prima Rosarii adumbratio in tribus factis historicis inveniri videtur, vide


licet: 1. Corona Cisterciensis saeculi x i i , crinale vel sertum florum aut mysticarum
rosarum appellata, rosarum nempe spiritualium ad B. Virginem salutandam. Com
ponebatur corona huiusmodi quinquaginta strophis, quarum unaquaeque pre
cationi Ave Maria respondebat: Crinale beatae Mariae virginis gloriose (sic) quod
composuit beatus Bernardus, compositum ex quinquaginta floribus equivalens quin
quaginta Ave Maria (Manuscriptum Brugense, n. 560, fol. 135).
2. Meditationes Stephani Abbatis Cisterciensis loci vulgo Sallai (in Anglia)
prioribus annis saeculi x i i i compositis. In meditationibus istis 15 gaudia vel
mysteria vitae Christi eiusque SS. Matris apparent, quindecim mysteriis Rosarii
valde similibus, nempe: 1) nativitas Mariae; 2) eius vita; 3) annuntiatio; 4) Chri
sti conceptio; 5) visitatio ad s. Elisabeth; 6) nativitas Christi; 7) visitatio Mago
rum; 8) praesentatio ad Templum; 9) pueri Iesu in Templo adinventio; 10) mira
cula praedicationis Christi; xi) crux, gaudium mundi; 12) Christi resurrectio;
ROSARIUM B. M. V. IO7

13) Christi ascensio; 14) Spiritus Sancti descensio; 15) Assumptio et glorificatio
B. M. Virginis. Quodlibet ex his gaudiis, Ave Maria cum glossis desinebat. Ha
bemus ergo hic Rosarium in germine. Ipsemet Stephanus Abbas expresse fate
tur alios devotos viros pia exercitia huic similia exercuisse, quinque, septem vel
viginti gaudiis composita (cfr W i l m a r t D., Les meditationis dEtienne de Sallai,
in Revue dascetique et de mystique, oct. 1929, p. 383).
3. Commendatio Gauthieri de Coinci, initio saeculi xm , ad hoc ut recita
tioni coronae quinquaginta Ave Maria valor meditationis gaudiosae tribueretur
(cfr ed. Paquet, coi. 668). Notatu dignum est instrumentum ad Ave Maria nume
randas et meditandas, gaudia appellatum fuisse (cfr Du C a n g e , Glossarium
mediae et infimae latinitatis, ad verbum Gaudium).
Usus ergo recitandi determinatum numerum precationis Ave Maria et simul
mysteria quaedam vitae Christi et Deiparae, seu Rosarium quoddam adumbra
tum, ante S. Dominicum in usu iam erat.1

2. De variis elementis Rosarii


Varia elementa quibus Rosarium hodie componitur diversis temporibus orta
sunt, pariterque diversis temporibus coniuncta fuerunt. Ut rite procedamus,
animadvertendum est quattuor esse essentialia eius elementa iuxta formam
actualem videlicet: 1) corona seu instrumentum ad enumerandum; 2) 150 sa
lutationes angelicae; 3) quindecim orationes dominicae ad salutationes angelicas
in quindecim decades dividendas; 4) meditatio mysteriorum nostrae Redemptio
nis. De singulis aliquid dicendum.
1) Corona ad numerandum. Consuetudo naturalissima ceteroquin ac neces
saria quibusdam utendi instrumentis ad preces persaepe repetitas numerandas
perantiqua est, atque sive inter Orientales ac Occidentales Christianos sive inter
populos qui aliam profitentur religionem, reperitur. In Monumenta of Niniveh,

1 N o n videntur ergo soliditate historica gaudere ea quae, recenter etiam , a quibusdam D om i-


nicianis circa D om inicanam origin em R osarii scripta fuerunt.
R osarii origo tributa est et adhuc a quibusdam trib u itu r S. D om in ico. A t hoc historice su
stin eri n on posse videtur. E ten im , p ro u t anim advertit ipsem et D u ffa t (qui tam en dom inicanam
origin em defen dit, o. c., p. 59) sat difficulter explicari potest 1incroyable silence des trois cents
tem oins toulousains d u proces de canonisation, des prem ier biographes de S . D om in iq u e et le peu
d im portance que p retent au R osaire les A cta capitulorum p rovin ciarum D om inicanarum P r o
vinciae H ispaniae et R om anae (o. c., p . 49; 42-43). T estam en tum A n to n ii Sers in q u o m em oratur
fun datio prim ae C on fratern itatis S S . R osarii ex parte S. D o m in ici, falsum est.
C erte, verisim ile om nino v id etu r S . D om in icu m usum recitan di pluries A v e M aria com
m endasse, cu m usus iste iam ante ipsum vigeret. A t hoc m inim e sufficit ad illu m R osarii in stitu
torem et propagatorem proclam andum .
P rim u s qu i S . D om in ico in stitution em R osarii trib u it, fu it A lan u s R u p ellen sis O . P . ( f 1475)
in sua Vita S . Dominici quae m om ento historico caret om nino.
io8 ROSARIUM B. M. V.

Layard quandam sculpturam saec. ix a. Ch. n. refert, in qua duae mulieres scul
ptae conspiciuntur ante arborem precantes, dexteris ad coelum suppliciter elatis
atque aliquo instrumento ad instar coronae in sinistris earum posito. Marcus
Polus quoque, notus nauta saec. xm , in suo libro Delle meraviglie del mondo,
(1. 13, c. 23) narrat regem Malabaricum aliud ornamentum non habuisse quam
torquem auream ad collum positam sapphiris, carbunculis, smaragdis aliisque
lapidibus pretiosis plenam; praeterea e collo pependisse funiculum sericum in
quo centum quinquaginta lapides pretiosi inveniebantur, quibus ipse preces ma
tutinas serotinasque, ad suum idolum versus, numerabat. Idem factum est apud
alios populos et etiam apud antiquissimos Christi fideles. Ceterum, cum aliquis
saepissime eandem orationem repetere vult, cumque ad illam repetendam decem
vel viginti digiti non sufficiant, ne cerebrum immodice defatigetur, naturalissi
mum est determinatum calculorum numerum qui numero recitandarum precum,
respondeat, adhibere. Ita agebat, e. g. S. Paulus primus Anachoreta qui obiit
anno 341, nec non S. Clara Assisiensis. Verumtamen, pristino huic lapidorum
usui, mox ubique funiculus substitutus est, pluribus cum nodulis granulisve con
fixis (ligneis, argenteis auroque compositis) quotquot necessarii essent ad cunctas
formulas precum enumerandas. Hac de causa numeralia vel circuli gemmarum,
appellati fuerunt. Huiusmodi deinde funiculus maioris commoditatis causa
instar circuli clausus est, ad instar magni cuiusdam anuli, nomenque Corona
accepit.
Sexto decimo exeunte saeculo, haec novissima clausi funiculi forma adeo in
valere coepit ut ceteras penitus aboleret.

2) Centum quinquaginta Ave Maria . Corona ad preces (quae generatim


Dominicae erant orationes) numerandas adhibita, inde ab antiquis temporibus
uti iam exposuimus in usu erat. Quaeri proinde potest: quandonam peran
tiquum hoc instrumentum ad angelicas salutationes numerandas adhiberi coepit?
Hoc evenit saeculo x i i , cum angelica salutatio (usque ad ea verba ventris t u i)
communis evadere coepit atque a pluribus Episcopis et Conciliis, una cum Credo
et Pater noster, praescripta fuit. Tunc enim plures, quotidie, pluries orationem
Ave Maria recitabant. Ita, e. g., Comitissa quaedam, Ada nomine, sexagies
hanc precem quotidie recitare consueverat.1 Item, Virgo quaedam Cisterciensis,
Icta vel Ida nuncupata, atque circa annum 1226 defuncta, millies centiesque in
die, genua ad unamquamque flectens, eandem recitare solebat.2 Beata Benve-
nuta Boiani ( f 1291) longius usque progrediebatur: singulis prorsus diebus mil
lies Ave M aria persolvebat, sabbato vero bis millies, die autem Annuncia-
tionis ter millies. 3 Dominicus a Levia, Ordinis Praedicatorum ( f 1261) quoti

1 H e r i m a n n , Narratio restaurationis abbatiae S . M artini Tornacensis, n . 5 7 , P L 180, 79 .


1 M a u r iq u in u s , A nn. Cister., v o l. V I I I , add. 19 , p. 54.
3 V ita della B eata Benv. Boiani, V en etia 1723, 1. I, c . 1 1 ; A cta S S ., 29 o c t., t. 13,
ROSARIUM B. M. V. 109

die cum nodoso funicolo numerare solebat millies Ave M aria, et ipsum funi
culum firmiter in manu tenens, e vita decessit.1 Pia quaedam Monialis nomine
Eulalia, saeculo x i i , ut numerum Ave Maria cum Psalmorum numero aequi-
pararet, centum quinquagies eandem precem, haud modica cum festinatione,
quotidie recitabat. Ipsi olim apparuit B. Virgo quae, postquam eam plurimum
laudaverat ob illius devotionem, adhortata est etiam ut in prece illa recitanda,
magis lente procederet. Eulalia igitur, limites quosdam temporis sibi praestituit,
tertiam tantummodo partem persolvendo, nempe quinquagies, sed maiori cum
attentione ac devotione. 2 Circa idem tempus, etiam Aibertus ab Hennegau, M o
nachus (| 1140) centum quinquaginta salutationes angelicas, quotidie recitare
solebat: priores centum genibus flexus, ceteras vero quinquaginta humi stratus.3
Beata Maria ab Oigny ( f 1213), stans, centum quinquaginta Psalmos totidemque
Ave Maria genibus flexis persolvebat. 4 Thomas Cantipratanus, circa annum
1250, refert iuvenem quemdam quinquaginta Ave M aria, ter in die, recitare
consuevisse. B. M. V. ei olim apparuit cum tribus pulcherrimis scriniis dicens:
Hic sunt aureis litteris conscriptae Ave quibus tu quotidie me salutasti.6
Ex exemplis hucusque allatis et ex aliis plurimis quae possent afferri, manifeste
patet numerum angelicarum salutationum, quae corona numerabantur, saec. x i i
varium fuisse ac pietati singulorum relictum.
Saec. xm tamen praevalere coepit ac firmitatem quandam acquisivit numerus
centum quinquaginta angelicarum salutationum, vel partis tantummodo eiusdem
(50, 100). Huiusmodi numerus a centum quinquaginta psalmis Psalterii origi
nem duxit. Hac de causa, 150 angelicae salutationes Psalterium Marianum
nuncupatae fuerunt. In Anglia, inde a saec. x i i , huiusmodi angelicae salutationes
in decades dividebantur non iam ope orationis Dominicae, ut modo fit, sed anti-
phonarum ope. 6 Rosarii propagationi haud parum, media Aetate, contulit, gra
tiarum miraculorumque enarratio, quae a Virgine Deipara in favorem illorum
qui illud rite persolvissent patrata dicebantur. Duo itaque priora Rosarii ele
menta, corona nempe ac quinquaginta Ave Maria , iam saec. x i i , ante S. Do
minicum, vigebant. Verumtamen duo adhuc saecula necessaria fuerunt ante
quam duobus elementis praedictis etiam alia duo elementa adderentur, videlicet,
quindecim Pater Noster ac mysteriorum meditatio.
3) Quindecim Pater noster . Primus quantum nobis constat qui pre
cem huiusmodi in Rosarium induxit, piissimus extitit Henricus Egher, mona
chus Carthusianus (1328-1408). Referunt Annales B. Virginem ipsi apparuisse

1 E c h a r d e t Q u e t if , Script. O rd. Praed., P a ris 1 7 1 9 , I, 1 6 1 .


2 M u s s a f i a , Stud. Zu den M itt. Marienlegenden, V in d o b o n a e 1886-98.
3 A cta S S ., d ie 7 a p r., I , n . 14.
4 V in c . B e l l o v a c e n s is , Speculum histor. 1. X X X , c. 24.
6 T h om as C a n t i p r a t a n u s , D e proprietatibus apum, 1. II, c. X I X , n. 16.
C fr T h urston in M onth, iu l. a. 1903.
110 ROSARIUM B. M. V.

et recitationem orationis Pater noster post decem Ave Maria eidem prae
cepisse. 1
Quindecim igitur Pater Noster in Rosarii recitatione, inducti sunt exeunte
saec. xiv, post S. Dominicum.
4) Mysteriorum meditatio. Paulo post introductionem huius precis (Pater
noster), introducta quoque est mysteriorum Redemptionis meditatio. Haec
pariter monacho cuidam Carthusiano, Dominico Borussico ( f 1461), coenobii
Trevirensis, debetur. In suo opere, cui titulus Libri duo esperientiarum, supe
riorum suorum iussu exarato, se pluries primum fuisse affirmat qui Psalte
rium B. M. V. plurium Salvatoris vitae factorum meditatione complevit, ea
in quinquaginta clausulas seu conclusiones redigendo, unicuique Ave Maria,
statim post nomen Virginis, addendas. Ob excellentiam quae a Mysteriorum
meditatione in Rosarium redundavit, statim Aurei Rosarii nomen acquisivit.
Haec autem felix innovatio quae mentalem orationem Rosarii recitationi
adiungit, magna diuturnaque fortuna gavisa est. Eius ardentes propagatores
exstiterunt Adulphus ab Essen (1350-1439), Carthusianorum Trevirensium
prior, nec non Magna Ducissa Margarita Bavariensis, spiritualis eiusdem filia. 2
Alii, vero, novas proposuerunt clausulas, earum numerum usque ad 150 per
ducentes, easque magis magisque Deiparae praerogativas exprimentes. Saec. xv
magnus exstitit Rosarii propugnator (iuxta formam hucusque descriptam), P. Ala
nus Rupellensis (1428-1475). Ipsi nimirum debetur illarum Confraternitatum
institutio quas a Psalterio nuncupavit quaeque deinceps in universo orbe
terrarum sub Rosarii nomine, opera praesertim Patrum Praedicatorum propa
gatae fuerunt.3 Ineunte saec. xvi, mysteria vel clausulae 150 ad quindecim tan
tum mysteria, opportune reducta fuerunt; haec autem in quinque mysteria gau-
diosa, quinque dolorosa totidemque gloriosa divisa fuerunt. Novus hic ordo re-
peritur in fine operis Libellus perutilis de Fraternitate S S. Rosarii et Psalterii B.
M . V., Vindobonae editi, anno 1507; necnon in libro Fratris Alberti a Castro
O. P. cui titulus: Rosario della gloriosa Maria, Venetiis edito a. 1520, in quo pri
mum Clausulae nomini, mysteriorum nomen substituitur, quod deinceps
commune evasit.
Notatu tamen dignum est unanimitatem in singulorum quindecim myste
riorum determinatione nonnisi duobus post saeculis, seu saec. xvill, obtemptam
fuisse, cum Benedictus X III, per Constitutionem Pretiosus diei 26 maii 1727,
pro indulgentiarum acquisitione, eorumdem mysteriorum meditationem prae

1 L e V a s s e u r , Ephemerides Ordinis Carthusiani, IV , M o n treu il 1893, 541. C o u i .t e a u x , A n


nales Ordinis Carthusiensis, v o l. V I I , p. 3.
* A n t o n D ., in D ict. d hist. et de geogr., Paris, 1910. T he M onth, nov. 1910, p . 521.
K ath olik, dec. 1897, p. 523. T a n tu s fu it ardor P . A d u lp h i in R osario propagando, u t haec pia
praxis aliquando R osarium P . A d u lp h i appellata fuerit (C fr B e is s e l , o. c., p . 5 17).
3 C o u lo n , O . P ., art. A lain de la Roche, in D ict. d hist. et de geogr., Paris 1912.
OFFICIUM PARVUM B. M. V.

cepit. Saeculo anteriori, seu xvn, quattuor nova elementa accidentalia Rosario
fuerunt adnexa, videlicet: invocatio (Deus in adiutorium meum intende, in initio),
Gloria Patri, post unamquamque decadem salutationum angelicarum; litaniae
Lauretanae, in fine, cum invocatione Regina Sacratissimi Rosarii, ora pro nobis.
Temporis vero decursu inter varias decades, aliae quoque invocationes ad
ditae fuerunt, quarum una popularissima haec est: Lodato e ringraziato sempre
sia il Nome di Gesu, di Giuseppe e di Maria ; quae invocatio, Romae nominibus
adaucta est S. Annae atque S. Ioachim, inter nomina Ioseph et Mariae insertis.
Post Immaculatae Conceptionis dogmaticam definitionem, Romae invoca
tioni quam supra retulimus, novissima haec quoque addita est: Sia benedetta
la Santa ed Immacolata Concezione della Beatissima Vergine Maria Madre di
Dio . In universa vero Ecclesia Rosarii recitatio cum Salve Regina et Litaniis
Lauretanis de more clauditur. Attamen essentialia Rosarii elementa, ad indul
gentias lucrandas iuxta definitionem Breviarii Romani in initio allatam sunt:
Corona, 150 Ave Maria, 15 Pater noster, et 15 mysteriorum meditatio.

Art. 7 - D E O F F IC IO P A R V O B. M. V IR G IN IS
BIBLIOGRAPHIA: B e i s s e l , Geschichte der Verehr. M. in D. var. des Mittelalters.
Cfr ind. anal. sub voce: Tagzeit U. L. Frau.; B a u m e r S., O. S. B., Histoire du Breviaire,
Vers. gall. Biron R ., Paris 1905, pp. 376 s.; C a m p a n a E., o. c., 1, 637-638; L e c l e r c q
H., Office, in Dict. Archeol. chret. Iit., 12, 2012 s.; P f a f f , Das Marianische Officium,
Rottenburg 1926; R y a n M., Our Ladys Hours, Cork 1946; T a u n t o n , The Little Office
of our Lady, London 1903; W i l l i , Explication du Petit Office de la Sainte Vierge
Marie, Paris 1922.

Variae partes huius Parvi officii, integram diem B. Virgini consecrare per
mittunt. Est igitur praestantissimum inter obsequia quotidiana quae B. Virgini
exhiberi possunt. Praestat proinde de origine et vicissitudinibus eius quaedam
dicere.
1. De origine officii Parvi B. M. Virginis. Difficile, imo, impossibile est tem
pus praecisum determinare in quo officio divino diei adiunctum fuit parvum
Officium B. M. Virginis. Ex documentis hucusque repertis, constat solummodo,
quod saeculo x Officium parvum, apud privatos quosdam, in usu iam erat. Sci
mus enim Bernerium praepositum ecclesiae cathedralis Virdunensis, inventum
fuisse quadam mane a Berengario Episcopo Virdunense (940-962) recitantem
matutinum B. M. Virginis.1 Scimus insuper quod S. Udalricus ( f 973), Epi
scopus Augustanus (Augsburg) illum quotidie recitare solebat. 2

1 H ugo de F l a v i n i a c k n s i s , C h ro n ico n , PL 154, 1 9 1 . C fr e tia m M on. germ. hist.,


Scriptores, t. 8, p. 365, n ec n o n Gesta Episcoporum Virduniensium, ]. c ., t. 4, p. 46.
2 C ursu s scilicet cottidianus cum m atriculariis (id est clericis ecclesiae m atriculae sive ca
thedralis) in choro eiusdem m atriculae ab eo caute ob servab atur... Insuper autem u num cursum
112 OFFICIUM PARVUM B. M. V.

S. Hugo (1049-1109) officium parvum introduxit in Monasterio Cluniacensi,


at tantummodo pro monachis infirmis.1 Postea tamen ad omnes extensum est.
Desunt alia documenta critice certa quae officium parvum B. M. Virginis
ad antiquiorem aetatem ascendere demonstrent. 2
2. De vicissitudinibus officii parvi B. M. V. Circa finem saeculi x, usus parvi
Officii B. Virginis publicus fieri coepit. Etenim, in Consuetudinario Einsiedel-
nensi (inter an. 970 et 995 redacto) mentio fit (inter Pascha et Adventum) de
recitatione quadam, ad instar supplementi, officii cum tribus lectionibus, de
cruce (feria VI) et de B. Virgine (sabbato). 3 Exinde magna cum probabilitate
argui potest usum publice recitandi officium parvum B. M. Virginis simul cum
usu dedicandi diem sabbati eidem B. Virgini incoepisse.
Saeculo xi, S. Petrus Damianus (1007-1072) recitationem officii parvi, magno
animi ardore promovit, praesertim apud monachos. Ad parvum officium com
mendandum, facta quaedam mirabilia enarrat (cfr Opusc. X, P L 145, 230; Epist.,
lib. 8, Ep. 29, P L 144, 419; Epist., lib. 6, Ep. 32, P L 144, 431). Post medium
saeculum xi officium recitabatur in omnibus fere Monasteriis Italiae (Opusc. 10,
10, P L 145, 230). Meminisse sufficiat Monasterium Montis Cassini (cfr M a r t e n e ,
De ant. monach. ritibus, 1. 1, c. 2, 17), nec non Ordinem Carthusianorum, opera
S. Brunonis Institutoris (cfr Bolland., oct., t. 3). Temporibus occupationis Angliae
ex parte Normannorum (1066), recitabatur ibi Officium parvum B. M. Virginis.4

in honore sanctae M ariae G en itricis D e i, et alterum de sancta cruce, tertium de om n ibus sanctis
et alios psalm os p lu rim o s... om ni die explere solitus erat, n isi eum im pediret aliqua inevitabilis
necessitas ( G e r h a r d i , Vita S . Udalrici, c. I I I , in M on. Germ. S S . , t. 4, p. 389. C fr etiam M a -
b il l o n , A cta S S . O . S . B ., saec. v , p. 427 B o l l a n d ., A cta Sanctorum, iu lii, t. 1, 4 iu l.).
1 C fr L e j a y P ., Les accroissements de Voffice divin, in Rev. du clerge fr a n f., t. 1 1 , p p . 114 -116 .
2 Q uare su stineri n eq u it sententia C ard. Bona (D e divina psalmodia, c. X I I I , 2, O pera, A n -
tuerpiae, 1723) et T h o m assin (Vetus et nov. Eccl. discipl., 1. II, c. L X X X V I , n. 8), iuxta quos G r e
gorius II (f 73 1) huiusm odi O fficium parvum com posuisset, et Zacharias Papa (f 752) illu d m o
nachis M o n tis C assini im posuisset una cum O fficio de S . Benedicto, tam quam supplem entum officii
d iei. A d hoc autem probandum , testim onium afferunt P e tri D iacon i, saeculi x ii (in C om m . in Reg.
S . Benedicti, c. 64). A ttam en Petrus D iacon u s nullu m addu cit docum entum ad ea quae asserit p ro
banda. Prob ab iliter pro u t anim advertit Baum er (o. c. I, 376) Petrus D iacon u s affirm ationem
suam hausit, illam im m utando, e x opere Liber Pontificalis u bi dicitu r quod G regoriu s I I I ( f 741)
B enedictinis m onasteriorum circa basilicam S. P etri existentium , im posuit u t om n ibus diebus,
du m Vesperas exp leverin t... tres psalm os et evangelia m atutina D e o canant (V ita S . Gregorii I I I ,
ed. D uchesne, t. 1, p. 422).
S ustin eri pariter n eq u it sententia V in cen tii B ellovacensis (Speculum historiale, 1. X V I I , c. 103)
et illorum qu i asserunt officium parvum ad S . Ioannem D am ascenum ascendere. H orae B. V irgin is
enim quas D am ascenus quotidie recitabat, n ihil aliud sun t quam Parecleticae, seu invocationes ad
B . V irgin em quae ab officio parvo B. M . V irgin is to to caelo differunt.
3 C fr O . R i u g h o l z , Des Benediktinerstiftes Einsiedeln Thdtigkeit in'der Reform deutscher Klos-
ters, p. 41.
4 Form ae om nium antiquissim ae huius officii in ven iun tu r in m anuscriptis anglicis saeculi x i,
R o y a l 2 B v et T ib e r iu s A III.
OFFICIUM PARVUM 1!. M. V.

Saeculo x i i etiam Cistercienses,1 Praemonstratenses2 et Congregatio Gra-


montensis a S. Stephano instituta,3 Congregatio Portuensis a S. Petro de Hone
stis fundata 4 officium parvum recitabant.
Saeculis xm et xiv officium parvum apud Franciscanos, 5 Dominicianos, 6
Servitas 7 aliosque, nec non apud clerum saecularem et apud ipsos saeculares
(praesertim Tertiarios) invaluit. In pluribus Dioecesibus et provinciis Eccle
siasticis officii parvi recitatio clericis saecularibus imposita fuit. Iuxta Mabil-
lon ( Vetus Anal., c. 38) primus qui hoc fecit fuit Gulielmus Episcopus loci Mons
( f 118 6 ). Idem pariter factum fuit in Synodo provinciali Dalmatiae Spalati adu
nato die 1 maii 1 18 5 (cfr H e f e l e , Conciliengeschichte, 5, 729 ), in Synodo Leo-
diensi anni 12 8 7 (cfr M a n s i , x i v , i 130, n. 15) et Coloniensi (1. c., p. 68). Synodus
Parisiensis anni 119 8 recitationem praefati Officii capitulis (non vero singulis
presbyteris) praecipiebat (cfr M a n s i , 13, p. 7 2 9 s., ed. anni 17 4 7 ). Statuta dioe-
cesana Cameraciensia praecipiebant quod acolytus horas gloriosae Virginis Ma
riae quotidie dicat. 8
Multi pariter fideles aderant qui, ecclesiasticorum exempla secuti, officium
parvum recitabant, prout apparet ex magno numero librorum pietatis illius tem
poris (Livres dHeures, Primer vel etiam Lay Folks, Prayer Book) in quibus prae
ter alias preces, praefatum quoque officium inveniebatur. In Anglia(prout ap
paret ex testimonio Nuntii Veneti apud Anglos, circa a. 1496)omnesquotidie
Missam audiebant... et illi qui legere sciebant officium B. M. Virginis secum fere
bant ac illud cum socio, more religiosorum, recitabant. 9
At saeculis xv et xvi, usus officii parvi apud clericos sive regulares sive saecu
lares, in dies remissior factus est. Causa huius rei fuit notabile augmentum festo
rum ritus duplicis (officium enim parvum pars erat officii ferialis), nec non spi
ritus ecclesiastici diminutio. Cardinalis Quinonez, in sua reformatione Breviarii,
Officium de beata Maria Virgine in paucis admodum diebus reliquit. S. Pius V,

1 In C ap itulo en im G en erali anni 1 194, consuetudinem iam existentem com probando, sta
tuebatur: O fficium parvum B. M . V . quotidie in choro recitetur .
2 C fr Summa aurea, I I , 421. Congr. M ar. de Bruxelles, 1921, II, 309.
3 C fr B o l l a n d ., t. 2 febr.
4 N o n datu r tam en praeceptum , sed si fraterna devotio h a b e a t. Ita in Constitutionibus por
tuensibus ( P L 153, 738).
5 S . Franciscus illu m q u otidie recitabat. (C fr H i l a r . F e ld e r , D ie Ideale des hl. Franziskus,
P- 4 7)-
6 C fr B o d y F . I., in Compte rendu du Congres M arial de Lyon, I I , 452.
7 S eptem S S . Fundatores, in de ab O rdin is prim ordiis (seu inde ab a. 1240) d ecreveru n t offi
cium parvum qu otidie recitandum esse aut ab om n ibus, tem pore feriali, aut a du ob us au t a qua-
tu o r v el p lu rib u s tem pore festivo, in capitulo, ita ut recitatio eiusdem num quam interrum peretur
(C fr G ia n i, Annales Ord. Serv., I, 4 1, 2B).
8 C fr B in te r im , Denkzviirdigkeiten, vol. IV , Pars I, p. 431.
9 C fr B r id g e t t , O ur Lady's Dowry, p . 160.
4 CORONA QUINQUE PSALMORUM

in Bulla Quod a nobis diei 7 iulii 1568 (qua novum Breviarium, ab ipso reforma
tum, imponebat) quaestionem etiam de parvo officio B. M. Virginis tetigit.
Propter varia huius vitae negotia, multorum occupationibus indulgentes obli
gationem eiusdem in privata Breviarii recitatione abstulit. Attamen omnes vehe
menter in Domino hortatus est ad illud sponte recitandum. Haec autem con
cessio intelligi debet sine praeiudicio sanctae consuetudinis illarum Ecclesia
rum in quibus Officium parvum B. Mariae semper Virginis in choro dici consue
verat, ita ut in praedictis Ecclesiis servetur ipsa laudabilis et sancta consuetudo
celebrandi more solito praedictum officium . Anno vero 1571 novum Officium
B. M. V., emendatum, imponebat.
Tandem, ex concessione Pii X, pro Capitulis et Ordinibus religiosis qui reci
tationi Officii parvi tenebantur, etiam haec obligatio practice cessavit.
Officium parvum tamen, remanet hodie praecipuum pietatis exercitium in
Congregationibus mulierum aut virorum laicorum quae ultimis praesertim tem
poribus in Ecclesia surrexerunt.

Art. 8 - D E CO RO N A Q U IN Q U E P S A L M O R U M 1

Vocatur etiam Corona Sanctissimi Nominis Mariae , quia primae litterae


cuiusque antiphonae et psalmi nomen Maria constituunt.
In usu fuit haec Corona in Ordine Servorum Mariae inde a primis eiusdem
temporibus. Secundum quosdam, instituta fuisset a Septem Sanctis Fundatori
bus eiusdem Ordinis anno 1241. 2 Secundum alios vero introducta fuisset (forsan
iure praecepta) a S. Philippo Benitio, circa a. 1276, dum Ordo Servorum Mariae
in magno vitae periculo versaretur. Ipsi enim apparuit B. Virgo, eique praecepit
ut patribus suis, ad impendentem Ordinis ruinam avertendam, singulis diebus
Coronam recitandam praeciperet. 3
Haec autem corona, vel potius alia ei similis, iam antea in usu fuerat. Ferunt
enim de Beato Ioscione, monacho Abatiae S. Bertini apud S. Audomerum (Saint-
Omer) anno 1163 in festo S. Andreae defuncto, illum, cum audiisset Theobal-
dum, archiepiscopum Cantuariensem, narrantem in partibus Hierosolymitanis
multos frequentare consuevisse quinque psalmos a litteris nominis Mariae inci
pientes, singulis Ave Maria praemittentes, quotidie post matutinas praedictos
psalmos decantare coepisse. Nocte autem festi S. Andreae inventus est mortuus
a fratribus; sed, o miraculum! ex ore eius egrediebatur una rosa, in qua scriptum
erat Maria\ ex ambobus etiam oculis duae rosae et ex ambabus auribus duae aliae

1 Monumenta Ord. Serv. B . M . V ., t. 8, p. 7 1.


2 Preces, benedictiones et absolutiones iuxta laudabilem consuetudinem religionis Servorum B .M . V .,
p. 6, Rom ae, 1634.
3 C fr S o u lter P ., O . S . M ., Vie de S . Philippe B enizi, p. 349.
VIGILIA B. M. V. 5

egrediebantur. Per septem dies expositus est et a tribus episcopis, quorum unus
erat Andreas, episcopus Atrebatensis qui eum sepelivit, et a multis clericis et
laicis visus est.1
Simile quid refert Thomas Cantipratensis O. P. de quodam monaco Iosberto,
in Ecclesia Deiparae monasterii Dolensis, in dioecesi Bituricensi, qui eosdem
quinque psalmos quotidie decantabat, post unamquemque Antiphonam Ave
Maria, versum Post partum, et collectam Concede nos subiungens. Nocte vero
S. Andreae anni 1186, similiter mortuus inventus est et cum quinque rosis ex ore,
oculis et auribus erumpentibus, in quarum prima legebatur littera M cum versu
Magnificat, in secunda littera A cum versu A d Dominum etc. Episcopus Bituri-
censis, a monachis arcessitus, primam rosam collegit et in lapide de cristallo
illam reposuit. 2
Ferunt B. Iordanum a Saxonia (f 1237) S. Dominici successorem, coronam
quinque Psalmorum recitare consuevisse. 3
In Manuale pro Patribus et Fratribus Clericis Ordinis Servorum B. M. V., dici
tur quod haec corona recitari debet quotidie a Novitiis ex praescripto Consti
tutionum, pro felici statu Sanctae Romanae Ecclesiae, et Sanctissimi D. N. Pa
pae, et pro benefactoribus ac Religionis augmento . 4

Art. 9 - DE V IG IL IA B. M. V IR G IN IS, VU LG O B EN ED ETTA

Appellatur vulgo Benedetta ex primo verbo primae antiphonae. Constat


tribus antiphonis tribus psalmis cum tribus lectionibus et responsoriis primi
nocturni B. M. V. quae Nocturnum B. M. Virginis constituunt. In antiquis
Constitutionibus Ordinis Servorum Mariae a S. Philippo Benitio circa a. 1280
editis 5 legitur: Vigilia de Domina nostra quolibet sero dicatur cum tribus lectio
nibus et duobus responsoriis, et post tertiam lectionem, Salve Regina; sed die
veneris dicatur sicut in duplici festo, et accendantur duo luminaria .

1 C fr Speculum Historiale Vincentii Bellovacensis, lib . V I I , cap. 116 (Bibliotheca mundi. V in


cent B u r g u n d i , ex O rd in e Praedicatorum , ven . episcopi B ellovacensis, Speculum quadruplex,
t. 4, p. 264. E d . B en edictin oru m C o lle g ii V edastini, D u a ci, 1624, 4 vol. in-?.). I o a n n e s M ola

n u s, Natales Sanctorum B elgii, p. 272, sub 30 n ov., L o va n ii, 1595, in-8. parv. A u s b e r t u s M i -
r aeu s, Fasti Belgici et Burgundici, p. 704, sub 30 n ov. B ruxellis, 1622, in-8. parv.; et Rerum B elgi
carum Annales, ad a. 1163, p. 747, B ruxellis, 1624, in-8. parv.
2 C fr T h om ae C a n t i p r a t a n i , O rd . Praed. et episcopi suffraganei Cam eracensis, Bonum uni
versale de apibus, lib. I I, cap. x x ix , n. 15. Ed. G eo rgii C o lven erii, D u a ci, 1627, in-8. parvo.
3 Ita referun t G e r a r d u s d e F r a c h e t o , Vitae fratrum Ordinis Praedicatorum, Pars I II , c. x x m
(ed. R eich ert, p. 118, L o va n ii, 1896, in-8.) et F rater L e a n d e r , Iordanis Saxoni Vita, cap. 17 (D e
Viris illustribus Ord. Praed. libri sex, f. 28 . B ononiae, 15 17 , in -f.).
4 Rom ae, 1919, p. 419.
5 C fr Monumenta Ord. Serv. B . M . V ., t. 1, p. 28.
n6 TRIBUTUM QUOTIDIANUM B. M. V.

Tres praedicti psalmi quotidie recitabantur pro parvo officio B. M. Virginis


secundum usum Ambianensem, Audegavensem, Cenomanensem, Rothoma-
gensem, Sarisberiensem et Cisterciensem. Lectiones etiam (Sancta Maria Virgo
Virginum-, Sancta Maria piarum piissima\ Sancta Dei Genitrix) quotidie dice
bantur Ambiani, Catalauni, Cosediae (Coutances), Leodii, Lingonaeae, Rotho-
magi, Sarisberiae, apud Praedicatores et fratres montis Carmeli.1
In Annalibus Ordinis Servorum Mariae, dicitur S. Bonfilius, una cum sociis
recitationem quotidianam statuisse quorumdam praecationum ad B. Virginem,
inter quae habetur: Nocturnum cum tribus lectionibus de B. V. quolibet sero
ante completorium ob approbatam ab Alexandro (IV, a. 1259) religionem.2
Etiam hodie, in omnibus monasteriis Ordinis Servorum Mariae dicitur quo
libet vespere vigilia Dominae nostrae . 3

Art. 10 - D E T R IB U TO Q U O T ID IA N O B. M. V IR G IN I
IM M A C U L A T A E *

Constat pium hoc exercitium quibusdam antiphonis et psalmis marianis,


S. Bonaventurae falso tributis. 5 Est in usu, quotidie, apud fratres Congregationis
Conceptionistarum et apud fideles quamplures.
Preces quibus constat unctione redolent, ac spiritus necessitatibus nec non
filiali pietati erga B. Virginem apprime respondent. Ferunt Ven. Vincentium
Pallotti, olim ad exorcizandum obsessum invitatum fuisse. Divino motus in
stinctu, Venerabilis Dei Servus super caput obsessi libellum Tributo quotidiano
posuit quem prae manibus habebat, simulque a diabolo petiit: x Damnatus ne
est aliquando christianus qui, vitae suae tempore, recitationem huius Tributi
numquam omisit? . Diabolus non respondit. At, a Venerabili Ain nomine Dei ad
respondendum coactus, terribili voce respondit: Numquam! Quinimmo nobis
vetitum etiam est, ad maiorem animi nostri iram, illos omnes in hora mortis ten-
tare qui in vita huiusmodi devotioni fideles fuerunt. Et de facto, Servus Dei
Aloysius M. Monti, Conceptionistarum Fundator, testabatur se multos, ex suis
Religiosis, in hora mortis interrogasse utrum experirentur nec ne animi turba
tiones, et responsum accepisse se numquam tali spiritus dulcedine sicut tunc
perfusos fuisse, ac veluti Paradisi delicias degustasse. 6

1 C fr The Ecclesiologist, Iune i est 1888.


2 T . 1, C e n t. I, L ib . 2, p. 91.
3 Constitutiones Ordinis Fratrum Servorum B . M . V ., V icetiae 1940, cap. 1, n. 4.
4 C fr Tributo quotidiano d i affettuose preghiere e lo d i a M aria S S . Im m acolata, per ciascun
gio rn o della settim ana. T ra tto dalle opere del Serafico D o tt. S. B onaventura. Siracusa, 1937.
5 C fr Opera, ad C laras A qu as, X , 20 ss.
6 Iure igitur m eritoque R ev.m us P. Stanislaus Pastori, C on gregation is C onceptionistarum
Nuperior G en eralis, scribebat: H o potuto constatare che, dovunque la divozion e verso la S S . V e r-
CORONA DUODECIM PRIVILEGIORUM 7

Art. ii - DE P A R V A CO RO N A D U O D E C IM P R IV IL E G IO R U M
B E A T A E M A R IA E V I R G I N I S 1

Primus qui in 12 stellis in capite mulieris a S. Ioanne in Apocalypsi (cap..


12, v. 1) descriptis duodecim praerogativas Deiparae vidit, videtur fuisse S. Ber
nardus (Sertn. in Dom. infra oct. Assumpt. B. M. V., PL 183, 433). Horum 12
praerogativarum (quae diverso modo a diversis numerantur) memoria devote
fit in parva corona de qua agimus. Componitur 12 Ave Maria in honorem 12
praecipuarum praerogativarum Deiparae.
S. L. M. Grignion a Montfort illam commendat suo Traite de la vraie devo
tion d la Sainte Vierge (nn. 234, 235). Illam dicit fort ancienne et in S. Scrip
tura fundatam (1. c., n. 234) id est, in Apoc. X II, 1. Et addit: II y a plusieurs
manieres de la bien dire quil serait trop long de rapporter; le Saint-Esprit les
apprendra a ceux et celles qui seront les plus fideles a cette devotion. Cependant,
pour le dire tout simplement, il faut dabord dire: Dignare me laudare te, Virgo
sacrata; da mihi virtutem contra hostes tuos; ensuite on dira le Credo, puis un
Pater, puis quatre Ave Maria, et un Gloria Patri; encore un Pater, quatre Ave
un Gloria; ainsi du reste. A la fin ou dit: Sub tuum praesidium (1. c., n. 235).
In opere Legendarium quoddam nonnullorum Sanctorum abbreviatum, supple
mentum illius de Voragine, secundum Kalendarium monasticum, editum Mediolani,
a. 1494 ab Hilarione a Mediolano, O. S. B., in fol. 69 legitur: Aurea corona
stellarum duodecim in honorem gloriosae Virginis Mariae modo infrascripto
ab eius devotis peragitur.
Devotio haec ad mediam aetatem, quoad substantiam, ascendere videtur.
Narratio enim de iuvene illo qui quotidie 12 Ave Maria recitabat, quaeque,
quodam die, in duodecim pulcherrimos flores mirabiliter conversae fuerunt
(Cfr. M i s c i a t t e l l i P., Miracoli della gloriosa Vergine Maria, Milano, Treves,
cap. L X V I, pp. 191-198) invenitur etiam in versibus fratris Bonvesin de Riva
(t I 3 I 3)-

gine e p rofon dam en te sentita, questa piissim a pratica e stata apprezzata com e m eritava, e m olte
anim e han trovato in essa il p iu bel trattenim ento quotidiano che soddisfacesse le esigenze del lo ro
spirito. In verita n on si potrebbe trovare, per le anim e am anti d i M aria, ossequio m igliore di
questo in treccio arm onioso d i preghiere e lo d i, n el quale la m ente si eleva senza sforzo e si trattiene
dolcem ente in santi collo qui, in pie considerazioni ed infuocate aspirazioni. M o lti che per la
prim a volta con ob bero il T rib u to , per averne ascoltato la recita n elle n ostre Case, o anche solo p er
esser lo ro capitato tra m ano, ne fu ro n o entusiasti, e da allora in poi l hanno recitato con grande
fru tto e gaudio del lo ro spirito (1. c., pp. 3 s.).
1 K a m in s k i D . G ., C . R ., Coroncina dei dodici privilegi di M aria, in Regnum D ei, 1 (1945),
10 5-115.
n8 DIES SABBATI

Huius parvae Coronae propagator fuit S. Andreas Avellinus (1521-1608), 1


Auctor Commentarii in Ave Maria et in Salve Regina .2
Post S. Andream Avellinum, hanc devotionem magno animi ardore promovit
Ven. Franciscus Olimpio (1559-1639), eiusdem Congregationis Theatinorum.
Quolibet anno, in festo B. Virginis Immaculatae, post Missam, cuilibet, ex al
tari, propriis manibus, parvam Coronam distribuebat duodecim Avemaria et
tribus Pater noster (in honorem SS. Trinitatis) constantem, in memoriam duo
decim privilegiorum Deiparae. 3 Libellum etiam edidit Neapoli circa modum
coronam illam recitandi. 4 Missionarii vero eiusdem Congregationis illam in
Georgia, in Colchide et Constantinopoli propagarunt, ubi nobilis quidam iu-
venis ex Gallia proveniens illam in linguam gallicam, graecam et tuream trans
tulit. Digni sunt qui laudentur P. D. Vincentius Caracciolo ( f 1664) et P. Fran
ciscus Maggio qui coronam edidit duodecim privilegiorum quibus B. Virgo in
sua conceptione immaculata ditata fuit. 5
Usum parvae coronae duodecim privilegiorum valde promovit etiam S. Io-
seph Calasanctius ( f 1648) Ordinis Scholarum Piarum Fundator.6

Cap. II - DE C U L T U M ARIANO H EBD OM ADALI

DE DIE S A B B A T I D O M IN A E N O S T R A E D IC A T O
BIBLIOGRAPHIA: C a m p a n a E., Maria nel culto, 1, 383-403, ed. 2, 1943; Bou-
Summa aurea, t. 7, coi. 740, t. 3, coi. 638, t. 4, 297-367, t. 8, 301.
ra s s ,

1. Ieiunium Sabbati in honorem Passionis Christi


Dies sabbati, nedum apud Babylonenses et Hebraeos, sed etiam apud Chri
stianos, momentum quoddam liturgicum iugiter habuit. Christi fideles Romani,

1 Ita scrib it F r. M aggio: II prim o, per6, a propagare la detta devozione in questa citta (N a
poli) 6 stato il n ostro B. A ndrea: il quale in un lib ricciu olo spirituale, am m aestrando una sua divota,
le dice queste parole: R eciterai la m attina ognidi d o dici Avemarie, in m em oria e a on ore d e dodici
P rivilegi della Santissim a V ergine. N e per qualsivoglia grave occupazione, lascerai nel d i questa
d ivozion e, che grandem ente piace alia gran Signora. O figliuola, e quanto havrei che dire d i questa
d ivozion e. Se al S ign or D io piacera, ne tratter6 lungam ente in u n altro luogo. Io s o d i una persona,
che m entre la recitava, vedeva che og n i Avemaria sofferiva da u n A n gelo alia santissima V ergine:
la quale ne rim aneva m olto glorificata e contenta. Sij certa, con essa, che im petrerai piu facilm ente
le grazie, e havrai grande aiuto dalla beata V ergin e al tem po della tua m orte. Infino a qui il nostro
B. A n drea (S . Gaetano a piedi della Immacolata overo Coroncina di dodici stelle... N apoli, de B o
nis, 1672, p. 10).
2 Opere varie d i S . Andrea Avellino, divise in cinque Tomi, N ap oli, de B onis, 1733-1734, I.
3 M a g g i o , o . c ., p . 9.
* Ibid.
5 F r . M a g g i o , Duodecim Stellae B . M . V. sive duodecim Privilegia^eius Immaculatae Conceptio
nis, sanctorum Patrum, graviorumque Doctorum calculis explicata. N ap oli, de Bonis, 1676.
* C fr B e r in g e r , Les Indulgenses, Paris, L e th ie lleu x , 1925, t. 2, p. 196. Recueil de prtires
et ceuvres pies, R o m e -T o u rn a i, 190 1, p. 237 s.
DIES SABBATI XI9

inde ab Ecclesiae primordiis, ieiunare solebant. Iuxta Innocentium I (in Ep.


ad Decentium, Episcopum Eugubinum, cap. 4, PIJ 20, 555), huiusmodi ieiunii
ratio quaerenda esset in ieiunio quod fecissent Apostoli, prae tristitia, in die sab
bati (et etiam Veneris) ob tristitiam pro Christi morte. Iuxta S. Augustinum 1
et Cassianum,2 e contra, christifideles Romani id fecissent in memoriam ieiunii
adhibiti, die sabbati, a S. Petro Apostolo antequam publice cum Simone Mago
disputationem iniret.
Etiam in Hispania die sabbati ieiunium vigebat, prout apparet ex Ep. S. Hie
ronymi ad Licinium Baeticum. 3 Usus iste ieiunandi die sabbati in dies invaluit.
Attamen, usque ad saeculum x fuit semper in memoriam sepulturae Christi tan
tummodo.

2. Inde a saec. x sabbatum fuit Deiparae sacrum


Circa saeculum x dies sabbati Deiparae cultui dedicari coepit, forsan ob litur-
gicum momentum quo tunc temporis iam ubique fere gaudebat. Vera tamen
ratio huius rei ignoratur, quamvis variae rationes a pluribus scriptoribus in me
dium prolatae fuerint. Non desunt tamen, post factum, rationes quaedam quae
convenientiam sabbati ostendunt, ob peculiares relationes quas cum Maria habet,
quarum praecipuae sunt: 1) Deus benedixit diei sabbati magis quam aliis heb
domadae diebus; iamvero B. Virgo fuit a Deo prae omnibus aliis gratiarum bene
dictionibus repleta; 2) dies sabbati fuit pro Deo dies requiei; atqui B. Virgo
illa fuit in qua Deus prout scribit S. Petrus Damianus per humilitatis,
assumptae mysterium, veluti in sacratissimo lectulo requievit (Opusculum 33,
De bono suffragiorum, PL 145, 566); 3) die sabbati Deus mundi naturalis crea
tionem complevit; sed in B. Virgine et per B. Virginem mundi supernaturalis
creationem instauravit; 4) sabbatum est praeparatio et via ad diem Dominicam,
festi coelestis symbolum; iamvero B. Virgo est praeparatio et via ad Christum,
aeternae felicitatis ianuam.

3. Origo Missae et Officii de S. Maria


Prima documenta, indubie authentica, quae de die sabbati B. Virgini sacra
loquuntur, ad saeculum x ascendunt: S. Petrus Damiani- (natus a. 1007) et Ber
noldus Constantiensis, 5 eius aequalis, in suo Micrologo, asserunt celebrari con
suevisse devotione, per omne sabatum, Missarum... officia, nisi forte festi
vitas, vel feria quadragesimalis obsisteret. Supponunt igitur huiusmodi praxim
iam viguisse, cum de ipsa tamquam de re nota loquantur. In Sacramentario Bi

1 E p ist. ad Casulanum , P I , 33, 136.


2 D e Instit., 1. I I I , c. X .
3 P L 22, 6 7 1.
120 DIES SABBATI

bliothecae Metropolitanae Coloniensis (PL 101, 445) tres Missae inveniuntur


pro qualibet hebdomadae die: pro sabbato duae Missae habentur in honorem
Deiparae. Etiam in aliis Sacramentariis haud multo posterioribus die sabbati
invenitur semper Missa de sancta Maria.1 Simul fere cum Missa usus invaluit
sanctificandi diem sabbati recitatione Officii peculiaris in honorem B. M. Vir
ginis, quod postea Officium parvum B. M. Virginis appellatum fuit. In vita S. Ge-
rardi, Monachi Cassinensis, Apostoli Hungariae ( f 1046), legitur quolibet sab
bato, una cum suo clero, ante altare B. Virginis a se erectum, Officium B. Virgi
nis recitare consuevisse (cfr Acta SS., sept. 6, 722). Iuxta Beissel (o. c., p. 310),
S. Odilo Abbas ( f 941) Officium B. M. Virginis in Sabbato in suo Cluniacensi
monasterio introduxisset. Etiam Udo a Toul, Episcopus, statuit in renovata
basilica S. Gandulphi, quolibet sabbato, Officium et Missam de S. Maria (M a -
b i l l o n , Acta SS. O. S. B., IV, 665).

4. Sabbati Mariani propagatio


Iuxta Godefridum Vosiensem (1184) statuit (Urbanus II) in Concilio Cla-
romontano (a. 1095) ut Horae B. M. dicerentur ab omnibus quotidie, eiusque
Officium diebus sabbati fieret. Attamen, decretum hoc in Actis illius Concilii
non legitur. Forsan, Urbanus II, commendavit tantummodo, non vero imposuit
praxim illam in honorem Deiparae pro bono Cruciatae.
Ex Ordine S. Benedicti dedicatio diei sabbati in omnes subsequentes reli
giosas familias pertransiit. In variis synodis saeculi xiv ieiunium sabbati, ob
reverentiam B. Virginis, pluries sancitum fuit (cfr H e f e l e , Conciliengeschichte,
vol. 6, pp. 490, 647, 722, 977).
In Scotia, Gulielmus I, Rex, ad amorem suum ostendendum erga Ecclesiam
et erga B. Virginem, statuit ut populus ab operibus cessaret quolibet sabbato,
incipiendo a meridie (cfr M o n t a l e m b e r t , Hist. de Ste Elisabeth, introd., p.43,
ed. 1861). Ita etiam originem habuit sabbatum, uti aiunt, Anglicum.
5. Pius V, in sua reformatione liturgiae Romanae, reliquit pro sabbato Of
ficium et Missam de S. Maria. Idem statuit S. Carolus Borromeo pro ritu ambro-
siano (cfr Acta Eccl. Mediol., I, p. 9 et 422, ed. 1599).
Ordo Servorum Mariae, inde ab anno 1392, sermonem de B. Virgine, quo
libet vespere sabbati, in propriis Ecclesiis habere consuevit. 2 Hoc idem factum
est Romae, a Patribus Societatis Iesu, inde ab anno 1642, in Ecclesia SS. nomi
nis Iesu, Opera pii Canonici Hieronymi Muti.

1 Praefatio com m unis B. M . V irgin is quae etiam hodie recitatur, non est anterior saeculo x i;
com positus vero fu it n on iam a S. B runone C arthusiano, sed a B. U rb an o II (a. 1095), Placentiae
(C fr M e s in i C ., O . F . M ., D e auctore et loco compositionis Praefationis B . M . V ., in Antonianum
10 [ 1935] 59-72)-
C fr Annales Ord. Serv. B . M . V ., I, 353 B.
PRIMUM SABBATUM CUIUSLIBET MENSIS 121

Devotioni sabbati intime connexa est devotio Quindecim Sabbatorum festum


SS. Rosarii praecedentium et praeparantium, a Dominicianis, inde a saeculo xvn,
promota et a Summis Pontificibus (Alexander V III, Pius IX, Leo X III) indul
gentiis ditata. Opera necessaria ad indulgentias lucrandas sunt: Confessio (infra
hebdomadam), Communio, quolibet sabbato (aut etiam die dominica, si quis
impeditus fuerit) et recitatio tertiae partis Rosarii seu mysteriorum meditatio.
Multum contulit, nostris temporibus, propagationi huius piae praxis famulus
Dei Bartholus Longo, Sanctuarii Pompeiani fundator.

C ap. III - DE C U L T U M EN SILI

DE PR IM O S A B B A T O C U IU S L IB E T M E N S IS

BIBLIOGRAPHIA: H enry J., La devotion du premier samedi du mois, in Le Mes


sager de laTres Sainte Vierge, 41 (1947) 13-15, 25-27; Roschini G., O. S. M., La ripa-
razione mariana, Dottrina e pratica, Rovigo 1943.

1. Prima germina historica


Prima germina historica huius salutiferae devotionis ad S. Ioannem Eudes,
Sacrorum Cordium Iesu et Mariae Apostolum et Doctorem, ascendere videntur.
Ipsi adiungendus videtur Ven. Olier, Seminarii Parisiensis S. Sulpicii fundator.
Confraternitates vero Purissimi Cordis Mariae, saeculo xvm, inter varia
eorum exercitia pro primo sabbato cuiuslibet mensis, actum etiam Reparationis,
a P. Galliffet S. I. compositum, inseruerunt.
Subversionis Gallicae temporibus, P. Picot de la Cloriviere, S. I., una cum
Domina Elisabeth Gallica, huiusmodi devotionem promovit ope Institutionis
Filiarum Cordis Immaculati Deiparae, in loco vulgo Ile-et-Vilaine, ab ipso fundati.

2. Huius devotionis organizatio


At huius piae praxis organizatio debetur Famulae Dei Sorori Dolores In-
glese ( f 1928), Congregationis Adriensis vulgo Serve di Maria Riparatrici.
Mense enim februario anni 1889, praelaudata Dei famula, Rhodigii, post mira-
culosum oculorum motum cuiusdam imaginis Virginis Perdolentis, ab inspira
tione quadam efficaciter mota, piam praxim instituit Communionis Reparatricis,
ab auctoritate Ecclesiastica approbatam. Huic piae praxi statim adhaeserunt
ultra 700 piae Uniones Filiarum Mariae, in Italia et in exteris regionibus exi-
stentes.
Anno 1904, eadem Dei Famula, litterarum pene ignara, breves quasdam
orationes componebat post quodlibet Rosarii mysterium recitandas, nec non
ante et post horam reparatricem ab ipsa pariter institutam. Pia haec Reparatio
nis Marianae exercitia, illo eodem anno 1904, a Summo Pontifice Pio X fuerunt
122 MENSIS MARIANUS

indulgentiis ditata. Postquam autem praelaudata Dei famula Congregationem


Adriensem Servarum Mariae ingressa est, Pia praxis Reparationis Marianae
praedictae Congregationi Sororum adiuncta fuit, et ideo Sorores illae Repara-
trices etiam appellatae fuerunt. Organum huius Operis est Ephemeris menstrua
cui titulus Lega Mariana Riparatrice, a praedictis Sororibus Rhodigii edita.
Anno 1912, die 13 iunii, Pius X decretum emisit indulgentiam plenariam
concedens defunctis etiam applicandam, omnibus christifidelibus qui, primo sab
bato cuiuslibet mensis, post confessionem et Communionem, peculiaria quaedam
reparationis marianae exercitia peragerent.
Die vero 9 novembris 1920, Benedictus X V plenariam indulgentiam conces
sit ab illis omnibus in articulo mortis lucrandam, qui per octo prima sabbata
consecutiva praedictum reparationis marianae exercitium peragerent.

3. Apparitiones B. Virginis Fatimae


Hanc piam praxim Reparationis Marianae, nostris diebus, magno promove
runt impulsu apparitiones B. Virginis in loco vulgo Fatimae, in Lusitania, tribus
pueris. B. Virgo enim, ad reparandas iniurias ab hominibus sibi illatas, petiit:
1) Communionem primo Sabbato cuiuslibet mensis; 2) Rosarii recitationem;
3) dolorum oblationem cuiuslibet diei Cordi suo Immaculato. Promisit insuper
maternam suam adsistentiam in hora mortis, nec non gratias ad aeternam salu
tem necessarias omnibus qui, ad reparandas iniurias sibi illatas, per quinque
sabbata continua, confessione et Communione peractis, tertiam Rosarii partem
recitaturi ac per horae quadrantem super Rosarii mysteriis meditaturi essent.
Ita B. Virgo, Fatimae confirmavit id quod Rhodigii famulae Dei Sorori Do
lores iamdiu inspiraverat.1

Cap. IV - DE C U L T U A N N U A L I

Ad cultum annuum pertinent: 1) mensis Marianus, seu maius, 2) Festa ma


riana quae cuiuslibet anni decursu celebrantur, et 3) peculiaria quaedam pietatis
exercitia.
Art. 1 - DE M E N SE M A R IA N O
BIBLIOGRAPHIA: C a m p a n a E., Maria nel culto cattolico, vol. I, pp. 404-447,
ed. 2, Torino, 1943; F e r r i n i , II primo centenario del mese mariano, Roma 1883; M a n -
g a n o t t i , II mese di maggio nel secolo decimottavo, Modena 1892; V a n n u c c i P., II mese
di Maria ricercato nella sua istituzione e nelle sue origini, Firenze 1876.

1 A n n o 1932, opera A ssociationum Paroecialium contra blasphem ias, orta est V en etiis Pia
Praxis Expiatoria M ariana in h o c consistens qu od , in aliqua die m ensis m aii reparatio fiat blasphe-
m arum contra B. V irgin em . Pia haec praxis, a P io X I et a P io X I I benedicta, a quam plurim is C a r
dinalibus et Episcopis com m endata, anno 1947, concredita fu it O rd in i Fratrum M in o ru m (C fr
A cta Ordinis Fratrum M inorum , a. 1947). G en eralis D irectio est V en etiis, in C on ven tu S. F ran
cisci de Vinea.
MENSIS MARIANUS 123

1. Insigne pietatis monumentum


Mensis maius, Deiparae solemnitas nuncupari potest, quae, loco unius diei
per 31 potius dies protrahitur.
Sapienter ex cunctis mensibus, maius delectus est, utpote aptissimus ad no
stram erga Deiparam devotionem excitandam. Quemadmodum enim maius,
omnium mensium pulcherrimus ac suavissimus exstat, ita Beatissima Virgo crea
turarum omnium pulcherrima est ac iucundissima: Tota pulchra , tota deli
ciis affluens. Quemadmodum mense maio natura a hiemali somno excitatur et
viridibus undique coloribus floribusque sese exornat, sic fidelium christianorum
pietas erga nostram caelestem Matrem, in tali mense excitatur, pulchris odora-
tisque floribus sese adornat, qui numquam arescunt: Flores apparuerunt in
terra nostra (Cant. Cant. 2, 12), flores nempe materiales et flores spirituales:
flores qui variis coloribus ac suavissimis pollent odoribus; flores naturae et flores
gratiae.
Quae cum ita sint, sponte circa hoc insigne pietatis monumentum oriuntur
quaesita: ubinam, quandonam, quomodo mensis iste surrexit ac sese propagavit?
Difficile est hisce quaestionibus responsum dare. Permultae enim circumferuntur
opiniones. Qua de causa in certioribus sistimus.

2. Flora et Maria
In integri quoque mensis ad Deiparae honorem consecratione, sicuti et iri
ceteris huiusmodi manifestationibus, Oriens Occidentem praecessit. Inter Coptos
enim mensis Kiahc (correspondens nostro decembri, qui quoad vegetationem
attinet valde similis est nostro maio) totus Virgini est consecratus. Sacri ipsius
ritus a liturgia moderantur. Vespere enim iuxta praescriptionem liturgicam
fideles illi sacras in aedes conveniunt coram Virginis symulacro, atque in duos
choros distributi, officium cantu persolvunt. Dies autem Saturni peculiarem
solemnitatem addunt, cui ii quoque intersunt qui ceteris diebus aberant. Quam
praxim ad saec. v, ad S. Cyrillum Alex, qui contra Nestorium divinae materni-
tatis exstitit propugnator impavidus, quidam ascendere censent. Graeci quoque
Bysantini, consueverant olim mensem] integrum, scilicet augustum, eumque ex
decreto Andronici II Imperatoris (1282-1328), Beatissimae Virgini consecrare
(1282-1328).1
Hisce rite perspectis, in historiam huius mensis apud Occidentales hic in
quirere intendimus.
Mensis maius oppositus fuit paganorum vitiis, qui, perdurante hoc mense,
ubique reflorescere cernebantur. Naturae enim excitatio prout experientia
ipsa testatur excitationem cordium atque humanarum passionum, inter quas
sensualis eminet amor, iugiter fovit. Semper et ubique maii adventus, plausibus

1 C fr G r u m e l V ., L e mois de M arie des Byzantins, in Echos d Orient, 31 (1932) 257-369.


124 MENSIS MARIANUS

ac immoderato tripudio, a pluribus populis salutabatur. Ita, e. g., Romani, Flo


ram libidinosis ritibus, teste Lactantio (Divin. Instit., 1. i, c. 20) honorabant.
Festa florealia (anno 1249 a- Ch. n. inchoata) a die 13 aprilis usque ad 3 maii,
peculiaribus ludibus in Circo Maximo celebrabantur, eisque plebs, variis induta
vestibus, in aliis circumstantiis prohibitis, participare tenebatur. In illis autem
diebus, ostia domorum sertis decorabantur, quibus etiam unusquisque proprium
caput cingebat. Florealia festa usque ad gentilitatis occasum perdurarunt, ea-
rumdem tamen licentia numquam disparuit. In ipsa media aetate, non obstante
fide, licentia huiusmodi ita invaluit ut peculiares Ecclesiasticae auctoritatis in
terventus provocaret. Ita e. g. S. Carolus Borromeo gravia omnino remedia coac
tus est adhibere contra orgia quae primis diebus Maii Mediolani fiebant, prout
ex actibus Quintae Synodi Provincialis apparet.
Sapienter igitur provisum est ut hoc superabundans cordium tripudium a
natura ipsa excitatum, ad altiora dirigeretur, ad B. Virginem nempe quae, pul
chritudine sua florum pulchritudinem vincens, pulcherrimum terrae coelorumque
decus constituit. Hinc Maria Florae substituta est.

3. Huius mensis praeludia


Primus qui huic mensi Virginis ideam connexuit quantum nobis constat
Alfonsus X Hispaniae rex (1239-1284), saeculo x i i i , exstitisse videtur. Inter
eius poemata Cantegas de S. Maria nuncupata, unum exstat quod iis verbis inci
pit: Benn vennas, Mayo . In ipso enim Sapiens rex, maii adventum extollit,
quatenus nos omnes, eius serenitate ac laetitia, ad preces B. M. Virgini, nostris
cum canticis, suas ante aras, fundendas invitat, ut nos ab errore atque ab insania
eripiat, ab omni daemonis impetu protegat, a quavis tandem calamitate praeser
vet. Videtur itaque, inde a saeculo x i i i , consuetudinem, sese ante Deiparae aram
congregandi, mense maio, in Hispania viguisse.
Paulo post (saec. xiv) B. Henricus Susonius ( f 1365) inter innumerabiles sui
amoris erga Beatissimam Virginem manifestationes illam quoque adoptavit qua,
ver florum tempus, ei consecrabat. Narratur enim quod in illa anni parte pluri
mos colligebat flores, iisque pulchram coronam intexebat quam statim vel in
chorum vel ante altare B. M. Virginis deferebat; deinde ad eius pedes humiliter
procidebat, illiusque caput floribus coronabat. Quondam vero, dum huiusmodi
obsequium persolveret, vidit coelos apertos atque Angelos audivit Beatissimae
Virgini hymnos decantantes, quos et ipse imitatus est. Alias eosdem canere au
divit Magnificat. 1
Saeculo xvi, anno 1549, Wolfangus Seidl (1562), Monachii in Bavaria libel
lum edebat cui titulus Maius spiritualis, contra maii profanationem. Divide
batur in quattuor hebdomadas, cum peculiaribus obsequiis erga Iesum et Ma

1 E x scriptis B eati a P . Denifle publici iuris factis, vol. I, p. 162, M u n ch en , 1889.


MENSIS MARIANUS 125

riam. Fertur etiam S. Philippus Nerius (f 1595) hortatus esse iuvenes ad hoc ut
peculiaris obsequii actus, in hoc mense, Deiparae praestarent. Hac de causa ve
luti mensis maii institutor a quibusdam habitus est. At etiam si hoc verum esset,
nullum nactus est huius piae praxis continuatorem.
Notatu digna est pia illa praxis, quae, exeunte saec. xvii apud Dominicianos
novitios Faesulae vigebat. Ii enim magno amore erga Virginem succensi, verbis
atque exemplis P. Angeli Dominici Guinigi permoti, a. 1676 associationem con
dere statuerunt quae vulgo Comunella nuncupabatur cui omnes adscribi vo
luerunt, ad hoc ut peculiarem B. Virgini honorem exhiberent. Calendis maii,
quae in collibus Faesulanis praecipue musicis atque canticis salutabantur, No-
vitii illi statuerunt et ipsi laudes Beatissimae Virgini rite persolvere. Quamobrem
in prima solemnitate huius mensis cuncti ad Praesepe convenerunt ut laudes
aliosve hymnos in Deiparae honorem canerent; in secunda vero solemnitate eius
dem mensis Litanias, more solito, decantaverunt et ut ad ea verba pervenerant
Regina Angelorum simulacrum eiusdem rosarum corona redimerunt. Obtu
lerunt insuper Cor argenteum in quo etiam boni quidam viri saeculares (inter
quos L. De Albizzi) proprium nomen ponere voluerunt.
Devotum hoc obsequium repetitum est etiam anno subsequenti in tribus
prioribus festis (seu in tribus prioribus diebus dominicis), donec anno 1701 ad
cunctos maii dies festos extensum est. Postea vero statutum est ut in mense illo
Novitii nonnullos mortificationis actus ad honorem Beatissimae Virginis quoti
die peragerent.
Haec autem obsequia Beatae Virgini in hoc mense tributa, extra communi
tatem quoque cognosci coeperunt adeo ut nonnulli ecclesiastici viri ac laici (inter
quos etiam princeps Ioannes Gastone De Medicis) societati illi adscribi postularent.
Exeunte eodem saeculo xvii, Neapoli, in regia Ecclesia S. Clarae, quolibet
vespere mensis maii, spatio unius horae, colebatur Beatissima Virgo cum canticis
sacris ac Benedictione SS. Sacramenti. Haec pia praxis fortasse causa extitit cur
P. Laurentius von Schnueffis Germanus, O. F. M. Cap., suum Marianum opus
canticorum composuerit pro mense maio (Mirantische Maienpfeiff, oder Ma-
rianische Lobverfassung)1 anno 1692 editum. Eodem tempore, ac etiam pro
babiliter prius, in duabus Ecclesiis Mantuanis, videlicet, in Ecclesia S. Nicolai
et in Ecclesia S. Mariae Gratiarum extra moenia usus vigebat consecrandi Dei
parae, peculiari devotione, dies dominicos et festivos mensis maii.

4. Piae praxis codificatio anno 1725 peracta


Ulteriores progressus pia haec praxis fecerat cum anno circiter 1725 codi-
ficata veluti fuit a P. Annibale Dionisi S. I., Veronensi, in libello cui titulus II
Mese di Maria, ossia il Mese di Maggio, consacrato a Maria coli'esercizio di vari

1 C fr K o lb , Wegweiser in die marianische Literatur, I I , p. 10.


126 MENSIS MARIANUS

fiori di virtu.1 Libellus iste in quo plurima elementa, hucusque dispersa, coniuncta
atque ad ordinem redacta inveniuntur, magnum exercuit influxum in piae huius
praxis propagationem (habuit enim in decursu unius saeculi 18 editiones) stabi
lem ac firmam methodum praesertim statuendo. Sequentia ibi decernuntur ca
pita: altare vel Imaginem Beatissimae Virginis floribus et ornamentis decorare;
coram eadem imagine, inde a die 30 aprilis, vespere, ad Rosarium vel litanias
aliasve preces persolvendas convenire; spiritualem florem sortiri, pro quolibet
die mensis exercendum; tria puncta legere sequenti die consideranda. Conside
rationes a P. Dionysi propositae, circa moralia argumenta vertebant. P. Lalomia,
S. I., e contra, in suo opere II Mese di Maggio, anno 1758 edito, considerationes
proposuit supra vitam, privilegia ac virtutes B. M. Virginis. Parvus iste libellus
in Gallicum sermonem (60 editiones mox habuit) ac in Germanicum quoque
conversus, multum profuit diffusioni piae huius praxis tum in Gallia tum in Ger
mania.

5. Primae celebrationes publicae


Prima medietate saec. xvm , mensis maius, hucusque inter domesticas reli-
giosasque societates adhibitus, Ecclesias quoque ingredi coepit. Sic anno 1739
eum vigere conspicimus, publica forma, in Ecclesia paroeciali loci Grezzana, in
regione Veronensi, opera Hieronymi Amigazzi parochi. PAnno 1777 apparet,
opera P. Giobbi, S. I., in Ecclesia S. Andreae, Veronae ac deinde in cunctis ferme
paroeciis eiusdem regionis, ita ut Iansenistae Episcopum Morosini coegerint
ad illum prohibendum.
Ferrariae autem introductus est in Camillianorum Ecclesiam, deinde in tem
plum S. Michaelis Archangeli. Ceterae quoque italicae urbes in publicis eccle
siis illum peragebant. Sed qui efficaciori modo adlaboravit ad piam hanc praxim
magis ac magis universalem reddendam nedum in familiis sed etiam in Ecclesiis,
fuit P. Alfonsus Muzzarelli, S. I., qui Ferrariae natus anno 1749, obiit Lutetiae
Parisiorum die 25 maii a. 1813, Deiparae imaginem deosculando, atque haec
verba proferendo: Madre mia, aiutami. Opusculum suum II Mese di Maggio
anno 1785 editum una cum epistola ad omnes italicos Episcopos misit. Saeculo
praeterito opusculum hoc plusquam centum editiones habuit, praeter varias

1 C irca id em tem pu s alia du o opera pro m ense m aio edita fu eru n t, v id elicet: 1) M ensis
M arianus P . M an su eti L a u n sk y , O rd in is S ervo ru m M ariae, qu i p iissim e o b iit ann o 1747 n o
m en M ariae devote in gem in an s (C fr M onumenta Ordinis Servorum B . M . V ., t. 20, 1930, p.
264); 2) M ensis M arianus, seu vita B eatissim ae V irg in is M ariae ex S S . P atribu s desum pta, p er
pias C on sid eration es in sin g u lo s m ensis dies d istribu tas ad m editan du m et im itan du m p ro p o
sita et D D . S od alib u s M ajo ris C o n greg atio n is A cad em icae D illin ga n a e in X e n iu m ob lata ann o
1742, D ilin g a e , in -2 4 ., 216 p p ., a P . Francisco X averio Jacolet ( f 1746), S . J. com po situs ( C fr
L e plus ancien M ois de M ariae, Palm e, 1865. S u m m e r V o g e l , Bibliotheque de la C . d. J .,
* 4. P- 7I 3.
MENSIS MARIANUS 127

versiones in linguas exteras. Etiam in nostro saeculo plures habuit editiones.


Idem P. Muzzarelli, a Pio V II a. 1803 Romam vocatus, mensem maium in Sacro
Caravitae Sacello instituit: quod exemplum mox viginti fere Romanae Ecclesiae
secutae sunt.

6. De universalitate mensis maii saec. XIX

Ante medium saeculum praeteritum, pia haec praxis fere in omnibus Euro
pae nationibus (in Gallia, in Belgio, in Hispania, in Hibernia, in Germania, in
Helvetia, in Austria), in Foederatis quoque Statibus Americae atque in dioece
sibus Sinensibus vigebat. Pius IX, a. 1859, Pii V II exempla secutus, peculiares
indulgentias huic piae praxi concessit.
Post medium autem praeteritum saeculum, pia praxis omnes fere paroecias
plurium nationum ingressa est. Hodie vero in universo catholico orbe, nulla
paroecia invenitur in qua mensis maius non floreat.
Innumerabiles sunt spirituales mensis maii fructus. Peccatores ad poeniten
tiam, tepidi ad fervorem, fervidi ad maiorem sanctitatis gradum 'adducuntur.
Pro omnibus semper habet Sanctissima Virgo fructum aliquem loco florum qui
ipsi, durante mense, iugiter offeruntur.

# * #

Mensis Septembris, doloribus B. M. Virginis sacer, celebrari coepit in Eccle


siis Ordinis Servorum Mariae circa finem saeculi XIX, et hodie pluribus in locis
universae terrae peragitur.
Anno 1846, Viterbii, typis Monareti, liber prodiit cui titulus: II mese di Set-
tembre, ossia considerazioni ed affetti devoti sopra i dolori di Maria SS. accomodati
ad uso di ciascuna persona divota della medesima Madre di Dio. Auctor libri pro
babiliter est Religiosus Ordinis Servorum Mariae. Plures deinde fuerunt libri a
Patribus Ordinis Servorum Mariae pro pia praxi mensis septembris publici iuris
facti. Anno 1859, pia haec praxis in libro Manuale dei devoti di Maria SS. Addo-
lorata, inserebatur, a P. Pecoroni O. S. M. composito. Pius IX, per Breve diei
3 aprilis 1857, et per rescriptum S. C. de Indulgentiis diei 26 nov. 1876 piam
praxim indulgentiis ditavit ac Leo X III, per rescriptum diei 27 ianuarii 1888 illas
confirmavit.
Mensis Octobris ortus est occasione mirabilium Apparitionum B. M. Vir
ginis in loco vulgo Lourdes, et propagatores fervidissimos habuit Fratres Praedi
catores Hispaniae praesertim et Galliae. Leo X III piam hanc praxim universae
Ecclesiae peragendam imposuit.
128 FESTA B. M. VIRGINIS

Art. 2 - DE F E S T I S B. M. VIRGINIS

BIBLIOGRAPHIA: A i.varez J., C. M. F., Conspectus festorum B. M. V. in Mis-


sali Romano, in Marianum, 4 (1942) 128-130; B aumer, Histoire du Breviaire. Versio
D. Biron, Paris, 1905, 2 voll.; Benedictus XIV, De festis, Opera, Prati 1841 (refertur
etiam in Summa aurea, vol. III); B issing A., Festa mariana celebriora per annum, Heidel-
bergae, 1778; Bring S., De festis Virginis Mariae, Londini 1760, in-4, 24 pp.; Buch-
b e r g e r , Marienfeste, in Kirchliches Handlexikon; C avadoni, Dichiarazione storica delle
principali feste della B. Vergine Maria, Modena 1872; C olvener, Kalendarium maria
num, in Summa aurea, vol. 3; D ausend H., Marienfeste, in Lexikon fur Theologie und
Kirche, VI, 935-938; D uchesne, Origines du culte chretien, Paris 1898; G ueranger P.,
Uannee liturgique, 9 voll., Paris 1858; H olweck F. G., Fasti mariani, Freiburg i. B.
1892, nova ed. a. 1925, Philadelphiae; K ellner, L anno ecclesiastico e le feste dei Santi
nello svolgimento storico. Versio sac. A. Mercati, Roma 1906; M uzzarelli, Esame critico
delle principali feste di Maria Santissima, Foligno 1794; R oschini G., La Madonna nella
liturgia, Milano 1942; S chuster A. J., Liber Sacramentorum, Torino, Marietti 1925-27;
T homassin, Traite des fStes de VSglise, Paris 1693; T rombelli J. C., De cultu publico
B. Mariae ab Ecclesia exhibito, in Summa aurea, vol. IV, coli. 9-425; V e r m e e r s c h , Le
feste della B. Vergine Maria, Torino 1912; V igo, L'anno di Maria, 12 voll., Torino 1904;
W etzer U., Marienfeste, in Kirchenlexikon.

Praestantissimae cultus formae, generatim, nedum penes Christifideles sed


et apud paganos, omnibus quidem locis omnibusque temporibus, dies festi sane
censentur. Festa enim corpori requiem, animae levamen, Deo, Virgini, Sanctis-
que cunctis reverentiam afferunt, perennisque gratiarum origo evadunt.
Post festa Domini, cunctorum Christi fidelium cordi gratissimae prae omni
bus habentur festa quae Matrem Eiusdem respiciunt. Haec autem festa initium
habuerunt in Oriente saeculo iv. Usque enim ad illa tempora Virgo Dei Geni
trix simul cum Christo liturgice honorabatur, cum Christi et Virginis mysteria
sint indissolubili nexu coniuncta.
Primitiva liturgica solemnitas illa est quae sub titulo Memoria seu Com
memoratio S. M ariae designatur. Quam quidem Orientales, medio saeculo IV,
die dominico, ante Christi nativitatem celebrabant, ut divinae Maternitatis in
genere, in specie vero eius virginali conceptui tribuerent honorem.
Quarto autem saeculo, idem festum in Occidentem translatum, Mediolani,
Ravennae, aliisque in locis celebrabatur. Variae solemnitates primitivam hanc
celebrationem secutae sunt.
Festa mariana ab universa Ecclesia hodie celebrata sunt sexdecim, nempe:
I) Immaculata Conceptio, 2) Purificatio, 3) Apparitio Immaculatae Virginis
Lapurdii, 4) Annuntiatio, 5) Transfixio B. M. V., 6) Visitatio, 7) Virgo de Monte
Carmelo, 8) Assumptio, 9) Immaculatum Cor B. M. V., 10) Nativitas B. M. V.,
II) Nomen Mariae, 12) Festum Septem Dolorum, 13) Virgo de Mercede, 14)
\irgo de Rosario, 15) Maternitas Divina ac 16) Praesentatio ad Templum.
FESTUM IMMACULATAE CONCEPTIONIS 129

I - De f e s t i s B. M. V i r g i n i s universalibus

1. Festum Immaculatae Conceptionis

BIBLIOGRAPHIA: Benedictus XIV, De festis Domini Nostri Iesu Christi et Beatae


Mariae Virginis, lib. 2, cap. 15; Bishop E., Liturgia historica, Oxford 1918, pp. 238-59;
Campana E., Maria nel culto cattolico, ed. 2., vol. I, pp. 135-182; Cecchin A., O. S . M.,
L Immacolata nella liturgia orientale anteriore al secolo XIII, Roma, ed. Marianum ,
1943; F o rn aroli G., La festa dellImmacolata (Origini e svolgimento), in Rivista Litur-
gica, 10 (1923) 356-362; Gasquet et Bishop, The Bosworth Psalter, London 1908, pp. 43-
53; 117-119; Hanssens, Cinque feste mariane dei riti orientali, in Incontro ai fratelli sepa
rati dOriente, a. 1945, pp. 370 ss.; Jugie M., A. A., Origine de la fete de l'Im. Cone, en
Occident, in Rev. August. 7 (1908) 529 ss.; Leroquais V., Les Sacramentaires et les missels
manuscrits des biblioteques publiques de France, t. 3, p. 353; Id., Le Ereviaire, t. 5, p. 67;
M eester P. de, O. S . B., La festa della Concezione di Maria SS. nella Chiesa Greca, in
Bessarione 7 (1904) 89-102; N o y o n A., Les origines de la fete de l'Immaculee Conception
en Occident (x,e xie et xne siecles), Paris 1904, in-8, 31 pp. (extr. ex tudes, 20 sept.
1904). Cfr Anal. Boli. 24 (1905) 391; T h u r s t o n - S l a t e r , Eadmeri Monachi Cantuariensis
Tractatus de Conceptione S. Mariae, Friburgi Br. 1904; Vacandard E., Les origines de
la fete et du dogme de VImmaculee Conception, in Rev. du Clerge frangais, 12 (1910) 15 ss.

1) In Oriente.
In Oriente, primum documentum quod festi Conceptionis (Conceptio S.
Annae) existentiam testatur, est canon Sancti Andreae Cretensis (660-740?),
septimo exeunte saeculo vel octavo circiter saeculo ineunte (PG 97, 1305-1400).
Prima quoque homilia de hoc eodem festo agens, ad Sanctum Ioannem Euboeum
(PG 96, 1459-1400), qui tempore Ioannis Damasceni ( f 749) florebat, pertinet.
Initio tamen festum hoc solis circumscribebatur coenobiis. Exinde vero,
brevi tempore, apud omnes orientales Ecclesias propagatum est, prout constat
ex plurium auctorum homiliis, a nono ad decimum usque saeculum florentium.
Mox vero a civili quoque potestate sancitum fuit. Inscriptum namque reperitur
in Kalendario Bysantino sub Basilio II Porphirogenito (976-1075) sub die IX de
cembris.
Anno vero 1166, ab Emmanuele Comneno imperatore (in Constitutione cui
titulus: De diebus anni plene festivis aut dimidiatim) dies Conceptionis inter
festa solemnia ponebatur ab omnibus prorsus Graecis celebranda, cum absti
nentia ab omni opere servili. Id quod in Oriente festum hoc inspiravit, fuit an
nuntiatio miri conceptus S. Ioannis Baptistae Zachariae ab Angelo facta, a Sancto
Luca in Evangelio enarrata.
Prior enim (mira nempe Baptistae conceptio) in Evangelio enarratur (ideoque
prior etiam fuit tempore). Secunda vero (seu mira Beatae Mariae Virginis Con
130 FESTUM IMMACULATAE CONCEPTIONIS

ceptio, ab Angelo senibus eius parentibus praenuntiata) in Protoevangelio Ia


cobi (IV, i) reperitur. Hac de causa celebratio huiusmodi in pluribus Synaxariis
et menologiis appellatur: Festum Annunciationis Conceptionis B. M. Virgi
nis cuius obiectum prout e liturgicis illius aetatis documentis ac potissimum
e pluribus hagiographorum concionatorumque verbis apparet non ad activam
tantum sed ad passivam quoque futurae Deiparae Virginis Conceptionem exten
ditur, quae ut pura, ab omni prorsus labe expers, a Deoque peculiarissimo modo
effecta, extollebatur.1

2) In Occidente.
In Occidente, idem Conceptionis festum (itinerarium hoc secutum est: ab
Orientali Ecclesia ad Meridionalem Italiam, ad Sardiniam, ad Angliam, ad Gal
liam, ad Germaniam, ad Belgium atque ad Hispaniam usque progreditur, donec
ab Urbe sancitur.
Istius autem festi Conceptionis (quae veneranda in liturgicis libris procla
matur) obiectum, obscurum ab initio, mox in scriptis Eadmeri, Osberti de Clare
atque Nicolai a S. Albano magis magisque clarum evadit.
Conceptionis festum, Byzantinorum opera, primum in meridionali Italia
(seu in urbe Neapoli et in Siciliae insula) deinde in Sardinia, propagatum est. Eo
enim tempore regiones illae Bysantino imperio subiectae duplici ritu utebantur.
Hoc quidem valde probabilem reddit sententiam iuxta quam Neapoli prout
ex notissimo illius civitatis marmoreo Kalendario constat, ad saeculum ix perti-
nente ac in aede S. Ioannis Maioris, anno 1742 detecto a decimo iam saeculo,
die 9 decembris, festum Conceptionis solemniter agebatur. 2
Enuntiatio proinde marmorei huius civitatis kalendarii, potius quam de re
historico-pia, de re historico-liturgica, haud improbabiliter agere videtur. Pri
mum profecto documentum de quo nullum omnino dubium habetur, quodque

1 Parva d iffe re n tia in titu lo adnotatur. In C o n stitu tio n e C o m n e n i, F estu m C on cep tion is
vocatu r; Festum Conceptionis S S . M a tris D ei nostri. In o m n ib u s aliis litu rg icis B yzan tin is
do cu m en tis, e con tra, a pp ellatu r: Conceptio S . Annae, cu m D e i G en itrice m p ep erit, siver
Conceptio S . A nnae M atris M atris Dei; etiam : Conceptio B . M . V . suorum parentum Joachim
et A n nae opera.
2 N o n constat num non o vel decim o ineunte saeculo festum C on ception is in H ibernia cele
braretur. Plures enim enunciationes M artyrologioru m T alla g h t (exeunte saec. v i i ) , O en gi (exeunte
saec. V I I I , atque in eun te IX ), et kalendarii G albae (saec. x) tam quam m entiones historico-piae (hi
storici nem pe alicuius eventus anniversarium com m em orantes) potius quam m entiones historico-
liturgicae, festi alicuius celebrationis testantes, intelligendae videntur. Praesertim cum missalia
atque hibernica kalendaria saec. x i - x i i dum de ceteris festis lo q u u n tu r (v. g. de N ativitate, A n n u n
tiatione, Purificatione ac de Assum ptione) de hoc festo silent om nino (cfr. C e c c h i n A ., 1. c .,
pp. i 5ss.). Praeterea: com m em oratio huiusm odi ab incertis am anuensibus conscripta fuit qui,
lo co M ariani , N u m id ici, M ariam posuerunt; error iste saeculo x ab alio amanuense em en
datus est.
FESTUM IMMACULATAE CONCEPTIONIS

Conceptionis festi celebrationem in Italia testatur, ex Aquileiensi missale de


sumitur. 1
Existentia alicuius festi sub titulo Conceptionis S. Mariae in Anglia se
cunda saeculi xi medietate celebrati quibusdam documentis confirmatur, quo
rum valor eorumque significatio in dubium revocari non potest, videlicet tria
kalendaria, Liber pontificalis (Leofric, episcopo Exeter anno 1050-1072 tributus)
Missale (eidem auctori tributum) et Benedictionalis Cantuariensis.
Iuxta haec documenta, huius festi origo ad annum circiter 1060 ascenderet.
Re quidem vera solemnitas Conceptionis, plus minusve, Winchester, Worcester,
Exeter atque Cantuariae aliisque locis finitimis, magna cum probabilitate, fuit
circumscriptum, prout ex octo anglicanorum kalendariorum (quae inter nonum
saeculum atque undecimi finem composita fuerunt quaequae ad nos usque per
venerunt) silentio desumitur (cfr W o r m a l d F r . , English Kalendars before A. D.
1110, in H. B. S., vol. 72 1933, pp. 1-13, 15-27, 29-41, 71-83, 9 9 -m , 183-195,
238-251, 253-265). Liturgicus autem ipsius gradus, ut e plurimis indiciis appa
ret, exiguus potius erat. In Anglia quoque ut in Oriente festum Concep-

1 P. P a s s a g l i a (De Immaculato Conceptu, n. 16 11) aliique vellen t C on cep tion is festum , circa
finem saeculi X I, C rem onae celebratum fuisse. A d hanc opin ionem probandam afferre solent d o
cum entum cu i titulus: Charta donationis... factae canonicis et Ecclesiae S . M ariae matris ab Ugone
de Summo Presbytero de cardine eiusdem S . M ariae M atris , sub die Im m aculatae C on ception is
anni 1047. S tatuit autem H u go de Sum m o pius canonicus C rem onen sis ut cu n cti ipsius collegae,
S. M ariae canonici, cuiusdam sui praedii, cu i nom en B orlenga, dom o, horto, vineis, cam pisque
praediti, quod trans flum en Padum exstabat, proprietatem con sequerentur cum onere em endi,
intra duos annos, n obile ac pulchrum Sym ulacrum m arm oreum vel ligneum in sacello quod eidem
capitulo oblaturum erat collocandum , qu od , A lm am D e i m atrem duodecim stellis redim itam , sole
ac luna in am plo eiusdem pallio in serti, cum serpente sub pedibus eius in illam venenum effun-
dente, dum Beata V irg o D e i G en itrix firm o cum pede illiu s con terit caput, u ti decet illam quae
gratia F ilii ab origin ali labe, anticipata R edem ptione preservata, sem per fu it tam anim a quam co r
pore integra et im m aculata. Praecipiebat insuper ut in Solem n i C on cep tion is F esto, in eodem , quod
offerebat, Sacello, M issa quotannis celebraretur, pharum succenderetur, duodecim cerei su c
censi tota die haberentur, ac sequens laus caneretur:

Candidissim a u ti lilia Sine macula concepta


Salve, aeterni Patris F ilia, Salve, T ria d is E lecta,
Salve, M ater R edem ptoris, S alve, Infern i V ic trix aspidis,
Salve, Sponsa Spiratoris Illius expers sola cuspidis
Salve, T ria d is Electa,
sine m acula Concepta.

D ocum en tu m hoc a D rago n i, C rem onen si canonico p u blici iuris factum est anno 1816, illu d-
que ex vetusta quadam m em brana retulit, ad insignem T ira b o sch i pertin ente. A t nem o indicare
n o v it quo m em brana illa perrexerit. D u b iu m ergo exu rgit de quadam adulteratione v el de quodam
errore in eius in terpretatione. Eo vel m agis quod term ini ipsi in docum ento adhibiti m agnum p ro
gressum in eiusdem festi controversia ostendunt, et Siccardus Crem onensis Episcopus, aliquibus
post saeculis, in trodu ction i eiusdem festi obstitit, pro u t e suo M itrale constat.
132 FESTUM IMMACULATAE CONCEPTIONIS

tionis Mariae originem habuit ex festo Conceptionis S. Ioannis Baptistae quod


maiori solemnitate celebrabatur.
Attamen Deiparae Conceptionis festum in Anglia non diu perduravit. Pau
cis enim post annis ab ipsius institutione, Normannorum clericorum opera, qui
in Angliam ipsam, una cum Gulielmo Dominatore, venerant, celeriter dispa
ruit. Duo praeterea Episcopi in Concilio quodam (fortasse Lugdunensi, a. 1127-
1129) pro illius suppressione decertarunt. Paulo tamen post refloruit ad annum
circiter 1120, opera S. Anselmi iunioris, Cantuariensis Episcopi, ac nepotis
S. Anselmi Cantuariensis, prout ex illius praeconio colligitur, ab Obsberto de
Clare persoluto, qui anno 1128-1129 eum institutorem promotoremque huius
festi salutabat. Obsbertus iterum, propriis scriptis, ad huius festi triumphum
magnam contulit operam, illud legitimum ac necessarium ostendens.
Hisce Eadmerus Cantuariensis adiungendus est, primi tractatus de Imma
culata Conceptione auctor.
Praeter loca citata (nempe Exeter, Winchester, Worcester, Canterbury)
Conceptionis festum, circa idem tempus, celebrari etiam coepit in oppidorum
coenobiis vulgo Winchcombe (anno 1125), Gloucester, Reading, Westminster,
Edmundsbury atque St. Werburgh (cfr C e c c h i n , o . c ., p. 31 ss.). 1
In Concilio Cantuariensi anni 1328 sancitum ac declaratum est ut in uni
versa provincia solemniter hoc festum celebraretur (cfr B r i d g e t t , Our Lady's
Dowry, p. 231).
Mox vero Britannicum mare praeteriens, septentrionalem Galliam ac Nor-
mandiam praesertim, Fecamp, St. Omer ac Rothomagensem Ecclesiam, Nor-
mandiae caput, novum hoc festum penetravit.2
Pio huic motui in favorem festi Conceptionis, Lugdunensis quoque adhaesit
Ecclesia. Haec autem adhaesio, notissimae epistolae Melliflui Doctoris ad Lug
dunenses canonicos originem dedit. Haec autem Claraevallensis Abbatis opposi
tio, quam Plato Prumensis (ad annum circiter 1150), Petrus Abbas Cellensis
(anno 1181, Carnutensis Episcopus renuntiatus) ac insignis tandem liturgiae
scriptor Beleth (1180) secuti sunt, brevi tempore adhaesionum cursum repressit

1 Iuxta legendam , festum C on cep tion is in N orm andia hanc origin em habuisset. Q uidam
canonicus R othom agensis, dum gravissim am post culpam , Sequanam , navicula pertransiret, p ar
vum B. M . V . officium , perdurante itin ere, persolvere coepit. S tatim vero, diabolico ex m aleficio,
navicula subversa est. A q u is obru tu s atque dem ortuus, m ox a daem onibus ad infera fu it delatus,
u b i tribu s diebus perm ansit. Q uibus praeteritis, Beatissim a V irg o in illu m descen dit poenarum
abyssum in felicem virum ab aeterna dam natione ereptura, tam quam praem ium ob obsequium sibi
praestitum ex incepta officii recitatione. G rati anim i sensibus m otus, C an onicus ille a C oelesti R e
gina p etiit u t sibi ostendere dignaretur quid ab ipso cuperet pro beneficio tam exim io. C u i B eatis
sima V irg o , postquam illum m on uit ne ad peccatum rediret, petiit u t festum C on cep tion is eius
celebraret atqu e u t ab aliis etiam celebraretur curaret. D eiparae statim m orem gessit C anonicus,
et ita in ter N orm an n os C on cep tion is festum origin em duxit.
2 L eroqu ais , 1. c., v o l. I, p. 196.
FESTUM IMMACULATAE CONCEPTIONIS 133

adeo ut Mauritius, Lutetiae Parisiorum Episcopus (1160-1169), teste Gulielmo


Antissiodorensi ( f 1237?) illud supprimere non dubitaverit.
Mox iterum in favorem huiusmodi festi motus invaluit, et in plures Galliae
regiones necnon Lutetias Parisiorum (1196) propagatus est. Attus Abbas S. Pe
tri de-la-Reol (1154) asserebat festum illud in universa Gallia iam celebrari.1
Etiam Germania pio huic motui adhaesionem haud multum distulit, ita ut
circa finem saeculi x i i Conceptionis festum iam in locis Koln, Wiirzburg, Aus-
burg, Wessobrunn, Schaftlarn, Seligenstadt et fortasse etiam Friesach (in Ca-
rinthia) celebraretur.
Circa finem saeculi x i i , Conceptionis festum celebrabatur etiam in Belgio.2
Anno 1383, Capitulum Collegiale Tongrense festum Conceptionis sub ritu du
plici celebrari praecepit, pari scilicet ritu quo celebrabatur tunc festum S. Pa
terni, civitatis Patroni.
Prima huius festi vestigia Hispanica, in Navarra reperiuntur atque ad finem
circiter saeculi x i i ascendere videntur.
Vetus insuper biographus S. Veremundi, qui obiit anno 1185, paululum post
illius mortem, morem testatur, in universa Navarra, magna cum solemnitate
festum hoc celebrandi ob cuius reverentiam lis quaedam monasterium illud re
spiciens ad sequentem diem dilata fuit (cfr B o l l a n d ., vol. 2 martii, p. 795).
In quodam synodo anni 1378, Archiepiscopus Caesaraugustanus praecepit
ut in tota ipsius provincia festum Conceptionis tamquam de praecepto quotan
nis cum abstinentia ab omni opere servili celebraretur (cfr M a l o u , 1. c., p. 125).
Idipsum civilis Barcinonensis gubernator, eidem urbi praecepit anno 1390 (cfr
K o s t e r s , Maria, die unbefleckt Empfangene, Regensburg 1905, p. 107).
Non obstantibus strenuis scholasticorum obiectionibus, asseri potest in omni
bus christiani orbis partibus circa medium saeculum xiv nullam adfuisse Dioe-
cesim nullumque alicuius momenti monasterium (iis exceptis quae ad Cister-
censium ac Dominicianorum Ordines pertinebant) in quibus peculiari solemni
tate celebratum non fuerit festum Conceptionis, in sensu praeservationis B. M.
Virginis ab omni originali labe.
Modus vero sese gerendi Romanae Curiae relate ad hoc festum, gradatim,
iste fuit: tolerantia, consensus, approbatio.
In initio ergo, ex parte Romanae Curiae tolerantia habetur. Quamvis enim
huius celebrationis plene conscia esset, eidem tamen numquam obstitit. Itae. g.
insignis Baluzio, in adnotationibus ad summorum Pontificum vitam Avenione

1 Festum de B . D e i G en itricis M ariae C on ception e, quod iam f e r e per totam G alliam d e


votissim e ab om ni christiano percelebratur p op u lo ... (C fr. M a r t e n e , D e antiquis Ecclesiae ritibus,
t. 4, L . 4, c. 2, n. 16).
2 H o c ded u citu r e x in strum en to quodam in die C on cep tion is B . M . V irgin is anni 1195 su bsi
gn ato (C fr L e B a c h e l e t , art. lmmaculee Conception, in D ict. theol. cath., t. 7, c o i . 1034) et ex d u o
bus M issalibus (C fr L e r o q u a is , Les Sacramentaires, t. 1, pp. 350-357).
134 FESTUM IMMACULATAE CONCEPTIONIS

transactam, documenta affert e quibus iam inde ab illis temporibus festum huius
modi ex devotione non improbanda celebrari apparet.
In secundo autem momento tolerantia ista in manifestum consensum mu
tatur ob Romanae Curiae interventum solemni Conceptionis festo. Ita Anagniae
fieri solebat, teste Bartolomaeo a Tridento (cfr G ravois , Summa aurea, vol. 3,
p. 232).
In tertio tandem momento ipsamet Romana Curia festum Conceptionis
explicite adprobat. Xistus enim IV, anno 1474, Missam officiumque eiusdem,
a Leonardo de Nogarolis compositum, ratum habuit indulgentiisque ditavit.
Haec Pontificis approbatio magnum in festi propagationem exercuit influxum.
Anno 1480 apostolicis litteris Libenter ad ea , idem Pontifex, novum Imma
culatae officium a Bernardino de Bustis exaratum, approbavit, illudque Fratrum
Franciscalium Ordini in die festi persolvendum imposuit. Qui quidem actus
adversariorum animos magis atque magis contra festum propriumque illius
obiectum excitavit. Coram tanta pervicacia, Xistus IV coactus est praeclaram
Constitutionem Grave nimis emittere, in qua asserebat: Grave nimis geri
mus et molestum, cum sinistra nobis de quibusvis ecclesiasticis personis refe
runtur. Sed in eorum qui ad evangelizandum verbum Dei sunt deputati excessi
bus praedicando commissis, eo gravius provocamur, quo illi periculosius rema
nent incorrecti: cum facile deleri nequeant, qui multorum cordibus sic publice
praedicando diffusius et damnabilius imprimuntur errores.
Sane cum sancta Romana Ecclesia de intemeratae semperque Virginis Ma
riae Conceptione publice festum solemniter celebret, et speciale ac proprium
super hoc officium ordinaverit; nonnulli, sicut accepimus, diversorum Ordinum
praedicatores in suis sermonibus ad populum publice per diversas civitates et
terras affirmare hactenus non erubuerunt et quotidie praedicare non cessant,
omnes illos qui tenent aut asserunt eamdem gloriosam et Immaculatam Dei
Genitricem absque originalis peccati macula fuisse conceptam, mortaliter pec
care vel esse haereticos; eiusdem Immaculatae Conceptionis officium celebrantes
audientesque sermones illorum, qui eam sine huiusmodi macula conceptam esse
affirmant, peccare graviter. Sed et praefatis praedicationibus non contenti, con
fectos super his suis assertionibus libros in publicum ediderunt: ex quorum prae
dicationibus et assertionibus huiusmodi non levia scandala in mentibus fidelium
exorta sunt, et maiora merito exoriri formidantur in dies. Nos igitur huiusmodi
temerariis ausibus, et perversis assertionibus ac scandalis, quae exinde in Dei
Ecclesia exoriri possent, quantum nobis ex alto conceditur, obviare volentes;
motu proprio, non ad alicuius nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed
de nostra mera deliberatione et certa scientia, huiusmodi assertiones praedica
torum eorumdem et aliorum quorumlibet, qui affirmare praesumerent, eos qui
crederent et tenerent eamdem Dei Genitricem ab originalis peccati macula in
sua Conceptione praeservatam fuisse, propterea alicuius haeresis labe pollutos
FESTUM IMMACULATAE CONCEPTIONIS *35

fore vel mortaliter peccare, aut eiusdem Conceptionis Officium celebrantes, seu
huiusmodi sermones audientes, alicuius peccati reatum incurrere; utpote falsas
et erroneas et a veritate penitus alienas, editosque desuper libros praedictos id
continentes, quoad hoc auctoritate apostolica praesentium tenore reprobamus
et damnamus; ac motu, scientia et auctoritate praedictis statuimus et ordinamus,
quod praedicatores verbi Dei et quicumque alii cuiuscumque status, gradus et
ordinis ac conditionis fuerint, qui de"cetero ausu temerario praesumpserint in
eorum sermonibus ad populum, seu alias quomodolibet affirmare huiusmodi sic
per nos reprobatas et damnatas assertiones veras esse, aut dictos libros pro veris
legere, tenere vel habere, postquam de praesentibus scientiam habuerint, excom
municationis sententiam eo ipso incurrant, a qua ab alio quam a Romano Pon
tifice (nisi in mortis articulo) nequeant absolutionis beneficium obtinere.
Item motu, scientia et auctoritate similibus, simili poenae ac censurae subi-
cientes eos, qui ausi fuerint asserere contrariam opinionem tenentes, videlicet
gloriosam Virginem Mariam cum originali mortale, fuisse conceptam, haeresis
crimen vel peccatum incurrere mortale, cum nondum sit a Romana Ecclesia et
Apostolica Sede decisum, atque damnat, excommunicationem tandem aposto-
licae Sedi simpliciter reservatam. Eius quoque successores in eadem prorsus via
incesserunt. Praecipua tamen illorum decreta in mentem revocemus. Alexan
der VII, in Constitutionibus Sollicitudo omnium Ecclesiarum data anno 1661,
expresse omnino declaravit contra falsam quorumdam interpretationem
proprium conceptionis obiectum immunitatem esse B. M. Virginis ab omni culpa
originali non autem sanctificationem eiusdem, nempe eius purificationem ab ori
ginali culpa. Item anno 1693, Innocentius X II, in Bulla In excelsa, idem festum
ad ritum duplicis secundae classis elevavit et ad universam Ecclesiam Octavam
eiusdem extendit.
Clemens XI, in Bulla Commissi nobis anni 1708, Conceptionis festum inter
festa de praecepto pro universa Ecclesia recensuit. Benedictus X IV statuit ut
pro huiusmodi festo, Capella Papalis haberetur in Basilica S. Mariae Maioris.
Anno 1843 etiam Dominiciani Ordinis Fratres, armis tandem depositis, a
Romana Sede petierunt ut Solemnitas huiusmodi cum Octava ac Missa propria
celebrare possent. Anno 1863 Pius IX, qui anno 1854 tamquam fidei dogma
Immaculatam Conceptionem definiverat, novam Missam novumque Officium
promulgavit pro universa Ecclesia.
Leo X III, anno 1879, pro universa Ecclesia ad ritum duplicis primae classis
hanc solemnitatem elevavit una cum Missa Vigiliae, prout iam quibusdam dioe
cesibus concessum fuerat.1

1 Parvum O fficium Im m aculatae C on cep tion is, S . A lfon so R o d rigu ez S. I. ( t 1627) iam diu
tribu tum , ad B em ard in u m de B ustis O . M in . p ertin et (C fr D e b u c h y , L e p etit office de Vlmma-
cnlee Conception, B ruxelles, 1904; Studes 103 [1905] 416).
136 FESTUM PURIFICATIONIS

2. De festo Purificationis B. M. V.
(die 2 februarii)
B IB L IO G R A P H IA : B a t i f f o l P., Jitudes de liturgie et darcheologie chretienne, Paris
1919, pp. 193-215; id., La chemonie de la Purification (Cahiers catholiques, 1923, pp. 134-
196); B a u m s t a r k , Rom oder Jerusalem, in Theologie und Glaube, 1909, pp. 89-105; C a m
p a n a , Maria nel culto, vol. I, pp. 246-260, ed. 2, 1943; D e B r u y n e , L'origine des proces

sioris de la Chandeleur et des Rogations, in Revue Benedictine, 34, 1922, 14-26; L ee C. F.,
The Feast of the Purification of the Blessed Virgin Mary, in Insh Eccl. Record, a. 1939,
pp. 172-188; M i c h e l R., La Purification de la Vierge, la Chandeleur et les Relevailles, in
Rev. Dioces. de Tournai, 2, 1947, 385-395; T h u r s t o n , in The Lives of the Saints 2 (1930)
27-36; V a n d e K a m p W ., Lichtmis, in Tijdschrift voor Liturgie, 1919-1920, pp. 69-86.

Proprium eius obiectum, a S. Luca in Evangelio describitur (2, 22-39), nempe:


Praesentatio Iesu Infantis ad Templum, Purificatio legalis B. M. V. eiusque
occursus cum Simeone et Anna.
Hisce pluribus obiectis, pluries quoque denominationes respondent, vide
licet: Hypapante vel occursus cum Simeone et Anna (prout sonat apud Grae
cos), Ingressus Domini Nostri in Tem plum (ita apud Syros atque Syro-
maronitas), Adventus Filii Dei ad Templum seu occursus Dom ini (apud
Armenos), Festum Sancti Simeonis Patriarchae (uti in kalendario Willibrordi
necnon in codice Epternacense Kalendarii Hieronymiani), Purificatio B. M.
V. (generatim apud Latinos) aut vulgo denique Candelora (festum Cande
larum) ob ritum benedictionis cereorum et cum iisdem processione.
Huius igitur festi primordia tum in Oriente tum in Occidente nobis inve
stiganda veniunt.
1) In Oriente.
Iuxta Peregrinationem Sylviae (circa annum 383 compositam), festum
hoc Hierosolymis celebratum fuisse videtur circa medium saeculum iv sub titulo
Quadragesima Epiphaniae, seu festum quadraginta dierum spatii post Epi
phaniam, cum Nativitas Christi penes Orientales illius aetatis in idem Epipha
niae tempus incideret. De dominico tamen non autem de mariano festo agebatur
quod iuxta eamdem peregrinationem Hierosolymis solemni ritu, prout
in Paschatis solemnitate, celebrabatur. Incipiebat solemni processione a Con-
stantiniana basilica Sancti Sepulcri ad Basilicam Resurrectionis, ubi presbyteri
qui in ea partem habuerant, et postea Episcopus, Homiliam habebant super
evangelium S. Lucae ubi oblatio Iesu Infantis in Templo atque eius occursus
cum Simeone et Anna narratur. Tandem Missa celebrabatur. Festum hoc die
14 februarii celebrabatur.1

1 Praedicant enim om nes Presbyteri, et sic Episcopus, sem per de eodem lo co tractantes
E van gelii, u bi quadragesim a die tu lerun t D om in u m Ioseph et M aria et vid eru n t eum S im eon et
FESTUM PURIFICATIONIS 137

At, cum Iuvenalis, Patriarca Hierosolymitanus (425-458) pro die Nativitatis


Christi statuisset diem 25 decembris (iuxta Occidentalium morem), festum Puri
ficationis translatum fuit ad diem 2 februarii (semper quadraginta diebus post
eamdem Christi nativitatem).1
Saeculo subsequenti, Ikelia, Domina Romana, Monialium Monasterii in loco
Kathisma, inter Hierosolymam et Bethlehem, institutrix, consuetudinem in
eadem processione induxit cereos ferendi accensos (fortasse quia Simeon Iesum
proclamaverat lumen gentium).
Plures de hoc festo prostant Patrum Homiliae. Purificationis autem festum
tanto splendore Hierosolymis celebratum, ad universum illum Patriarcatum et
ad omnia Syriae Palestinaeque cenobia statim sese extendit, cum valde solemni
ter a Monophysitis, Iacobitis atque Coptis celebraretur. Ineunte saeculo vi, Con
stantinopoli quoque agebatur, prout constat ex aliquibus fragmentis homiliae
Severi Antiocheni Patriarchae monophysitae (512-518), e Vaticano codice ex
cerptis. Ibi enim affirmatur festum Purificationis aut occursus Domini non
multo ex tempore, una cum festo Palmarum, Hierosolymis Constantinopolim
pervenisse, ubi marianum omnino characterem induit. Incipiebat enim cum
exhortatione ad Deiparae auxilium implorandum. Celebrabatur insuper hoc
festum in templo mariano Blachernitano, eique solemniter Imperator intererat.
In iisdem fragmentis dicitur etiam festum Purificationis Antiochiae adhuc igno
tum fuisse (cfr Ignatius Ephraem II, Rahamani, Studia Syriaca, M. Libani 1908).
Iuxta Cedrenum (saec. x i i ) solemnitas haec Antiochiae celebrabatur anno 526
(Ad annum Iustini IX). Tandem Iustinianus imperator, anno 542, universo Grae
corum imperio eamdem celebrandam praecepit.

2) In Occidente.
Manifesto constat huiusmodi festum, Sergio I Pontifice maximo (687-701)
saec. v m , in Occidente celebratum fuisse (Liber Pontificalis, ed. D u c h e s n e , t. 1,
p. 376). Ipse nimirum titulus graecus Hypapante Domini a pluribus antiquis
simis praeclarisque occidentalibus Kalendariis relatus (Martyrologia Bedae, Florii
atque Adonis) Orientalem eius originem aperte ostendit.
S. Beda Venerabilis, in suo opere De ratione temporum primus loquitur
de cereis in solemni processione deferendis. Prima itidem mentio benedictionis
cereorum in O rd o invenitur Benedicti Canonici (prima medietate saec. xn).
Marianus huius festi character, ab omni prorsus liturgia diei liquido patet.

A n na prophetissa filia Ph an u el, et de verbis eorum quae dixeru nt, viso D om in o , v el de oblatione
ipsa quam ob tu lerun t parentes. E t postm odum celebratis om nibus per ordin em quae consuetudine
sunt, agu n tu r Sacram enta et sic fit M issa (Peregrinatio, ed. G am u rrin i, 1887-88, p. 84).
1 C irca m edium saeculum VI certissim e celebrabatur die 2 februarii, prout constat ex H om ilia
Abrah am i E piscop i Ephesini.
FESTUM PURIFICATIONIS

Non defuerunt tamen auctores qui Romanam huius festi originem sustinere
conati sunt. Pro ipsis enim nihil aliud esset quam Christiana evolutio vetusto
rum quorumdam ludorum apud gentiles vigentium. Iuxta pseudo-Hildephonsum,
Purificationis festum esset veluti evolutio diei Plutonis vel Februi, purificationis
numinis, cuius festum mense februario celebrabatur.1 Innocentius III e contra
putavit Purificationis festum nihil aliud esse quam festorum Amburbalium evo
lutionem.2 Demum, iuxta Baronium (in suis adnotationibus ad Martyrologium
Romanum) Purificatio esset quaedam Lupercalium substitutio, a Gelasio Papa
peracta, in quibus plures Luperci, sacerdotes nempe Pan, vestibus ornati, tur
pibus omnino actibus se tradendo, per Urbem circumcire adspiciebantur. 3 Con
tra hanc ultimam hypothesim pugnaverunt Benedictus X IV ac novissime Grisar.

1 P L 87, 602. Idem retin ent S. B eda (D e ratione temporum, P L 90, 351), E ligius E p. N o v io -
mensis ( P L 96, 277), A lcu in u s ( P L 9 1, 118 1), A m alarius M eten sis (P L 95, 1160), Rabanus M aurus
( P L 97, 345).
2 In Solemnitate Purificationis gloriosissimae semper Virginis M ariae, ( P L 216, 510). H u ic sen
tentiae adhaeserunt B enedictus X I V (Commentarius de D . N . Iesu Christi Matrisque eius festis, t. 2,
L o va n ii, 176 1, pp. 257 ss.), atque U sener. N o tetu r quod de hoc festo in honorem C ereris instituto
nullum docum entum loquitur.
3 Idem retinent T h o m assin , F ioren tin i, B aillet, P. H onoratus a S. M aria, V e rt, F ro n ton , A lla -
zio, B ingam etc.
A n n o 1875, C eru ti, d o ctor clarissim us, in A t ti del Regio Istituto Lombardo suam p ro p o
su it sententiam , secundum quam festum Purificationis Christianae extitisset evolutio cuiusdam
ethnicae solem nitatis ad hon orem C ib elis, S atu rn i uxoris, Idaea nuncupatae. A d hanc con clu sio
nem ipse ratiocinando p erven it super vetusta quadam caelatura quae in ven ieb atur in M ediolan en si
Ecclesia S. M ariae B eltradae. C aelatura haec ad I X vel X saeculum pertin et, propriequ e solem nem
repraesentat Pu rificationis processionem in qua duo adnotantur presbyteri in suis hum eris D e ip a
rae im aginem afferentes su b qua, R om anis litterarum form is, verbum Idaea (prou ti C e ru ti le
gebat) scriptum inveniebatur. Ipsos sequebantur C ru ciferus, D iacon u s cum E van gelio , E piscopus
Pontificalibus vestibus indutus, tres p resbyteri accensos cereos ferentes. B eroldu s, ann o 1130, h u
iusm odi solem nem Purificationis pom pam in suo Ordine delle Cerim onie describens, profitetur
quod sim ulacrum illu d e m etropolitana ecclesia p rivatim d e ferri m os erat in T em p lu m S. M ariae
Beltradae, e quo, sacra ab Episcopo ben ediction e im pertita, cereorum que distribution e peracta,
ad cathedralem Ecclesiam solem niter deferebatur. Q u ibu s expositis, quaerit C e ru ti quom odo e xp li
catur hoc Ideae nom en eidem sim ulacro seu potius personae ab ipso significatae tributum ? In
ven it ipse responsum in doctrina, in ideis et in opin ionibus m ediae aetatis, quae a gen tilitatis erro
ribus haud sem per erant im m unes quaeque in artis operibus perm anserunt usque ad saeculum X V I.
N ovas insuper idem auctor adin ven it analogias in ter gentilem C ibelis cultu m et solem nitatem ce
reorum .
C on clu d it tandem C eruti: Q u al m eraviglia se in u n am biente tuttora pregno d i paganesim o
si togliesse a prestito dalle sue d ivin ita un nom e che n elle apparenze e n ei su oi sinonim i aveva tanta
analogia cogli uffici e colle attrib u zion i d i M aria? S e a indicare la M ad re d e l C risto n o n si sia tro-
vato un appellativo piti classico, fuorchfe il nom e della M ad re d egli dei? Forse fu un capriccio dello
scultore; ma 1arbitrio ebbe solenne sanzione dalla credenza pubblica, d i cu i era l eco, e dal luogo
dove fu collocata la pietra, altrim en ti n on sarebbe stato tollerato .
Q uae tota quidem ratiocinatio in falsa in scription is lection e fun datu r. Etenim , n on Idaea, ut
C eru ti legit, sed potius Idea legitu r, graeca nem pe v o x quae im agini aequivalet.
FESTUM ANNUNTIATIONIS 139

Lupercalia enim non iam die 2 sed die 15 februarii agebantur1 nec in eis con
suetudo vigebat cereos accensos deferendi. Verum quidem est Gelasium Luper
calium infamiis finem imposuisse - prout constat ex eius opusculo adversus
Andromachum sed non itidem constat Lupercalia Purificationis festo substi
tuisse.
Saeculo vm , Purificationis festum ad plurima Galliae, Hispaniae, Germaniae
loca sese extendit, donec universalis omnino evasit.

3. Festum apparitionis B. M. V. Immaculatae

Concessum fuit a. 1890 Dioecesi Tarbiensi, et a Pio X ad universam Eccle


siam extensum est. Scripta circa hanc celeberrimam apparitionem sunt fere
innumerabilia. (Cfr H e u z e C l., C. SS. R., Lourdes. Storia documentata delle
apparizioni e del Santuario, Roma, 1947).

4. De festo Annuntiationis B. M. Virginis


(die 24 martii)

BIBLIOGRAPHIA: C a b r o l , Annonetiation, in Dict. arch. chret. Lit., t. 1, coli. 2241-


2255; C a m p a n a E., Maria nel culto cattolico, vol. I, pp. 221-237, ed. 2, 1943; J u g i e M.,
Bizantinische Zeitschrift, 1913; Patrol. or., t. 14, pp. 434-436; L e e C h r . , The Feast of
the Annuntiation of the Blessed Virgin Mary, in Irish Eccl. Record, a. 1939, pp. 176-187;
T h o m m e n R., Zur Datierung nach dem Festtag Maria Verkiindigung, in Zeitschrift fur
die Geschichte des Oberrheins herausgegeben, 144-249; von der Badischen historischen Kom-
mission, 27 (1912) 144-149. C f r Anal. Boli. 33 (1914) 256; V a i l h e S., Origines de la
fite de VAnnonciation, in Echos dOrient, 9 (1906) 138-145.

Huius festi obiectum est annuntiatio ab Angelo B. Virgini peracta relate ad


conceptionem Verbi Incarnati (Luc., 1, 26-38).
Festum hoc designatum fuit, saeculorum decursu, variis nominibus.

In Oriente.
Excludenda omnino videtur opinio (Bollandistarum et Benedicti XIV)
iuxta quam festum Annuntiationis institutum esset ab Apostolis, cum huius
modi opinio quolibet solido fundamento careat. In tribus enim prioribus saecu
lis religionis christianae nullum habetur proprie dictum festum, si Paschae
et Pentecostes festa excipias (quae saec. iv a festo Nativitatis subsecuta fue
runt).

1 C fr C abro l F ., Fetes chretiennes et f Stes paietmes d Rome du I V au V I I ' siitcle (in Semaine
d ethvologie religiense: Compte rendu analytique de la I I m' Session, P a r is , 1914, p. 39)-
i 4o FESTUM ANNUNTIATIONIS

Neque, saltem cum certitudine, sermo fieri potest de festo quodam Annun
tiationis saeculis n, iv et v, eo quod sermones quibus huiusmodi opinio innititur
(id est Homiliae ps.-Gregorii Thaumaturgi, ps.-Athanasii, ps.-Petri Crysologi
et Anastasii Sinaitae) sunt apocryphi.1 Exstabat tamen Nazareth, in loco Annun
tiationis, inde a saeculo iv, Basilica Annuntiationis a S. Helena erecta. Videtur
proinde verisimile quod inde ab illis temporibus annuntiationis factum ibidem
commemoraretu r.
Primum documentum certum ex quo existentia festi Annuntiationis proba
tur, est Homilia quaedam Abraam Episcopi Ephesini, medii saeculi vi, cui titu
lus: In annuntiatione Deiparae , habita in magna festivitate mensis martii. 2
Etiam notissimum Chronicon Paschale, ineuntis saeculi vii, ad annum 624, sub
die 25 martii, iuxta traditionem doctorum, ponit festum Annuntiationis (ed.
D i n d o r f , t. 1, p. 713 s., PG 92, 488). Quaeri solet: dies 25 martii dependet ex
die 25 decembris (Natalis D. N. I. C.), vel, e contra, dies 25 dec. dependet ex
die 24 martii?... Omnibus perpensis, tenendum videtur diem 25 decembris pen
dere a die 24 martii, non vero e contra. 3 Etenim, iuxta S. Augustinum, D. N. I.
Christus mortuus esset eodem die quo conceptus est, videlicet, die 25 martii
(De Trinitate, 1. 4, c. 5, P L 42, 894). 4 Nil mirum proinde si dies 25 mensis martii
habita sit dies historiae mundi omnium solemnissima. 5 Plures rationes conve
nientiae allatae sunt pro die 25 martii.
Dies tamen 25 martii statim difficultatem passa est ob quadragesimam quae,
iuxta veterem consuetudinem, festa non tolerabat. Concilium Trullanum (cele
bratum Constantinopoli a. 692) quaestionem hanc examini subiecit, et decrevit
exceptionem faciendam esse pro festo Annuntiationis (cfr M a n s i , Concil., c. 52,
t. 11, coi. 968).
Saeculo vm festum Annuntiationis in Oriente sicut et in Occidente
iam universalitate gaudebat. Quin immo in Oriente vigiliam quoque habere
coepit, prout ex calendario Constantinopolitano saeculi vm apparet, edito a
Marcelli.

1 C f r C a v e , H ist. litt., t. 1, p p. 95 s. D u P in , B iblioth., t. 1, p. 186; t. 2, p .4 1 . R iv e t , C ri


tica sacra, 1. I I I , t. 2, p. 1 104. L a b b e , D e scriptor, eccl., t. 1, p. 373.
2 H om ilia haec edita fu it a P. Jugie in Patrol. Or. t. 16, pp. 442-447. E x ipsa apparet nem inem
ex S S . Patribus (Athanasius, Basilius, G regorius, Joannes, C yrillu s et Proclus) serm onem aliquem
habuisse de huiusm odi solem nitate.
8 C fr D u c h e s n e , Origines du culte chrei., pp. 247-254. D eleh aye, Les legendes hagiographi-
ques, p . 204.
4 S icu t a m aioribus traditum Ecclesiae suscepit auctoritas, octavo enim kalendas aprilis con
ceptus creditur, quo et passus . Etiam in veteribus calendariis legitur: V I I I kal. aprilis C hristus
con ceptus creditu r, quo et passus .
5 D ies enim 25 m artii variis in locis (e. g. in Italia) in itiu m signabat anni civilis. Prim us qu i
p ro in itio anni civilis statuit diem prim am ianuarii fu it C aspar Banderlyen (1652-1676) E p isco p u s
T reviren sis. C fr H u n g a r i, A v e M aria Gloecklein, F ran kfu rt a. m . 1864, p. 297.
FESTUM TRANS FIXIONIS B. M. V. 141

In Occidente.
Annuntiationis festum (simul cum Purificatione, Nativitate et Dormitione)
certo celebrabatur Romae saeculo v i i , sub Sergio I (687-701), prout apparet ex
Liber Pontificalis (ed. D u c h e s n e , t. 1, pp. 371, 376, 381).
Huius festi diffusio apud latinos sat celeris fuit. Invenitur enim in omnibus
Martyrologiis aetatis Carolingiae, videlicet, in Martyrologio Bedae, Flori, Ado
nis etc. (cfr Q u e n t i n , Les Martyrologes historiques, pp. 50, 329, 422, 481). Solum-
modo tempus in quo celebrabatur (tempus videlicet Quadragesimae) ratio fuit
prout videtur quae universalitati eiusdem obfuit. 1 Ob hanc eandem rationem
in Hispania, ubi in variis diebus celebrabatur, per decretum Concilii Toletani
anni 656, translata fuit modo stabili, pro universa natione, ad diem 18 decem
bris, eique solemnis Octava adiuncta fuit ad hoc ut dies ille tamquam celeber
rimus et praeclarus haberetur. Attamen, circa mediam aetatem, festum Annun
tiationis rursus translatum fuit, iuxta morem romanum, ad diem 25 martii, retento
tamen festo diei 18 decembris sub nomine Festum expectationis partus Vir
ginis , vel etiam Festum S. Mariae Virginis, aut Festum S. Mariae de O ,
eo quod, probabiliter, post vesperas illius festi, universus clerus, alta voce, pro
ferebat O, ad vehemens desiderium significandum Patrum apud inferos, ange
lorum in caelo et iustorum in terra degentium.
Etiam Mediolani, sicut et in Hispania, ratione Quadragesimae in qua Sancto
rum festa non permittebantur, Annuntiationis festum celebrabatur mense de
cembri, dominica ante Natalem. Postea tamen etiam Mediolanenses Annuntia
tionis festum die 25 mensis decembris celebrare coeperunt.

5. De festo Transflxionis B. M. Virginis


(feria V I post Dominicam Passionis)2

Obiectum huius festi est commemoratio doloris quem sustinuit beatissima


Virgo in vita, passione et morte Unigeniti Filii sui pro salute generis humani.
De praesentia Deiparae iuxta crucem loquitur S. Ioannes (cap. 19). Ecclesiae
vero Patres, inde a saeculo iv (praesertim S. Ambrosius, S. Paulinus Nolanus,
S. Augustinus et S. Ephraem) plura nobis reliquerunt vere praeclara circa dolo
rem B. Virginis. Etiam in liturgia graeca, post saeculum vii, praesertim in tro-
pariis et in canonibus, de dolore Mariae quaedam exprimi coeperunt. Eminent
in hac re S. Germanus Constantinopolitanus, S. Ioseph Hymnographus ( f ante

1 D eest enim in Statutis C ro degan gi, in C apitularibus C aroli M ag n i et L u d o vici B on i, in C o n


ciliis M ogun tiae (a. 813), A qu arum T ab ellaru m , in Statutis Episcoporum H aitonis B asileensis,
E rardi T u ro n en sis et G u a lteri A urelianensis, in D ecreto G ratian i etc. (C fr T h o m a s s in , Traite des
fetes de VEglise, 1697, p. 304).
2 C am pan a, M aria nel culto, vol. I, pp. 260-284, ed. 2, 1943.
I 42 FESTUM TRANSFIXIONIS B. M. V.

saec. ix) et Nicolaus mysticus ( f 925). Inter Latinos vero digni sunt qui recen
seantur Eadmerus Cantuariensis, S. Bernardus, B. Guerricus Abbas Igniacensis,
S. Amedeus Ep. Lausannensis, Honorius Augustodunensis, Arnoldus Bone-
vallensis, etc.
Varii Planctus B. Virginis nec non celeberrima Sequentia Stabat Mater,
huius peculiaris devotionis erga Virginem Perdolentem fructus extiterunt. Cre
vit vero praelaudata devotio cum saeculo xm institutus est Florentiae Ordo Ser
vorum Mariae cuius est, praeter cultum B. Virginis in genere, peculiari modo
cultum dolorum eius inter fideles omnes promovere.
Ex his veluti germinibus, a pietate christiana, saeculorum decursu, veluti in
agro Ecclesiae seminatis, oriri coepit, saeculo xiv, festum Compassionis seu
Septem Dolorum B. M. Virginis. Asserit Wilmart extitisse circa finem saeculi xiv
traditionem quamdam franco-germanicam quae nomen Ioannis X X II Compas
sionis officio sociat (manuscriptum urbis Grenoble 164, Karlsruhe (papiers) 96,
Chartreuse de Mayence 599, Saint-Gall 485, Zurich 158).1 Eo vel magis quod in
Germania, inde ab anno 1225, Sanctuarium quoddam B. Virginis Perdolentis
iam aderat in loco Marienthal, nec non altaria quaedam aderant eidem Per
dolenti Virgini dicata (in locis Schongau 2 anni 1221, et Neus anni 1343). Anno
1423, vi cuiusdam decreti Concilii Coloniensis, institutum fuit festum Com
passionis B. M. Virginis, cum peculiari fine reparandi iniurias Crucifixi et Dei
parae imaginibus ab Hussitis illatas. 3 Titulus huius festi erat: Commemoratio
angustiae et doloris B. M. Virginis.

1 C fr W il m a r t A ., O . S. B ., Auteurs spirituels et textes devots du moyen age latin, Paris 1932,


p. 512. A lia Com passionis officia ad saec. X IV et XV pertinentia m em orantur a W ilm art p. 512, an
notatio 1.
a C fr B e is s e l S ., S. J., Geschichte der Verehrung M arias in Deutschland, wdrend des M ittelal-
ters, F reib. i. B r. 1909, p. 407.
3 D ecretu m , sub die 22 aprilis 1423, ita ait: A d gloriam sanctae et intem eratae V irgin is D e i
genitricis, pro m iseris peccatoribus filium suum crucifixum assidue deprecantis et orantis, cuius
laudes, etiam si om nes arenulae m aris in linguas converterentur, deprom ere nequirent: n ec non ad
honorem illiu s angustiae et doloris, dum Vedemptor noster Iesus C hristus expansis m anibus in ara
crucis, pro salute nostra im m olatus, m atrem suam benedictam dilectissim o discipulo suo Ioanni
Evangelistae com m endavit, et praesertim ut prophanorum , haereticorum H ussitarum perfidia,
qui im agines ad laudem crucifixi et gloriosae V irgin is dedicatas, ausu sacrilego com burere, et d e
vastare m inim e form idarunt, n ec form idant, statuim us, et ordinam us, ut festum com m em orationis
praefatae angustiae et doloris beatae M ariae V irgin is, deinceps singulis annis feria sexta post D o
m inicam Iubilate, nisi aliquod festum eodem die intervenerit, et extunc prim a feria sexta proxim a
subsequenti, in prim is vesperis, m atutinis, aliisque horis, nec n on in secundis vesperis, in choro
tantum , in om nibus E cclesiis provinciae nostrae subiectis, secundum notas ac historiam et hom i-
liam de eodem festo com positas, solem niter celebretur: U t D om inus n oster Iesus C hristus v ela
m ina de cordibus eorundem haereticorum auferat, et eosdem ad sacrosanctam fidem Catholicam
revocare, et Christifideles ab erroribus et om ni m alo per piissim am suam m isericordiam praeser
vare et custodire dignetur. C uicu m qu e autem intervenienti huic missae cum devotion e, de om n i
potentis D ei m isericordia, et auctoritate nostra m etropolitana et ordinaria, X L dies Indulgentiarum
FESTUM VISITATIONIS M3
Circa finem saeculi xvi, festum Compassionis celebrabatur iam in universa
Ecclesia latina, sub variis denominationibus et diebus. Praeter denominationem
a Concilio Coloniensi statutam, appellabatur etiam festum spasmi, festum
dolorum , 'festum Septem Dolorum , festum Compassionis , festum La
mentationis*, festum Transfixionis B. Y . , festum Dominae nostrae a Pie
tate , etc. (cfr H o l w e c k , o . c., p. 313; C o l v e n e r , Kalend. Mar., 18 martii). Re
late vero ad diem festi, quidam illam celebrabant die 16 aprilis (Cistercienses);
alii sabbato post Dominicam Passionis (Carthusiani); alii prima feria sexta post
octavam Paschae, dummodo officio non impediretur (Leodii); alii feria sexta
post Dominicam secundam Paschae (Canonici Regulares); alii, e contra, iuxta
praescriptum Concilii Coloniensis, feria sexta post Dominicam IV Quadrage
simae. Fratres Ordinis Praedicatorum festum illud celebrabant feria sexta post
Dominicam Passionis. Benedictus X III, Ordinis Praedicatorum, per decretum
Congregationis SS. Rituum diei 22 aprilis 1727, festum Septem Dolorum seu
Transfixionis ad ritum duplicis maioris elevavit, feria sexta post Dominicam
Passionis celebrandum. Hoc modo sive titulus festi sive dies celebrationis eiusdem
communisJevasit.
Determinatio vero septem dolorum (quae originem habuit a determinatione
septem gaudiorum B. M. Virginis) ad saeculum xm -xiv ascendit, seu, ad tem
pora SS. Septem Fundatorum Ordinis Servorum Mariae (prout ex manuscripto
apparet ad Collectionem ms. Garstensem pertinente, saeculi xm -xiv, Cod. Lin-
cen. Cc. II, 6).1 Determinationes septem dolorum variae fuerunt. Solummodo
circa finem saeculi xv modo uniformi numerari coeperunt, opera Ioannis Cou-
denberg, decani S. Eligii de Abbenbroek (in Hollandia meridionali), Confra
ternitatis Septem Dolorum fundatoris.

6. De festo Visitationis B. M. V . 2
(2 iulii)
Obiectum huius festi consistit in visitatione a Virgine Sanctissima Sanctae
Elisabeth post Annunciationem peracta, et a Sancto Luca in Evangelio tradita
(1, 22 ss.). Mira exstitit Visitatio propter ea quae in illa evenerunt, potissimum

de iniunctis eis poenitentiis m isericorditer in dom in o relaxam us. Exhortantes suffraganeos p ro vin
ciae nostrae in dom ino, ut his n ostris Indulgen tiis sim iles in suis civitatibus, et dioecesibus supe
raddant. (M a n s i, Cone. t. 28, coli. 1057-1058). V erb a: secundum notas ac historiam et hom iliam
de eodem festo co m p o sitas existentiam confirm are videntur huius festi ante C on cilium Coloniense,
forsan prout annotat Cam pana, 1. c., p. 273 apud Servos M ariae aut apud Augustinenses.
1 E tiam in C od ice B ibliothecae Cursinianae, Rom ae, (C od. 55, K . 2) in ter a. 1280-1320 con
scripto, Septem tristiciae B . M . V irgin is num erantur. C fr B e r t i C ., O . S. M . , D e cultu Septem
dolorum S . M ariae, in: Marianum, 2 (1940) 81-86.
2 C fr A cta Sanctorum, iul. t. 1, pp. 295-99 C am pan a, E ., M aria nel culto, vol. I, pp. 237-45,
ed. II, 1943. B ro u sso lle, Studes sur la Sainte Vierge, ser. 2, p. 12. L akm ann N ., (f 1479),
M4 FESTUM B. M. V. DE MONTE CARMELO

vero ob Ioannis Baptistae sanctificationem, ob Elisabeth in Deiparam acclama


tionem necnon ob canticum Magnificat quod Mariae ex anima profluens, ipsam
plane ostendit.
De festo Visitationis quantum nobis constat agitur primum in decretis
Provincialis Concilii Cenomanensis (cfr M a n s i, Suppi. Cone., t. 2, c. 1148) anni
1247, vel temporis posterioris.1 Festum Visitationis in Missale quoque mozara-
bico invenitur, et ideo in Hispania quoque celebrabatur. Ienstein, Pragensis
Archiepiscopus (1388-1396) celebrationem nedum in die 18 aprilis stabiliter
adoptavit, verum etiam peculiare confecit officium, quod postea, in plurimis
breviariis Germanicis receptum fuit. Hanc eandem solemnitatem adoptaverunt
quoque Cistercienses, Franciscales, Carmelitae, Sodales Mercedarii, Domini
ciani, Servi B. M . V. (inde ab a. 1380).2 Urbanus V I illam universalem reddidit
cum vigilia et octava, decreto diei 6 aprilis 1389, a Bonifacio IX eius Successore,
sub die 9 novembris eiusdem anni, promulgatum. Hoc festum reapse universale
evasit post decretum Basileensis Concilii (Sess. 43, 1 iulii 1441).
Plures Patriarchae Orientales, qui Concilio Florentino interfuerunt ut in
suos quoque Patriarcatus introduceretur statuerunt. Invenitur enim in Kalen-
dario Syro (2 iulii), Maronita et Copto.
Dies 2 iulii ideo selecta fuit quod, circa illud tempus, finem habuisse puta
batur Virginis commoratio trium mensium apud Elisabeth. Terminus autem
Visitationis potius quam eius initium selectus fuit quia cum hoc paulo post An-
nunciationem (25 martii) contigerit, in Quadragesimam, qua perdurante Sancto
rum Solemnitates excludebantur, incidebat.
S. Pius V cuncta priora abolevit officia, a pluribus auctoribus composita penes
varias Ecclesias adhibita, et Nativitatis Officium, mutatis mutandis, pro Visita
tione praescripsit. Postea, Clemens V III, Patri Ruiz Ord. Minimorum mandavit
ut Officium proprium pro hoc festo conficeret, quod etiam hodie viget.

7. De festo B. M. Virginis de Monte Carmelo 3


Institutum fuit hoc festum ad B. Virginem honorandam ob insignia bene
ficia familiae Carmelitanae Confraternitatibusque ab ipsa dependentibus collata.
Iuxta P. Zimmermann, huiusmodi festum ad annum circiter 1387 ascendit, eique

Historia de festo Visitationis Gloriosae Virginis M ariae, 1465. E xtat M s. G ed an i, B ibi. C iv . C od.
2156, et G oettin gen , B ibi. U n iv., C o d . 156I1, fo l. 41 v ss. C fr M eyer, in Antonianum 5 (1930) 164.
1 Sententia tam en hodie adhuc ab auctoribus repetita, iuxta quam festum V isitationis in B re
viarium Franciscalium , a S. B onaventura, in C ap itulo G en erali Pisano anni 1263 introductum esset
sustineri n o n potest. W ad din g sese fefellit. C fr G o l u b o v i c h , S tatuta liturgica seu Rubricae
B reviarii auctore D iv o Bonaventura in Generali Capitulo Pisano ann. 1263 editae, in A rch. Franc.
H ist., 4 (19 11) 62-63.
2 C fr G ia n i, Annales Ord. Serv. B . M . V ., t. 1, coi. 338.
3 C fr Z im m e r m a n n B ., O . C . D ., Monumenta historica carmelitana, t. 1, L irin ae, 1907,
PP- 323-63. T h u k s to n H ., S copular s , in: The M onth, 1927, t. i , p p. 481-88; t. 2, pp. 44-56.
FESTUM B. M. V. AD NIVES H5
dies 16 iulii fuit assignata. Ipsi, serius, adiuncta etiam fuit idea sacri scapularis.
Approbata fuit a Xisto V anno 1587. Anno 1600, post favorabile votum S. Ro-
berti Bellarmino, festum hoc declaratum fuit patronale pro universo Ordine
Carmelitano. Diffusio eius valde celeris fuit, non obstante prohibitione per De
cretum Contra abusus anni 1628, renovatum anno 1638, cum festum huius
modi civitati Tiferni Tiberini negatum fuit. At illo eodem anno 1628, festum
illud iuxta Colvenerium in regno Neapolitano et in quibusdam partibus
Siciliae et Hispaniae celebrari coepit. Anno 1674 extendebatur ad universam
Hispaniam et ad terras ipsi subiectas; dum sequenti anno ad Austriam et anno
1679 ad Lusitaniam eiusque dominia. Anno 1726 celebrari coepit etiam in sta
tibus pontificiis. Benedictus X III, per Breve diei 24 septembris 1726, festum illud
ad universam extendit Ecclesiam, inserendo tamen in lectionibus saecundi noc
turni verba: pie creditur. 1 Leo X III, per breve diei 16 maii 1892, eidem festo
insigne contulit privilegium indulgentiae plenariae toties quoties ad modum
Portiunculae.

8. De festo B. M. Virginis ad Nives


(5 augusti)

BIBLIOGRAPHIA: B e n e d i c t u s XIV, De festis..., 1. 2, c. 7; F i o r e n t i n i F. M.,


Vetustius occidentalis Ecclesiae Martyrologium, pp. 726-34; D e Rossi, Musaici antichi
delle chiese di Roma (S. Maria Maggiore)', Inscriptiones christianae Urbis Romae, t. 2,
p. 71.

Obiectum huius festi est commemoratio dedicationis Basilicae Liberianae in


Exquiliis, quae communiter Basilica S. Mariae Maioris appellatur cum monu
mentum marianum omnium splendidissimum constituat. In Codicibus enim
Martyrologii Hieronymiani hisce terminis annuntiatur: Romae, dedicatio Ba
silicae S. M ariae. Rursus aedificata fuit iuxta Liber Pontificalis (ed. Du-
c h e s n e , t. I, pp. 232, 235) a Xisto III (432-440) ad triumphi Ephesini peren

nem memoriam. Ab antiquis Basilica Liberii appellabatur. Solummodo post


saeculum ix Basilica, una cum relativo festo, appellari coepit B. Virgo de Nive,
cum scilicet communis evasit narratio quaedam cui tamen critica minime suffra
gatur. Iuxta hanc narrationem, duo nobiles coniuges Romani, cum prolem non
suscepissent, quos bonorum heredes relinquerent, propria bona Sanctissimae

1 T ra d itio C arm elitana sive relate ad ipsius O rdin is origines sive relate ad origin em S capu
laris, quibusdam m agni m om enti difficultatibus criticae historicae est obn oxia. O rigin es enim O r
din is ad Eliam p rophetam ascenderent. C arm inis vero Scapulare ab ipsa B. V irgin e B eato S im on i
A n glico datum fuisset. Ioanni X X I I , B. V irg o apparuisset eique prom ulgationem percelebris p r i
v ileg ii sabbatini im posuisset, liberationem nem pe a poenis purgatorii prim a die sabbati post m o r
tem pro d evotis om n ibus B. M . V irgin is de M o n te C arm elo, parvum habitum gestantibus, caste
viven tibu s ac abstinentiam a carnibus ter in hebdom ada observantibus. D e istis in feriu s agen-i
d u m erit, u b i de O rd in e C arm elita n o .
i46 F E ST U M A S SU M P T IO N IS B. M . V.

Virgini Dei Matri vovissent, ab ea summis precibus assidue petentes, ut in quod


pium opus eam pecuniam potissimum erogari vellet, aliquo modo significaret.
Quorum preces et vota B. Virgo benigne audiens, miraculo comprobasset. Nonis
enim Augusti, quo tempore in Urbe maximi calores esse solent, noctu nix par
tem collis Exquilini contexisset. Qua nocte Dei Mater separatim Ioannem et
coniugem eius in somnis admonuisset ut quem locum nive conspersum viderent,
in eo ecclesiam aedificarent, quae Mariae Virginis nomine dedicaretur. Quod
cum Ioannes ad Liberium Pontificem detulisset, idem per somnium sibi conti
gisse, affirmasset. Quare, solemni sacerdotum et populi supplicatione ad collem
nive coopertum venisset, et ibi ecclesiam in honorem Deiparae aedificasset, po
stea a Xisto tertio restituta.
Iuxta Nilles, festum dedicationis huius marianae basilicae ad annum 435
ascenderet. Attamen, usque ad saec. xiv in praedicta basilica tantummodo cele
bratum fuit. Saeculo xiv omnibus Urbis ecclesiis et postea aliis etiam dioecesibus
concessum fuit. Opera tandem S. Pii-V, kalendarium Ecclesiae universalis ingres
sum est. Clemens V III illud ad ritum duplicis maioris elevavit.

9. De festo Assumptionis B. M. Virgini


BIBLIOGRAPHIA: C abrol, La fete de l'Assomption, in Rev. du Clerge frangais,
63 (1910) 385 ss.; C ampana E., Maria nel culto, vol. I, pp. 300-327, ed. 2, 1943; C a-
p e l l e B., O. S. B., La fete de l Assomption dans Vhistoire liturgique, in Ephem. theol. Lov.
3 (1926) 33-45; Id., La fite de la Vierge a Jerusalem, in Le Museon, 56 (1943) 1-33; C a -
v a l l e r a E., in Litterature ecclesiastique, 1926, pp. 116-196, t. 13, p. 339; Commentarius
Martyrologii Hieronymiani, pp. 45-46, 444-446, in Acta Sanctorum novembris, 1931;
D uchesne L., Liber pontificalis, t. 1, pp. 376-381; F aller O., S. I., De priorum saecu
lorum silentio circa Assumptionem B. Mariae Virg. (Analecta Gregoriana, 35) Romae 1946,
pp. 18-25; G ordillo M., Flores de la liturgia asuncionistica, 4 (1923) 91-102; Jugie
M., A. A., La mort et lAssomption de la Sainte Vierge. Etude historico-doctrinale, Citta
del Vaticano (Studi e Testi, 114) 1944, pp. 172-219, 338-343; L ee C. F., The Feast of
the Assumption of the Blessed Virgin Mary, in Irish Eccles. Record, 54 (1939) 176-187;
M allardo D., II Calendario marmoreo di Napoli, in Ephemerides Liturgicae, 60 (1946)
229-234; R a e s A., S. I., Aux origines de la fite de lAssomption en Orient, in Orientalia
christiana periodica, 12 (1946) 262-274; T hurston H., in The Month, t. 130, pp. 121-
134; Origines de la fete de lAssomption, in Rev. Aug., 1907.

In Breviario Ultraiectensi, quod in Hollandia olim adhibebatur, solemnitas


Assumptionis festum summum appellatur. Et reapse Assumptio est festum
B. M. Virginis per antonomasiam, seu eius dies natalis. Plura circa hoc festum
nostris diebus scripta fuerunt. At plena lux nondum facta videtur. Plura enim
obscuriora, magis quam clariora, per huiusmodi scripta reddita videntur. Op
portunum itaque ducimus, ratione habita omnium quae hucusque scripta fuerunt,
in huius festi originem ac progressum inquirere, sive in Oriente sive in Occidente.
F E ST U M A S SU M P T IO N IS B. M . V. 147

1) In Oriente.

Assumptionis festum, sicut et plura alia Deiparae festa, praesertim vetustiora,


in Oriente ortum est. At de tempore et modo quo ortum est, inter auctores
disputatur.
Iuxta P. Jugie (o. c., pp. 174 ss.), festum Assumptionis ortum habuit in
Oriente circa medium saeculum vi et appellatum fuit ab initio festum mortis
aut Dormitionis (Koimesis) aut migrationis (Metastasis) Deiparae. Festum hoc
nihil aliud esset iuxta Jugie nisi transformatio quaedam primitivi cuiusdam
festi mariani cui titulus Memoria S. Mariae quae in Oriente celebrabatur inde
a saeculo iv. Transformatio huiusmodi sub influxu apocryphorum super Tran
situ Mariae evenisse videtur. Festum Dormitionis enim virtualiter dici poterat
inclusum in Memoria S. Mariae . Hac enim Memoria , sicut et Martyrum
festis, Ecclesia diem natalem Mariae honorare intendebat, seu, ingressum eius
in caelum. At cum dies ille, ob silentium sive Scripturae sive Traditionis, igno
tus omnino esset, Ecclesia, in primitivo illo festo mariano, silentio premebat ea
omnia quae terminum terreni exilii Deiparae respiciebant, et praecipuum tan
tummodo Mariae privilegium, maternitatem nempe virginalem, de qua Scri
ptura et Traditio explicite loquuntur, recolebat. At, cum apocrypha Transitus
Mariae factum mortis Deiparae cum omnibus eius mirabilibus circumstantiis
praecedentibus, concomitantibus et subsequentibus, familiarem omnino inter
fideles reddidissent, tunc festum Memoriae S. M atiae transformari coepit
in festum Dormitionis, 1 Assumptionis Deiparae. Hoc festum iuxta P. Jugie
armonice claudebat cyclum festorum B. Virginis iam existentium (annuntiatio,
nativitas, conceptio).
Iuxta P. Faller, e contra,2 festum Assumptionis seu diei 15 augusti, cele
brabatur in Oriente inde ab initio saeculi v, eo quod unum idemque erat cum
Memoria B. Virginis . Festum de quo ageretur in poemate Iacobi de Sarug
(c. a. 490), in narratione miraculi a S. Theodosio patrati (c. a. 500) et in pane
gyrico Theodori de Petra (c. a. 520), ad decretum Mauritii Imperatoris recta
perduxisset (c. a. 590). 3
Contra P. Jugie animadverti potest festum primitivum, seu commemoratio
nem Deiparae, prope festum Nativitatis Domini celebratum, nusquam in fon

1 In d iciu m evid en s h u iu s tran sform ation is in ve n ire tu r in h oc qu od in K anonario H ie ro


solym itan o saecu li v ii, festu m d ie i 15. a u gu sti (quod tu n c tem po ris erat certissim e festu m
Dormitionis) d esign atu r ad h u c nom ine M em o ria D e ip a r a e non v ero n om in e D o rm itio .
Idem in M e n o lo g iis a liquan do in ven itu r.
2 D e priorum saeculorum silentio circa Assumptionem B . M ariae Virginis (Analecta gregor., vol. 36
R om ae, 1946, pp. 18-26).
3 L . c ., p. 26.
148 F E ST U M A SSU M P T IO N IS B. M . V.

tibus saec. iv vel v sub nomine Memoriae (fivrifiri) S. Mariae aut Deiparae desi
gnatum fuisse. 1
Ulterius animadverti potest festum Dormitionis iam ante finem saeculi sexti,
imo, circa medium saeculum quintum celebratum fuisse sive in Palaestina sive
in Syria et alibi.

In Palaestina.
Dies 15 augusti, pro festo Dormitionis Deiparae, probabiliter orta est Hieroso
lymis, occasione festi quod die 15 augusti celebrabatur in loco Kathisma( quies),2
tribus millibus a Bethlehem, ubi Ikelia, matrona Romana, Iuvenalis Patriarchae
Hierosolymitani temporibus, Ecclesiam Deiparae dedicatam (inter a. 425 et 458)
aedificaverat. 3
Forsan dies 15 augusti erat dies dedicationis huius Ecclesiae. Iamvero, vetus
lectionarium Armenum, in monasterio quodam Hierosolymitano composito,
stationes indicans liturgicas omnium festorum a communitate Hierosolymitana
circa a. 460 celebratorum, de festo diei 15 augusti haec ait: Dies 15 augusti est
dies Mariae Matris Dei. Tertio milliario a Bethlehem dicitur ps. 132: 8, Is. 7:
10-15, Gal. 3: 29, 4: 7, Alleluia, ps. 110: 1, Luc. 2: 1-7. 4 Exinde Baumstark
aliique deduxerunt: Festum diei 15 augusti erat antiquitus festum dedicationis
sanctuarii B. Virginis inter Hierusalem et Bethlehem.5 Attamen, haec deductio
non videtur admitti posse. Festum enim diei 15 augusti ab antiquo festo mariano
Ecclesiae ab Ikelia aedificatae semper distinctum remansit. Cum enim festum
diei 15 augusti in Ecclesia illa introductum fuit, antiquum festum marianum in
Ecclesia illa celebratum translatum fuit ad diem 13 augusti, ad hoc ut novo
festo locum daret.6 Dies ergo festi 15 augusti non poterat a primitivo festo ma
riano (forsan dedicationis, ut diximus) Sanctuarii Mariani de Kathisma derivari.

1 Ita, e. g ., huiusm odi appellativum m inim e in ven itu r in hom iliis A ttici (406-425); c fr Revue
de VOrient chretien, 29, 1933-34, 160-187, aut P rocli (428; P G 65, 680), aut T h e o d o ti A n cyran i
( t ante a. 446; Patr. O r. t. 16, p. 318), aut B asilii Seleuciensis ( f c. 459; P G 85, 425-52). Frustra
P. lu g ie ad suum in tentum probandum , ad testim onium A ttici appellat. A tticu s enim tantum m odo
d icit festum illiu s diei (1; 7rapovca navijyvpis) memorias sanctorum (ai t &v aytwv fivrj/xai) supe
rare, n on vero, p ro u t vertit Jugie n em porte sur les autres M em oires . A geb a tu r ergo n on iam de
festo aut m em oria quadam D eiparae, sed tantum m odo de com m em oratione quadam , cum na
tivitas C h risti a M aternitate divina separari n on valeat.
2 Ita appellatur quia ib i, iuxta Protoevangelium Iacobi, coacta fu it B. V irg o requiem sum ere,
o b dolores partus (!) cum Bethlehem se conferebat. Postea tam en auctores lo q u i coeperun t de re~
quie ibi habita post m ortem .
3 C fr U sener H ., D er heilige Theodosios, L e ip z ig 1890, p. 123.
* C fr C o n y b e a r e F . C ., Rituale Armenorum, O x fo r d 19 0 5, p p . 5 16 -5 2 7 .
5 B au m stark A ., Liturgie comparee, C h e v e to g n e 19 39 , p . 302.
6 C fr K e k e l i d z e K ., Jerusalimskij Kanonar V I I vSka, T iflis , 1912, p. 123. G o u ssen H .,
Ueber georgische Drucke und Handschriften..., G l a d b a c h , 1923, p . 29.
F E ST U M A SSU M P T IO N IS B. M . V. 149

Alibi ergo origo diei 15 augusti, pro festo Dormitionis seu Assumptionis, quaeri
debet.1
B. Capelle, O. S. B., in articulo La fete de la Vierge d Jerusalem,2 in homilia
quadam mariana Chrysippi ( f 479) in Patr. Or., t. 19, edita, commentarium
quoddam invenit textuum liturgicorum a veteri Lectionario Armeno saeculi V
(de quo iam diximus) indicatorum pro festo diei 15 augusti in Sanctuario Ma
riano loci Kathisma. Exinde iure deduxit in monasteriis Hierosolymitanis cele
bratam fuisse, saeculo v, die J5 augusti Memoriam quamdam genericam Matris
Dei, absque ulla dependentia a loco requiei (Kathisma) Beatissimae Virginis.
Non ergo commune festum diei 15 augusti a sanctuario loci Kathisma dependet,
sed potius, e contra, festum diei 15 augusti in loco Kathisma celebratum, a com
muni festo diei 15 augusti tunc in ecclesiis Hierosolymitanis celebrati, dependet.
Ad probandum autem quomodo huic festo communi, Hierosolymis, diei 15
augusti adnexa fuit cito postea memoria mortis et assumptionis B. M. Virginis,
Capelle ad sequentem verisimillimam hypothesim recurrit,3 videlicet: praedicta
Memoria generica Matris Dei in variis Ecclesiis Hierosolymitanis saeculo v
celebrata, in Ecclesia Gethsemani, ubi tunc Virginis sepulcrum inveniri puta
batur, maiores determinationes accepit, illam cum morte et assumptione Dei
parae colligando. 4 Et ita, saeculo v, dies 15 augusti evadere coepit dies Dormi -

1 H ubertus Pestalo zza (in op. II miracolo di S . Ticotie, in: Rendiconti del Reale Istituto Lom-
bardo di scienze e lettere, serie II, t. 42, 1909, pp. 3 9 1 - 4 1 1 ) , anim advertens quod martyrologium sy-
riacum die 15 augusti ait: obitus M ariae D eiparae pro v itib u s (C fr. N il l e s , Kalendarium , I2,
249), d edu cit diem 15 augusti pro festo assum ptionis ortam esse ex solem nitate quadam pagana
in honorem deae A targatis, naturae protectricis cui substituta fuisset solem nitas christiana quae
die illa celebrabatur. A t, contra Pestalozza anim adverti potest ipsum probare debuisse quod in
hon orem praefatae deae, die 15 augusti festum celebrabatur: quod n ullim ode facit.
2 C fr L e Museon, 56 (1943) 1-33.
3 Ipsem et P . Raes, n o n obstantibus iis quae paulo antera scripserat, hypothesim D . Capelle
habet tres plausible (1. c., p. 2 74).
1 E t reapse M em oria D eiparae diei 15 augusti in Sanctuario M arian b G ethsem an i, de qua
agitu r in Kanonario georgiano m edii saeculi v i i ( K . K e k e l id z e , o . c ., p. 12 3 ), est p rocu l du bio fe
stum A ssum p tionis, in quo S. M od estu s Patr. H ierolym itanu s (6 4 5-6 46 ), in praelaudato Kanonario
pluries laudatus, hom iliam habuit. C erte Iuvenalis Patriarchae tem poribus in valle Iosaphat seu
G ethsem an i, prope sepulcrum ut putabatur D eiparae, Ecclesia existebat eidem dicata. D e
ipsa enim lo q u itu r pseudo D ioscoru s, C op tu s (paulo post a. 4 5 1 ) in panegyrico M acarii (traductio
et editio A m e l i n e a u , Monuments pour servir d 1histoire de VEgypte chretienne... Memoires des inern-
bres de la M ission archeolog. du Caire, t. 4, Paris 1888, p. 1 2 5 ). N u p er in su p er P . V in cen t et A b e l in
loco u bi hodie sepulcrum D eiparae colitu r, vestigia in ven erun t Ecclesiae cuiusdam octagonalis
una cum abside quae, iuxta data archaeologica, ad m edium saeculum v ascenderent (C fr V i n c e n t ,
lerusalem, t. 2, p. 828).
H o c Sanctuarium M arian u m ab E udoxia Im peratrice extructum , fu it forsan a M au ritio
Im peratore restauratum . H ac de causa (prout putat Raes, 1. c., pp. 265 s.), in Kanonario dicitur:
G ethsem an i, in sanctuario Im peratoris M a u ritii, m em oria D e ip a ra e . Si ita esset, frusta K ekelidze
nom en M a u ritii in nom en M arciani convertisset.
IS O F E ST U M A SSU M P T IO N IS B. M . V.

tionis et Assumptionis B. M. Virginis. Probabiliter etiam Copti, qui iam ante


saeculum vi resurrectionem celebrabant die 15 augusti (dum mortem celebrabant
die 18 ianuarii),1 praedictam diem 15 ab Ecclesia mariana loci Gethsemani deriva
runt. Haec etiam, valde probabiliter, fuit ratio cur Mauritius Imperator (582-602)
(qui sanctuarium Marianum Gethsemani, iuxta Kanonarium saec. v i i , aedificavit)
exeunte saeculo sexto, prout testatur Nicephorus Callistus,2 decrevit ut festum
Dormitionis Deiparae, pro universo imperio byzantino, die 15 augusti celebraretur.3
Hisce positis, haud difficilis etiam videtur solutio quaestionis circa festum
memoriae Deiparae , ad quod alludit Theodorus Petrensis (in encomio S. Theo
dosii Coenobiarchae [529] circa a. 500 habito), utrum nempe agatur de festo
mortis Deiparae nec ne. De huiusmodi festo Theodorus Petrensis ait: secundum
kalendarium semel quotannis memoriam Deiparae celebramus. Agitur ergo
de festo quodam liturgico, in kalendario fixo, et quidem de uno festo. Cum vero
iam saeculo v, ut vidimus, festo generico Memoriae Deiparae sive in Syria
sive in Palaestina (Hierosolymis) idea Dormitionis et Assumptionis Deiparae
unita fuerit, logice deducimus festum illum esse festum Dormitionis Deiparae
die 15 augusti celebratum (de quo in lectionario armeno saeculi v, ut vidimus,
agitur). Eo vel magis quod titulo memoria (fivrifitj) alicuius Sancti, prout
apud omnes constat, tunc temporis dies emortualis vel transitus in Ecclesiam
triumphantem, id est, dies natalis significabatur. Iure igitur meritoque iam
Tillemont, 4 D. Baumer, 5 Kellner 6 et ipsemet H. Usener (Rationalista)7 et alii,
testimonium Theodori Petrensis de annua memoria Deiparae , de festo annuo
Dormitionis et Assumptionis interpretati sunt. 8

1 H oc apparet ex panegyrica oratione M acarii E p ., a pseudo D io sco ro peracta. Ibi enim sermo
est de con ven tu quodam fidelium in Ecclesia B. V irgin is in lo co G ethsem an i die 21 T o b i ( = 1 6 ian.)
C fr Panegyrique de M acaire, eveque de T o u en E g yp te, vers. A m e l in e a u , M onumenti pour servir
d l'hist. de VEgy. chret., Paris 1888, p. 125. D ie s 18 ianuarii pro m orte D eiparae, facili n egotio e x p li
catu r si quis attendat ad existentiam prim itivae cuiusdam com m em orationis m arianae post nata
lem D o m in i apud quosdam celebratae, cui postea (sicut apud Syros evenisse dixim u s) idea m ortis
D eiparae unita fu it. Ita etiam fiebat in E cclesia mariana G ethsem ani. A t paulo post, forsan, festum
die 15 augusti (m em oria D eiparae ) sim plici eius com m em orationi natalitiae praevaluit.
2 H ist. E ccl., X V I I I , 28 (P G 147, 292).
3 H o c posito, putam us P . R a e s non am plius scribere posse: Q uant au choix de la date du
15 aout, il reste u n problfeme (1. c. p. 274).
4 Memoires pour servir a Vhistoire ecclesiastique I, 496, nota X V I .
5 Histoire du Breviaire, I, p ., 267 (B iron ).
6 Heortologie 3, 19 1 1, p. 172.
7 Der heilige Theodosius, L e ip zig 1890, pp. 11-19 .
8 C on trarium ten en t P. Ju g ie (1. c., pp. 82 s.) et P . R aes (1. c., p. 269). H ic addi potest etiam
alia anim adversio, videlicet: ex hoc quod apud S yros (saec. v et v i), apud Aram eenses in patriar-
catu A ntioch iae (saec. v et v i), et apud N estorian os C om m em oratio D eiparae (cui adnexa fu it apud
S yros idea D orm ition is) fiebat post diem N atalem C h risti, n on necessario sequitur idem etiam in
Palaestina evenisse.
F E S T U M A SSU M P T IO N IS B. M . V.

Hucusque dicta in synthesini redigentes, dicimus:


1. Inde saeculo iv (prout fiebat in Ecclesia Alexandrina, die 21 mensis Tobi
seu ianuarii), existebat in Oriente commemoratio quaedam (non festum) Dei
parae quae fiebat vel die natalis vel post natalem Domini, et virginalem materni
tatem celebrabat.
2. Ex Commemoratione Natalitia (seu in die Natalis Christi) Deiparae, circa
medium saeculum v (exceptis Syris et Coptis) ortum est Hierosolymis festum
Memoria Deiparae diei 15 augusti. Huic generico festo (in quo festum Dor
mitionis implicite continebatur), in Sanctuario Gethsemani, prope sepulcrum
Virginis, valde probabiliter, statim peculiaris memoria Dormitionis et Assum
ptionis eius explicite adnexa fuit, et ita orta est, in Oriente, dies 15 augusti pro
festo Assumptionis.
3. Mauritius Imperator qui Sanctuarium Marianum Gethsemani restauravit,
pro annuo festo Assumptionis in universo imperio byzantino, diem 15 augusti
(prout fiebat in Ecclesia Gethsemani) statuit.

In Syria et alibi.
In Syria festum Dormitionis circa medium saeculum quintum celebratum
fuisse apparet ex apocrypho quodam Syro Transitus Mariae , ab Agnete Smith
Lewis 1 edito, cuius duplex habetur recensio. In prima recensione, conservata
in codice quodam saeculi sexti, narratur quod Apostoli, post mortem et assum
ptionem Deiparae, triplicem commemorationem de ipsa, quotannis, celebrare
praeceperunt, videlicet: 1) sexta die secundi Kanoun ( = ianuarii), 2) die 15 Ayar
( = maii) et 3) die 13 Ab ( = augusti). In primo festo intercessioni Deiparae com
mendabantur semina; in secundo vero seminatio camporum; in tertio tandem
fructus maturescentes. 2 In secunda autem recensione in codice saeculi quinti
conservata, primum festum (6 ianuarii) ponitur pro die 24 primi Kanoun
( = decembris). 3
Prima igitur Deiparae commemoratio, in Ecclesia Syriaca, locum habebat
die sexta ianuarii. Cum vero Nativitas Christi celebrari coepit distincta ab Epi
phania, seu die 25 decembris, etiam memoria Deiparae eodem die celebrari coe
pit, dum festum Dominae nostrae a seminibus prius in die 6 ianuarii remansit,
et tandem ad diem post octavam Epiphaniae fuit translatum (15 ian.). Iamvero,
in illa prima memoria Deiparae, commemorabatur etiam dormitio eius, prout

1 In Studia sinaitica, I, 1902.


* L . c ., pp. 59-61.
s C fr P . H i n d o , F on ti de la C od ification canonique O rien tale, Serie I I , fasc. 28: Disciplina
antiochena antica. S iri I V : Lieux et temps sacres..., R om e, 1943, pp. 115S S . E tiam hodie in rito sy-
riaco trip lex hoc festu m D eiparae, m utatis parum per diebus, celebratur, videlicet: 1) festum D o
m inae nostrae a sem inibus (15 ian.); 2) festum D om inae nostrae a spicis (15 m aii); 3) festum D o m i
nae nostrae a vineis (15 augusti); in qua tam en n ihil de assum ptione invenitur.
!5 2 F E S T U M A S SU M P T IO N IS B. M . V.

aperte apparet ex textibus explicite asserentibus B. Virginem mundum hunc reli


quisse illo eodem die in quo mundo Salvatorem peperit, seu in die Natali D. N.
I. Christi. At praelaudati textus asserunt etiam quod, cum impossibilis esset cele
bratio mortis Deiparae in ipsa die natalis Christi, Apostoli praeceperunt ut com
memoratio mortis Deiparae die sequenti fieret, videlicet die 26 decembris. Com
memoratio ergo Dormitionis Deiparae, apud Syros, iam saeculo v et vi celebra
batur, die post Natalem Domini (non vero die 15 augusti).
Hoc posito, ex hoc solum valde verisimile apparet celebre carmen Iacobi de
Sarug (451-521) Episcopi (inde ab a. 518) circa mortem et sepulturam Deiparae,
pro tali die festo compositum fuisse. Quod reapse ita sit, apparet ex argumentis
sive extrinsecis huius poematis (quod in codice 43 S. Marci Hierosolymitano,
saeculi xil-xm , ita indigitatur: sancti domini Iacobi sermo de transitu dei genitricis
Mariae, cum de ea quaereretur in synodo, stante ipso in aede s. domni Cyriaci mar
tyris in urbe Nisibi, feria IV , die d e c i m o q u a r t o mensis augusti).1 At relatio huius
carminis cum festo Dormitionis sat valide probatur argumentis internis. Unde
cies enim repetitur Hoc die... ; et in vers. 131 dicitur: Socii Michaelis... hodie
alleluisticis suis carminibus diem festum agunt et laetantur : quod de vero quo
dam festo liturgico necessario intelligenda videntur quidquid in contrarium as
serere potuerint P. Jugie 2 et P. Raes. 3
Disputatur utrum carmen Jacobi de Sarug (quemadmodum et festum) as
sumptionis corporeae fidem exprimat necne. Asserit Faller (1. c.), negant Jugie
(1. c.) et Raes. Mihi videtur P. Faller recte sensisse. Invenitur enim in praelau-
dato carmine allusio sat evidens ad resurrectionem Deiparae (postquam anima
in caelum ascenderat et corpus in terram seu in sepulcrum descenderat) in verbis
illis w . 94-94: Astitit divinorum illa turma prophetarum, et cum eis apostoli
et evangelistae nec non doctores, et exequias peragunt virginalis corporis Bene
dictae, ut abiret in Eden, plenum beatitudinis divinae . 4 Jure animadvertit P.
Faller: Invanum etiam hunc textum Jugie contestatur dicens: il est visible que
le sujet de abiret est Benedicta, et non corpus virginale (p. 851). Ingenue fateor
me non videre hanc evidentiam P. Jugie, et, etiamsi subiectum esset Bene
dicta, tamen de corpore Benedictae agitur, quod corpus, secundum omnia apo

1 C fr A . B a u m s t a r k , Ziuei syrische K o i f i t i c r i s Dichtungen, in: Oriens christianus 5 (1905) 8 2 ss.


2 O . c., pp. 83 ss. P . J u g i e etiam de auth entia hu iu s carm in is d u b itat, eo qu od c o n tin e
tu r in cod icib u s aetate iu n io rib u s. A t haec ratio - p ro u t iure a n im ad vertit F aller, 1. c. p. 20 -
sane n u lliu s p on d eris est, si caetera cu m in dole a uctoris et co"ndicionibus aetatis eius co n co r
d an t, id q u od m in im e d u b iu m est .
3 P o u r n ou s, il n y a dans cette poesie a u cu n tem o ign age de 1assom ption de la V ierg e,
m ais seu lem en t de sa m o rt et de sa se p u ltu re , com m e n ou s n y v o y o n s aucun rapport directe
avec u ne fete m ariale (1. c. p. 272).
1 Ip sem et P. R aes c o n ce d it q u od iste m odu s dicen d i p ou rrait a la rig u e r s enten d re de
1assom p tion (1. c. p. 272).
F E S T U M A SSU M P T IO N IS B. M . V. 153

crypha coaetanea Jacobi de Sarug, dicitur abire in paradisum, sane non in pa


radisum terrestrem quae numquam redit, sed in paradisum caelestem, quae, se
cundum eschatologiam Orientalium est locus Iustorum beatorum (1. c., p. 22).
Certum enim est in Ecclesia Syriaca tunc temporis, id est, saltem inde a medio
saeculo quinto, plenam fidem corporeae assumptionis viguisse, prout apparet ex
fragmentis syriacis apocryphi Transitus B. M. V. a W. Wright a. 1865 editis, ex
codice exeuntis saeculi v desumptis,1 prout ipsemet P. Jugie fatetur.2 Corpus
enim Deiparae, a Christo cum ipsis apostolis (qui morti B. Virginis aderant) in
paradisum transferri dicitur ubi ad arborem vitae rursus animae unitur. Huic
fidei conformiter et sub eius influxu, de obiecto praeciso sive festi marialis Sy
riaci diei 26 decembris, sive de carmine Iacobi de Sarug iudicium ferendum esse
putamus. Agitur ergo de vero proprieque assumptionis corporeae festo liturgico,
inde saltem a medio saeculo quinto in Ecclesia syriaca vigente. Forsan, sub in
fluxu praedicti apocryphi, primaevo festo memoriae Deiparae die 26 decembris
celebratae, adnexa fuit circa illud tempus etiam commemoratio Dormitionis et
Assumptionis corporeae B. M. Virginis in caelum. Ita ergo ortum esse videtur,
in Ecclesia Syriaca, saltem circa medium saeculum quintum, festum Assumptio
nis B. M. Virginis. 3 Dixi: die 26 decembris, quia dies 14 augusti, prout legitur
in codice manuscripto saeculi xii-xm , sat probabiliter addita fuit originali pri
mitivo ab amanuense illius temporis. Etenim, saeculo quinto (id est, Iacobi de
Sarug temporibus) titulus carminis liturgici circa Dormitionem Deiparae indicare
debebat diem 6 ianuarii aut diem 24 vel 26 decembris, diem nempe in quo Dor
mitionis memoria a Syris celebrabatur. At, pro amanuense saeculi xii-xm dies
illi inverosimiles omnino videri debebant, et ideo illos in diem 14 augusti mutavit.

2) In Occidente.4
Festum Dormitionis, sub die 15 aug. peractum, ab Oriente ad Occidentem
haud sero pertransiit. Sequens vero itinerarium, prouti videtur, est prosecutum:
Romam, Angliam, Galliam, Hispaniam.

1 W . W r ig h t , Contributions lo the apocryphal literature o f the Netu Testameiit..., L o n d o n 1865,


pp. 42-51.
2 L . c ., pp. 107 s.
3 A p u d C op tos, p robabiliter ante saeculum v i (paulo post a. 451), celebrabatur d u plex festum ,
videlicet: 1) die 21 T o b i ( = 16 ianuarii), post octavam E piphaniae, celebrab atur festum D o rm i
tion is, et 2) die 16 m esore (= 9 augusti) festum resurrectionis seu A ssum ptio n is (cfr. Ju g ie , o . c .
p. 179).
Etiam apud N estorianos (prou t apparet ex anonym o A u cto re saeculi X op. Expositio officiorum
ecclesiasticorum, ed. C o n n o l l y , Corpus Script. Or. C hr., scr. syri, t. 92, p p. 116 ss.), antiquum
festum m arianum post natalem D o m in i celebrabatur et etiam hodie celebratur. A t nullam habet
relationem cum m orte D eiparae.
4 Iuxta P. Ju g ie term inus A ssum p tio ad festum diei 15 augusti in O ccid en te designandum ,
recurreret, pro prim a vice, in Sacram entario quod H adrianus P o n tifex ad C arolu m M agn u m m isit
!54 F E ST U M A SSU M P T IO N IS B. M . V.

Saeculo vri, Sergius I, Pontifex Maximus (687-701) syriaca ex familia in


Siciliam migrata ortus, calendarium Ecclesiae Romanae quattuor festis marianis
ditavit inter quas (praeter Annuntiationem ac Purificationem) aderat etiam
festum Dormitionis Matris Dei. Statuit ille Pontifex ut in diebus Annuntiationis
Domini, Dormitionis ac Nativitatis B. M. V. necnon S. Simeonis quam Graeci
Ypapante appellant, populus magna cum pompa e S. Hadriano proficiscens adeat
ecclesiam S. Mariae Maioris (Liber Pontificalis, t. 1, p. 376). Maxima cum pro
babilitate idem Pontifex, e Syriaca regione oriundus, introduxit in Kalendarium
romanum quattuor haec festa, de quibus nulla, ante a. 690, inveniuntur vestigia.1
Mox vero, exeunte saeculo vm , titulus Dormitionis mutatus est in titulum As
sumptionis Sanctae Mariae, ut constat ex Sacramentario ab Hadriano I, Papa, ad
Carolum Magnum misso, inter an. 784 et 791 (cfr H. L i e t z m a n n , Das Sacramen-
tarium gregorianum nach dem Aachener Urexemplar, Miinster, 1921, pp. 88 s.).
Atque ex aliis documentis.2 Leo IV (847-855) octavam illius festi una cum so
lemni vigilia sancivit, qua perdurante, totus clerus, in Mariana Basilica, quae
apud Basilicam S. Laurentii inveniebatur, laudes persolvendo pernoctabat, cui
magna intererat populi multitudo, hanc eandem festivitatem celebrandi cupida
(cfr Liber Pontificalis, t. 2, p. 112).
S. Nicolaus I (858-867) in suis responsis ad Bulgarorum Regis consultationes,
de ieiunio loquitur huic solemnitati praemittendo (PL 119, 981).

in ter annum 784 et 79 1. A t res a liter se habere videtur. Sacram entarium enim G elasianum , Sacra-
m entarium G regorian um et codex Wissemburgensis H ieronym iani de quo tacet Jugie prout an i
m advertit M allard o, 1. c., p. 233 posteriora n on videntur anno 784-791 (C fr W il s o n , The Gelas.
Sacram., 193 et 97). T erm in u s ergo A ssum ptio in O ccid en te, circa m edium saeculum octavum
apparet. A t, dum Wissemburgensis et Bernensis (exeunte saec. v m ) habent A dsum ptio , Epterna-
censis (prim ae m edietatis saeculi v n i) die 16 augusti (non vero die 15) habet: N ativitas ( N T = N a -
tale) Sanctae M ariae , et die 18 ianuarii habet festum m arianum cui titulus: D epositio sanctae
M ariae .
Insuper in Litu rgia gallicana, inde a saeculo v ii, festum diei 18 ianuarii A dsum ptio sanctae
M ariae > denom inatur in E vangeliario S. D io n y sii (cod. Parisinus lat. 256, saec. v ii ), in M issali
B obbiensi (exeunte saec. v ii aut ineunte saec. v m ), in M issali G o tico (690-715) et in K alen d ario
S. W illibro rd i (702-706).
1 C fr K . M oh i berg-A . B a u m star k , D ie alteste erreichbare Gestalt des Liber Sacramentorum
anni circuli der romischen Kirche, M iin ste r im W ., 1927. D u o isti auctores, qu i codicem D . 47 C a
p itu li Patavini p u b lici iuris fecerunt, osten dunt quod in exem plari huius chirographi, romanae
prorsus origin is, post annum 683 ac ante an. 690 editi, A nnu n tiation is, N ativitatis et D orm itionis
festa ignorabantur.
! Paschalis I Papa (817-824), p ro uti refert Liber Pontificalis (t. 2, p. 61) fecit ibidem (in E c
clesia S . M ariae ad Praesepe) in iam fato altari, vestem sim iliter de chrisoclabo, habentem storiam
qualiter beata D ei G enitrix M aria corpore est assumpta cum periclisin de chrisoclabo seu diversis m ar
garitis p ulcherrim is com ptam atque decoratam ... .
M ag n i est m om enti explicita m entio assumptionis corporeae B . M . V. quatenus evidens signum
con stituit talem m odum ob iectu m festi con cipien di, inde ab eo tem pore com m unem extitisse.
F E ST U M A SSU M P T IO N IS B. M . V.

Ab urbe Roma mox in Angliam atque in Galliam Assumptionis festum per-


transiit sub nominibus Dormitionis, Depositionis, Nativitatis, Requietis.
Ratio ob quam Assumptio in Anglia celebrari coepit, ex hoc repetitur quod
Synodus loci Clovesho, habitus an. 747, decreverat ut romanum ritum pro tota
Ecclesia anglo-saxone reciperetur. Anglia, praeterea, nullum adhuc marianum
festum proprie dictum habebat. In Gallia vero, iam existebat festum S. Ma
riae sub die 18 ian. celebratum (prout constat ex testimonio SS. Caesarii Are-
latensis et Gregorii Touronensis), quod postea a Dormitione et ab Assumptione
Sanctae Mariae fuit substitutum.
Haec nominis mutatio (Assumptionis loco Dormitionis) plures quaestiones
excitavit ad doctrinam spectantes circa corpoream Assumptionem B. M. V., de
qua adversarii quin illam negarent affirmabant nullum argumentum sive in
Scripturis sive in Traditione inveniri. Ita loquuntur Martyrologia Florii, Adonis
ac Usuardi, quae ad nonum saeculum pertinent.
Huiusmodi autem reactio prorsus inepta fuit et Assumptionis terminus trium
phum retulit. Exeunte saeculo septimo, vel nono ineunte, Solemnitas Assumptio
nis ab Urbe ad Hispaniam pertransiit, prouti constat ex Missali Mozarabico,
quod Missam continet in Assumptione sanctae Mariae, saeculi ix, (cfr D. F e r o -
t i n , Le Liber Mozarabicus sacramentorum et les manuscrits mozarabes, Paris,
1912, pp. 400-407), in quo corporea assumptio B. V. absque ulla ambiguitate
asseritur. In Sacramentario quoque Gregoriano, corporea assumptio exprimi
videtur in verbis collectae Veneranda (quae postea e Missali disparuit de
cursu saec. x iv )1 ubi asseritur quod B. M. Virgo mortem subiit temporalem, nec
tamen mortis nexibus deprimi potuit, quae verba ad gloriosam veluti corporis re
surrectionem B. M. V. spectantia intellecta fuerunt, licet non defuerit qui de
sola praeservatione a sepulcri corruptione ea intellexerit. Necesse tamen est reco
gnoscere ex Martyrologiorum saeculi ix enunciationibus (Florii, Adonis ac
Usuardi) atque ex epistola ad Paulam Pseudo-Hieronymi (eiusdem saeculi ix)
corpoream assumptionem B. M. V. in Media Gallia in dubio poni quamvis di
recte minime negaretur. In Breviarii reformatione, a S. P io V an. 1568 peracta,
lectiones ex Epistola ad Paulam, Pseudo-Hieronymi, desumptae, ablatae fuerunt.
In editione vero Martyrologii a Baronio an. 1584 sub Gregorio X III Papa per
acta, dubia Usuardi enunciatio substituta fuit verbis: Assumptio Sanctae Dei Ge
nitricis Mariae.

1 Q uidam explicant huiusm odi disparitionem anim advertentes quod in ritu quoque romano
ab in itio, in die A ssum p tionis, duae celebrabantur M issae, pro u t etiam in aliis ecclesiis certo fiebat.
H o c apparet ex kalendario de F ronteau et ex vetusto codice Ecclesiae T orn acen sis in quo haec
rubrica con tin etur: In Assumptione B . M ariae duae Missae. C ollecta V eneranda ex M issali R o
m ano disparuisset cum , abolita binatione pro die A ssum p tionis, cessare coepit usus illiu s M issae
in qua collecta illa fuisse praesum itur (C fr C a m p a n a , o . c ., I , p. 318).
J5 <> F E ST U M IM M A C U L A TI CORDIS B. M . V.

io. De festo Immaculati Cordis B. M. Virginis


(die 22 augusti)

BIBLIOGRAPHIA: A) De Corde Mariae: B a r t h M., Zur Herz-Maria-Verehrung


dts deutschen Mittelalters, in Zeitschr. f. Asz. u. Myst., 3 (1929) 193-219: D u f r i c h e ,
D e s g e n e t t e s C., Manuel dinstructioris et de prieres d Vusage des membres de l'archicon-
frerie du tres saint et immacule Cceur de Marie, Paris 1839; E u d e s , S. I o a n n e s , La devo-
tion au tres Saint Cceur et au tres Saint Noni de la bienheureuse Vierge Marie, avec un
discours qui precede, declarant 1origine, le fondement et le sujet de cette devotion,
et les moyens dont on peut se servir pour honorer specialement le tres aimable Coeur
de la Mere de Dieu. Caen, Poisson 1650; Id., Le Cceur admirable de la tres sacree Mere
de Dieu, 2 voll., Caen 1681; G a l l i f e t J., Memoriale, 4 (De devotione S. Cordis Mariae),
Migne, Cursus theologicus, 8, pp. 1491 ss.; H a c i i e t t e - D e s p o r t e s H., La devotion au
Caeur de Marie, ed. 2, Paris, Decourtiere 1825; L e b r u n C., C. I. M., La devotion au
Cceur de Marie. Etude historique et doctrinale, Paris, Lethielleux 1918; M a r c h e s e F.,
Or., Divozione al Cuore Purissimo di Maria Vergine Madre di Dio, cavata dal Diario Sacro
del P . Fr. Marchese..., Napoli, De Bonis, Fulgoni 1806; M u z z a r e l l i A., S. I., II tesoro
nascosto nel Sacro Cuore di Maria Ss.ma 0 sia motivi particolari della divozione al Sacro
Cuor di Maria, Roma, Fulgoni 1806; P i n a m o n t i S. P ., S. I., II Sacro Cuore di Maria,
onorato per ciascun giorno della settimana con la considerazione dei suoi meriti e con
lofferta di varii ossequi. Firenze, P . M . Miccioni, 1699; P o s t i u s I., C. M . F., II culto
del Cuore Immacolato di Maria, in II Cuore Immacolato di Maria, ediz. Marianum ,
Roma 1946, pp. 31-35; P u j o l r a s E., C. M . F., La festa liturgica del Cuore Immacolato
di Maria, 1. c., pp. 107-143; S c o t t i P ., P . S . S , La devozione al Cuore di Maria, in Scuola
Catt., 15 (1930) 367-378.
B) De Corde Iesu et Mariae: F r a n c i o s i X., S. I., Notions doctrinales et pratiques sur
la devotion au Sacri Cceur de Jesus, suivies dun appendice sur la devotion au saint Cceur
de Marie, ed. 3, Nancy 1872; G a l l i f e t J., S. I., De cultu Sacrosancti Cordis Dei ac Do
mini in variis Christiani orbis Provinciis propagato. Romae, J. Salvioni 1726; G a l l i f e t
I., S. I., L excellence de la devotion au Cceur adorable de I. C., Lyon, Valfray, 1733 (p. 1,
lib. 3, c. 4-8; et p. 2); N i l l e s N . , S. I., De rationibus festorum S. Cordis Iesu et Cordis
Mariae, lib. 4, ed. 5, Oeniponte 1885; N i x H., S. I., Cultus Ss.mi Cordis Iesu cum addi
tamento de cultu Purissimi Cordis B. M. V... Friburgi, Herder 1889.
Alia studia circa Cor B. M. Virginis inveniri possunt apud P u j o l r a s E., in opere:
Cultus Purissimi Cordis B. M. Virginis, ed. Ancora, Milano 1842, pp. xxm-xxvi.

Historia huius festi intime connexa apparet cum historia cultus Immaculato
Cordi Deiparae exhibito. Duo vero veluti cycli iuxta P. Postius distingui
possunt, videlicet: I) cyclus traditionalis (ab initiis usque ad a. 1640) seu cultus
privati, et II) cyclus legalis (ab a. 1640 ad dies nostros) seu cultus publici et liturgici.
I) De c y c l o t r a d i t i o n a l i seu devotionis privatae et germinationis.
Periodus iste in tres veluti aetates subdividi potest, videlicet: 1. Aetas biblica;
2. aetas Patristica, et 3. aetas transitionis.
F E ST U M IM M A C U L A TI CORDIS B. M . V. *57
1. De a*tate biblica. Prima veluti germina devotionis erga Cor Deiparae in
veniuntur in duobus textibus S. Lucae, scriba mansuetudinis Christi , in qui
bus sermo explicite est de Corde B. M. Virginis. Dicit enim :Maria autem con
servabat omnia verba haec, conferens in corde suo (2, 18). Et mater eius con
servabat omnia verba haec in corde suo (2, 51). Iure igitur meritoque Servus
Dei Albertus Del Corona O. P., Episcopus Miniatensis, aiebat quod Cor Mariae
fuit primum Evangelium Spiritus Sancti (cfr Ricordo di una festa religiosa a
Livorno, S. Miniato, 1883, p. 138). In corde enim B. Virginis facta et dicta Chri
sti, antequam in Evangelio scriberentur, a Spiritu Sancto indelebiliter impressa
fuerunt. Septem eius verba, ab Evangelistis relata, cor eius mire patefaciunt.

2. De aetate patristica. Ad Cor Deiparae alludunt S. Ephraem, Prudentius,


Esychius, S. Fulgentius etc. Alii Patres qui ad B. Virginis Cor plus minusve
alludere videntur, a S. Ioanne Eudes laudantur in libro V II et IX operis sui:
Le Coeur admirable de la tres sacree Mere de Dieu (2 vol., Caen, 1681).

3. De aetate transitionis. Incipit media aetate, seu saeculo xm cum ps.-Ber-


nardo (qui in duobus scriptis Cor Mariae explicite invocat), cum Richardo a
S. Laurentio ( f p. a. 1254) et praesertim cum Ernesto Pragensi (1296-1364) qui
de Corde Deiparae haec scripsit: Cor paratum propter promptitudinem, sim
plex per simplicitatem, cereum per tractabilitatem, docile per docilitatem, im
maculatum per puritatem intentionis, carneum per teneritudinem; magnum
magna contemnendo, altum caelestia appetendo, latum omnes diligendo, abun
dans multa expediendo, sapiens per providentiam, firmum per patientiam, sta
bile per perseverantiam, unum curas fugiendo, omnia adhaerendo .1 Peculiari
mentione digni apparent, saec. xv, Gerson, S. Laurentius Iustinianus, Nicolaus
Salicetus et praesertim S. Bernardinus Senensis qui Doctor Immaculati cordis
Deiparae a quibusdam appellari solet.
Saeculo xvi vero peculiari mentione digni videntur Lanspergius, S. Petrus
Canisius, Ludovicus de Blois, Aloysius Granatensis, S. Franciscus Salesius,
P. Poiret, Card. de Berulle etc.

II) De e y e l o l e g a l i s e u d e v o t i o n i s p u b l i c a e e t l i t u r g i c a e .
Cyclus iste in tres pariter aetates subdividi potest, videlicet: 1. aetas prae
parationis; 2. aetas privilegii et 3. aetas plene legalis.

1. De aetate praeparationis (1650-1805). In hac prima aetate, transitus fit


a devotione privata ad devotionem publicam, opera praesertim S. Ioannis Eudes
(1601-1680) prout apparet ex apertis declarationibus Leonis X III (3-1-1903)

1 M a r ia l e A r n o s t i, Pragae 165 1. (C irca a ttrib u tio n em h u iu s M arialis A rn o sto , c fr A n to


nianum 1943, p p. 17 5 -17 7 ).
158 F E ST U M IM M A C U L A TI CORDIS B. M . V.

et Pii X (11-4-1909) qui eundem Sanctum habet primum apostolum cultus


liturgici Sacrorum Cordium Iesu et Mariae . 1
Attamen, S. Ioannem Eudes praecesserunt P. Ignatius del Nente O. P. (1642)
et Antonius Barbieux (1661) O. P. Neapoli, vero, prima vestigia inveniuntur
cultus publici erga Cor Deiparae ope fundationis Confraternitatis homonimae
a P. Vincentio Guinigi, Cler. Reg. Matris Dei, a. 1640 erectae.2
Primum festum liturgicum Cordis Mariae celebratum fuit anno 1648 in Ec
clesia Cathedrali Augustodunensi, cum Missa et Officio propriis, a S. Ioanne
Eudes compositis. Inter annos 1648 et 1662, non minus quam duodecim Epi
scopi permiserunt S. Ioanni Eudes praedicti festi celebrationem. Anno 1668,
praedicta Missa et Officium approbati fuerunt auctoritate Apostolica a Car
dinale Ludovico de Vendome Legato a latere Clementis IX. Hac de causa festum
Cordis Mariae in universa fere Gallia celebrari coepit. At, contra praedictam
approbationem Card. de Vendome quidam sequens dubium SS. Rituum Con
gregationi proposuerunt, videlicet: Emi Cardinales, cum anno 1650 impressus
fuerit in Gallia liber continens officium cum Missa et litaniis Sanctissimi Cordis
Mariae Virginis illudque officium et missa a quibusdam Epis approbata- in ali
quibus dioecesibus locisque piis celebretur, animus quoque fuit nonnullis aliis
idem officium et missam celebrare. Verum cum in Indice librorum prohibeantur
quaecumque nova officia, missae et litaniae, Sacrae Congregationi humiliter sup
plicatur quatenus praedictum officium et missam ad maiorem utriusque apud
fideles commendationem sua auctoritate approbare dignetur, ad instar officii
et missae in honorem Nominis Virginis Mariae iam ab eadem Congregatione
approbati et laudati. Huic interrogationi S. Congregatio respondit: Galliarum
8 iunii 1699. Non approbanda. Attamen, agitur hic tantummodo de approba
tione determinati officii et missae, minime vero de cultu publico Cordis Mariae.
Rursus quaestio de publico cultu Cordis Iesu et Mariae praesentata fuit prae-
laudatae Congregationi a P. Iosepho Gallifet S. I. At S. Congregatio, die 12
iulii 1727, respondit: non proposita. Die vero 30 iulii 1729, post iteratas preces
P. Gallifet, S. Congregatio respondendum censuit: negative.
Attamen, die 26 ianuarii 1765, S. Congregatio Rituum, difficultatibus solutis,
peculiare festum S. Cordis Iesu, cum officio et Missa propria, Episcopis Polo
niae concessit.
2. De aetate privilegii (ab a. 1765 ad a. 1805). Approbatio festi S. Cordis
Iesu ex parte Curiae Romanae, viam aperuit approbationi festi Immaculati Cordis

1 In hun c sensum scripserunt P. A n gelu s D o re (inde ab a. 1879), Joseph D au p h in , H enricu s


Joly, B ou lay, Pitra, T h o m as, S au ve, B eruteil etc. H u iusm od i vero prim atum , relate ad devotionem
erga C o r C h risti, S. M argaritae M ariae A laco que vindicare conati sun t Iesuitae H ausherr, L etierce,
B ou vier etc.
* Bongi S ., Dissertazione sopra i l culto del Sacro Cuore di M aria, p p . 5 4 -5 9 .
F E S T U M IM M A C U L A TI CORDIS B. M . V.

Mariae. Et de facto petitiones pro approbatione huius festi rursus praesentari


coeperunt. Inde a die 20 augusti 1773 Clemens X IV Officium proprium Sacra
tissimi Cordis Mariae approbaverat ut devotioni satisfaceret Matris Theresiae
a S. Augustino, Regis Christianissimi filiae (S. R. C. Decreta 1826, p. 153). Atta
men celebratio huius festi negata fuit a Pio VI, die 9 martii 1778, Sororibus Car-
melitis Gallicis, eo quod cultus ille nunquam directe ab Apostolica Sede appro
batus est (Summarium adiectionale 1804, n. 1 - S. R. C. Arch. Off. et Missae M.
1050, 2). Idem denegatum fuit, additis rationibus, Reginae Lusitaniae, nec non
Vicario Capitulari et Capitulo Civitatis Nicensis (Summarium adiectionale 1804,
n. 3, Annotationes Philippi Campanelli, Fidei Promotoris. Arch. S. R. C. Off.
et Missae M. 1050, 2).
Personaliter tamen Pius VI facultatem concesserat utendi liturgia propria
Cordis Mariae Cardinali Vitaliano Borromeo aliisque gravibus sacerdotibus,
nec non, mediante S. Rituum Congregatione, Monasteriis Ordinis de Fentevrault
et PP. Congregationis SS. Redemptoris. Insuper idem festum concessit civitati
Panormitanae. Die 22 martii 1799. S.mus preces remittit arbitrio Ordinarii,
eique ad id facultates omnes necessarias et opportunas impertit; indulgentiam
vero expetitam ad septennium tantummodo concedit. Non obstantibus contra
riis quibuscumque . Hoc rescripto habito, Archiepiscopus Panormitanus, ultra
limites forsan suae facultatis, liturgiam propriam pro die festo approbavit illam-
que universae Archidioecesi imposuit.
Anno 1804, P. Salvator Bongi, Generalis Congregationis Clericorum Regu
larium a Matre Dei, postulatorem se constituit in causa concessionis festi litur-
gici Cordis Mariae. Post examen Summarii a P. Bongi propositi, quaestio inso
luta remansit. Die 13 martii 1804. Dilata et ad E.mum Ponentem cum Promo-
tore F id ei. Novo Summario confecto et discusso S. Congregatio ita decrevit:
Die 31 augusti 1805. Pro gratia extensionis festi Sacratissimi Cordis B. Virginis
cum Officio S. Mariae ad Nives petentibus tantum et ad mentem . Mens erat
praedictum rescriptum Romae publici iuris fieri non debuisse, et praedictum
festum in Kalendario Romano ingredi non posse. Ratio huius mentis duplex
erat: novitas rei et periculum multiplicandi peculiares cultus in infinitum.
Ab anno 1815 ad annum 1820, opera praesertim Hyacinthi Castillon, motus
pro extensione festi liturgici Cordis Mariae in universa Ecclesia surrexit, eique
omnes Capituli quatuor Basilicarum maiorum una cum eorum Cardinalibus Ar-
chipresbyteris adhaeserunt. At incassum, opera praesertim Iosephi Antonii Sala,
Secretarii SS. Rituum Congregationis.

3. Aetas triumphi (1855-1944). Causae quae huic triumpho viam veluti para
verunt multiplices sunt, videlicet: Confraternitates Cordis Mariae in dies floren
tes, quarum quinque in ipsa Urbe inveniebantur; plures Congregationes religiosae
sub huiusmodi titulo institutae, quarum octo virorum, 36 mulierum iuris Pon-
F E ST U M N ATIVITATIS B. M . V.

tificii et innumerabiles fere iuris dioecesani; institutio festi Cordis Mariae inde
ab a. 1805.
Hisce attentis, Franciscus Assisiensis de Borbone, Elisabeth II, Hispania-
rum Reginae, maritus, ad Pium IX petitionem misit, a Nuntio Apostolico Ma-
tritensi valde commendatam. Attento voto duorum Consultorum (P. Iacobus
Ricca O. E. S. A. et P. Marianus Spada O. P.) quorum examini regia petitio
subiecta fuerat, per decretum Hispanarum diei 21 iulii 1855 approbabatur
festum Purissimi Cordis Mariae cum officio et missa propriis, omnibus regula
riter petentibus concedendum. Fere omnes religiosi Instituti nec non permultae
dioeceses festum illud petierunt. Anno 1914, occasione reformationis Missalis
Romani, festum Cordis Mariae e corpore Missalis ad appendicem pro aliqui
bus locis translatum fuit. Quamplurimae petitiones ad S. Sedem delatae fue
runt ad hoc ut festum illud ad universam Ecclesiam extenderetur. Tandem
Pius X II, in memoriam consecrationis Ecclesiae et universi generis humani Im
maculato Deiparae Cordi die 31 octobris 1942 peractae, vi decreti Urbis et
O rbis diei 4 maii 1944 (A A S 37, 1945, 50 ss.), festum. Immaculati Cordis B.
M. Virginis ad universam Ecclesiam extendit, sub ritu duplicis secundae classis,
die 22 augusti (mensis S. Cordi Mariae sacer) in die Octava Assumptionis cele
brandum. 1

11. De festo Nativitatis B. M. Virginis


(die 8 sept.)
BIBLIOGRAPHIA: C a m p a n a E., Maria nel culto cattolico, 1, 182-198, ed. 2, 1943;
O., S. B., La festa della Nativita di Maria Ss.ma nellinnologia del Medioevo,
D y d im u s
in Rivista Liturgica, 22 (1935) 257-261; T h u r s t o n H., The Lives of the Saints, 9 (1934)
83 ss.
Trium personarum tantummodo Ecclesia diem natalem celebrat, videlicet:
Iesus, Mariae et S. Ioannis Baptistae. Huius rei ratio patet. Ipsi enim tantum
modo, inter omnes, sancti nati sunt: Iesus quidem ratione conceptionis virgi
nalis, Maria ratione praeservationis, ob singulare privilegium, a macula peccati
originalis, et S. Ioannes Baptista ob suam liberationem a peccato originali in
utero matris, antequam nasceretur.
De nativitate B. M. Virginis nihil dicit Scriptura. 2 De ipsa tamen sermo fit
in Apocryphis, seu in Protoevangelio Iacobi (saec. 2), in Liber de ortu B. Mariae

1 S. Ioannes Eudes diem 8 februarii statuerat eo quod facta evangelica circa infantiam C hristi
in quibus bis m entio fit d e C orde M ariae, post diem 2 februarii evenisse censebat, et quia die 8 ce
lebrabantur festa N a tiv ita tis M ariae (die 8 sept.) et Im m aculatae C on cep tion is (die 8 dec.).
s O b hanc causam Erasm us R oterodam ensis illam adm ittere renuebat, prout apparet ex libro
D e amabili Ecclesiae concordia. L u th eru s vero illam absolute reiecit sim ul cum festo A ssum ptionis
in op . D e piis caeremoniis observandis. A n glican i eidem festo fortiter restiterunt (C fr C olvener,
Kalend. M ar., 8 sept. n . 15).
F E ST U M NATIVITATIS B. M . V. 161

et infantia Salvatoris (seu in Evangelium ps.-Matthaei) et in Euangelium de Na


tivitate B. Mariae, S. Hieronymo falso tributum.
Haud facile est vestigia huius festi, sive in Oriente sive in Occidente, invenire.
Certiora igitur hic proferre curabimus.

In Oriente.
Id quod institutionem festi Nativitatis Mariae determinavit, verisimiliter fuit
festum Nativitatis S. Ioannis Baptistae, quod iam S. Augustini temporibus
celebrabatur (Serm. 196, 287, PL 38, 1021, 1301) et quidem Constantinopoli
(cfr Sinax. Eccl. CP, p. 767).
Prima tamen documenta certa quae huius festi existentiam testantur, sunt
quatuor Homiliae S. Andreae Cretensis ( f 720) ab ipso habitae, procul dubio,
occasione huiusmodi solemnitatis (PG 97, 809, 821, 844). Ipsas secuta est, haud
multo post, Homilia S. Ioannis Damasceni (PG 96, 661 ss.).1 Initio ergo saeculi vii
celebrabatur iam in Oriente festum Nativitatis Deiparae. Attamen, iuxta P. Jugie,
prima mentio huius festi inveniretur sub Iustiniano (inter a. 530-550). 2 Iuxta
P. Raes vero, probabilius primus qui de huiusmodi festo locutus est, videtur
Chronicon Paschale, ubi historiam Heraclii (614) enarrat.3 Anno 1166, in Con
stitutione Emmanuelis Comneni relata fuit inter festa de praecepto.

In Occidente.
Primum documentum certum quod existentiam huius festi testatur est
Liber Pontificalis, in vita Sergii I (687-701). Ibi enim narratur quod processionem
praescripsit ab Ecclesia S. Hadriani ad Ecclesiam S. Mariae in festo Nativi
tatis B. M. Virginis, sicut et in festis Annuntiationis, Dormitionis et Purificationis
(ed. D u c h e s n e , t. 1, p. 376).
Ex urbe Roma festum hoc paulatim propagatum est in Angliam (prout ap
paret ex adoptione Martyrologii Romani vi decreti Concilii de Clovesho anni
747), in Galliam (prout apparet ex introductione Sacramentarii Gregoriani sub
Carolo Magno), 4 in Germaniam (prout argui potest ex adoptione usuum liturgi-

1 S i carm en S. Rom ani M elo d is super nativitate M ariae, circa a. 550 conscriptum , esset, a b
sque ulla du bitation e, carm en quoddam liturgicum (prout putat A m ann, in L e Protoevangile de
Jacques, Paris 1910, p. 133), festum N ativitatis B. M . V irgin is ad saeculum v i ascenderet.
2 Ju g ie , L a mort et VAssomption, p. 174.
3 R aes A ., A u x origines de la fe te de l Assomption en Orient, in Orientalia christiana periodica,
12 (1946) 267 s.
4 C fr D u ch esn e, Origines du culte chretien, p. 114. H oc apparet etiam ex Praefatione quadam
M issalis G o th ici in qua su ppon itur (prout p robavit I. L e r o y in Ephem . Recherches de Science reli-
gieuse, iu n. 1938) existentia festi N ativitatis B. M . V . in G allia inde a saeculo v i i . D icitu r enim :
A d te ergo revertim ur, virgo foeta, m ater intacta, nesciens virum puerpera, honorata p er F ilium ,
n on polluta. F e lix , per quam nobis insperata gaudia successerunt. Cuius sicut gratulati sumus ortu,
162 F E ST U M NATIVITATIS B. M . V.

eorum Ecclesiae Romanae ex parte S. Bonifacii) et in Hispaniam (prout resultat


ex Missali Mozarabico). Iure ergo saeculo ix Paschasius Radbertus in suo De
partu Virginis asserebat Nativitatem Mariae ab omnibus, in universa Ecclesia,
felicem et beatam praedicatam fuisse. 1 Solummodo tamen tempore S. Fulberti
Episcopi Carnotensis (ab a. 1007 ad a. 1020) et forsan sub influxu eius, annove-
rata fuit in Occidente inter festa de praecepto. Diffusioni huius festi haud parum
contulit narratio quaedam visionis caelestis, variis modis narrata, quae huic festo
originem dedisset (cfr I. B e l e t h , P L 202, 152).
S. Anselmi Cantuariensis temporibus, festum hoc, in pluribus saltem Ec
clesiis, propriam Octavam habebat (PL 159, 84). Solummodo tamen anno 1241
Octava haec universalis evasit, opera Innocentii IV, ob promissionem quamdam
a Cardinalibus factam in Conclavi pro electione successoris Gregorii IX.
Gregorius X I -(f 1378) pervigilium cum ieiunio eidem adiunxit. Xistus V,
vi Constitutionis Egregia anni 1586, praescripsit, pro festo Nativitatis, solemnem
Capellam Papalem in Ecclesia S. Mariae de Populo. Post medium circiter sae
culum, consuetudo haec in desuetudinem abiit. At, rursus instaurata fuit ab
Alexandro V II anno 1666, ad B. Virgini gratias agendas pro liberatione Urbis
a peste, et perduravit usque ad diem 8 septembris 1870.
Festum Nativitatis quod hodie et a pluribus saeculis, sive in Oriente sive
in Occidente, die 8 septembris ubique celebratur, antiquitus, iuxta varia loca,
variis diebus celebrabatur. Ita, e. g., in recensione epternacensi veteris kalendarii
Hieronymiani invenitur die 10 augusti. Copti festum istud celebrabant die 26
aprilis (hodie vero die 1 maii). Abissini 33 diebus continuis Nativitatem Dei
parae commemorant sub titulo Semen Iacob ( H o l w e c k , o . c ., 210).
Quaeri solet: quomodo dies 8 septembris, pro hoc festo, orta est. Clavis ad
hanc quaestionem solvendam in hoc prout nobis videtur invenitur, quod
festum Nativitatis praecessit festum Conceptionis. Hoc posito dicimus: varii
dies pro celebratione festi Nativitatis statuti, bene explicantur ex hoc quod nati
vitatis festum, Conceptionis festum praecessit. Cum vero Conceptionis festum
universale fieri coepit, tunc ab ipso dies festi nativitatis determinari coepit, et
ita dies 8 septembris (i. e. post novem menses a Conceptione) ortus est et com
munis evasit.

tripudiavimus partu, ita glorificamur in transitu. Parum fortasse fuerat, si te C hristus solo sanctifi-
casset introitu, nisi etiam talem m atrem adornasset egressu . C om m unitas ergo G allican a in cuius
usum com posita fu it Praefatio illa, cognoscebat et celebrabat p ro u t iure argu it L e ro y saltem
tria m agna festa m ariana, videlicet: Partus, N ativitas et A ssum ptio, quam vis in praelaudato M issali
Gothico festum N ativitatis B. M . V irgin is non inveniatur. R atio huius om issionis redditur a G .
M orin in art. Une preface du M issale G oth icu m supposant la f i t e de la N a tivite de Notre-Dame
en pays Gallican des le V I I e siecle , in Revue benedictine, 56 (1945-46) 9 -11.
1 C fr B ou rasse, Summa aurea, v o l. V I , coi. 308.
F E ST U M SS. NOMINIS MARIAE ET SEPTEM DOLORUM 163

12. De festo SS. Nominis Mariae


(12 sept.)
BIBLIOGRAPHIA: C a m p a n a E., Maria nel culto, vol. 1, pp. 188-206, ed. 2, 1943;
H olw eck F. G., Kalendarium liturgicum festorum Dei et Dei Matris Mariae, Philadel
phiae 1925, p. 317; N ille s H., Kalendarium manuale, t. 2, Oeniponte 1897, p. 507 s.;
L. von P a sto r, Geschichte der Papste, t. 16 , 2. Freiburg i. Br. 1930, pp. 787-804.

Post nomen Iesu, nomen omnium maximum, potentissimum ac dulcissimum


est procul dubio Mariae nomen. Hinc permagna veneratio qua in universo chri
stiano orbe gaudet.1 Ex hac universali veneratione, ortum habuit festum de
SS. Nomine Mariae.
Festum hoc celebrari coepit cum approbatione Pontificia anni 1513, in Hi
spania die 15 septembris, in Octava Nativitatis B. M. Virginis, cum officio pro
prio. S. Pius V, in Officiorum Divinorum reformatione, illud suppressit. At X i
stus V, qui ei immediate successit, instantiis Cardinalis Deza permotus, illud
reviviscere fecit. Anno 1622, Gregorius XV, festum illud ad Dioecesim Toleta
nam extendit. Anno 1671 extensum fuit ad universam Hispaniam et ad Regnum
Neapolitanum. Anno 1683, Innocentius X I, ad magnam victoriam commemo
randam a Sobieski supra Tureas Vindobonae relatam, festum hoc ad universam
Ecclesiam extendit. Innocentius X II, eius successor, pro celebratione huius festi
dominicam infra octavam Nativitatis statuebat, cum officio proprio. Pius X, in
officii divini reformatione, festum hoc ad diem 12 septembris transtulit, die an
niversaria victoriae supra Tureas Vindobonae (cfr A A S 3, 1911, 644), ut supra
diximus, relatae.

13. De festo septem dolorum B. M. V. mensis septembris


(die 15 sept.) 2
Praeter festum Septem dolorum seu transfixionis quod feria V I post Domi
nicam passionis celebratur, aliud quoque festum Septem dolorum, die 15 sept.,
concelebrat Universalis Ecclesia, quod proprie vereque Ordini Servorum Mariae
ascribendum est. Ipsius festi namque primordia ad saeculum decimum quintum
ascendunt, cum nempe usus vigebat tenendi apud Religiosos praedicti Ordinis,

1 V e n era tio haec tanta fu it u t reges qu osdam im p elleret ad p ro h ib en d u m su bd itis suis


m o rem im p o n en d i, reveren tiae causa, nom en M ariae. Ita A lfo n su s V I R ex C astillia e fu tu rae
suae sponsae ad cath olicam religio n em con versae, p ro h ib u it n e ei, in baptism ate n om en M ariae
im p o n eretu r. L a d isla u s, P o lon iae R ex, cum sib i p ro p o su it M ariam A lo y siam in u xo rem a cc i
pere, v o lu it u t n om en M a r ia re lin q u eret et n om en ta n tu m m o d o A lo y s ia retin eret.
Etiam C asim iru s I, P o lon ia e R ex, d isp o su it u t p ropria u xo r M aria R u ssiaca n om en m u taret.
E x in d e n u lla m u lier in P o lon ia M a ria e n om en assum psit. A lii, e con tra, sive m u lieres sive
viri, ven eratio n is ct am oris gratia, M ariae n om en assum unt.
2 C fr C a m pa n a E ., M aria nel culto, vol. I, p. 284, ed. 2, 1943.
i6 + F E ST U M B. M . VIRGINIS DE MERCEDE

inde ex eo tempore, conventum eorum qui Associationi habitus Septem dolorum


adscripti erant, die dominico cuiuslibet mensis.
Saeculo xvi, unus tantum ex hisce conventibus solemniori modo peragi coe
pit. et pro eius celebratione selecta fuit dominica tertia septembris. Exinde ori
ginem habuit solemnitas septem Dolorum B. M. V. tertiae dominicae septembris.
Apostolica Sedes, die 9 ian. 1668, Servorum Mariae Ordini facultatem dedit
hoc festum rite peragendi. Quadraginta post annos, seu anno 1704, instante P.
Petro Bertazzoli, eiusdem Ordinis Generali Procuratore, Clemens X I, Bulla
Iniunctae nobis , plenariam indulgentiam, debitis condicionibus, iis omnibus
concessit, qui tertia dominica septembris, aliquam Ordinis Ecclesiam visitarent.
Postulante iterum Philippo V, Hispaniae Rege, solemnitas haec, anno 1735,
cunctis Hispanicis dominiis concessa fuit. Tandem, die 18 septembris anni 1814,
Pius VII, Virgini Perdolenti devotissimus, illam ad universam Ecclesiam extendit
una cum Missa ac Officio penes Servos Mariae iamdudum adhibitis, atque a
P. Prospero Bernardi O. S. M. Florentino, compositis. In reformatione liturgica
a Pio X peracta, festum hoc diei 15 septembris assignatum est. Ordo tamen
Servorum Mariae ex peculiari induito, illud tertia dominica septembris celebrare
perrexit.
14. De festo B. M. Virginis de Mercede1
(24 sept.)
Institutum fuit a Religiosis Ordinis B. M. Virginis de Mercede, Redem
ptionis Captivorum, ad B. Virgini gratias agendas pro Ordinis origine et pro
bono ab Ordine, auxiliante Deipara, patrato, praesertim in liberandis christianis
de potestate Saracenorum.
Prima concessio officii B. M. Virginis de Mercede pro religiosis illius Ordinis
ad diem 4 aprilis anni 1615 ascendit. Innocentius X I, anno 1680, festum illud
ad universam Hispaniam extendit. Alexander V III omnibus Galliae Dioecesibus
illud concessit, dum Innocentius X II, per decretum 22 februarii 1696, illud ad
universam Ecclesiam extendit, assignata die 24 septembris, cum lectionibus
propriis, revisis atque emendatis.

15. De festo SS. Rosarii B. M. V . 2


(7 et.)
Confraternitates SS. Rosarii, quae ad secundam medietatem saeculi xv ascen
dunt (cfr E s s e r T h . , apud B e r i n g e r , Di Ablasse, 1900, p. 650) maiori solemni
tate celebrare solebant dominicam primam octobris, cum Missa Salve, Radix

1 C fr. A nal. Bolland., t. 40, p. 444. B e n e d ic t u s X I V , D e festis..., lib. II, c. X I ; I D ., D e bea-


tificatione et canonizatione Sanctorum, lib. IV , pars II, c . 9.
* C i t A cta S anet. O ct. t. 3 , pp. 787 s. B e n e d i c t u s X I V , D e festis... lib. I I , c. X I. L. V on
Pasto r , Geschichte der Pdpste, t. 8, p. 605.
F E S T U M ROSARII B. M . V.

sancta (quae postea in desuetudinem venit) et cum sollemnibus processionibus,


indulgentiis ditatis. Iamvero, prima dominica octobris 1571, gravissimum peri
culum Ecclesiae et christianis nationibus Occidentis imminebat ob Turearum
aggressionem. Christiani quidam principes, a S. Pio V permoti, huic gravissimo
periculo occurrere voluerunt. At, humanis viribus attentis, res omnino desperata
videbatur, cum vires potentissimas hostis probe perspectas haberent. Ioannes
Austriacus, supremus Dux, nec non alii exercitus christiani duces, proprie insuf
ficientiae et gravissimi discriminis plane compotes, ad divinum auxilium sibi
conciliandum, immani luctae tres dies orationis et poenitentiae praemiserunt
ac peregrinationem ad Lauretanum Sanctuarium promiserunt si victoria ipsis
arrisisset. Etiam S. Pius V, angustiis pressus, die illa 7 octobris omnibus SS. Ro
sarii Confraternitatibus praecepit ut consuetam processionem maiori solemni
tate ac fervoris devotione peragerent, cui ipsemet interfuit. Ex processu Beati-
ficationis et Canonizationis eiusdem Sancti apparet quod eadem die, in dato
quodam momento, S. Pontifex, caelesti visione donatus, ad adstantes conversus,
laetitia repletus exclamavit: Victoria! Victoria! . Et reapse, illa eadem hora,
apud Echinadas insulas, christianorum exercitus amplissimum de Tureis refe
rebat triumphum: 183 triremes in manus christianorum deveniebant, aliae vero
destruebantur; et 25.000 milites, una cum duce supremo, interficiabantur; ultra
20.000 christiani a servitute 'Furcarum liberi fiebant. S. Pius V, die 17 martii
T572, ad B. Virgini grati animi sensus ostendendos, praecepit ut quotannis, die
7 octobris, huius eventus solemnis commemoratio perageretur sub titulo S. Ma
ria de Victoria . Gregorius vero X III, eius successor, per decretum diei 1 aprilis
1573, huic solemni commemorationi festum B. M. Virginis de Rosario substi
tuit, sub ritu duplicis maioris, primo die dominico octobris celebrandum in
omnibus ecclesiis oratorium aut altare ipsi dicatum habentibus. Occasione vero
primi centenarii celeberrimae victoriae supra laudatae, ad preces Mariae Annae
Hispaniarum Reginae, Pontifex festum SS. Rosarii ad universam Hispaniam
extendit. Idem festum, postea, multis Italiae et aliarum nationum Dioecesibus
concedebatur. Innocentius vero XI, precibus Leopoldi Austriaci Imperatoris
benigne annuens, decretum quo festum illud ad universam Ecclesiam extende
batur praeparavit. At, morte praeventus, decretum illud a Clemente XI, eius
successore, die 3 octobris 1716, post insignem victoriam die 5 augusti eiusdem
anni in Hungaria, prope Peterwardein, ab exercitibus Caroli VI Imperatoris,
duce Eugenio de Sabaudia, relatam, promulgavit. Benedictus X III in Officio
lectiones proprias introduxit. Leo X III festum illud ad ritum duplicis secundae
classis elevavit. Pius tandem X, in sua reformatione, motu proprio diei 23 octo
bris 1913, illud diei 7 octobris assignavit.
i66 F E ST U M M ATERNITATIS DIVINAE

16. De festo divinae Maternitatis B. M. Virginis1


(die 11 octobris)

Festum hoc primum inter omnia festa B. M. Virginis dici posse videtur,
nedum ratione obiecti, sed etiam ratione temporis. Celebrabatur enim inde a
saeculo iv prout apparet ex homiliis Attici (406-425), Procli (428), Theodothi
Ancyrani ( f ante a. 446) et Basilii Seleucensis ( f c. 459). Festum seu potius Com
memoratio haec quae prope festum Nativitatis Domini in Oriente celebrabatur,
confundi non debet prout facit P. Jugie cum Memoria S. Mariae aut
Deiparae. Numquam enim praedictum festum in fontibus saeculi iv vel v sub
nomine Memoria Mariae aut Deiparae designatum est. Postea tamen, circa
medium saec. v, hoc festum videtur locum cessisse Memoriae S. M ariae et
Dormitioni seu Assumptioni. Et ita Maternitas divina absque peculiari festo
remansit. Constituere tamen perrexit, maternitas divina, fundamentale motivum
cuiuslibet festi liturgici in honorem Mariae, prout ex Praefatio apparet.2
Et haec videtur ratio cur, per plura saecula, festum quoddam peculiare divi
nae Maternitatis in Ecclesia defuerit. Solummodo saeculo xvm , Benedictus X IV,
instante populo Lusitano et Rege Iosepho Emmanuele, vi decreti SS. Rituum
Congregationis diei 21 ianuarii 1751, Lusitaniae concedebat facultatem cele
brandi quotannis festum divinae Maternitatis prima dominica mensis maii, cum
ritu duplicis maioris. Pontifex ipse dignatus est officium proprium et Missam
componere.
Decursu temporis, festum huiusmodi ad alia etiam loca extensum est, vide
licet ad dominationem Venetam (a. 1752), ad regnum Neapolitanum (a. 1800),
ad Etruriam (a. 1807), ad Angliam (a. 1843) etc- (cfr H o l w e c k , Fasti Mariani,
P- 254).
Anno 1931, Pius XI, ad perpetuam memoriam X V Centenarii Concilii Ephe
sini, festum divinae Maternitatis B. M. Virginis ad universam Ecclesiam extendit,
cum ritu duplicis secundae classis, cum Missa et Officio propriis.

1 C a m p a n a E ., M aria nel culto cattolico, vol. I, pp. 361-382, ed. 2, 1943. I u g ie M .,


L a premidre fe te mariale en Orient et en Occident. L A ven t prim itif, in: Echos d Orient 21 (1923)
129 -152; I D ., Pa tr. Or. t. 19, pp. 297-317. I D ., La mort et l'Assomption de la Sainte Vierge,
pp. 174-184.
* Prim a vestigia huius Praefatio in ven iun tu r in Sacram entario G elasian o saeculi v m in so
lem nitate A ssum ptionis. A etate C arolin gia, parvas m odificationes passa est a m anu ign oti auctoris.
N o va haec redactio, cum paucis variation ibus, recognita et approbata fu it a b U rb an o II in C on cilio
Placen tin o anni 1095 (cfr C a p e l l e , Les origines de la Preface romaine de la Vierge, in Revue d histoire
ecclesiastiqtie, 38, 1924, 46-58).
F E ST U M PRAESENTATIONIS B. M . V. 167

17. De festo Praesentationis B. M. Virginis ad Templum.


(21 nov.)
BIBLIOGRAPHIA: B e n e d i c t u s X IV , De festis..., n. 145, 184, t. 9, p p . 300-302;
Bouvy E., Les origines de la fete de la Presentation, in Revue augustinienne, 15 dec. 1902,
p p . 581-594; Cfr Bessarion, 5 (1903) 42; C a m p a n a , 1. c., p p . 207-214, ed. 2, 1943; C h i -
r a t H., in Milanges, Podechard, Lyon 1945, p p . 127-143; K i s h p a u g h M . I., The feasi

of the Presentation of the Virgin Mary in the Temple. An historical and Literary Study.
Washington 1941, 12, 159 p p . Cfr M o h l b e r g , in Th. R. 42 (1943) 80; L u b e K . K . , Die
Anfange des Festes Mariae Opferung, in Theol. u. Glaube 1912, n. 10, p . 838 s.; VAlLHfe,
in Echos d'Orient, 5 (1902) 221-224; Rev. d'hist. eccles. de Louvain, t. 13, p . 1143; Ras-
segna gregoriana, 1902, p . 107, coi. 61.

Prima mentio obiecti huius festi in apocrypho Protoevangelium Iacobi ,


saec. II, invenitur. Etiam festum hoc perantiquum est.

1) In Oriente.
Iuxta Amann1 et Pargoire,2 festum Praesentationis celebratum fuisset Hiero
solymis inde a saeculo vii. Ecclesia S. Mariae novae, Iustiniani Imperatoris
iussu super ruinas Templi Hierosolymitani aedificata, ligata erat, valde probabi
liter, cum memoria Praesentationis B. M. Virginis ad Templum. Dedicatio vero
huius ecclesiae, mense novembri 543, originem dedit, magna cum probabili
tate, festo Praesentationis. Haud raro enim, prout ex historia heortologiae
apparet, dedicatio alicuius Ecclesiae originem dedit festo in honorem alicuius
mysterii. Confirmatio quaedam pro hac opinione inveniri potest in canone aut
hymno liturgico Georgio, saeculi v i i hymnografo, communiter tributo et publici
iuris facto a Card. Pitra (in Analecta Spicileg. Solesmens. p. 275).
In opere S. Theodori (759-826) super Chronica Monasterii Studiensis (pu
blici iuris facta a Card. Mai in Nova Biblioth. Patrum, t. 2), sermo est de Prae-
sentatione tamquam de mysterio quodam quod sicut nativitas Mariae pecu
liaris festi obiectum erat. Emmanuel Comnenus, Imperator, in suo Monocanone
anni 1143, Praesentationis festum inter festa de praecepto numerabat.

2) In Occidente.
Primi qui huiusmodi festum celebrarunt, saeculo ix, Monasteria Graeca me
ridionalis Italiae fuisse videntur. Ex his monasteriis, prout videtur, festum Prae
sentationis in Angliam pertransiit, ubi saeculo xi celebrabatur. 3
Apostolus fervidissimus huius festi in Occidente fuit Philippus de Mazieres,
prout apparet ex Epistola quadam Caroli V, Galliae Regis, ad Professores et

1 L e Protevangile de Jacques, p. 161.


2 V E g lise byzantine de 527 d 847, Paris 1905, p. 115.
3 G asqu et A. B is h o p E ., The Bosworth Psalter, L o n d o n , 1908, pp. 43-53.
i 68 FESTA MARIANA PRO A L IQ U IB U S LOCIS

Alumnos_Navarrae, sub die 10 novembris 1374. Praelaudatus de Mazieres, redux


ex Oriente (ubi una cum Rege Cypri, cuius erat Cancellarius) tertiam Cruciatam
promoverat, secum tulit exemplar Officii apud Graecos vigentis pro festo Prae
sentationis, illudque Summo Pontifici Gregorio XI Avenioni praesentavit. Ipse
met Pontifex illud examini subiecit et deinde illud peculiari cuidam Cardina
lium, Prelatorum ac Theologorum Commissioni subiecit. Favorabili voto Com
missionis habito, permisit ut etiam in Curia Romana festum Praesentationis B.
M. Virginis celebraretur cum Missa et Officio. Philippus de Mazieres, hac Pon
tificia approbatione motus, festum illud regiae Galliarum aulae commendavit.
Carolus V, eius precibus annuens, festum illud omnibus statibus sibi subiectis
imposuit. Ipsemet vero Rex, omnium primus, in Oratorio regii palatii, maxima
solemnitate, festum illud celebrare voluit, cui quamplurimi Praelati, Barones et
Nobiles regni interfuerunt, dum Petrus Abbas Coneae, Nuntius Pontificius,
elegantem sermonem habuit.

II. De f e s t i s B. M. V i r g i n i s i n a l i q u i b u s l o c i s c e l e b r a t i s

1. De festo Translationis Almae Domus B. M. V.

Institutum fuit in memoriam miraculosae translationis almae Domus Naza-


rethanae ex Dalmatia (ubi primum translata fuerat) in agrum Picenum die 10
decembris anni 1294. Festum hoc celebratum est primum in tota Piceni provin
cia ex induito S. Congregationis Rituum diei 29 novembris 1632, sed lectiones
secundi nocturni de communi sumebantur ex sermone quodam S. Bernardi.
Sub Innocentio vero X II, anno 1699, ad sextam lectionem addita fuerunt verba
quae translationis factum exprimebant. Anno 1719, die 19 maii, ad universam Etru
riam festum hoc extensum est; deinde, a Benedicto X III, ad ecclesiasticae dictio
nis provincias, postea ad omnia loca Venetae reipublicae, ac demum ad omnia
regis catholici regna regionesque illi subiectas, prout apparet ex decretis diei 25
augusti 1725 et diei 10 novembris 1729. Quamvis hoc festum universale non sit,
invenitur tamen in calendario fere omnium Ecclesiarum. Haec sacra Domus
habet in longitudine amplius 40 pedes; in latitudine pene 20, in altitudine vero
circiter 25. Constructa est ex lateribus communibus.

2. De festo expeetationis partus B. M. V.


In Hispaniarum regnis, ex decreto Concilii Toletani X (a. 656) festum An
nuntiationis non die 25 martii sed die 18 decembris celebrari coepit, eo quod
dies 25 martii plerumque tempore Quadragesimae (in quo nullam sanctorum
festivitatem peragere licebat) incidebat. At cum Hispaniarum Ecclesia postea
rediit ad romanum usum celebrandi festum Annuntiationis die 25 martii, die
FESTA MARIANA PRO A L IQ U IB U S LOCIS 169

18 decembris, loco Annuntiationis, festum expectationis partus, tempori nata


lem Christi antecedenti maxime congruum, celebrari coepit. Festum hoc anno
1575 pro Hispania a Gregorio X III approbatum, in regionibus Venetorum rei
publicae subiectis celebrari coepit ex induito S. Rituum Congregationis diei 3
septembris 1695. Benedictus X III, die 22 augusti 1725, ad omnia ecclesiasticae
ditionis loca illud extendit. Postea, praesertim vero circa finem saeculi xvm , fere
universale evasit.

3. De festo desponsationis B. M. V .1
Festum hoc Evangelicae narrationi nititur a S. Matthaeo peractae (cap. 1).
Pertinet tamen ad extremum saec. xiv.
Primus qui celebrationem hanc excogitavit ac, saltem ex parte, in praxim
deduxit, fuit Ioannes Gerson, insignis Parisiensis Universitatis Cancellarius
( f 1429). Canonicus quidam Carnutensis, cui nomen erat Chiquot, testamento
legatum reliquerat cum onere solemnem s. Ioseph Commemorationem, in Anni
versario ipsius funeris die, a Carnutensi Capitulo peragendi. Canonici vero Car-
nutenses ad Gersonem, qui valde notus erat ob suam pietatem erga S. Ioseph,
sese converterunt, illum deprecantes ut ipsis consilium praeberet circa modum
voluntatem defuncti exsequendi. Qui respondit, meliorem modum esse solemne
officium quotannis instituere ad Desponsationem B. M. V. cum S. Ioseph cele
brandam; quinimmo, Officium etiam pro huiusmodi festo composuit illudque
Pontificii Legati adprobationi subiecit ( C a r p o , Bibi. Iit., p. 452). Festum hoc
diei 23 ianuarii (Anniversarius uti videtur defuncti fundatoris dies) affi
xum est. Potius igitur quam festum B. M. V. prout nobis ex officio innotescit
censendum est festum S. Ioseph.
Fratres autem Minores, primi novum hoc festum receperunt atque promo
verunt. At in Marianum Festum illud subinde plene mutavere. 2
Anno 1517, Leo X Sanctimonialibus a Beata Ioanna de Valois fundatis, pri
vilegium concessit decem peculiares missas in honorem B. M. Virginis cele
brandi, inter quas Missa quoque Desponsationis, sub die 22 octobris, ritu
duplici II classis, numerabatur. Anno vero 1537, Paulo III Pontifice Maximo,
P. Ioannes Calvi O. F. M. Commissarius, vivae vocis oraculo, festi huiusmodi
celebrationem pro universo Ordine Minorum obtinuit, die 7 martii celebrandum,
Nativitatis festum adoptans, dum proprium exspectabat officium nomen -
que Nativitatis cum Desponsationis nomine permutando ac Evangelium Cum
esset desponsata introducendo. Dum ergo Gerson S. Ioseph colere intendebat,
Franciscani, e contra, B. Virginem, per huiusmodi festum, colebant.

1 C a m p a n a E ., M aria nel culto, I, 214, ed. 2 , 1943. H olw eck F . G ., Fasti mariani, Fri-
b u rgi Br. 1892, p p. 12-14.
2 C fr G o l u b o v ic h H ., O . F . M ., in Archivum francisc. hist. 4 (19 11) 69-73.
170 FESTA MARIANA PRO A L IQ U IB U S LOCIS

Duobus hisce formis statim tertia quoque forma conciliativa accessit, quae
Mariam simul atque Ioseph extollebat. Hoc factum est in novo Officio a cla
rissimo P. Dore O. P. (anno 1546) exarato, et in alio a Lovaniensibus doctoribus
composito ac a Schulting ( f 1604) promulgato.
Haec duo novissima officia nullam omnino nacti sunt fortunam. P. Dore,
anno 1604 novum officium ad Paulum III Papam misit petens ut illud appro
baret ac universae Ecclesiae praescriberet; nullum tamen responsum habuit.
Quin potius, Paolo IV regnante, magnum suppressionis periculum huiusmodi
festum incurrit.1 At Paulus IV triennio post obiit. Eodem autem anno, festum
Desponsationis, Eustachii Canonici opera in maximum Atrebatense Templum
sub die X X II ianuarii introductum est. Ex Civitate Atrebatensi in universam
prorsus Dioecesim festum Desponsationis sese celeriter extendit, magnamque
diffusionem in Gallia Septentrionali, in Hollandia et in Moravia habuit. Fra
tres quoque Minores quantum nobis constat illud celebrare perrexerunt,
quibus etiam Servi Mariae ac Dominiciani accesserunt. S. Pius V in Breviarii
reformatione, marianum huius festi characterem magis ac magis stabilem reddi
dit, Desponsationis nomen loco Nativitatis substituendo atque Evangelii muta
tionem praecipiendo.
Post medium saec. xvii atque prima medietate saec. xvm , Festum Despon
sationis novos gressus fecit. Sacrorum Rituum Congregatio, anno 1878, uni
versae Austriae illud concessit; anno 1680 ab Austria ad Hispaniam (cui anno
1655 denegatum fuerat) atque ad universum Sacrum Romanum Imperium sese
extendit. Anno 1689 in Palaestina, inter fideles ritus latini introductum est. Anno
1686 Senas, et anno 1720 in omnes Tusciae urbes penetravit. Tandem, anno
1725, Benedictus X III pontificio Statui illud concessit. A romano Breviario
assignatur diei 23 ianuarii.2

1 H o c constat ex epistula quadam circulari diei 27 m aii 1556, a C lem ente M on iliano G en erali
O rdin is M in o ru m ad universum O rd in em directa. H aec autem epistola dicebat: M . R . Padre,
benche per gli anni passati per la nostra grande devozione verso la divin a M ad re d i D io , e c o llauto-
rizzazione del Som m o Pontefice avessim o stabilito d i celebrare agli 8 d i m arzo la Festa dello Sposali-
zio, tuttavia per la nuova eresia sorta ai n ostri tem pi, la quale afferma che G esu sia nato da G iusepp e,
il S S . S ign or N ostro Paolo, per divina P ro w id e n za Papa IV , volendo p ro w e d e re al com une bene
della Chiesa e per non sem brare d i dare ansa ai sem plici di degenerare dalla sem plicita della fede, giu-
dica che la festa dello Sposalizio debba espungersi da tu tti i calendari del m ondo: il legislatore deve
accom odare leggi alie esigenze dei tem pi. Perci6 e necessario che obbediam o al Som m o Pontefice,
pieno d i tanta vigilanza ed am antissim o del N ostro O rdin e, N o i che vogliam o essere a L u i p iu ob-
bedienti. A vrai dunque cura che in tutte le Provincie della tua dipendenza tanto d i m onache che di
frati, sito lg a dal calendario la predetta festa, e che in qu el giorno per non creare confusione, c o llin-
terruzione delle laudi divin e, si faccia 1U fficio della F eria (C fr Rassegna gregoriana n . 6-7, 1906).
5 Plures fueru nt dies huius festi. In G allia enim celebrabatur die X X I I ianuarii, exceptis c i
vitatibus N annetensi (16 ian.), Senonensi (33 d ec.) et A trebaten si (23 ian.). Franciscales autem ac
S ervi M ariae eum peragebant die 8 m artii. D om iniciani die 6 m artii, O lm itae celebrabatur die
18 iulii, in H ispania tandem die 26 novem bris.
FESTA MARIANA PRO A L IQ U IB U S LOCIS I7I

4. De festo B. M. Virginis de Bono Consilio

Concessum fuit a Benedicto X III oppido Genestani die 12 iulii 1727. Pius VI,
die 18 septembris 1789, ad universum Ordinem Eremitarum S. Augustini illud
extendit, cum Officio et Missa propria, et diei 26 aprilis (eo quod dies 25 impe
dita erat a festo S. Marci) assignavit. Leo X III, anno 1884, per decretum S. Con
gregationis Rituum, novum officium cum Missa approbavit. Hodie vero festum
hoc in universa fere Ecclesia latina celebratur.

5. De festo B. M. Virginis titulo Auxilium Christianorum

Institutum fuit a Pio V II, pro statibus Romanis, per decretum S. Congrega
tionis Rituum, die 16 septembris 1815, grati animi ergo pro mirabili liberatione
eiusdem Pontificis a Napoleonica captivitate anno praecedenti obtenta. Statim
vero in universa fere catholica Ecclesia propagata ets. Celebratur die 24 maii.

6. De festo B. M. Virginis Reginae Sanctorum Omnium


et Matris Pulchrae dilectionis

Assignata est in Missali Romano diei 31 maii. B. Virgo sub hoc titulo colitur
praesertim Anconae, in imagine quae veneratur in Ecclesia Cathedrali, et est
Patrona Civitatis.1 Inde ab a. 1877 celebratur festum hoc in universa Hispania
die 27 maii. Anno 1884 celebrari coepit etiam in provincia Aequatoriana Ameri
cae meridionalis. 2

7. De festo B. M. Virginis Omnium Gratiarum Mediatricis


Institutum fuit, opera praesertim Cardinalis Mercier, Archiepiscopi Mechli-
niensis, a Benedicto X V die 12 ianuarii 1921, et concessum fuit omnibus Belgii
Dioecesibus, facta tamen facultate S. Rituum Congregationi illum concedendi
omnibus petentibus. Celebratur vero die 31 mensis maii.

8. De festo B. M. Virginis Reginae Apostolorum

Celebratur sabbato infra octavam Ascensionis, eo quod praecise tempore


illo B. Virgo missionem suam Reginae Apostolorum inchoavit, ipsos praesentia
sua confortando. Officium proprium concessum fuit Patribus Societatis Apo
stolatus Catholici (Pallottini) a. 1890,3 et postea etiam Patribus Piae Societatis
S. Pauli a Domino Alberione fundatae.

1 C fr S il v e s t r i A ., L a verginita feconda di M aria, immagine della verginita cattolica, A n cona,


1946. C fr H o l w e c k F . G ., Fasti mariani, F rib u rgi Br. 1892, p. 98.
2 L . c ., p. 88.
3 L- c., p. 235.
172 FESTA MARIANA PRO A L IQ U IB U S LOCIS

Pius X I indulgentia 300 dierum ditavit invocationem Regina Apostolorum,


ora pro nobis .

9. De fesio B. M. Virginis Matris de Gratia

Celebratum fuit prima vice Faventiae anno 1420, ob liberationem illius civi
tatis a peste tunc grassante. Hodie celebratur die 9 iunii.

10. De festo B. M. Virginis de Perpetuo Succursu

Institutum fuit a Pio IX anno 1876, et celebratur die 27 iunii (Romae die
26 aprilis).

11. De festo Humilitatis B. M. Virginis

Celebratur die 17 iulii. Concessum fuit pro dioecesi Salfordiensi in Anglia


a. 1884.

12. De festo B. M. Virginis Matris Misericordiae

Celebratur sabbato ante Dom. IV iulii. Colitur sub hoc titulo praesertim
Savonae, in celebri sanctuario Matris Misericordiae, quae est Patrona principalis
Civitatis et Dioecesis. Festum hoc celebrari coepit in Castello Leonis, Dioecesis
Cremonensis, a. 1516.

13. De festo B. M. Virginis titulo Refugium Peccatorum

Celebratur die 13 augusti. Spirae inde ab a. 1884 celebratur.

14. De festo B. M. Virginis de Consolatione

Celebratur sabbato post festum S. Augustini E. C. D. Concessum fuit San


ctuario Augustae Taurinorum a Gregorio X VI die 20 iunii 1838. Concessum
etiam fuit, cum Officio et Missa propria, Patribus Ordinis Eremitarum S. Au
gustini.

15. De festo B. M. Virginis titulo Salus Infirmorum

Assignata est sabbato ante dominicam ultimam augusti. Celebratur in Dioe


cesi Tusculana, ex decreto S. R. C. diei 20 nov. 1884, nec non in Dioecesi Agri
gentina, Senogalliae, Reate etc.
FESTA MARIANA PRO A L IQ U IB U S LOCIS *73

16. De festo B. M. Virginis Divini Pastoris Matris 1


Celebratur die 3 septembris. Devotio erga B. Virginem Divini Pastoris Ma
trem, orta est inter Fratres Capucinos opera Ven. P. Isidori Hispalensis ( f 1750).
Die 15 augusti 1703 apparuit ei B. Virgo, vestibus pastorum induta, ovibus cir
cumdata et dixit ei: Visne facili negotio universum mundum doctrinae Filii
mei convertere? Postula pro Missionariis patronam et ducem: Ego sum Pastor
animarum. Exhibeas me populo sicut me nunc vides, et missionarii gregem pro
prium mihi concredant. Pro certo habeas peccatores, etiam obstinatos, cum me
viderint, ut agni mites et dociles redibunt. B. Virginis desiderio et consilio Ven.
Pater statim morem gessit, et ope huiusmodi devotionis innumerabiles pecca
tores ad vitae christianae semitas reduxit. Ipsum secutus est B. Didacus a Cadice
qui anno 1788 duo Officia cum duabus Missis composuit ac Romam misit. Anno
1795 approbatum fuit officium cum Missa pro festo B. M. Virginis Matris Boni
Pastoris.

17. De festo Puritatis B. M. Virginis

Festum hoc, quod die 16 octobris celebratur, institutum fuit per decretum
anni 1751. Subsequitur festum Maternitatis divinae cum qua congruentissime
coniungitur.

18. De festo B. M. Virginis Divinae Providentiae Matris


Institutum fuit a Leone X III, per decretum S. Congregationis Rituum diei
14 novembris 1888, ad preces Patrum Barnabitarum. Celebratur sabbato ante
Dom. III novembris.

19. De festo B. M. Virginis Immaculatae a Sacro Numismate


Institutum fuit a Leone X III anno 1894. Celebratur vero die 27 novembris,
die nempe anniversaria secundae apparitionis B. Virginis Immaculatae S. Catha-
rinae Laboure.

20. De festo Patrocinii B. M. Virginis

Institutum fuit ab Alexandro V II pro Hispania, per decretum diei 28 iulii


1656, in memoriam omnium victoriarum a Regibus Hispaniae contra Saracenos,
haereticos aliosque hostes relatarum. Postea tamen aliis etiam concessum fuit.
Benedictus X III omnibus ecclesiasticae ditionis provinciis illud iniunxit.

1 C f r C a m p a n a F.., o. c. I, p p . 340-344. P . P a o l o d a l l a P ie v e , Vita del B . Diego Giuseppe da


Cadice, R om a 1891. Analecta O . F . M . Cap. (anni: 1886, 1889, 1890, 1898, 1 9 3 2 ).: La Divina
Pastor a, T re n to , 1935.
4 PECU LIARIA PIETATIS EXERCITIA

Art. 3 - D E P E C U L IA R IB U S Q U IB U S D A M
P IE T A T IS E X E R C IT IIS

Praecipua marianae pietatis exercitia quae semel in anno fieri solent (saltem
a quibusdam et in aliquibus locis) sunt: i. Hora B. M. Virginis Desolatae, feria
VI Parasceves; 2. Coronatio simulacri B. M. Virginis Perdolentis vespere Sab
bati Sancti.

1. De Hora B. M. Virginis Desolatae.


Pium hoc exercitium, ad recolendam desolationem quam passa est B. Virgo
post mortem et sepulturam Filii sui usque ad eiusdem resurrectionem ordinatur.
Fit ergo vespere feriae VI Parasceves. Devotio haec originem habuit in mona
sterio quodam regni Neapolitani.1 Exinde in alias Civitates et Provincias pro
pagata est. Romae, anno 1841, peragi coepit primum in Ecclesia S. Marcelli, a
Patribus Ordinis Servorum Mariae, hortatu piissimi Cardinalis Odescalchi.
Pius V II, per Rescripta diei 25 februarii et 21 martii anni 1815, plenariam indul
gentiam concessit illis omnibus qui per spatium unius vel etiam dimidiae horae,
sive publice sive privatim, praefatum exercitium peragerent, die quo praecepto
Paschali satisfaciunt lucrandam. Hanc eandem indulgentiam per decretum diei
18 iunii 1822 confirmavit.

2. De Coronatione B. M. Virginis vespere Sabbati Sancti.2


Ritus coronandi simulacrum B. M. Virginis Perdolentis vespere Sabbati
Sancti, ad Septem Sanctos Fundatores Ordinis Servorum Mariae iuxta quos
dam auctores - ascenderet. Ritus iste in usu fuit in Ordine Servorum Mariae
usque ad a. 1457. Tunc enim, vi privilegii a Callixto III ad preces P. Taddaei
Garganelli obtenti, ipsi substituta fuit celebratio Missae vespere Sabbati Sancti. 3
Privilegium hoc fuit postea a S. Pio V revocatum. Circa finem saeculi xvi, Cle-
mente V III Summo Pontifice, ritus coronandi B. Virginem vespere Sabbati
Sancti rursus instauratus est. P. Callixtus Puccinelli, postea Archiep. Urbini
omnibus Ordinis Servorum Ecclesiis illum imposuit, et hodie etiam a Patri
bus huius Ordinis ubique solemniter peragitur. Ante coronationem B. Virginis,
benedicuntur flores in honorem eiusdem et fidelibus distribuuntur. Ritus iste
peragitur etiam in illis praesertim Ecclesiis in quibus Confraternitas B. Virginis
Perdolentis erecta est.

1 C fr P e c o r o n i F ., O . S. M ., Pratiche divote in onore d i M aria Ss.ma A ddolorata..., Rom a,


859, P- 75 -
2 C fr L a benedizione dei fiori e la incoronazione di M aria Ss.ma, S alu zzo, 1901.
3 Bulla in qua huiusm odi privilegium con ceditur data fu it R om ae, apud S . Petrum , m ense
m artio anni 1457.
PRECES QUAEDAM MARIANAE *75

Cap. V - DE C U L T U IN TEM PO RIBU S LIBERE SELIG EN D IS

Ad hoc caput pertinent: i) quaedam preces Marianae et 2) Conventus Ma


riani.
Art. 1 - D E Q U IB U S D A M P R E C IB U S M A R IA N IS

Agimus hic de precibus illis Marianis quae universalitate quadam gaudent.


Praecipuae sunt: 1. Oratio Sub tuum praesidium ; 2. Antiphona Sancta Ma
ria succurre miseris; 3. Oratio Memorare, o piissima Virgo... ; 4. Antiphona
Alma Redemptoris Mater ; 5. Antiphona Ave Regina Coelorum; 6. Anti
phona Regina Coeli laetare ; 7. Sequentia Stabat Mater; 8. Hymnus Ave,
Maris Stella ; 9. Corona septem gaudiorum B. M. Virginis; 10. Corona septem
dolorum B. M. Virginis; 11. Via Matris Dolorosae.

1. De prece Sub Tuum Praesidium1


Ex papyro quodam aegyptiaco recenter invento et anno 1938 a Roberts, viro
protestantico, publici iuris facto, 2 apparet precem hanc ad saec. 111-11 ascendere.
Haec autem antiquissima oratio (prima quae cognoscitur) invenitur, ab imme
morabili tempore, cum quibusdam levibus variationibus, in ritibus Romano,
Ambrosiano, Bysantino et Copto. 3
Invenitur in Liber Responsalis saec. ix sub hac forma: Sub tuum praesidium
confugimus, sancta Dei genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessi
tatibus, sed a periculis libera nos semper, Virgo benedicta (PL 78, 799).
Initio saeculi xm in usu erat apud Cistercienses tamquam conclusio ordinaria
horae Tertiae. Postea vero, iuxta Pelbartum de Themesvar (Pomarium, 1. 12, 11)
Ecclesia ubique illam ad Completorium canere coepisset.

2. De antiphona Sancta Maria succurre miseris4


Oratio haec sumpta est ex sermone In Annunt. Domini (serm. 194, P L 39,
2106-2107), qui S. Augustino fuit falso tributus.5 Adscriptus etiam fuit sermo iste

1 V a n n u c c i G ., O . S. M ., La piii antica preghiera alia M adre d i D io, in Marianum, 3 (1941)


97-10 1. P e r r e l l a C . M ., C . M ., D e Commate in necessitatibus nostris in precatione Sub tuum
praesidium, in Ephem. L it. 1941, pp. 16 9 -171.
2 C fr R o b e r t s , Catalogue o f the Greek and Latin Papyri, M . A . M an chester U n iversity, 1938,
n. 470.
3 C fr M e r c e n ie r , U antienne M ariale la plus ancienne, in Museon, 53 (1939) 229-233. Id .,
La plus ancienne priere d la S . Vierge, in Les questions liturgiques et paroissiales 25 (1940) 33-36.
4 P o u r r a t , L a spiritualite chretienne des origines de l'glise au moyen age, p. 420. B o v e r J.,
Singulari tuo assensu mundo succurristi perdito , in Marianum, 2 (1940) 336-340.
5 E d itu s fu it in ter opera S . A u g u stin i (P L 39, 2104-2107), F u lb erti C arnotensis ( P L 141,
336-340) et W arn efridi (P L 95, 1475).
176 PRECES QUAEDAM MARIANAE

S. Fulberto Carnutensi (saec. xi), S. Hieronymo, S. Fulgentio, S. Ambrosio


Autperto et aliis. Ad SS. Augustinum, Hieronymum et Fulgentium certe non
pertinet. Germanus Morin 1 illum tribuit S. Ambrosio Autperto (saec. vm) eo
quod ei tribuitur in magno Homiliario ms. Parisiensi (lat. 3783, vol. 2). Iuxta
Lam bot,2 e contra, tribuenda esset Paschasio Radberto. Verus auctor igitur prae
fatae antiphonae incertus remanet. Est tamen pulcherrima oratio ad Mediatricem
omnium gratiarum pro hominibus cuiuscumque conditionis et status.

3. De prece Memorare, 0 Piissima Virgo...3

Tributa fuit S. Bernardo. At quamvis huius sancti Doctoris dignissima sit,


non est eius. Invenitur tamen in ipsa echo quaedam scriptorum eius, e. g.: Sileat
misericordiam tuam, Virgo beata, si quis est qui invocatam te in necessitatibus
suis sibi meminerit defuisse (Serm. I V de Assumpt., n. 8, PL 183, 428). Non
videtur saeculo xv anterior. Antea pars erat precis longioris quae verbis istis in
cipiebat: Ad sanctitatis tuae pedes, dulcissima Virgo Maria... Memorare, piis
sima, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua currentem praesidia aut tua
petentem suffragia a te derelictum. Tali animatus confidentia, ad te Virgo Maria
confugio, ad te curro, ad te venio, coram te gemens et tremens assisto. Noli Virgo
Immaculata, a me peccatore faciem tuam abscondere, sed ad me clementer re
spice... . Ita refertur, pro prima vice, in op. Antidotarius animae Nicolai Saliceti,
Cisterciensis, a. 1489 editi. 4 Post decem circiter annos, oratio haec seiuncta in
venitur in op. Hortulus animae I. Wellinger (Argentinae, 1503).
Apostolus precis Memorare fuit Servus Dei Claudius Bernard (1588-
1641) qui, pio hoc medio mirabilia operatus esse narratur.5

4. De antiphona Alma Redemptoris Mater6


Communiter tribuitur S. Hermanno Contracto O. S. B. ( f 1054), incipiendo
a Tritemio. Attamen, Du Cange putavit antiphonam illam esse Hermanno anti
quiorem, et invenit in illa relationes quasdam cum poemate Abdonis super Ca

1 Critique des Sermons et Homelies apocryphes du Breviaire Romain, nn. 35-36, in Studes, textes,
decouvertes (Anecdota Maredsolatia, S ec. S er., t. i , pp. 497 s. A b b aye de M aredsou, Paris,
19I 3)-
* L homelie du pseudo-Jerdme sur l Assomption et VEvangile de la N a tivite de M arie d apres uve
lettre inedite d Hincmar, in Rev. Bened. 46 (1934) 265-282.
s C a m p a n a E ., o. c ., I, 700-704. P a u l u s N ., Das A lte r des Gebetes M emorare, in Zeitschr.
f . K ath. Theol., 26 (1902) 574-583. Stimmen aus M aria Laach, 26 (1902). Analecta boli., 22
(1903) 220.
4 P a u lu s , 1. c.
5 C f r C a m p a n a E ., 1. c., p p . 703 s.
D u r an d u s, Rationale div. off,, L . IV , c. X X I I
PRECES QUAEDAM MARIANAE 177

thedra Parisiensi.1 Constat sex exametris Virginis missionem et privilegia revo


cantibus. Contra verba perviia coeli porta et peccatorum miserere insurre
xerunt Iansenistae.
Ex scriptis viri anglici Chaucer, Petrarchae amici, apparet pueros anglos
sui temporis antiphonam illam memoriae commendare consuevisse.2
Recitatur in officio divino, loco antiphonae Salve Regina a Vesperis Sab
bati ante Dominicam I adventus usque ad II Vesperas Purificationis inclusive.3

5. De antiphona Ave, Regina Coelorum4

Iuxta Pelbartum (in suo Stellarium) ad Apostolos ipsos ascenderet. Alii S.


Ephraem illam tribuunt aut etiam S. Bernardo. At prima manuscripta in quibus
haec antiphona apparet ad saeculum v i i et vm ascendunt. Legitur insuper in Libro
S. Albani, qui saeculi x i i habetur. Saeculo xiv in pluribus Breviariis invenitur. Ho
diernus textus, ab antiquo in quibusdam verbis diversus, Clementi V III tribuitur.
Recitatur in divino Officio, loco antiphonae Salve Regina , a Completorio
diei 2 februarii usque ad Completorium Feriae IV Maioris Hebdomadae.

6. De antiphona Regina Coeli Laetare 6


Iuxta legendam, S. Gregorius M., tempore pestis Urbem desolantis, pro
cessionem indixisset cum imagine B. Virginis Arae Coeli, S. Lucae tributa. Cum
vero processio ante molem Adrianam pervenisset, auditi fuissent Angeli canen
tes: Regina Coeli... usque adsicut dixit. Pontifexveroexclamasset: Ora
pro nobis D eum . In ipso eodeminstanti,Angelus visus esset gladiummittens
in vaginam, in signum finis pestis. Exinde, in memoriam huius miraculi, anti
phona illa recitari coepisset. Attamen veteres biographi praefati Pontificis nihil
de hoc referunt. Vera eius origo ignota adhuc est. Non videtur anterior saeculo x,
et tribuenda videtur Pontifici Gregorio V (996-999). Ratione vero homonimiae
orta esset legenda in favorem S. Gregorii I, ob actuosam vitam liturgicam bene
noti. Invenitur in Breviario Franciscano, simul cum aliis antiphonis marianis,
inde a prima medietate saeculi xm. Quatuor antiphonae finales praescriptae
fuissent, iuxta Gavantum, a Clemente V I a. 1350. 6
Recitatur in officio a Completorio Sabbati Sancti usque ad Nonam Sabbati
infra Octavam Pentecostes.

1 C f r A l b i n , L a poesie du breviaire, L i o n , v . I, p . 9 7 . B a u m e r, 1. c ., c. 1 , p . 3 75.


2 C h a u c e r , Prioresses T a le.
3 A n tip h o n a e fin a les a n te q u a m , o p e ra F ra tru m M in o r u m in fin e o fficii re c ita re n tu r, in litu r -
g ia ia m in v e n ie b a n tu r . A n tip h o n a e S a lv e R e g in a , A v e R e g in a c o e lo ru m et A lm a R e d e m p to
ris M a t e r in v e n ie b a n tu r , p r o b a b ilite r in v e s p e ris in fra octavam Assum ptionis. A n tip h o n a v e ro
R e g in a c o e li in v e n ie b a t u r ta m q u a m a n tip h o n a p a sch a lis.
4 C a m p a n a E ., o . c ., I, 695 s.
5 C a m p a n a E ., o . c ., I, 697.
6 C fr G avan tu s, Thesaurus..., t. 3, S e c t. V , c. X X I I .

I'2
PRECES QUAEDAM MARIANAE

7. De sequentia Stabat M ater


BIBLIOGRAPHIA: C a r b o n e C . , L inno del dolore mariano. Stabat Mater . Stu
dio critico-dogmatico-letterario. Roma 1911; E r m i n i F., Lo Stabat Mater e i pianti
della Vergine, Roma 1900; H e n r y H . T., in Cath. Enc. XIV, 239 s.; L e s s M., Lo Stabat
Mater , Venezia 1911; M a r i n i N., Uestetica dello Stabat Mater, Siena 1897; S e -
m e r ia G., Gli inni della Chiesa, V., Uinno della Pieta, Milano 1903; T e n n e r o n i A., Lo
Stabat Mater e Donna del Paradiso , Todi 1887; W i l m a r t A., O. S. B., Auteurs
spirituels et textes devots du moyen dge latin, Paris 1932.

I. De Auctore. Auctor huius pulcherrimae sequentiae cum sufficienti certi


tudine determinari non potest. Tributum enim fuit pluribus auctoribus, vide
licet: S. Bernardo, Ioanni X X II, S. Gregorio Magno, Innocentio III et praesertim
Iacobo a Tuderto. At nemo, prout videbimus, sufficienti ratione, pulcherrimam
sequentiam sibi vindicare potest.1
1. S. Bernardo tribuitur Stabat a Nicholao Kist et ab Henrico Coster.
Fundantur auctores isti in codice quodam manuscripto saeculi xv (invento a
Dodt in Bibliotheca Academiae Ultraiectensis). At codex unus saeculi xv, ut
patet, non sufficit ad attributionem certam reddendam.
2. Georgius Stella (f 1420), historicus Gennensis, sequentiam Stabat
tribuit Ioanni X X II (1316-1334): edidisse fertur (Annales gennenses, ap. Mu-
ratori, Rer. it. scr., X V II, 1170). At nullum adducit argumentum ad assertionem
probandam.
3. In favorem S. Gregorii Magni militant Franco Sacchetti (primus qui Sta
bat in italicam linguam metrice vertit), P. Crasset (in op. La veritable devotion
envers la Vierge, Paris 1879, P- 2)> clu in favorem eiusdem etiam S. Antoninum
Florentinum et P. Philippum a Bergamo falso adducit. Tribuitur insuper S. Gre
gorio in duobus codicibus saeculi xv (cfr W ilm art, o . c., pp. 456, 517). At scimus
sequentias cum strophis trium aut plurium versuum cum rima aut assonantia
in usu fuisse tantummodo saeculo ix et x, et ideo tria saecula post S. Grego-
rium M.
4. Innocentio III (1198-1216) tribuitur ab Aloysio Iacob (in sua Bibliotheca
Pontificia), a Benedicto X IV (Opera, Romae, Palearini 1751, t. 10, p. 459), a
Montalembert, a Gregorovio (Geschichte der Stadt Rom, vol. 5, p. 613), a Bri-
schard (Papst Innocens III, und seine Zeit, par. 388, Freiburg Br. 1883) etc. At
omnes testes a Iacob dependere videntur, qui spiritu critico caret et gratuita
videtur eius assertio.

1 O m ittim us S. B onaventuram et G regorium I X (quibus etiam Stabat tribu tu m fuit) eo


quod nullu m argum entum in favorem eorum habetur. B a u m e r illam tribu it T h o m a e a C elano
(H ist. du Brev., p. 72).
PRECES QUAEDAM MARIANAE 179

5. Remanet Iacobus a Tuderto (Iacobus de Benedictis vulgo Iacopone). Ar


gumenta quae in eius favorem adducuntur ad tria capita reduci possunt: aucto
ritas codicum, auctoritas scriptorum et analogia poetica cum aliis poematibus
eiusdem auctoris.
1) Codicum auctoritas. Codices isti sunt: a) Vita del Beato Iacopone de 1Or-
dine di S. Francesco, cavata da antico libro scritto a penna, conservato nel mo-
nastero di M. C risto. Invenitur in vol. 4, ms. Collectaneae histor. Tudertinae
(arm. VI, cas. X II, n. 13). In hac vita antiquissima,1 legitur quod in monasterio
vulgo Pantanelli ... attendendo] alie sante contemplationi, compose etiam molti
sacri cantici, et un di contemplando come la Beata Vergine Maria stava a piedi
di Gesu Christo suo figlio, pendente su la Croce, compose quel cantico che in-
comenza Stabat Mater Dolorosa ; b) quatuor codices, duo Parisienses (7785 et
8521) 2 et duo Riccardiani (1049 et 2870) saeculi xiv.
2) Scriptorum auctoritas, sive veterum sive recentiorum. Tribuunt enim Iacobo
sequentiam Wadding, Warthon, Gerbert, Ebert, Mohnike, Ozanam, Tiraboschi,
Storck, Daniel, Mone, Venturi, Kayser, Clement, Brunner, Schwartz, Celesia,
Gaspary, Augustus Conti, Carducci, Torraca, Tenneroni, Ermini, Carbone etc.3
3) Analogia poetica inter sequentiam Stabat Mater dolorosa et alias liricas
italicas quae ad Iacobum pertinent; e. g. laudes Ogni uom di cuor , Lodiam
Pamor divino , Andiamo a veder bene , Dolce Vergine Maria , Donna del
Paradiso , Stabat Mater speciosa , Cur mundus militat , Verbum caro etc.

1 Edita fu it in Ephem . L a Verna, diei 13 dec. 1906.


2 C od ex Parisiensis Bibliothecae Arsennalis (8521) descriptus fu it in Ephem . M iscellanea fran
cescana vol. I, p. 36 a M . F alo ci Pu lign ani. C fr etiam A . T . , I codici iacoponici riccardiani, in
M iscell. franc., v o l. I, f. IV , pp. 115 -12 1.
3 W a d d in g L . , Script. Ord. M in ., R o m a e , 1850 , f. 180 s. W a r t h o n C . , Appendix ad hist.,
I b id . - G e r b e r t V . , D e cantu et de musica sacra, t. 2, p . 2 7 . E b e r t C ., Allgeni. Bibliographisches
Lexikon, I, par. 874. M o h n ik e G ., Kirchen und litterarische Studien und M ittheilungen, B d . I,
h . 2, p a r. 40 7. - O z a n a m A . F ., Les poetes franciscains en Italie au X I I I ' siecle, P a ris, L e c o ffre ,
1859 . T ir a b o s c h i G . , Storia della lett. it., t. 7 . S t o r c k W ., Biographie de Iacopone, p . X I .
D a n i e l H . A ., Thesaurus hymnologicus, H a lis , A n t o n , 1 8 4 1 , t . 1 , p p . 1 3 1 - 1 5 4 . M o n e F . I ., L a -
teinische Hymnen des M ittelalters, F r e ib u r g . B r ., H e rd e r, 1 8 5 1 , v o l. II, p p . 1 4 7 -1 5 4 . V e n t u r i ,
G li inni della Chiesa tradotti e commentati, F ir e n z e , C a rn e s a c c h i, 18 7 7 , n o ta . Zeitschrift hist. theo-
log., B d . V I I , h . 2, s. 4 1 . K a y s e r I ., Beitrage zur Geschichte und Erklarung der alten Kirchenhym-
nen, P a d e r b o n u n d M u n s te r , V . F . S c h o n in g , 1886, p p . 1 1 0 -1 9 2 . C l e m e n t F ., Carmina e poetis
christianis excerpta. N a p o li, D u r d , 1860, p . 424, n o ta . B r u n n e r S ., in Neue Weckstimmen, W iir z -
b u r g u . W ie n , W o e r l, 1889. S c h w a r t z A ., Stabat M ater, in M acm illan's M agazine, v o l. X X V I I I ,
334- C e l e s ia , Storia della letteratura in Italia ne' secoli barbari, v o l. II, p. 290, G e n o v a , 1883.
G a s p a r y , Storia della letteratura italiana. Versio ex teutonica lingua, v o l. I, p . 128, T o r in o 188 7.
C o n t i A . , Sculture e mosaici nella facciata del Duomo d i Firenze. A r g o m e n ti e s p ie g a z io n i. F ire n z e ,
1883. C a r d u c c i G ., Opere, I, D is c o r s i le tte ra r i e s to r ic i, p . 249, B o lo g n a , Z a n ic h e lli, 1889.
T o d r a c a , M anuale della storia della letteratura, F ir e n z e , S a n so n i, 1886. T e n n e r o n i ( o . c .).
E r m i n i ( o . c .). C a r b o n e ( o . c .).
i 8o PRECES QUAEDAM MARIANAE

At, fatendum est omnia haec argumenta non sufficienter rem definire.
Etenim:
1) Relate ad codices haec animadvertere possumus: a) Vita quae Tuderti
asservatur, dicendum est illam valde distare a temporibus B. Iacobi. Insuper,
ibi legitur B. Iacobum, praeter Stabat etiam Dies irae scripsisse (quae se
quentia nullimode Iacobo a Tuderto tribui valet): quod veridicitatem aliarum
assertionum haud parum in discrimen adducit. Tandem, Bartholomaeus de
Albizzis, in suo opere Liber Conformitatum anni 1385, ubi de Iacobo a T u
derto loquitur, de sequentia Stabat Mater nihil dicit, quamvis sibi proponat
de eodem Beato sententias etiam referre, et asserat sequentiam Dies irae a
Thoma Celanensi conscriptam fuisse. Silentium hoc revera male explicatur.
Relate ad codices Parisienses et Riccardianos saec. xiv, animadvertendum
est codices istos, praeter Stabat Mater Dolorosa , alios etiam hymnos B. Ia
cobo tribuere qui, iuxta omnes criticos, ad alios auctores pertinent; sic, e. g.,
Iesu dulcis memoria, a S. Bernardo compositus, et O crux de te volo conqueri, a
Philippo de Greve valde probabiliter compositus (m. 1236).1 Ita e. g. in codice
n. 7785 Bibliothecae Nationalis Parisiensis. 2 Codices isti ergo quaestionem diri
mere nequeunt.
2) Relate ad Scriptorum auctoritatem, dicendum est alios esse auctores qui
aut contrarii sunt aut saltem praefatae sententiae adhaerere renuunt. Ita, e. g.,
D Ancona: Iacopone da Todi 1autore dello Stabat Mater? Molti lo affer-
mano: molti e dottissimi lo negano. 3 Etiam U. Chevalier suspensus haeret. 4
3) Relate tandem ad analogiam cum aliis poematibus (praesertim latinis),
haec certe negari non potest, et magnum momentum haberet si poemata illa cum
certitudine B. Iacobo tribui possent. At haec certitudo non videtur haberi. D An-
cona, Tenneroni et alii tenent poemata illa latina non esse B. Iacobi sed ad scho
lam eius pertinere. Certe, idem esse debet auctor poematis Stabat Mater Do
lorosa et Stabat Mater Speciosa . At non certo constat B. Iacobum auctorem
esse sive prioris sive secundi poematis. 5
Etiam cl. Wilmart haud renuit scribere: Ser lacomo nest probablement
pas 1auteur du Stabat (o. c., p. 508).
Remanet igitur ut dicamus verum auctorem sequentiae Stabat M ater
ignotum aut incertum esse.

1 C fr W ilm a r t , 1. c., p. 509, n . 7 ; 5 19 .


2 C f r C a r b o n e , o . c ., p . 5 7.
3 S tu d i sulla letteratura italiana dei prim i secoli. A n co n a, M o relli, 1884, p. 931.
4 Poesie liturgique traditionelle de 1'Sglise catholique en Occident. T o u rn a i, D esclee, 1864.
5 Probare conatus est auctorem poem atis S tab at M a ter speciosa esse B . Jacobum P. C .
G io ia in op.: L o Stabat M ater Speciosa di Iacopone da Todi, R om a 1892. A t illum refutavit T e n -
n eropi.
HYM NUS AVE M ARIS STELLA 181

II. De excellentia et fortuna huius sequentiae. Sequentia ista constat strophis.


Quaelibet vero stropha tribus versibus constat (rimae vero ita disponuntur:
aab ccb ).1 Plures viri in re litteraria periti (e. g. Ozanam, Carducci, Semeria etc.)
miram huius sequentiae pulchritudinem summis laudibus celebrarunt. La litur-
gie catholique scripsit Ozanam iia rien de plus touchant que cette com-
plainte si triste dont les strophes monotones tombent comme des larmes .2 Et
Carducci: Ecco il cantico, la visione, la meditazione: ecco Dies irae di Tom-
maso da Celano, 3 lo Stabat Mater di Iacopo da Todi, il Pange Lingua di Tom-
maso dAquino, le tre piu grandi odi cristiane . 4 Daniel illam reginam sequen-
tiarum appellat. 5
Nil mirum igitur si, circa finem saeculi xiv, sequentia haec iam notissima
erat. Iuxta Georgium Stella (de quo iam diximus) in usu erat apud Flagellatos
a. 1388. In Provincia, circa a. 1399, A lbati v e l A lb i illam in propriis proces
sionibus canebant. Invenitur in pluribus Missalibus saeculi xv. Attamen in Mis-
sali et in Breviario solummodo anno 1727 (festum septem dolorum, feria VI
post Dominicam Passionis) introducta est.
Sequentia ista in plures linguas conversa est6 et a quamplurimis musicis
concentibus fuit vestita.7
F. Baptista Thiers (in op. Traite des superstitions) sequentiam superstitionis
accusavit.

8. De hymno Ave Maris Stella8

Etiam auctor huius pulcherrimi hymni (PL 88, 266), qui recitatur ad Vespe
ras Officii B. M. Virginis, incertus est. Tributus enim fuit Venantio Fortunato

1 C fr E d itio critica C l . B lu m e et H . M . B a n n is t e r , Liturgische Prosen (I, 2), in Analecta


Hymnica, L I V (1914) 312 s.
2 Les poetes franciscains en Italie, au X I I I siecle.
3 N ostris diebu s cl. P. M . Inguanez, O . S. B ., in B ibliotheca N ationali N eapolitana codicem
d etexit exeuntis saec. x ii sequentiam D ies irae continentis. Sequentia igitur ista anterior est
T h o m a a C elan o qu i circa a. 1214 O rdin em M in o ru m ingressus est (II Dies irae in un codice del
secolo X I I , in Rivista Liturgica, 18 [19 3 1] 277-282).
4 S tu d i letterari, p. 12, L iv o rn o , 1874.
5 O . c., V , 59-
6 Inter interpretes italicos sequentiae Stabat M ater dign i sun t qui laudentur: T om m aseo,
V e n tu ri, E vasius L e o n e , Joachim B elli, Ioannes M arch etti, A loysiu s F iacch i (Clasio), M arcu s A n
ton ius Paren ti, Sam uel B iava, P h ilip p u s A rtico , C arolu s B ru n i etc.
7 A u cto res isti nonaginta circiter num erantur, in ter quos dign i sun t qu i laudentur: Ioaquin
de Pres, Palestrina, O rlan do d i L a sso , N an in i, A n erio, A ich in ger, C asciolin i, Pergolese, H aydn,
R ossini, G o u n o d , W agn er, M ercadan te, R hein berger, Perosi, T e b a ld in i, Pium etc. (C fr L e s s M .,
o . c ., pp. 28-35).
8 H enry H . T . , A v e maris S tella, in Cath. Enc., I I , vol. 149; X V , 463.
P l a in e O ., O . S. B .,
in Studien und M itte il, t. 14, pp. 244-255.
CORONA SEPTEM GAUDIORUM

( f 601), S. Bernardo ( f 1153) et Roberto II ( f 1031) qui iuxta Trithemium,


plures sequentias, hymnos et antiphonas composuit.
At sive S. Bernardo sive Roberto II hymnus iste tribui nequit, eo quod inve
nitur in manuscripto quodam saeculi ix in monasterio S. Gall asservato. Pro
babiliter ad Venantium Fortunatum pertinet.
Hymnus iste valde popularis erat in media aetate, et plures alii hymni ab hoc
hymno inspirationem desumpserunt.

9. De Corona Septem Gaudiorum1

B. Virgo, quolibet fere vitae suae momento, sicut dolores acerbissimos passa
est, ita et gaudia ineffabilia habuit. Contraria enim (qualia sunt dolor et gaudium)
in eodem subiecto simul haberi possunt sub diverso tamen respectu. Gaudia
vero, a quibusdam SS. Patribus, data occasione, perpensa, solummodo ante me
dium saeculum xi obiectum cultus fieri coeperunt. Inveniuntur enim (quinque
tamen, non septem) in antiphona quadam liturgica quae conservatur in ma
nuscripto quodam illius temporis (cfr W i l m a r t , 1. c., pp. 330 s.). 2 En textus:
Gaude dei genitrix Virgo immaculata. Gaude quae gaudium ab Angelo susce
pisti. Gaude quae genuisti aeterni luminis claritatem. Gaude Mater. Gaude San
cta Dei Genitrix Virgo. Tu sola mater innupta. T e laudat omnis factura domini
(genitricem lucis). Pro nobis supplica. (Sis pro nobis, quaesumus, perpetua in-
terventrix). Iamvero in verbo Gaude quinquies repetito, primum veluti ger
men videre possumus devotionis erga Mariae gaudia (antea quinque, deinde
vero septem, et etiam, aliquando novem, decem, duodecim, tresdecim, quatuor-
decim, sexdecim, viginti et vigintiquinque). Transitus vero a numero quinque
ad numerum septem facilis fuit et cito factus est. In celebri [hymno saeculi xii:
Gaude Virgo Mater Christi: quae per aurem concepisti: Gabriele nuntio , cum
additione gaudii dierum Epiphaniae et Pentecostes, numerus septem gaudiorum
obtinetur (cfr M o n e F., Lateinische Hymnen des Mittelalters, II, 1854, n. 454,
p. 162). Compositio vero maioris momenti relate ad septem gaudia, quaeque
in pluribus manuscriptis invenitur, est poesis quaedam Philippi de Greve (fi236)
Cancellarii: Virgo templum Trinitatis ( M o n e , 1. c., p. 165). 3
In opere Miracula B. M. V. , quod ad saec. xi ascendere dicitur, fertur cle
ricus quidam, B. Virginis devotus, saepe antiphonam Gaude dei genitrix...
(superius relata) canere consuevisse. Morti proximus et gravibus anxietatibus

1 C a m p a n a E ., o. c., I, 287-300. W il m a r t O . S. B ., Auteurs spirituels et textes devots du


moyen age latin, Paris 1932, pp. 317-360.
4 A V icto rin o Ioanne Picard (a. 1612) oratio haec tributa fu it S. A n selm o C antuariensi. A t,
u t statim dicem us, est S. A n selm o anterior.
* Ioannes H ero lt O . P. ( t 1468), narrat septem gaudia a V irgin e ipsa m onacho cuidam reve
lata fuisse (C fr Promptuarium, n. 648).
CORONA SEPTEM DOLORUM 183

oppressus, B. Virgo ei apparuit et in praemium gaudiorum sibi annuntiatorum,


omnes animi anxietates fugavit et gaudia aeterna ipsi promisit.1
In vita S. Amolfi a Cornobonet ( f 1228) O. S. B. (typis edita a. 1600) sermo
est de devotione eius erga septem gaudia quae B. Virgo in terris habuit. Appa
ruit autem ei B. Virgo, hortatusque est eum ad cultum etiam septem gaudiorum
quae nunc habet in coelis, illaque gaudia numeravit.2 Idem refert Pelbartus (in
suo Pomarium) de S. Thoma Cantuariensi. Etiam in op. Liber gratiae specialis
S. Mectildis quid simile legitur.
In codice quodam Ratisbonensi anni 1351, septem gaudia ita recensentur:
1) Gaudes Conceptu deifico; 2) Gaudes partu sacrato; 3) Gaudes adventu ma
gico; 4) Gaudes resuscitato; 5) Gaudes Iesu levato; 6) Gaudes igne mirifico;.
7) Gaudes ascensu coelico. In aliis codicibus, alia gaudia nominantur.
Obiectum igitur essentiale huius devotionis sunt gaudia B. Virginis. At, prout
patet ex dictis, numerus eorum nec non ipsa gaudia numerata, varia fuerunt.
In initio praevaluit numerus quinque (in memoriam forsan quinque vulnerum
Christi), postea vero praevaluit et hodie etiam praevalet numerus septenarius
(numerus symbolicus, mysticus).
Pii huius exercitii septem gaudiorum devotissimi fuerunt septem Sancti Fun
datores Ordinis Servorum Mariae. Iuxta P. Philippum Sgamaita (in sua Chronica,
cfr Mon. Ord. Serv. B. M. V., X V I, p. 153 ss.) quolibet sabbato, post cantum
antiphonae Salve Regina , Septem SS. Patres septem gaudia B. Virginis reco
lebant. In libro Officiorum Ordinis, huiusmodi praxis instituta dicitur ab illis
anno 1241, eiusque recitatio quolibet sabbato, novitiis Ordinis praescribitur
(cfr Liber Officiorum Ord. Serv. B. M. V., ed. 1629, p. 164).
Devotio septem gaudiorum magnum invenit favorem etiam apud Fratres
Minores. Ioannes X X II (cfr L e r o q u a i s , Les Sacramentaires et les missels manus-
cripts, 2, p. 77), et praesertim Pius X pium hoc exercitium indulgentiis ditarunt.
In variis locis festum etiam gaudiorum celebratum est: antea festum quinque
gaudiorum (Coloniae etc.) et postea (praesertim apud Franciscanos) Festum
Septem gaudiorum.

10. De Corona Septem Dolorum B. M. V.


Est certa precandi formula, Rosario similis, qua septem Ave Maria recitan
tur pro unoquoque ex septem praecipuis B. Virginis doloribus qui pie meditantur.

1 C fr W i l m a r t , 1. c ., pp. 331 s. F actu m hoc, quoad substantiam , narratur etiam in aliis C o l


lection ibus m iraculorum B. M . V irgin is. C fr M i s c i a t e l l i , M iracoli della Gloriosa Vergine M aria,
M ilan o 1929, p. 19. Idem fere refert S. Petrus D am iani (D e variis apparitionibus et miraculis, par. 4,
P L 145, 588 c s.). Iuxta narrationem huius San cti, M on ach us quidam du m qu otidie ante altare
beatae M ariae V irgin is transiret, illam que ex m ore percurrebat antiphonam : G au d e D e i ge n itrix ...,
a udivit vocem ex eo altari, quae diceret: G au d iu m m ihi enunciasti, gaudium tibi e v e n ie t.
2 C f r C o l v e n e r , K alend. mar., 7 m a ii, re la tu m in Summa aurea, I I I , 946.
i8+ VIA M ATRIS DOLOROSAE

Corona haec ad tempus Septem SS. Fundatorum Ordinis Servorum B. M. V.


sat probabiliter ascendit. Attamen, solummodo initio saeculi xvii apud fideles
magna favore gaudere coepisse videtur. Anno 1617, P. Ballottini, O. S. M., Bo
noniae publici iuris faciebat opusculum cui titulis: La pia pratica di recitar la
Corona dei V II Dolori della B. V. M. . Etiam P. Alasia, O. S. M., a. 1625, opu
sculum circa eandem coronam edebat. P. Pedini, in sua Istoria del Convento
dei Servi di Bologna, f. 8r) scribit quod Bononiae, anno 1640, quolibet vespere
diei festi, loco sermonis supra S. Scripturam, qui a Patribus Baccalaureis fieri
solebat, recitari coepit Corona Septem Dolorum. In Registro P. Lucchesini,
O. S. M. Prioris Generalis, p. 390, decretum invenitur diei 24 iunii 1674 in quo
Religiosis Germaniae (quemadmodum factum fuerat cum Religiosis Italiae)
praecipiebatur gestatio Coronae ad dexterum latus ut a populo agnoscatur. In
Capitulo Generali anni 1652, ad uniformitatem in recitatione Coronae obtinen
dam, confirmatum fuit Decretum Capituli Generalis anni 1446 in quo Methodus
praescribebatur Mediolani typis editum (cfr Annales, t. 3, 212 7). Ad praedictam
methodum determinandam, ab ipso Capitulo Generali P. Angelus M. Cornelio
Mediolanensis, et P. Ioseph M. Cignardi, pariter Mediolanensis, deputati fue
runt (1. c., p. 90).
Benedictus X III, per decretum diei 26 septembris 1724, plures indulgentias
concessit Coronam Septem Dolorum recitantibus (1. c., p. 720, 2, G). Alii etiam
Pontifices illam indulgentiis ditarunt.
Sicut pro Corona vivente Rosarii , existit etiam, opera Patrum Servorum
Mariae, Corona vivens pro Virgine Perdolente , ad modum Coronae viventis
Rosarii.

11. De Via Matris Dolorosae


Est devotum exercitium, exercitio Viae C rucis analogum, septem sta
tionibus constans, in quibus septem praecipui dolores B. M. Virginis medita
tioni proponuntur.
Via Matris Dolorosae orta est in Ordine Servorum B. M. V. initio sae
culi xviii, illamque Gregorius X VI, Leo X III et Pius X pretiosissimis indulgentiis
ditarunt. Diffusissima est praesertim, ultimis hisce temporibus, in Statibus Foe
deratis Americae Septentrionalis, opera praesertim P. Iacobi M. Keane O. S. M.
Ecclesiae quae in predictis Statibus Foederatis pium hoc exercitium, qualibet
feria V I (aliquando pluries in eadem die) sunt ultra 250. Ephemeris hebdoma
dalis Novena N otes diffusissima est (circiter 400.000 exemplaria pro quolibet
numero). In Ecclesia B. Virginis Perdolentis, Chicagiae, ubi motus in favore
pii huius exercitii, anno 1937, initium sumpsit, in una eademque die, 38 vicibus,
repeti debuit ad fidelium pietati (circiter 74.000) satisfaciendum.1

1 C f r M a ria n u m , 1 (19 3 9 ) 101 s.


CONVENTUS MARIANI

Art. 2 - D E C O N V E N T IB U S M A R I A N I S 1

Definiri possunt: magni hominum coetus (paroeciales, dioecesani, regiona


les, nationales, internationales), in quibus, praeter supplicationes solemniter
actas, diversa argumenta ad dogma cultumque marianum spectantia, examini
subiiciuntur, ac votis postea exprimuntur ad hoc ut erga Virginem SS. cultus
magis magisque promoveatur. Cunctorum Marianorum Conventuum communis
finis est: Mariae studere, Mariam honorare, Mariam imitare.
Votum marianos Conventus celebrari emissum est in Conventu Nationali
Eucharistico Augustae Taurinorum anno 1895 celebrato, opera Petri Tarino,
Biellensis Ecclesiae Canonici.

1. De Conventibus Nationalibus
Primus Nationalis Conventus Liburni (Livorno) celebratus est diebus 18-21
augusti a. 1895, opera P. Beniamini Scaiano, necnon Ex.mi Leopoldi Franchi,
Liburnensis Episcopi. Leo X III, Summus Pontifex, illum adprobavit. Omnes
Italiae Episcopi adhaeserunt ac mulieres Actionis Catholicae Italicae sumptuum
necessariorum onus sibi vindicarunt. Argumenta pertractata in quinque partes
divisa fuerunt: influxus B. M. Virginis in societatem; victoriae ac beneficia Ma
riae in favorem eiusdem; societatis gratus animus in Mariam; Maria et Italia. 2
Nationalem Liburnensem Conventum, duos post annos, Taurinensis secu
tus est, a die 4 ad 8 septembris. In tribus distinctis sectionibus examini subiectae
fuerunt quaestiones ad cultum et societates marianas pertinentes. Praecipuus
huius Conventus fructus fuit pius motus pro solemni consecratione totius Ita
liae Immaculato Cordi Mariae. 3
Gallia, omnium prima, Italiae exemplum secuta est. In Eucharistico Con
ventu Lapurdii anno 1898 celebrato, propositum est ut mariani quoque con
ventus celebrarentur. Lugduni, a die 5 ad 8 septembris 1900, primus Conventus
marianus Gallicus celebratus est. Argumenta in quatuor sectionibus pertractata,
indolem potius historicam habuerunt. Proposita fuerunt 15 vota Regalitatem
Mariae et diversa pietatis marianae opera spectantia. 4
Lugdunensem Britannicus conventus subsecutus est qui potius series quae
dam conventuum dici potest, ab anno 1904 ad 1920. Prima magna sectio, per
tres dies Iosselini habita est a. 1904, et de Immaculata Conceptione, sub plu
ribus respectibus egit. Secunda, per tres pariter dies, divinam Maternitatem sibi

1 C fr C a m p a n a E ., M aria nel culto cattolica, vol. II, pp. 487-652, ed. 2, T o rin o , 1943.
C fr A t t i del primo Congresso M ariano nazionale tentito in Livorno, L ivo rn o , 1897.
3 C fr II Congresso M ariano d i Torino, 4-8 settem bre 1898, T o r in o , 1899.
* C fr Compte rendu du Congres M arial tenu a Lyon les 5 , 6, y, 8, septembre 1900, L y o n , 1900,
2 voll.
i86 CONVENTUS MARIANI

proposuit, a Britannico Renan in illis diebus insidiose oppugnatam. Tertia in


loco Guicamp, a. 1910, adunata, Associationem Virginis Redemptioni examini
subiecit. Quarta in loco Folgoat a. 1913 locum habuit ac de Maria gratiae Matre
egit. Quinta denique ac ultima in civitate Nannetensi a. 1924 celebrata est, et in
ipsa longe lateque pertractata est quaestio de Assumptione B. M. Virginis.1
Hispania, anno 1918, suum primum marianum Conventum Barcinone cele
bravit a die 18 ad 21 mensis septembris. Argumentum generale fuit vera pietas
erga B. Virginem prout a S. Ludovico M. Grignion de Montfort docetur, eaque
sub respectu dogmatico, ascetico, historico et litterario.2
Subsequenti anno 1919, in urbe Bogota peragebatur nationalis Conventus
Columbianus cum reipublicae auctoritatis interventu. Conventus occasione, so
lemniter coronata est, ut Columbiae Regina, B. M. Virgo de Chinquinquira.
Anno 1921 Bruxellis, duce Card. Mercier, celebratus est Conventus Belgicus.
Tres habuit sectiones: doctrinalem (de universali Mariae Mediatione) historicam
ac culturalem (Mariani apostolatus opera). 3
A die 31 mensis maii ad 6 iunii 1927, Carnuti celebratus est II Marianus
Conventus Gallicae nationis. Examini subiectae fuerunt quaestiones de B. M.
Virginitate necnon de duplici eiusdem Maternitate, divina scilicet et spirituali.
Inter generalia vota illud quoque exstitit ut Gallicus Coetus Nationalis consti
tueretur qui Marianos Conventus nationales promoveret, ad instar coetus pro
Conventibus nationalibus Eucharisticis. 4
Conventus Hispanus-Americanus, Hispali habitus a die 15 ad 20 maii 1929,
sub omnibus respectibus, theologico sci. doctrinali, ascetico, historico, arti-
stico etc. B. Virginem consideravit. 5
Anno 1929, a die 13 ad 16 iulii, in civitate Quebecensi agebatur primus ame-
ricanus conventus. Optimi theologi mediatonis marianae doctrinam illustrarunt.6
Nationalis Conventus Lapurdii diebus 23-27 iulii 1930 celebratus, dogma
incontaminati Virginis conceptus, eiusdemque Sanctuarium sibi proposuit. Tria
tantum vota emissa fuerunt: totius generis humani Mariae consecratio a Summo
Pontifice peragenda; extensio ad universam Ecclesiam festi Mariae omnium
Gratiarum Mediatricis; B. Bernardae Soubirous in S. Coelitum numerum ad-
scriptio.

1 C fr Congres M arial breton, tenu d Folgoat, Q u im p er, 1915 Congres M a r ia l de Nantes, tenu
en 192 4, Paris, 1925.
2 C fr Crdnica del primer Congreso M ariano M ontfortiano, B arcelon a, 1918.
3 Memoires et rapports du Congris M arial tenu d Bruxelles S - 1 1 sept. 19 2 1 , 2 voll. E d . I/A etio n
C atholiqu e , B ruxelles.
4 C fr L e Messager de la tres S . Vierge, 1 9 2 7 , pp. 500-503.
5 C fr Crdnica oficial del Congreso M ariano Hispano-Americano de Sevilla, m ayo de 192 9 .
B a y l e C ., E l Congreso M ariano de Sevilla, in : Razdn y F e, 8 7 (19 2 9 ) 4 6 2 -4 7 7 .
6 C fr L e Messager de la tres S . Vierge, 19 2 9 , pp. 569 -570 .
CONVENTUS MARIANI 187

Anno 1931, quintodecimo exeunte saeculo ab Ephesino concilio, Marianus


Conventus Italicus Romae celebratus est ad hoc ut divinae Maternitatis dogma
illustraretur.
Foederati quoque Septentrionalis Americae Status, a. 1934, a die 13 ad 15
augusti, primum Marianum Conventum celebrarunt a Patribus Ord. Servorum
Mariae, septimo exeunte saeculo ab Ordinis institutione, diligenter promotum.
Praefuit Em.mus Card. Lepicier O. S. M., qui diversa doctrinalia argumenta
relationes B. M. Virginis cum hominibus respicientia determinavit.1
Eodem anno 1934 a die 18 ad 22 iun., Nationalis de Liesse et Laon celebra
batur Conventus et pertractata sunt gaudia Virginis quae est Causa nostrae
Laetitiae ac demonstratum est maxima vitae nostrae gaudia in pietate familiari-
que cum Maria consuetudine ac unione inveniri.
Anno 1928, a die 20 ad 24 iul., alius Marianus Conventus celebratus est Bo
noniae in Gallia (Boulogne-sur-mer), tertio exeunte saeculo a Gallia Virgini
consecrata. Definiri potest: Regalitatis Mariae Conventus. Argumentum hoc
sub omnibus respectibus, positivo, dogmatico ac morali, pertractatum ac eluci-
datum est. 2
Nationalis Conventus Caesaraugustanus (8-12 octobris 1940) diversa per
tractavit argumenta dogmatica, apologetica, ascetica, liturgica et artistica. Ab
eo exorta est Hispanica Societas Mariologica ad studia Mariana promovenda.3
In urbe Bogota, a die 8 ad 15 octobris 1942, Marianus Conventus celebratus
est ad hoc ut augusta Pontificis Maximi Pii X II desideria obsecundarentur qui
in Maria validum indigitavit remedium contra calamitates hodie mundum op
primentes. In eadem civitate, anno 1946, alius Marianus Conventus Nationalis
celebratus est (14-17 iulii). Anno 1946, Nationalis Conventus Marianus cele
bratus fuit in loco vulgo La Salette in Gallia (2-8 sept.), occasione primi cen
tenarii ab apparitione B. M. Virginis. 4
Anno vero 1947, Mariani Conventus Nationales celebrati fuerunt: 1) in Urbe
Ottawa, in Canadensi regione (18-24 iun.); 2) Maestricht, in Hollandia (3-7 sept.);
3) Lujan, in Argentina (8-12 oct.) et 4) Budapestini, in Hungaria (4-7 oct.).

2. De Conventibus Internationalibus
Septem hucusque numerantur, videlicet: Friburgi, Romae, Einsiedeln, Cae
saraugustae, Salisburgi et Treviri.
1. Primus Conventus Marianus Internationalis locum habuit Friburgi in
Helvetia 18-21 augusti anni 1902. a D.no Kleiser praeparatus. Iri eius quattuor

1 C fr L e Messager de la tres S . Vierge, 1934, pp. 234-248.


2 C fr Compte rendu du Congres M arial de Boulogne-Sur-M er, 1938.
3 C fr Cronica oficial del Congreso M ariano Nacional, Zaragoza, 1940.
4 C fr L e Messager de la tres S . Vierge, 1946, p. 331.
i88 CONVENTUS M ARlANI

sectionibus, argumenta pertractata sunt quae dogma, cultum, historiam, socie


tates, artem marianam ac influxum Mariae in societatem respiciunt. Occasione
huius Conventus, magna de re mariana expositio praeparata est, et urbs Fribur-
gensis Mariae, Universorum Reginae, solemniter consecrata est.1
2. Romanus Conventus anno 1904 habitus est a die 30 novem, ad 4 dec.,
occasione Quinquagesimi anniversarii ab Immaculatae Conceptionis dogmatis
solemni definitione. Magnifica praecessit de arte mariana expositio in Aedibus
Lateranensibus praeparata. S. P. Pii X iussu, Conventus indolem practicam in
duit. Inter multa huius Conventus vota, illud eminet quod Bibliothecae Maria
nae creationem respicit. 2
3. Tertius marianus Conventus Einsiedeln diebus 17-21 aug. 1906 celebra
tus est. Inter vota, ab Episcopatu Helvetico proposita et a S. Sede approbata,
illa sunt notatu digna quae musea, bibliothecasque marianas, Virgini Consecra
tionem et piam praxim trium Ave Maria spectant.3
4. Conventus Caesaraugustanus (26-29 sept. 1908) in suis tribus sectionibus
(dogma, marianae societates), modernismum, omnium haeresum summam, prae
oculis habuit.4
5. Salisburgensis Conventus (18-27 'ul- I911) potius quam unicus Conven
tus, series evasit plurium ex omnibus nationibus conventuum eodem tempore
celebratorum. Etenim quod numquam evenerat antea septem sectiones
habitae sunt (Germanica, Gallica, Itala, Hispanica, Hungarica, Polonica, Slo-
vena) in quibus argumenta pertractata ac vota proposita fuerunt peculiaris uti
litatis. 5
6. Marianus Conventus Treviris habitus a die 3 ad 6 aug. 1912, munus sibi
proposuit Mariae regalitatem illustrandi, ostendendo scilicet quomodo Deipara
sit Regina, Misericordiae Regina, Potens Regina, Regina quae, Romanorum
Pontificum opera, regnare coepit. Argumentum hoc, a S. P. Pio X valde laudatum,
in diversis sectionibus (Germanica, Gallica, Belgica, Hispanica, Polonica, Itala)
evolutum fuit ac pluribus votis ad practicam agendi rationem deductum.6
7. PostremUs inter Conventus Marianos internationales est Conventus Con
gregationum Marianarum a Patribus Societatis Iesu moderatarum, Barcinone
a die 29 novembris ad diem 10 decembris celebratus. Scopum sibi proposuit

1 C fr D u 18 au 2 1 aout 1902 d Fribourg en Suisse. Congres M arial. Compte rendu. B lois, 1913,
2 voll.
2 C fr A t t i del Congresso internazionale M ariano di Roma, Rom a, 1905.
3 C fr Compte rendu du Congres M arial tenu d Einsiedeln, L y o n , 1907.
4 C fr Crdnica..., M ad rid , 1009.
5 C fr Bericht uber den fiinften Marianischenwelt-Kongress, Abgehalten zu Salzburg, S alzb urg,
19 11.
6 C fr Sechster internationaler Marianischer Kongress in Trier, von 3 bis 6 august 1 9 1 2 , 3 v o ll.,
T r ie r , 1912.
ORDO SERVORUM M ARIAE 189

definitionem dogmaticam Assumptionis corporeae B. M. Virginis a Summo Pon


tifice sollicitandi, nec non varia problemata Congregationum marianarum vitam
respicientia. Aderant repraesentantes 27 nationum.1

C ap . VI - DE C U L T U M ARIAN O PERPETUO

Ad cultum Marianum perpetuum pertinent variae Associationes et res Ma


rianae, videlicet: I) Ordines et Congregationes B. Virgini dicata. II) Tertii Or
dines. III) Confraternitates. IV) Piae LTniones. V) Scapularia Mariana. V I) San
ctuaria Mariana. VII) Numismata Mariana. V III) Consecratio B. M. Virgini.

Art. 1 - DE O R D IN IB U S E T C O N G R E G A T IO N IB U S
M A R IA N IS

Praecipui sunt: 1. Ordo Servorum Mariae; 2. Ordo Fratrum B. M. Virginis


de Monte Carmelo; 3. Ordo Fratrum B. M. Virginis de Mercede; 4. Missionarii
Societatis Mariae (Montfort) etc.

1. De Ordine Servorum Mariae2


Est Ordo B. M. Virginis per antonomasiam, ob originem eius marianam,
ob legislationem marianam et ob apostolatum marianum.
1) Origo Mariana. Ortus est Florentiae, anno 1233; approbatus die 11 martii
1249, die 23 martii 1256 confirmatus iterumque solemniter confirmatus fuit die
11 februari 1304 a Benedicto XI. Iuxta Legenda de Origine Ordinis Servorum
a Petro de Tuderto,3 sub dictatione fere S. Alexii Falconieri qui fuit unus ex
Septem SS. Fundatoribus, conscriptam, vera Fundatrix Ordinis est Deipara
(cfr Monumenta Ord. Serv. 1, 79), eo quod B. Virgo directe id omne praestitit
quod alii Fundatores praestare solent, videlicet: 1) septem priores fratres (Sep
tem Sancti Fundatores) ad suum servitium, anno 1233, vocavit (1. c., n. 14, p. 70;
n. 18, p. 73; n. 32, p. 86); 2) nomen ipsis mirabiliter dedit (l.c., n. 43, p. 99; n. 83,
p. 86); 3) habitum tradidit, illum in visione monstrando (1. c., n.33, p. 86;
n. 50, pp. 96 ss.); 4) Regulam S. Augustini praescripsit (ibid.); 5) scopum novi
Ordinis determinavit, sanctificationem nempe propriorum membrorum ope
fidelis servitutis erga B. M. Virginem (1. c., n. 7, p. 65; n. 53, p. 98). Quapropter

1 C fr U Osservatore Romano, 18 dic. 1947.


2 G i a n i - G a r b i , Annales Ord. Serv. B . M . V ., L u cae 1719 -17 2 5 , 3 v o ll. in fol. Monumenta
Ord. Serv. B . M . V ., t. 1-20 B ruxellis-R om ae, 1897 ss. R o ssi A ., O . S. M ., / settecento anni dei
S ervi d i M aria, Firen ze, 1933.
3 C fr T a u c c i R ., O . S . M ., in Studi storici sull'Ordine dei Servi d i M aria, I (1933) 195-307.
190 ORDO SERVORUM MARIAE

Ordo Servorum est Ordo Dominae nostrae per antonomasiam (1. c., n. 12,
p. 70; n. 25, p. 80).
Peculiaris vero devotio mariana Ordinis Servorum Mariae a doloribus eius
dem SS. Matris constituitur. Ita enim Petrus de Tuderto, auctor coaevus, asserit
S. Philippum Benitium, interrogatum cuiusnam Ordinis esset, respondisse:
Servi vocamur Virginis gloriosae, cuius viduitatis habitum deportamus (Le
genda B. Philippi, n. 8). Et in Legenda de origine n. 52: Virgo Maria... ha
bitum hunc quem gerimus, quem fratres Ordinis deinceps, ad ipsius Beatae
Virginis Mariae humilitatis ostensionem, et poenae quam passa est in Filii sui ama
rissima Passione, apertam significationem semper ferre iugiter deberent, demon
stravit (Mon. Ord., 1, 98). Idem asserunt alii omnes Ordinis historici, id est,
Auctor operis Historia dellorigine, Albericius, Attavanti, Nicolaus Burgensium,
Nicolaus Manetti, Gasparinus Borro, Cosmus Favilla, Philippus Maria a Bono
nia, Poccianti, Tavanti, Ferrini, Ballottini, Thomas de Verona, Giani etc. (cfr
Mon. Ord., t. 16, 142-149).

2) Legislatio Mariana. Primum caput Constitutionum antiquarum (a. S.


Philippo Benitio c. a. 1280 editarum) titulum habet: De reverentiis Beatae Ma
riae Virginis: quod de Constitutionibus nullius Ordinis vel Congregationis
verificatur. In capite illo varia memorantur obsequia a Fratribus Ordinis Dei
parae exhibenda. Quaelibet Ecclesia Ordinis Dominae nostrae sacra esse debet.
Praescriptio haec in Capitulo Generali Pistoriensi anni 1356 renovata fuit. In
Capitulo Generali Ferrariae celebrato anno 1392, decretum fuit ut in omnibus
diebus sabbati totius anni, quolibet vespere, sermones haberentur de B. Virgine
in omnibus Ecclesiis Ordinis (Annales, 1, 353 B). Decretum hoc confirmatur
fuit in Capitulo Generali anni 1399 (1. c., p. 362 G). Usus iste vigebat adhuc in
omnibus Ordinis Ecclesiis saeculo x v i i .
Aliae plures praescriptiones indolis marianae saeculis subsequentibus factae
fuerunt et Constitutionibus insertae. Ita, e. g., Sacerdos Missam incipere debet
verbis: Ave Maria, gratia plena Dominus tecum ; et clericus respondere debet:
Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Iesu .

3) Apostolatus Marianus. Huic spiritui eminenter mariano fidelis, Ordo Ser


vorum Mariae, saeculorum decursu, omnibus mediis devotionem erga Virginem,
et praesertim erga dolores Eius, verbis, scriptis, associationibus, promovere sategit.
Nostris diebus Ordo Servorum Mariae apostolatum marianum sibi proprium
exercet in Europa (Italia, Austria, Hungaria, Gallia, Belgio, Anglia, Hibernia,
Hispania), in America (Status Foederati Americae Sept., Canada, Mexico, Bra-
silia, Argentina, Bolivia, Uraguai, Cile) et in Africa (Swaziland, Transvaal et
Tongoland) ubi Vicariatum Apostolicum de Swaziland concreditum habet.
Undecim provincias numerat et Conventus circiter 170. Viris adiungendae sunt
variae Congregationes Sororum quae eodem mariano spiritu informantur.
ORDO CARM ELITANUS I9I

2. De Ordine F ra tru m B. M . V. a M onte C a rm e lo 1

Iuxta testimonium scriptorum huius inclyti Ordinis, totus Marianus e s t


Carmeliticus Ordo. Carmelitae enim seipsos tamquam Virgini primogenitos
habent. Utile ergo erit devotionis marianae originem et evolutionem apud Car-
melitas, inde ab Ordinis origine, breviter investigare.
Necessarium, ante omnia, ducimus in hac re legendam ab historia distinguere.
Iuxta legendam (quae saepe traditio carmelitana appellatur) Ordo iste ad
Eliam prophetam ascenderet. In monte enim Carmelo, haud longe a Nazareth,
Elias propheta nubeculam viderat e mare ascendentem, ad aridam terrae faciem
irrigandam, in qua nube scriptores plures Beatae Virginis typum viderunt. Hoc
idem intellexisse dicunt Prophetam, et id discipulis suis (filii prophetarum qui
cum ipso vitam spiritualem ducebant) transmisisse. Cum vero B. Virgo in terris
apparuit, praedictos eremitas, Eliae discipulos, invisit, Eidemque, eremitae illi,
adhuc in terris degenti, oratorium edificarunt. Saeculo tandem x i i i , eremitae illi
in Europam transmigrarunt.
Haec omnia iuxta legendam. Iuxta historiam vero, res aliter se habere vide
tur. Nullum enim documentum habetur, usque ad medium saeculum x i i , circa
praesentiam eremitarum in Monte Carmelo, prout ex diversis descriptionibus
Terrae Sanctae, saeculo x i i anterioribus, apparet. Primum documentum ad a.
circiter 1.185 ascendit, ubi sermo est de eremita Bertoldo qui, ex Occidente pro
veniens, in monte Carmelo sedem posuit una cum decem aliis fidelibus, ibique
Oratorium S. Eliae dicatum aedificavit (PG 123. Acta S S ., t. 2 maii, pp. i - v i i i ).
Tempore vero S. Brocardi, qui fuit S. Bertoldi successor, S. Albertus Vercellensis,
Patriarca Hierosolymitanus, circa a. 1210, praedictis eremitis Regulam tradidit,
in qua tamen numquam de B. Virgine mentio fit. Quandonam ergo et quomodo
quaeri posset traditio mariana in Ordine Carmelitano orta est ? Scimus
primitivum titulum Carmelitarum fuisse: Fratres Eremitae de Monte Carmeli.
Solummodo post erectionem Oratorii B. Virgini in monte illo dicati (a. 1220),
eremitae illi appellari coeperunt: Eremitae Sanctae Mariae de Monte Carmeli. 2

1 C f r B e n e d ic t u s a C r u c e (Z im m e rm a n n ) O C D , Monumenta historica Carmelitana , L ir in a e ,


190 7. B e is s e l, Geschichte... t. i , p p . 2 6 6 s . C a t h . E n c . t. 13 , p . 5 1 1 . D a n i e l a V i r g i n e
M a r i a , Speculum Carmelitarum, A n v e r s a e , 1680. G a b r i e l a S . M a r i a M a g d a l e n a , O . C . D .,
M ater Carmeli. L a vie mariale carmelitaine, R o m e 193 1 (E x tr. e x Analecta Ord. Carm. D isc., a n . 5,
n . 4 , a p r .- iu n . 1 9 3 1 ). E lis i: D e l a N a t i v i t e O . C . D ., L a litterature viariale du Carmel a u xv
e t a u x v ie sie c le in L e Carmel, fe b r. 1938. L a u n o y , Opera, t. 2, p p . 379SS. M a r ie - I o s e p h d u
S a c r - C c e u r , Premieres reponses d M . Vabbe Saltet, in Studes historiques et critiques sur VOrdre de
N .-D . du M ont Carmel, 1 9 1 1, p p . 1 ss. Q u e lq u e s p r e c is io n s su r la m e th o d e c ritiq u e d e S . S a lte t,
ib id ., p . 95. R a y n a u d T h . , Scapulare marianum, in Summa aurea, t. 5, c o li. 3 9 7 ss. S a l t e t L . ,
L e pretendu Pierre Swaningtow, in B u ll. de litter. eccles., T o u lo u s e , 1 9 1 1 , p p . 24, 8 5, 120.
2 Inven itur enim titulu s iste, prim a vice, in C on stitu tione G re go rii I X (12 2 7 ). C fr M o n s i-
gn an o, B u ll. Carm el., R om ae 1 7 1 5 , p. 4 . A ttam en , usque ad pontificatum Inn ocentii IV (1 2 4 7 )
192 ORDO CARM ELITANUS

Huiusmodi marianum additamentum (Eremitae Sanctae Mariae) ab erec


tione Oratorii praedicti causatum, veluti primum germen fuisse videtur illius
ferventis devotionis marianae quae, saeculorum decursu, in Carmelitana familia
iugiter crevit. Post transmigrationem in Europam (anno 1238), titulus Eremitae
Sanctae Mariae de Monte Carmeli conversus est in Fratres Ordinis Beatissimae
Virginis de Monte Carmeli, et postea (a. 1477) in Fratres Ordinis Beatissimae Dei
genitricis semperque Virginis Mariae de Monte Carmeli. Ultimus iste titulus a Ca
pitulo Generali anni 1680 omnibus de iure praescriptus est (cfr B. Z immermann ,
art. Carmelite, in The Catholic Encyclopedia, vol. 3, coi. 356). Anno 1247, S. Si
mon Stock, Generalis Ordinis, approbationem definitivam Regulae S. Alberti
ab Innocentio IV obtinuit.
Documentum quoddam saeculi x i i i cui titulus De institutione primorum
monachorum, Ioanni X L IV , Ep. Hierosolymitano, tributum (cfr Analecta
Ord. Carmel., t. 2, p. 547) varia germina posuit vitae marianae in Ordine Car-
melitano. In ipso enim elementa illa legendaria inveniuntur quae superius recen
suimus. Elementa ista, in subsequentibus saeculis a pluribus scriptoribus Car-
melitanis ulterius elaborata, marianum spiritum in Ordine Carmelitano magis
magisque foverunt.
Circa medium saeculum xiv, quidam Patres Anglici Ordinis Praedicatorum,
marianum characterem Ordinis nec non titulum Fratres B. Virginis Mariae
quo Carmelitae gloriabantur, fortiter contestare coeperunt (cfr Monumenta Histo
rica Carmelitana, Lirinae 1907, p. 215). Eisdem responderunt, per suum De-
fensorium , anno 1370 Ioannes ab Hildesheim O. C., Ioannes Horneby, Bernar
dus OJerius Generalis Ordinis, et Ioannes Gandavensis, Dux loci Lancaster.
Saeculo xv, vita mariana Ordinis Carmelitani plenam suam evolutionem
attingebat, opera praesertim Scapularis Carmelitani et privilegii Sabbatini
eidem adnexi. Peculiari mentione digni sunt Arnoldus Bostius et Ioannes Onde-
water, Paleonydorus appellatus. Bostius, in op. De Patronatu Mariae demon
strat quid sit B. Virgo pro Ordine Carmelitano et quid esse debet Ordo Carme-
litanus pro B. Virgine. B. Virgo, pro Ordine Carmelitano est fere totum, cum
sit Fundatrix eiusdem. Ordo vero Carmelitanus totus esse debet pro B. Virgine,
Deiparae se consecrando nec non vitam intimae unionis cum illa ducendo. In
his exponendis, S. Ludovicum Grignion de Montfort praevenit. Apud Ioannem
vero Ondewater (Paleonydorus), in opere Fasciculus Tripartitus, synthesis in
venitur omnium elementorum marianorum quae in praecedentibus scriptoribus
habebantur. Iuxta ipsum Carmelitanus Ordo est Ordo Marianus per anto
nomasiam. Invenimus igitur hic ultimum veluti gressum ad affirmandum Car
melitarum Ordinem esse totum Marianum .

sim ul cum titu lo isto, in usu fu it etiam titulu s p rim itivus, videlicet: Eremitae M ontis Carmeli (o. c.,
P- 5; 14)-
ORDO B. M . VIRGINIS DE MERCEDE 193

Saeculo xvi, anno 1562, Ordo Carmelitanus reformatus fuit a S. Teresia a


Iesu et a S. Ioanne a Cruce, non sine Deiparae interventu. Vita mariana egregie
descripta invenitur in opera Institutionum Mysticarum libri quatuor (Antuerpiae,
16 7 1, 1. 4, tract. 3) a Ven. P. Michaele a S. Augustino composito, et a quo depen
dere videtur (sicut et a Bostio) S. Ludovicus M. Grignion a Montfort in suo
Traite de la vraie devotion d la S. Vierge.
Magnus fuit, saeculorum decursu, Carmelitarum influxus in evolutione sive
doctrinae sive cultus illius quae Mater et Decor Carmeli iure meritoque ap
pellatur.

3. De Ordine Fratrum B. M. Virginis de Mercede1

Fundatus fuit Barcinone die 10 augusti 1218 a S. Petro Nolasco (1189-1218)


et a Iacobo I Rege Aragoniae (1208-1276) sub titulo: Ordo B. M. Virginis de
Mercede, Redemptionis Captivorum . Approbatus fuit ab Honorio III. Scopus
eius fuit captivos liberare a potestate Saracenorum. Et de facto circiter 70.000
captivi huius Ordinis opera, a servitute liberati fuerunt. Post Americae adin
ventionem, plures ex Mercedariis Christophorum Columbum secuti sunt. Hodie
Ordo iste circiter 1500 religiosos habet in 8 provincias divisos.
Relate vero ad originem marianam huius Ordinis haec scribit Prosper Lam-
bertini, postea Benedictus X IV in libro de Festis Domini et B. M. Virginis (1. 2,
c. 9): Apparuit B. Virgo Maria Petro Nolasco et Raymundo de Pennafort et
Iacobo Aragoniae regi, quos monuit Filio suo sibique gratum fore si in sui hono
rem Ordo religiosorum hominum institueretur cuius liberandorum e Turearum
servitute Christianorum partes essent praecipuae . Hisce autem verbis, sequen
tes animadversiones addunt Bollandistae: Firmissima vero huius historiae fun
damenta non aliunde petenda asserit vir doctus quam ex Actis, quae authentica
dicit, S. Petri Nolasco et epistula ad eundem Petrum a S. Raymundo de Penna
fort scripta, in qua Virginis apparitio exponitur. Noverat quidem Lambertinius
dubitatum esse num genuina esset epistula; sed postquam iudiciali examine anno
1721 expensa fuerat et ab episcopo Barcinonensi sincera iudicata, nullum iam
restare dubitandi locum pronuntiavit. Sit penes clarissimum virum haec beni
gna censura .2

1 C fr B. D e V a r g a s , Chronica sancti et militaris Ordinis B . M ariae de Mercede redempt. captiv.,


v o ll. 2, Panorm i, 1 6 1 6 -2 2 . E v e n M ., Une page de Vhist. de la charite dans l'glise cath., Paris,
1916 . H e im b u c h e r M ., D ie Orden u. Kongregat. der K a th . Kirche, 3 ed., Paderborn 1933,
pp. 5 7 1 ss. Analecta Bollandiana, t. 40, p. 444.
2 C fr Martyrologium Romanum, ad form am editionis typicae, scholiis historicis instructum ,
B ruxellis 1940, p. 414.
A d d i potest, in p articulari, quod usque ad a. 1530, docum enta pontificia de hac trip lici appa
ritione B. V irgin is silent om nino. P rim u m docum entum litterarium qu i apparitionem narrat, est
Speculum Fratrum a G av er (1445) com positum (C fr Analecta Bollandiana, X L , 444 s.).

13
i 94 MOXTFORTANI

4. De Missionariis Societatis Mariae (Montfort)1


Societas ista fundata fuit a S. Ludovico Maria Grignion de Montfort (1673-
1716) anno 1705. Illam tamen excogitavit inde ab anno 1700. In Epistola enim
ad Leschassier directa (die 6 nov. 1700) S. de Montfort scribebat: Ecclesiae
necessitatibus prae oculis habitis, facere non possum quin, continuis gemitibus,
parvam et pauperculam Societatem bonorum Sacerdotum petam, qui sub vexillo
et protectione SS. Virginis militent. Huiusmodi Societatem B. Virgini Imma
culatae dicare cupiebat. 2
Societatis scopus est: apostolicum munus inter fideles et infideles obire, re
gnum Iesu per Mariam in ipsis stabiliendo, praesertim ope devotionis quae Ser
vitus Mariana (mancipia) appellatur. Ad Iesum per Mariam .
Societas ista decretum laudis obtinuit die 20 maii 1825.
Instituit etiam S. de Montfort Congregationem Filiarum a Sapientia, quae
hodie circiter 5.000 religiosas habet in 359 domibus dispersas. Congregatio vero
virorum 1273 religiosos habet et 8 Provincias.

5. De aliis Congregationibus Marianis


Praeter familias istas, permultae aliae marianae familiae, sive virorum sive
mulierum habentur quae a B. Virgine nomen trahunt et illius cultum inter fide
les peculiari modo promovere satagunt.

Congregationes virorum sunt:


1. Ordo Teutonicus Sanctae Mariae in lerusalem (fund. 1190; reform. et adpr.
1929; religiosi: m ) .
2. Ordo Clericorum Regularium a Matre Dei (O. M. D.; fund. 1 sept. 1574
a S. Ioanne Leonardi; adpr. 13 oct. 1595; elevatus ad Ord. regul. 14 aug. 1619;
religiosi: 84).
3. Ordo Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum piarum
(S. P.; fundatus a. 1617 a S. Iosepho Calasanctio; elevatus ad Ord. reg. 18 nov.
1621; religiosi: 1826).
4. Congregatio Oratorii Iesu et Mariae Immaculatae (fund. 11 nov. 1611;
adpr. 10 maii 1613; denuo constitutus 22 martii 1864).
5. Congregatio Sacrorum Cordium Iesu et Mariae (C . SS. C.; fund. 1800;
adpr. 17 nov. 1817).
6. Congregatio Oblatorum B. M. V. Immaculatae (O. M. /., fund. 25 ian.
1816 a Ven. de Mazenod; adpr. 21 mar. 1826; religiosi: 5400).

1 C fr B u o n d o n n o P ., S . M . M ., S . Luigi-M ariaG rignion deM ontfort. Redona di B ergam o, 1947.


8 B esn a rd , Abrege de Ia vie et des verius de la Sncur M arie-Louise de listis. P oitiers-F aucon ,
1768, p. 17.
CONGREGATIONES MARIANAE 195

7. Congregatio Oblatorum Beatae Mariae Virginis (O. M. V., fund. 1815;


adpr. 1 sept. 1826; religiosi: 160).
8. Societas Mariae (Maristae; S. M ., fund. 1822; adpr. 29 apr. 1836; rei. 1601).
9. Societas Mariae (Marianistae\ S. M., fund. 2 oct. 1817 a Ven. Gulielmo
Chaminade; decr. laud. 12 apr. 1839).
10. Congregatio Filiorum Mariae Immaculatae (fund. a Ven. Pavoni 1821-
1847; decr. laud. 31 mar. 1843; adpr. 24 sept. 1892; religiosi: 222).
11. Congregatio Missionariorum a SS. Cordibus Iesus et Mariae (C. SS. CC.,
fund. 1833; decr. laud. 22 iun. 1838; adpr. 7 aug. 1846).
12. Congregatio Iesu et Mariae (Eudistarum, C. I. M. Eud.\ fund. a S. Ioanne
Eudes 25 mar. 1643; decr. laud. 25 iul. 1851).
13. Pia Societas Presbyterorum ab Assumptione (vel Augustiniani ab Assum
ptione, A . A.; fund. 1845; decr. laud. 1 maii 1857; religiosi: 2200).
14. Congregatio Filiorum B. M. V. Immaculatae (F. M. /., fund. 1828; decr.
laud. 22 iul. 1857; religiosi: 166).
15. Congregatio Missionariorum filiorum Immaculati Cordis B. M. V. (C. M.
F., Cordis Mariae Filius, fund. 16 iul. 1849 a B. Antonio M. Claret; decr. laud.
21 nov. 1860; religiosi: 2400).
16. Pia Presbyterorum Societas ab Immaculata Virginis Mariae Conceptione
(fund. 8 dec. 1848; decr. laud. 22 iul. 1876; religiosi: 75).
17. Congregatio Canonicorum Regularium Immaculatae Conceptionis (C.R.
L C., fund. 1866; decr. laud. 8 apr. 1876).
18. Missionari B. M. V. a 'La Salette (M. S., fund. 1852; decr. 27maii
1879; rei. 850).
19. Congregatio Presbyterorum a S. Maria de Tinschenbray (fund. 1851; decr.
laud. 10 iun. 1898; adpr. 25 mar. 1931).
20. Congregatio Immaculati Cordis Mariae (Missionarii de Schetit; fund. 1862;
decr. laud. 20 iul. 1900; rei. 1391).
21. Fratres Tertii Ordinis S. Francisci Capulatorum a B. Maria Virgine Per-
dolente (fund. 12 apr. 1889; adpr. 19 sept. 1902).
22. Congregatio Filiorum S. Mariae Immaculatae (F. S. M. /.; fund. ian.
1866; decr. laud. 21 maii 1904; adpr. 17 iun. 1910;religiosi: 84).
23. Institutum Missionum a Consolata (/. M. C., fund. 1901; decr. laud. 28
dic. 1909; adpr. 7 sept. 1923; religiosi: 508).
24. Congregatio Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae
Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae (M . I. C., fund. 1673; ref- adpr. 28
nov. 1910; religiosi: 322).
25. Congregatio Missionariorum SS. Cordium Iesu et Mariae (Mallorca\ fund.
17 aug. 1890; adpr. 6 maii 1932; religiosi: 103).
26. Institutum Fratrum B. M. V. a Misericordia (F. D. M.; fund. 25 ian.
1839; adpr. 18 dec. 1857; religiosi: 400).
196 TERTII ORDINES

27. Institutum Parvulorum Fratrum Mariae (vel Institutum Fratrum Mat


starum scholarum-. F. M.; fund. 2 ian. 1817; epist. laud. 9 dec. 1859; adpr. 9 ia
1863; religiosi: 7500).
28. Fratres Hospitalarii Filii Immaculatae Conceptionis (Conceptionistae, fun
8 sept. 1857 a P. Monti; decr. laud. 4 oct. 1862; adpr. 10 maii 1865). Anno 193
Pius X I facultatem concedebat addendi in Litaniis Lauretanis invocationer
Mater Congregationis nostrae .
29. Fratres Piae Congregationis a Praesentatione (fund. 1802; adpr. 15 iui
1889; religiosi: 1915).
30. Fratres D. N. Lurdensis (fund. 1830; adpr. 1892; religiosi: 783).

Congregationes Mulierum (luris Pontificii) sunt circiter 300, variis modis


B. Virgine nomen trahentes.
At hic meminisse iuvabit omnes omnino religiosas familias, sive virorur
sive mulierum, B. Virginem veluti Patronam, Reginam ac Matrem honorare t
devotionem erga eandem magno animi ardore promovere.1
Inter omnes autem religiosas familias, relate ad hoc notatu dignae sunt, fa
milia Cisterciensis, Franciscana,2 Dominicana, 3 Societas Iesu ,1 Pia Societa
Salesiana5 etc.

Art. 2 - DE T E R T IIS O R D IN IB U S M A R IA N IS

Praecipui Tertii Ordines stricte Mariani sunt tres: Tertius Ordo Servorun
Mariae, Tertius Ordo Carmelitanus et Tertius Ordo B. M. V. de Mercede.

I. Tertius Ordo Servorum B. M. Virginis. 7 Eius origo ad Septem SS. Fun


tores ascendit, qui Ordinis habitum pluribus in saeculo viventibus dederunt

1 C fr M a r r a c c i , Fundatores M ariam , in Summa aurea, X I , 357. F e r r e o l L o c r iu s , M ariat


augustae... Ordines, 1. c., 999.
2 A Sede A postolica facultatem habet addendi L itan iis Lauretan is invocationem : Regina
O rdin is M in oru m , ora pro nobis .
3 C fr C o r d o v a n i M ., O . P ., L a Vergine e VO rdine Domenicano, in II settimo Centenario di
S . Domenico, pp. 338-348. D A c h i l l e A . , O . P ., La Vergine e S . Domenico di Gusman, in
S tella M atutina, aug.-sep t. 1919. M o r t ie r D . A ., O . P ., L a Sainte Vierge et l Ordre des
Precheurs, in vol. S a in t Dominique Fondateur de VOrdre des Freres Precheurs, D e s c i t e , 1896.
T a u r i s a n o I., L a devozione alia Vergine n ell Ordine Domenicano, in Sicut Rosa, a. 1920, p. 69.
4 C fr D r i v e A ., S. J., M arie et la Compagnie de Iesus, T ou rn ai-P a ris 1904, ed. 2.
5 C fr A n z i n i A . M ., M aria Ss.ma Ausiliutrice nella vita del Ven. Giov. Bosco, T o rin o , 1905,
in 16 , 140 pp. A liq u id dicem us u b i de C onfraternitate B. M . V irgin is sub titu lo A u x iliu m
Christianorum serm o erit.
6 C fr A Vombre des grands Ordres. Histoire, spiritualite, constitutions des huit
Jea n de L o n g n y ,
principaux Tiers-Ordres, Paris 1936.
7 O . c., pp. 183-210. V ic e n tin i A ., O . S. M ., Per la storia d i un T erz Ordine, T re v ig lio , 1916.
TERTII ORDINES 197
Regula tamen Tertiariorum a Martino V, per Bullam 16 martii 1424 approbata
fuit. Rursus Regula haec confirmata fuit ab Innocentio V III, per Bullam Mare
Magnum diei 27 maii 1487.1 Leo X III, per rescriptum S. Congregationis Indul
gentiarum diei 16 decembris 1882 et 15 decembris 1883, parvas quasdam modi
ficationes eidem Regulae attulit. Tandem Pius X I, per rescriptum S. C. de Reli
giosis diei 12 februarii 1925, textum hodie vigentem adprobavit et confirmavit'
temporibus nostris accommodatum.2
Plures sunt Tertiarii qui sanctitatis laude floruerunt.3

2. Tertius Ordo Carmelitanus.4 Existentia Societatis cuiusdam S. Mariae


de Carmelo circa finem saeculi xm apparet ex Collectione quadam Bibliothecae
Magliabecchianae Florentiae inter annum 1280 et 1298 conscripto.5 Praescripta
quaedam ibi contenta, in Regula etiam Tertii Ordinis inveniuntur. Attamen,
Tertii Ordinis Carmelitici organizatio a B. Ioanne Soreth, X X V Priore Generali,
peracta est, ad instar aliorum Ordinum mendicantium, Regulam proponendo.6
Ipse enim, secundum et tertium Ordinem Carmelitanum publice creavit. N i
colaus V, per Bullam Cum nulla diei 7 octobris 1452, eadem privilegia, Ordini
bus Praedicatorum et Eremitarum S. Augustini iam concessa, Tertiariis Carme-
litis benigne indulsit. Idem statuit Sixtus V, per Bullam diei 28 nov. 1576.7
Etiam Carmelitani Discalceati, anno 1708, Tertium Ordinem, iuxta eorum
spiritum instituerunt. 8
Plures sanctitatis fructus, saeculorum decursu, Tertius Ordo Carmelitanus
protulit.

3. Tertius Ordo B. M. V. de Mereede. Primum Consortium Tertii Ordinis


B. M. Virginis de Mercede institutum fuit saeculo xm a Beata Maria de Cer-
vellione. Post tria saecula, Beata Anna Maria a Iesu ( f 17 aprilis 1624) Tertium
Ordinem fratrum Discalceatorum seu Recollectorum instituebat.

1 C fr Monumenta Ord. Serv. B . M . V ., t. 7, pp. 121-130 ; t. 8, pp. 21-88.


2 C fr M anuale del Terz'O rdine dei Servi di M aria, R om a 1947.
3 C fr R o s c h i n i G ., O . S. M ., N el giardino di M aria. Un fiore al giorno. Rom a 1945. Ibi 61
T e rtia rii q u i cum fama sanctitatis decesserunt m em orantur.
1 C fr D e L o n g n y , o. c ., p p . 2 1 3 -2 5 7 .
5 C fr G i u l i o P i c c i n i , archivista. Libro degli ordinavienti de la Compagnia di Santa M aria del
Carmine. B ologn a, R om agn oli, 1867.
6 C fr Analecta Ord. Carm., oct. 1915 , p. 263.
7 L . c., p. 263. Im p on it sicut et R egu lae alioru m O rdin um recitationem O fficii aut
H orarum B. M . V ., nec non quorum dam Pater et A ve.
8 C fr L a Regie, le Ceremonial et le Directoire des Saeurs du T .-O . de N .-D , du M ont-Carm el
et de S . Therese, B ruxelles, 1733.
198 CONFRATERNITATE S M ARIANAE

Art. 3 - DE C O N F R A T E R N IT A T I B U S M A R I A N I S 1

Confraternitas est sodalitium nedum ad exercitium alicuius operis pietatis


et caritatis erectum (prout est quaelibet Pia Unio) sed in incrementum quoque
publici cultus (C. I. C., can. 707, 2), Dei, B. Virginis vel Sanctorum. Soda
litium vero quod iure pollet alias eiusdem speciei associationes seu Confraterni-
tates sibi aggregandi (can. 720) Archiconfraternitas appellatur.
Confraternitates, in Oriente, inde a saec. iv existere coeperunt. Saeculo vi,
Leontius Abbas ad Confraternitatem Hierosolymitanam (spondaei) S. Mariae
Novellensis pertinebat a S. Elia Patriarca a. 494 fundatam.2
Prima Confraternitas Mariana nobis nota, in Occidente, est illa quae inve
niebatur Naupacte, in Graecia. B. Virgo honorabatur piis quibusdam exercitiis
ante imaginem eius peractis, quae imago de domo in domum deferebatur. 3 Initio
saeculi xm , Parisiis Confraternitas quaedam Dominae nostrae habebatur, cui
inscribebantur, per plura saecula, nobiliores regni Gallici, id est Blanca de Ca-
stillia, S. Ludovicus, Philippus Audax, Ioannes sine metu, Gerson etc. * Etiam
in civitate Tongrensi, a. 1215, Confraternitas quaedam B. M. Virginis invenie
batur.5 S. Petrus de Verona O. P., circa annum 1244, Florentiae, in Ecclesia
S. Mariae Novellae, Societatem laudum instituebat in honorem B. Virginis. Atta
men, Florentiae, saeculo x i i i , anno 1290, quinque saltem Confraternitates Ma
rianae florebant. Uni ex istis pertinebant Septem Sancti Fundatores Ordinis
Servorum Mariae antequam Ordini proprio originem darent. 6
B. Umbertus de Romanis Mag. Gener. O. P., scribebat: In aliquibus natio
nibus, et maxime in Italia, fiunt interdum aliquae congregationes sive confra-
triae in honorem B. Virginis vel alicuius Sancti ex quibus sequitur multiplex
fructus. Conveniunt ad aliquam Ecclesiam, cantatur ibi missa, fit sermo et in
structio ad fratres, fiunt correptiones, item aliquot orationes etc. (Sermones,
II pars, serm. 90). Saeculis subsequentibus Confraternitates marianae magis
magisque multiplicatae sunt.7

1 C fr B e is s e l S t ., S . J., Geschichte..., I, 366 s. D urand H ., art. Confrerie, in D ict. de Droit


canomque, fasc. X I X , coi. 128-176. L e c l e r c q H ., in D ict. arch. chret. et lit., I I I , 2553-2560.
2 C fr I o a n n e s M o s c h u s , Pratum spirituale, c. 6 1, P G 87, 2913. P e t r i d e s S ., in Echos
d'O rient 7 (1904) 343.
3 C fr D u r a n d , 1. c., coi. 140.
4 C fr M ig n e , D ict. des Confreries, coli. 513-516.
5 D u r a n d , 1. c ., coi. 140.
6 C fr M o nti G .- M ., L e confraternite medievali delValta e media Italia, V enezia 1927, vol. 1,
pp. 155 ss.
7 Saeculo x v associationes in ven ieban tu r in honorem B. V irgin is Im m aculatae Parisiis (in
Ecclesia S . G ervasii) nec n on in locis vu lgo R ouen , C aen , A b b ev ille et D iep p e (C fr M a l e , L art
religieux d la fin du moyen-dge, pp. 171-18 3 ; L e M ois, 21 [1909] 663). Inven ieban tur etiam asso
ciationes B. V irg in i in coelum assum ptae dicatae (C fr M a l e , o . c ., p . 184).
CONFRATERNITATES MARIANAE m
Praecipuae Confraternitates Marianae quae etiam hodie florent sunt: Con-
fratemitas Rosarii, B. M.J V. a Monte Carmelo, Septem dolorum B. M. V., B. M.
Gratiarum, Immaculati Cordis B. M. V., Mariae Consolatricis, Mariae Reginae
cordium, Dominae N. a S. Corde, Dominae N. a SS. Sacramento, D. N. a bona
morte, Matris divinae Providentiae, Trium Ave Maria.

i. De Confraternitate SS. Rosarii1


Nullum sufficiens habetur argumentum ad probandam existentiam Confra-
ternitatum SS. Rosarii ante ultimam partem saeculi xv. Aderant certe Associa
tiones quaedam Dominicianae, at non constat eas cum SS. Rosario fuisse co-
niunctas. Ante annum 1475, B. Alanus a Rupe, Confraternitates SS. Rosarii
instituebat; anno vero 1474, P. Iacobus Sprenger, eamdem Confraternitatem
Coloniae erigebat. Confraternitates istae, Patrum Praedicatorum opera et zelo,
statim ubique terrarum multiplicatae sunt. Membris eius Rosarii recitatio prae
scribitur. Quamplurimae vero indulgentiae a Confratribus lucrari possunt.
Confraternitas haec hodie erecta invenitur in omnibus fere paroeciis Orbis
catholici.
2. De Confraternitate B. M. V. de Monte Carmelo2
Huius Confraternitatis organizatio ad saeculum xvi ascendit. Eius autem
per universum orbem diffusio sat celeris fuit. Initio enim saeculi xvn plusquam
mille Carmelitarum coenobia existebant in quibus Confraternitates florebant.3
Saeculis vero xvn et xvili, nullus fere extabat Princeps Christianus, aut Summus
Pontifex aut Ecclesiae Praelatus qui confraternitati non esset adscriptus.4

3. De Confraternitate Septem Dolorum B. M. V.


Originem traxit a Tertio Ordine vel a Societate habitus , prout appellabatur
usque ad a. 1645.5 Antea tamen, circa finem saeculi xv et exordia saeculi xvi
(1491-1525), opera imprimis Ioannis de Coudenberg, Ecclesiae S. Salvatoris
in Civitate Brugensi parochi, Confraternitates quamplurimae Septem dolorum
B. M. Virginis institutae sunt, quarum quaedam, postea, Ordini Servorum Ma
riae aggregatae fuerunt.6

1 C fr T hu rston H ., in C ath. Encycl., vol. X I I , coli. 188 ss.


2 C fr Z im m e r m a n n B ., in C ath. Encycl., vol. I I I , coi. 369.
3 C fr E l is e de ia O . C . D ., in Ephem . Le Carmel, iu l.-au g. 1938, p. 328.
N a t i v i t ,

1 Ibid.
5 C fr M on. Ord. Serv., t. 16, p. 149.
6 C fr S o u l i e r P ., L a Confrerie de Notre-D um e des S ep t Douleurs dans les Flandres, in L e
Messager de la Tres Sainte Vierge, a. 19 10 -11. La Vierge aux Sept glaives, in A nal. B oli., X I I , 333-
352. - M a l e M . , L 'a rt... d la fin du moyen dge, p. 119 , nota 4. A nal. B oli. X X V I I I , 488.
B e r t i C ., O . S . M . , D e cultu Septem dolorum S . M ariae, in Marianum, 2 (1940) 81-86.
200 CONFRATERNITATES MARIANAE

Plures Pontifices, Reges, Cardinales et Principes huic Confraternitati nomen


dederunt.

4. De Confraternitate Immaculati Cordis B. M. V .1


Prima Confraternitas Cordi Mariae dicata canonice erecta fuisse videtur
Neapoli a. 1640 a P. Vincentio Guinigi, e Clericis Regularibus a Matre Dei. 2
Anno 1648, S. Ioannes Eudes Confraternitates instituit Mariae Cordi dica
tas. Die 16 augusti 1666, Alexander VII Confraternitatem approbabat SS. Cor-
dium Iesu et Mariae in oppido Morlaix erectam. Idem Sanctus Ioannes Eudes,
annis 1674 et 1675, sex Bullas a Clemente X obtinebat in favorem huiusmodi
Confraternitatum. Benedictus X IV vero, per Bullam diei 7 martii 1753, Confra
ternitatem approbavit in Ecclesia S. Salvatoris in Unda erectam. Anno 1806,
Archiconfraternitas S. Cordis Mariae in Ecclesia Paroeciali S. Eustachii de Urbe
erigebatur, et anno 1808 approbabatur.
At prae ceteris celebris evasit Archiconfraternitas sancti et Immaculati Cor
dis B. M. V. pro conversione peccatorum, in Ecclesia D. N. a Victoriis Parisiis,
anno 1836 a P. Degenettes fundata. Huic Confraternitati adscripti hodie 50.000.000
excedunt.

5. De Confraternitate B. M. Virginis Consolatricis3


Devotio erga B. Virginem afflictorum Consolatricem perantiqua est. Floruit
tamen, modo vere singulari, in Italia (Augustae Taurinorum, Bononiae, Romae,
Termini et Agrigenti in Sicilia, Regii in Calabria etc.) in Gallia, in Belgio, in
Hispania, in Germania (Kevelaer), in Austria et praesertim in civitate Lussem-
burgensi ubi sicut Augustae Taurinorum celebre invenitur Sanctuarium
B. M. Virginis Consolatricis. In hac ultima civitate, anno 1655, erecta fuit a P.
Iacobo Broquart S. I., auctoritate Innocentii X II, Confraternitas Dominae no
strae a Consolatione. Post vitam vere floridam, destructa fuit tempore eversionis
Gallicae. Rursus tamen excitata fuit anno 1877 a loseph Gloden, Parocho loci
Carey, in Dioecesi Clevelandensi (in statu Ohio), cum approbatione ab Episcopo
Dioecesano concessa die 28 novembris eiusdem anni. Die vero 28 aprilis sequentis
anni 1878, Leo X III illam indulgentiis ditavit.4
Alia Confraternitas in honorem B. Virginis a Consolatione est Societas Cin
cturae B. Mariae, Consolationis Matris, S. Augustini, S. Monicae et S. Nicolai a
Tolentino.

1 C fr P u jo lr a s H ., C . M . F ., Sodalitates Cordi B . Virginis M ariae dicatae, in Commentarium


pro Religiosis et Missionariis, 2 4 ( 1 9 4 3 ) 75-79.
2 C fr A g u i l a r , Harmonias del Corazon de la Virgen M adre, pp. 426 s.

3 C f r C a m p a n a E ., M aria nel culto cattolico, II, 77-10 9, ed. 2, T o rin o , 1943.


4 Pro statuto huius C on fratem itatis c fr C a m p a n a , 1. e., p. 9 7 1 .
CONFKATEJWITATES MARIANAE 201

Iuxta veterem traditionem Augustinianorum (quae tamen nullo documento


suffragatur) B. Virgo apparuisset S. Monicae eique cingulum tradidisset coria
ceum nigri coloris ad hoc ut ipso lumbos cingeret, quemadmodum ipsamet B.
Virgo, vitae suae mortalis tempore, facere consuevisset. S. Monica, sua vice,
filio suo Augustino usum praedicti cinguli suasisset et S. Augustinus illum reli
giosis a se fundatis praescripsisset. Alexander IV, Innocentius IV et Gregorius IX
Confraternitates Cincturatorum indulgentiis ditarunt. Eugenius vero IV, anno
1439, novam Confraternitatem approbavit in Ecclesia S. Iacobi erecta sub titulo
S. Monicae, S. Augustini et S. Nicolai a Tolentino (tunc in Albo Sanctorum
adscripti). Anno vero 1495, in illa eadem Ecclesia, alia Confraternitas erigebatur
in honorem B. Virginis a Consolatione. Attamen P. Taddaeus a Perusio, Prior
Generalis, duas praedictas Confraternitates in unam mutavit, cum titulo supe
rius relato. Confraternitas haec approbata fuit a Gregorio X III per Bullam A d ea
diei 15 iulii 1575, et Archiconfraternitatis titulo fuit decorata. Permultae sunt
indulgentiae a Summis Pontificibus huic Confraternitati concessae.1 Festum
praecipuum Confraternitatis celebratur Dominica infra Octavam S. Augustini.

6. De Confraternitate B. Mariae Reginae Cordium2

Orta est (iuxta desiderium S. Ludovici de Montfort, cfr Traite, n. 227) in


regione Canadensi, in Ecclesia Dominae Nostrae de Lourdes (apud Ottawam)
die 25 martii 1889, consentiente Episcopo Duhamel. Anno vero sequenti, die
22 iunii, Leo X III illam indulgentiis ditavit. Brevi tempore Confraternitas haec
ad omnes fere paroecias Dioecesis Octawensis et ad quamplures Dioeceses Ame
ricae Septentrionalis sese extendit.
Romae Confraternitas Mariae Reginae Cordium erecta fuit anno 1906, et
anno 1913 a Pio X ad Archiconfraternitatis dignitatem elevata. Exinde etiam in
Italia difFundi coepit. Huius Confraternitatis scopus est ope regni Mariae in
animabus, ad regnum Christi facilius pertingere.
Pro Sacerdotibus vero, anno 1906, in Conventu Mariano Einsiedelnensi,
instituta fuit Societas Sacerdotum Mariae, Cordium Reginae, opera praesertim
P. Texier S. M. M. In initio Sacerdotes qui ei nomen statim dederunt, Capellani
Mariae nuncupati fuerunt. At Cardinalium Commissio cui a Pio X res tractanda
commissa fuit, appellationem illam mutavit in aliam, nempe Sacerdotes Mariae.
Etiam Societas haec in Gallia, in Hispania, in Hibernia, in Danimarca, in Polo
nia, in Hollandia, in Germania et in Austria, in America Septemtrionali (Status
Foederati et Canada), in Africa et praesertim in Belgio celeriter diffusa est. Huius
Societatis scopus duplex est, nempe: sanctificatio Sacerdotum ope devotionis
a S. Ludovico M. Grignion de Montfort propositae: huiusmodi devotione, tam

1 C fr A cta S . Sedis, X X X V , p. 630.


2 C fr C am pana E ., M aria nel culto cattolica, II, 223-280, ed. 2, T o rin o , M arietti, 1943.
2 02 CONFRATERNITATES m a r i a n a e

quam medio efficacissimo Apostolatus, uti, ad regnum Christi, per Mariam, in


individuis, in familia et in societate stabiliendum.
Utraque Societas, a Superiore Generali Congregationis Societatis Mariae de
Montfort dependet. Plures vero publicationes periodicae a Patribus Societatis
Mariae eduntur ad spiritum utriusque associationis apud fideles et apud Clericos
promovendum.

7. De Confraternitate Dominae Nostrae a S. Corde Iesu1

Primus qui devotionem et titulum Dominae nostrae a S. Corde Iesu in


vexit ac propagavit, fuit P. Iulius Chevalier (1824-1907), Missionariorum S. Cor
dis Fundator in loco Issoudun. Anno 1864 Confraternitatem fundavit cuius sta
tuta statim ab Excell.mo De la Tour dAuvergne, Archiepiscopo Bituricensi,
approbata fuerunt die 29 ianuarii eiusdem anni. Canonica tamen erectio die 6
aprilis 1864 locum habuit: tunc enim in publica Ecclesia praefatus Archiepisco-
pus decretum promulgavit simulque primus inter Socios novae Confraternitatis
adscribi voluit. Scopus eius est: amorem Christi erga Matrem suam et amorem
Matris erga Christum peculiari modo honorare, simulque omnipotentiam qua
B. Virgo apud Filium gaudet in impetratione omnium gratiarum. Pia exercitia
confratribus commendata, sunt: 1) quolibet mane et quolibet vespere invoca
tionem recitare: Domina nostra a S.Corde Iesu, ora pro nobis ; 2) oblatio, quo
libet mane, propriarum actionum diei Dominae nostrae a S. Corde; 3) numisma
Dominae nostrae a S. Corde deferre.
Ad hanc devotionem propagandam, P. Chevalier, inde ab a. 1866, Annales
D. N. a S. Corde edi fecit. Eodem anno 1866, die 2 iulii, locum habuit solemnis
consecratio Sanctuarii S. Cordis de Issoudun in quo altare inveniebatur una
cum statua D. N. a sacro Corde Iesu. Altare hoc occasionem praebuit percelebri
peregrinationi quae, anno 1869, surgere fecit Sanctuarium D. N. a sacro Corde,
Sanctuario S. Cordis attiguum. Imago D. N. a Sacro Corde redimita fuit corona
a Pio IX antea benedicta. Ab illa die peregrinantium numerus ita magnus evasit
ut una die ad 15, 20 et 30 millia pervenerit. Anno 1873, peregrinatio nationalis
locum habuit cui circiter 40.000 peregrini una cum 17 Episcopis et ultra 500
sacerdotes interfuerunt. Huius peregrinationis occasione Pius IX Sanctuarium
D. N. a Sacro Corde ad dignitatem Basilicae minoris evexit, et devotioni prae
fatae pretiosas indulgentias concessit. Circiter 500.000 gratiae in Archivis illius
Sanctuarii descriptae inveniuntur. Confraternitas ista celeriter propagata est in
Gallia, in Italia, in Hollandia, in Belgio, in Austria, in Lusitania, in Hispania,
in America et in variis Missionibus. Nostris diebus adscripti huic Confrater-

1 C fr C am pan a E ., 1. c., pp. 118-140. G ir a r d R ., L a vraie devotion d Notre-Dam e du Sacre-


Coeur, Issoudun, 1938.
CONFRATERNITATES MARIANAE

nitati ad 20.000.000 ascendunt. Etiam Pius IX huic Confraternitati adscribi


voluit.1
8. De Confraternitate Dominae Nostrae a SS. Sacramento 2
Devotio erga Dominam Nostram a SS. Sacramento invecta est a B. Petro
Iuliano Eymard (1811-1868), Congregationis a SS. Sacramento Fundatore. Ipsi
B. Virgo, die 21 ianuarii 1851, in sanctuario de Fourviere, semetipsam albis vesti
bus indutam ostendit eique institutionem praefatae Congregationis imposuit. 3
Anno 1868, paucis mensibus ante mortem, titulum Dominae nostrae a SS. Sa
cramento filiis suis manifestavit, et ad B. Virginem sub huiusmodi titulo co
lendam illos excitavit. Pius IX indulgentiam 40 dierum concessit Religiosis Con
gregationis a SS. Sacramento iaculatoriam recitantibus: B. Virgo Maria a SS. Sa
cramento, adoratorum Mater et Regina, ora pro nobis . Etiam haec devotio,
quibusdam difficultatibus superatis, statim extendi coepit, occasione praesertim
Conventuum Eucharisticorum, in quibus doctrina de relationibus B. Virginis
cum Eucharistia evoluta est. Confraternitas vero erecta fuit Lugduni, anno 1870
a card. Bonald, et Bruxellis, anno 1882 a card. Deschamps. Aliae vero in aliis
locis erectae fuerunt.
In Canadensi regione, plures inveniuntur Ecclesiae Dominae nostrae a
SS. Sacramento dicatae. Pius X, per rescriptum diei 30 decembris anni 1905,
indulgentiam 300 dierum concedebat recitantibus, coram SS. Sacramento ado
rationi exposito, iaculatoriam: Domina nostra a SS. Sacramento, ora pro nobis.4
Fundamentum igitur devotionis erga Dominam nostram a SS. Sacramento
in intimis relationibus invenitur quae inter B. Virginem et SS. Sacramentum
habentur. Eucharistia enim est Incarnationis continuatio quaedam et amplificatio-, 5
Incarnatio vero absque B. Virgine nequidem intelligi potest. Iure igitur meri-
toque Ecclesia coram SS. Sacramento canit: Ave verum corpus natum de Maria
Virgine . Mediatione insuper Virginis, omnium gratiarum Mediatricis, summa
haec gratia a Christo hominibus collata est.

1 N e sensu heterodoxo titulu s D om inae nostrae a S. C ord e accipiatur, bene attendendum


est ad significationem eiusdem . N o n d icitu r B. V irgo Domina Sacri Cordis, quasi im perium supra
ipsum exerceat, sed d icitu r Domina a Sacro Corde (italice: L a M adonna del S. C u o re ). S . O ffi
cium enim , per decretum diei 28 februarii 1875, titulu m Regina C ordis Iesu prohibuit. Erronee
igitu r P. G a r c i a G a r c e s , in op. Titulus y Grandezas de M aria, M ad rid 1940, p. 193 scripsit quod
M aria est Reina del m ism o D io s !...
2 C fr Cam pana E ., 1. c., pp. 140-157. - D e K e y s e r ., L a devotion d N .-D . du T ris S . Sacre-
ment, in Congr. M ar. de Bruxelles 1921, II, 534.
3 C fr Vita e virtii del P . P ier Giuliano Eymard, Rom a, 1900, p. 87.
* C fr L e p ic ie r C ard . A ., O . S . M ., L e relazioni di M aria S s ma coi Ss.tno Sacramento, R om a
1913, ed. 2. R o s c h in i G ., O . S . M ., M aria Ss.m a e VEucarestia, T o r in o , 1935. R u ffin i E .,
R elazion i tra VEucaristia e la M adonna, R om a, 1939.
s Ita L e o X I I I in encycl. M irae caritatis, 28 maii 1902.
204 CONFRATERNITATES MARIANAE

Quaeri posset: SS. Eucharistia potest ne B. Virginis reliquia appellari? Re


spondetur: cum filii aliquid parentum sint (originative), et ideo ipsorum reli
quia metaphorice appellentur, non video cur SS. Eucharistia, in qua realiter
praesens est Mariae Filius, Mariae reliquia aliquomodo seu metaphorice appel
lari non possit. At res explicatione indiget, et recto sensu intelligi debet. Non
defuerunt enim qui heterodoxe de SS. Eucharistia tamquam Mariae reliquia
locuti sunt. De hoc errore ita scribit Benedictus X IV, seu Cardinalis Lamber-
tini, in opere De Canonizatione Sanctorum {Opera, vol. 4, p. 2, c. 31, n. 32 p. 710,
Prati 1841): Non multis abhinc annis, prodiit Liber de cultu erga Deiparam in
sacramento altaris, auctore Patre Zephyrino de Someire Recollecto Sancti Fran-
cisci,1 in quo asserebatur, in sacramento altaris aliquam illius partem adesse,
eandem videlicet carnem, quam olim eius sanctissima anima vivificavit, eum-
demque illum sanguinem, qui in eius venis continebatur, et ipsum lac, quo eius
ubera plena erant. Addebatur nos habere in Sacramento non tantum sanguinem
Deiparae, quatenus in carnem et ossa Christi mutatus est sed etiam partem san
guinis in propria specie; neque solum veram carnem ipsius, sed etiam aliquid sin
gulorum membrorum, quia sanguis, et lac ex quibus formatum et nutritum fuit
corpus Christi, missa fuerunt ab omnibus et singulis membris Beatissimae Vir
ginis . Idem docuit Christoforus de Vega S. I. in sua Theologia Mariana (vol. 2,
Pal. X X I, cert. 1 et 2, ed. Neapol. 1866, pp. 222 ss.). Docet enim Eucharistiam
aliquam carnis portionem B. Virginis servare ad inescandos pisces rationales
(1. c., n. 1475); quinimmo Eucharistiam idem nos efficere et cum Christo et cum
Maria (1. c., n. 1478); ex Eucharistia nos consanguineitatem contrahere cum
Maria (ibid.), et in Eucharistia nos venerari posse reliquias Mariae (ibid.). De
S. Ignatio vero haec scribit: SS. Parens noster Ignatius in quodam Diario, in
quo singulares Dei illustrationes ac revelationes sibi a Deo inditas pro more no
tabat, Scripsit se plurimum voluptatis capere solitum, dum attenta mente vol
vebat, Christum et Mariam unam esse carnem, ac Filium quandam esse portio
nem Matris, iuxta illud Aristotelis, lib. 1 Magnor. mor., c. 34. Filius est membrum
parentis, imo idem cum ipso. Ex quo theologice et philosophice deducebat, in Eu
charistia non solum Christo, sed etiam B. Virginis carnem inesse; ac proinde qui
digne carne Christi reficitur, non solum idem cum Christo, sed etiam cum Maria
eandem carnem fieri iuxta communem Philosophorum proloquium: Quae sunt
eadem uni tertio, sunt eadem inter se. Dum ergo Eucharistico pane reficimur, car
nem simul B. Virginis manducamus, ita ut et in Mariam quodam modo transfera
mur, virgineosque mores ebibamus (1. c., n. 1478, pp. 222 s.). Idem docuit Hen-

1 T itu lu s lib ri est: D e S o m e i r e Z e p h e r i n , L a devotion d la M ere de Dieit dans le tres Saint S a -


crement de Vautel, fqn dee sur les unions, qu i son t entre son fils et elle en ce divin m ystere. L ib er
iste positus est in Indicem librorum prohib itorum per D ecretu m 30 sept. 1698. D octrina P. de So
m eire condem nata fu it tam quam erronea, periculosa et scandalosa (Ben. X I V , 1. c.).
CONFRATERNITATES MARIANAE 205

ricus Oswald.1 Guido Carmelita (in Summa de haeresibus, tract. de Haeresi Grae
corum, c. 13) eandem sententiam Graecis tribuit scribens: Tertius decimus
error Graecorum est: Dicunt enim quod reliquiae panis consecrati sunt reliquiae
corporis Beatae Virginis.
Contra hanc sententiam scripserunt praefatus Guido Carmelita (1. c.), P.
Theophilus Raynaud S. I. (in Diptycha Mariana, op., t. 7, p. 65), Benedictus X IV
(1. c.) et recentiores multi. Absurditas praefatae sententiae patet. Si enim eadem
esset caro Christi et caro Deiparae, Christus et Deipara unum idemque essent,
uno eodemque latriae cultu honorandi essent: quod absurdum est. Effatum igi
tur: Caro Iesu caro est Mariae S. Augustino falso tributum,2 hoc sensu acci
piendum est quod Christus ex Maria carnem traxerit. Sicut Adam de Eva, ita
Maria de Christo dicere poterat: Caro de carne mea (Gen. 2, 23). Eodem pror
sus modo intelligenda sunt verba Arnoldi Carnotensis: Una est Mariae et Christi
caro ,3 aut verba illa Nicholai Claraevallensis4 et Hugonis a S. Victore de iden
titate inter Christum et Mariam. 5 In qualibet enim generatione, substantialis
mutatio habetur, et ideo in generatione Christi ex parte Mariae substantialis
mutatio peracta est circa materiam corporis eius, ex eo quod anima, tamquam
forma substantiali, actuata est. Iure igitur a S. Officio, per damnationem operum
P. De Somaire et H. Oswald, haec falsa opinio condemnata est.

9. De Confraternitate Matris Divinae Providentiae 6

Erecta a Patribus Barnabitis, approbata fuit a Benedicto X IV per Breve diei


25 septembris 1744. Saeculo subsequenti, anno 1834, titulo k Confraternitas
Matris Divinae Providentiae adiuncta fuerunt verba: Auxiliatricis Christia
norum , ad hoc ut aggregari posset veteri Confraternitati Dominae Nostrae
Auxiliatricis die 18 augusti 1684, in Ecclesia S. Petri, Monacensis Civitatis (in
Bavaria) a Summo Pontifice Innocentio X I, in gratiarum actionem pro Victoria
Vindobonae supra Tureas relata. Attamen, quinque post annos, Gregorius X IV
sodalitium romanum S. Caroli ai Catinari ad dignitatem Archiconfraterni-

1 In opere: Dogmatische Mariologie, das ist: System atische D arstellu n g sam tlicher die aller-
seligste Iun gfrau betreffendem Leh rstucke. O pu s istud in Indicem librorum p ro hib ito rum p o
situm est per decretum diei 6 dec. 1855.
2 P ertinet enim ad auctorem L ib ri D e Assumptione B . V ., c. V , in ter O p p . S. A ugustini,, P L
4 . H 45 -
3 C fr D e laudibus M ariae, B iblioth. P atr., t. 17, p. 1282.
4 E n verba: Identitate, quia idem est (Christus) quod illa (Serm . 4 1, in N ativ. B . M. V .,
P L 144, in ter O p . S. P etri D am iani).
5 E n verba: M atri in est soli per identitatem (P L 177, 771).
6 C am pana E ., 1. c., pp. 38-56. D u b o is A ., B arn ., Notre-Dam e de la Providence. Son histoire
et son culte, Paris, 1908. M ater Divinae Providentiae. N e l 2 C en t. d a llin izio del suo culto nella
chiesa di S. C arlo ai C atinari. Rom a, 1933.
2 06 CONFRATERNITATES MARIANAE

tatis elevabat. Quare Confraternitas ista celeriter propagata est in Italia (in cir
citer 100 paroecias), in Hispania, in Gallia, in Austria, in Hungaria, in Germania,
in Helvetia, in insulis Melitae et Cretae, in Brasilia, in Bolivia, in Mexico et in
Statibus Foederatis Americae Septemtrionalis.
Scopus eius est unio cordium omnium Confratrum in amore Christi et Ma
riae, nec non precum et sacrificiorum oblatio pro adscriptorum liberatione ab
omnibus malis spiritualibus et corporalibus et pro gratia perseverantiae finalis
impetranda. Obligationes pro laicis sunt: recitatio tertiae partis Rosarii in festis
Purificationis, Annuntiationis, B. Virginis Auxiliatricis, Visitationis, Assumptio
nis, Nativitatis B. M. V., Praesentationis et Immaculatae Conceptionis, Pater
et Ave pro Confratribus defunctis adiungendo. Pro Sacerdotibus vero praescri
bitur applicatio Missae, semel in anno, pro omnibus Confratribus sive vivis sive
defunctis.
Devotio erga B. Virginem Matrem Divinae Providentiae, praeterquam a
Barnabitis (qui vestigia S. Antonii M. Zaccaria, Fundatoris, secuti sunt), pro
pagata fuit a Patribus Ordinis Servorum Mariae Arretii (inde ab a. 1268), a Pa
tribus Theatinis, a S. Benedicto Iosepho Cottolengo, Parvae Domus Divinae
Providentiae Augustae Taurinorum fundatore; a P. Crosoppi Utinensi, Con
gregationis Sororum a Providentia Fundatore etc.
Prima imago Dominae nostrae a Providentia Arretii apud Servitas invenitur.
Primum vero templum eidem erectum, una cum Confraternitate (diversa ab illa
de qua hucusque egimus, et ex concessione Pii IX a. 1872 erecta) invenitur in
loco Digoin in Gallia.
Leo X III, die 11 novembris 1888, Missam propriam concessit.

10. De Confraternitate Dominae Nostrae a Perpetuo Succursu1

Haec mariana devotio cum imagine connectitur B. Virginis a perpetuo suc


cursu Romae, in Ecclesia S. Alfonsi, inde a 5 saeculis, venerata. Imago ista in
insula Creta antea venerabatur; postea tamen, a mercatore furata, Romam de
lata est, ac tandem in Ecclesia S. Matthaei, apud fratres Ordinis S. Augustini,
die 27 martii 1449 solemniter collocata. Statim magnis et permultis miraculis
claruit. Anno 1812, Ecclesia S. Matthaei eversa imago fuit publico cultui ablata.
Anno vero 1855, Patres Congregationis SS. Redemptoris domum aedificarunt
in loco ubi Ecclesia S. Matthaei inveniebatur; et die 11 decembris 1865, iussu
Pii IX, miraculosam imaginem (quae neglecta inveniebatur in parva domo S. Ma
riae in Posterula) habere potuerunt, illamque super altare maius Ecclesiae S. A l
fonsi (in via Merulana) die 26 aprilis 1866 solemniter collocarunt. Anno sequenti,
auctoritate Capituli Vaticani, aurea corona redimita fuit. Exinde Patres Redem-

1 C a m p a n a E ., 1. c ., p p . 4 - 1 9 . H enze, C. SS. R ., M a t e r d e p e rp e tu o s u c c u r s u , B o n n , 19 2 6 .
CONFRATERNITATES MARIANAE

ptoristae Apostoli facti sunt, ubique terrarum, devotionis erga B. Virginem a


perpetuo Succursu, quam veluti propriam Patronam agnoscere et venerare coe
perunt. Romanorum vero devotio erga ipsam rursus exarsit. Fideles, in qualibet
diei hora coram illa preces effundunt. Quolibet die sabbati, vespere, brevis sermo
habetur.
Cultus B. Virginis a Perpetuo Succursu late propagatus est in Austria, in
Slovenia, in Polonia, in Helvetia, in Germania, in Gallia (ubi habentur ultra
duodecim millia Ecclesiae aut oratoria eidem dicata), jin Belgio, in Hollandia,
in Hispania, in America latina, in Hibernia, in Statibus Foederatis Americae
Septemtrionalis, in Africa, in Indiis, in Cina et in Iaponia.
Ad hunc cultum magis magisque augendum, anno 1871, Romae orta est Con
fraternitas D. N. a Perpetuo Succursu, auctoritate Card. Patrizi, Vicarii; anno
vero 1876 ad gradum Archiconfraternitatis fuit evecta sub titulo: Archiconfra
ternitas Dominae nostrae Perpetui Succursus et S. A lfonsi. Eidem, omnium
primus, Pius IX adscribi voluit. Circiter 2713 Confraternitates per orbem di
spersae hodie eidem aggregatae sunt, et Confratres earumdem ad 2.700.000 cir
citer ascendunt.1
Peculiari mentione digna est Supplicatio perpetua Dominae nostrae a Per
petuo Succursu orta in urbe S. Iacobi (in Cile) opera P. Petri Merges C. SS.R.,
cuius scopus est veneratio perpetua, quolibet die, per decem oras continuas, ope
chororum , imaginis B. Virginis a Perpetuo Succursu. Societas haec propagata
est in Hispaniam, Galliam et Germaniam.
Anno 1876, Sedes Apostolicam Officium et Missam propriam concessit pro
die 26 aprilis.

11. De Confraternitate B. M. Virginis titulo Auxilium Christianorum2

Devotio erga B. Virginem, Christianorum Auxilium, perantiqua est in Ec


clesia. Omnes enim preces, saeculorum decursu a christianis ad Ipsam directae,
in validissimo eius auxilio innitebantur. Titulus Auxilium Christianorum
anterior est pontificatu Pii V, 3 et ad originem ipsam Litaniarum Lauretanarum

1 C fr G a r c ia G a r c e s , C . M . F ., M ater Corredemptrix, pp. 75 s., Augustae T au rin orum ,


M arietti, 1940.
2 C a m p a n a E ., 1. c., pp. 19-38. A n z i n i , La cittadella di M aria Ss.ma Ausiliatrice. T o rin o
(s. a.).
3 C fr P a u l u s N ., D ie Einfiihrung der lauretanischen Litanei in Deutschland durch den seligen
Canisius, in Zeitschr. f . K a th . Theol., 26 (1902) 374-583. Q uapropter historice hodie sustineri n e
queunt sequentia verba quae in D ecreto S . R . C ongregationis legu ntur diei 15 septem bris 1815,
videlicet: ... et aem ulatus (Pius V I I ) D ecessorem suum S. Pium huius nom inis quintum , qui ob
insignem victoriam a. M D L X X I a christiana classe contra T u rea s ad Echinadas insulas D e i g e
nitricis ope relatam , Litan iis Lauretanis alterum elogium inseri iussit A u x iliu m C hristianorum .
( Decreta authen. C . S. R ituu m , t. 2, p. 163, u . 2566). N e c probandus videtur P a s t o r qui hoc m o d o
208 CONFRATERNITATES MARIANAE

ascendit. Festum vero liturgicum adhuc recentius est. Institutum enim fuit a
Pio V II per decretum diei 16 septembris 1816, et diei 24 maii assignatum (dies
abdicationis Napoleonis I), in gratiarum actionem pro auxilio a B. Virgine sibi
praestito in persecutione Napoleonis I. Auxilium hoc a Deipara Pontifici exhi
bitum in Hymno ad Vesperas exprimitur: O dies felix, memoranda fastis, -
Qua Petri Sedes fidei Magistrum - Triste post lustrum reducem beata - Sorte
recepit.
Apostolus tamen devotionis erga B. Virginem Auxilium christianorum est
S. Ioannes Bosco (1815-1888), Congregationis Salesianae et Filiarum Mariae
Auxiliatricis Institutor. In universa enim vita huius Sancti, ab initio ad finem,
evidens est auxilium Mariae. Ipsi enim, puero novem annorum, Iesus in somnio
quodam prophetico, Mariam tradidit Magistram quae futuram suam missionem,
in iuventutis bonum, ei revelavit. Quapropter B. Virginem sub hoc titulo venera
batur et a filiis suis venerari cupiebat, omnia opera sua Ipsi tribuens. In honorem
Virginis Auxiliatricis splendidum Sanctuarium Augustae Taurinorum in loco
Valdocco magna fide anno 1863 erigere coepit. Iure sub fenestra huius templi
legitur: Maria aedificavit sibi domum . Gratiae ab Auxiliatrice super omnes
illam invocantes diffusae numerari non possunt.1
Ad cultum vero B. Virginis Auxiliatricis efficacius promovendum, S. Ioan
nes Bosco, inde ab anno 1869, Associationem devotorum Mariae Auxiliatricis
instituit ab Excellentissimo Riccardi, Archiepiscopo, statim approbata et a Pio IX
indulgentiis ditata. Haec ipsa Associatio fuit postea ad dignitatem Archiconfra
ternitatis elevata. Ipsi aggregatae sunt plusquam 100 Confraternitates per totum
orbem dispersae eorumque socii ad 25.000.000 ascendunt.2

12. De Confraternitate Trium Ave M aria3


Devotio Trium Ave Maria revelata fuisse traditur S. Mechtildi (1241-
1281). Dum enim B. Virginem orabat, adsistentiam Eiusdem in hora mortis
petens, B. Virgo ei apparuit et promisit se id certe facturam si ipsa quotidie ter
Ave Maria recitaret, ad gratias agendas unicuique ex tribus personis SS. Tri-

praefatae invocationis origin em explicare putat: V erosim ilm ente laggiunta proviene dai soldati
reduci dalla vittoriosa guerra contro i T u rc h i, dei q u ali m olti fecero rito m o in patria passando da
L o reto . L invocazione pertanto fu una vox populi, una espressione della gioia per l aiuto di M aria
nella dura lotta (Storia dei Papi, vol. 9, p. 575, n. 1).
Prim us qui praefatam invocationem S . P io V tribuit, fuisse v idetur P. F e u i l l e t , O . P., in op.
La vie du B . Pape P ie V , Paris, 1674, L ib . IV , p. 422. A lii vero ipsum secuti sunt.
1 C fr B e r t e t t o D ., S . S ., N ote d i Pedagogia e di Spiritualitd salesiana. M aria Auxilium C h ri
stianorum, in Salesianum, 9 (1947) 406-420.
2 C fr L e m o y n e , V ita del Ven. Servo di D io Giovanni Bosco, v o l. I I, p. 185, T o rin o . 1 9 1 1 .
3 C fr R o s c h in i G ., O . S. M ., La devozione a M aria Ss.ma segno di predestinazione, Vicenza,
1937, pp. 89-121.
CONFRATERNITATES MARIANAE 209

nitatis, pro singularibus privilegiis sibi collatis.1 Quid simile in vita S. Geltru-
dis legitur. 2 Devotio ista S. Antonio Patavino, S. Leonardo a Portu Mauritio
et S. Alfonso M. de Liguori carissima, nostris diebus mirabiliter refloruit opera
praesertim P. Ioannis Baptistae Blesensis, O. F. M. Cap. qui Pium Opus pro
pagationis trium Ave Maria in Oratorio B. M. Virginis in civitate Blesensi in
stituit. Confraternitas, a pluribus Episcopis approbata, brevi tempore in Gallia,
in Italia, in Lusitania et in terris ipsis Missionum diffusa est. Leo X III illam
indulgentiis ditavit. Benedictus vero XV, precibus P. Clodovei a Provin O. F.
M. Cap., benigne annuens, die 30 iulii 1921, Confraternitatem illam ad dignita
tem Archiconfraternitatis evexit. 3 Recitationi trium Ave Maria addenda est
iaculatoria: O mater mea, libera me in hac die (vel in hac nocte) a peccato mor
tali . Innumerabiles sunt peccatorum conversiones ope pii huius exercitii ob
tentae. 4 Iure S. Leonardus exclamabat: Oh! che santa pratica di pieta... un
mezzo efficacissimo per rassicurare la nostra salvezza!... .5

13. De Confraternitate Scapularis Caerulaei6

Ven. Ursula Benincasa (cuius Pius VII, per decretum diei 7 augusti 1793,
heroicas virtutes recognovit) anno 1617, Neapoli, austerissimam Congregatio
nem instituit Eremitarum Theatinarum . Die vero 2 februarii 1617, in festo
Purificationis B. M. Virginis, apparuit ei Deipara veste candida et caeruleo pallio
induta, virginum choro circumdata et Puerum Iesum in ulneis ferens. Ad ipsam
conversa, Deipara dixit: Forti animo esto, Ursula; a lacrymis cessa et in cordis
laetitiam tuas lacrymas converte. Attente audi quae tibi dicit Iesus, meus et tuus
Iesus. Iesus autem ad ipsam conversus, iussit ei ut eremum sub titulo Imma
culatae Conceptionis institueret in quo 33 virgines, sicut B. Virgo indutae, poe-
nitentem et solitariam vitam ducerent, omnium gratiarum munera ipsis promit
tens. At Dei famula, enixis precibus B. Virginem oravit petens ut illa eadem gra
tiae munera illis etiam extenderentur qui, in saeculo degentes, peculiarem devo
tionem erga Immaculatam conceptionem profiterentur, parvum habitum caeruleum
gestarent, ac officia proprii status fideliter adimplerent. Benigne annuit B. Virgo.
Vidit enim statim Dei famula Angelorum multitudinem caeruleum habitum
ubique diffundentium simul cum magnarum gratiarum copia. Scapulare hoc
incredibili favore a fidelibus exceptum, magnas innumerabilesque conversiones

1 C fr Revelations de S te M echtilde, Paris, O udin.


2 C fr Vita di S . Geltrude, L . IV , c. 2 1; 1. I I I , c. 19.
3 C fr A A S 1921, p. 419.
4 C fr R o s c h in i, 1. c., pp. 106-121.
5 C fr Istruzioni catechistiche per le sante Missioni. Istr. X I I I , n. 9.
6 C am pana E ., 1. c., pp. 377 s.
210 ASSOCIATIONES MARIANAE PRO IU V E N IB U S

operatum est. Quare Summi Pontifices illud approbarunt et indulgentiis


ditarunt.
Anno vero 1894, in Ecclesia S. Andreae de Valle, Romae, a Patribus Theatinis,
erecta fuit Archiconfraternitas Scapularis Caerulei.

Art. 4 - D E P IIS U N IO N IB U S M A R IA N IS

Piarum Unionum nomine, associationes quaedam fidelium intelliguntur


ad exercitium alicuius operis pietatis aut caritatis (C. I. C., can. 707, 1) in
stitutae. Sodalitium autem quod iure pollet alias eiusdem speciei associationes
seu pias Uniones sibi aggregandi, appellari solet Unio Primaria.
Iamvero, piae huiusmodi associationes marianae plures sunt, et in triplicem
veluti classem distribui possunt, videlicet: 1) pro iuvenibus; 2) pro puellis, 3) pro
omnibus fidelibus utriusque sexus.

1. De Associationibus Marianis pro iuvenibus


Praecipua est Congregatio Mariana a Patribus Societatis Iesu fundata.1 Sco
pus eius est, ope devotionis erga B. Virginem, perfectos christianos efformare
in omnibus societatis classibus.
Prima huius Congregationis germina iacta fuerunt Siracusis, in Collegio
Societatis Iesu, circa a. 1560, a P. Sebastiano Carabassi S. I. Piissimus iste Reli
giosus2 qualibet die sabbati, post scholas vespertinas, iuvenes melioris indolis
et pietatis adunare consueverat, quibus de vita et virtutibus B. Virginis nec non
de praecipuis eius devotis loquebatur, illos ad virtutum exercitium adhortans.
Anno 1560, Patri Carabassi, ad alia officia destinato, P. Leonius ( f 1583), Belga,
successit, piaeque unionis vitam maxime fovit. Brevi post P. Leonius fuit Romam
translatus ad hoc ut in Collegio Romano grammaticam doceret. Ibi etiam Con
gregationem Marianam ita promovit ut anno 1564 propria statuta Congregatio
sibi dare potuerit. Romae, in solo Collegio Romano, quatuor Congregationes,
ad hoc ut omnibus petentibus satisfieri posset, brevi tempore institui debuerunt;
una vero Congregatio etiam in Collegio Germanico instituta est.
Brevi post, Romanae exemplum secutae sunt plures civitates sive in Italia
(Bononiae) sive in exteris regionibus, seu in Peruvia (Limae), in Gallia (Parisiis,

1 C fr D e l p l a c e , Histoire des Congregations de la S . Vierge, L i lle , 1884. L o e f f l e r , D ie M a -


rianischen Kongregationen, F reib u rg i. B r., 19 1 1. C ath. Enc., t. 13, p. 123. D e G r a n d m a is o n
G ., L a Congregation, P a risiis, 1888. V il l a r e t E ., S . J., L es Congregations Mariales-, I. Des
origines d la suppression de la Compagnie de y esus, Paris, B eauchesne, 1947, 608 pp.
2 C fr A g u i l a r E ., Histoire de la Province sicilienne de la Compagnie de Iesus, t. 1, pp. 480-482.
L itterae annuae provinciae Siciliae S. J., an. 1605.
ASSOCIATIONES MARIANAE PRO IU V E N IB U S 211

ubi Congregatio per sex annos inter socios habuit S. Franciscum Salesium) et
praesertim in Germania, Austria et Helvetia, opera praesertim P. Costeri (1531-
1619), qui anno 1576, Coloniae Congregationis Marianae regulas edidit, seu
Bulla super forma iuramenti professionis fidei, cum piis et christianis institutionibus
in usum Congregationis B. Mariae Virginis. Opus istud, postea pluries editum,
Libellus Sodalitatis evasit. Pro Congregationibus Marianis P. Costerus verbis
scriptisque contra eorundem adversarios fortiter dimicavit.1 Congregationi Ma
rianae Coloniensi, a P. Costero fundatae, Gregorius X III, anno 1577 et sequenti,
indulgentias quasdam concessit, per Breve Salvatoris D. N. I. Christi .2 Prae
ter P. Costerum, Congregationum Marianarum fervidissimus propagator fuit
P. I. Rem S. I., (1546-1618), 3 directe quidem in Bavaria (ubi Congregationes,
brevi temporis spatio, circiter 30.000 socios numerare potuerunt); indirecte vero
in Austria et in Helvetia. S. Petrus Canisius qui Congregationem Friburgensem
instituit.
In Italia, praeterquam Bononiae, Congregatio Mariana floruit praesertim
Mediolani (cum fervida approbatione S. Caroli Borromei) et Neapoli (ubi sex
Congregationes erectae fuerunt). Anno 1584, Gregorius X III, precibus P. Clau
dii Acquaviva, Praepositi Generalis S. I. benigne annuens, per Bullam Omni
potentis Dei, Congregationem SS. Annuntiatae in Collegio Romano erectam, ad
gradum Primae Primariae elevavit. P. Acquaviva nova Statuta Congregationis
Marianae publici iuris fecit; anno vero 1586, a Sixto V, per Bullam Superna
dispositione, et postea, sequenti anno, per Bullam Romanum decet Pontificem,
Congregationis Marianae ianuam nedum iuvenibus sed etiam fidelibus cuius
cumque status aperuit, et ita Congregatio universum fere orbem pervasit. Con
gregationes Marianae pro Sacerdotibus, pluribus in locis surgere coeperunt,
praesertim in Hispania, Neapoli (ubi Congregatio 400 socios numeravit, inter
quos 14 Episcopi), Coloniae (40 socii) et Lucernae (150 socii). Benedictus X IV,
qui iuvenis socius fuerat Congregationis Marianae in Bulla Gloriosae Dominae
diei 27 septembris 1748, maximis laudibus Congregationes Marianas prose
cutus est.4
Suppressio Societatis Iesu (a. 1774), Congregationibus Marianis grave vulnus
intulit. Anno tamen 1814, una cum Societate Iesu reviviscere ubique coeperunt.
Anno 1938, Congregationes Marianae per orbem dispersae 6.000.000 socios,

1 C f r C o s t e r , in D ict. Theol. Cath.


2 Ibi vita sociorum describitur. Q uotidie M issam audiebant et R osarium recitabant; ter sal
tem in hebdom ada O fficium parvum B. M . V . recitabant; qualibet die sabbati et in vigiliis festorum
B. M . V irgin is Litanias Lauretanas recitabant aut canebant; in diebus vero ieiunii, vespere, M ise
rere canebant. In praecipuis saltem solem nitatibus ad sacramenta Poenitentiae et Eucharistiae acce
debant. Q u alibet hebdom ada adunatio fiebat.
3 C fr H a t t l e r P ., S. J., D er ehrwiirdige P . J . Rem , R egensburg, 1881.
4 C fr Opera, Prati 1846, v o l. X V I , 428.
212 ASSOCIATIONES MARIANAE PRO IU V E N IBU S

65.000 Sodalitia nec non 120 ephemerides numerabat. Nuper in Hispania Con
ventus Internationalis Congregationum Marianarum celebratus est. De ipso
alibi verba fecimus.1

1 C irca statum et activitatem C o n greg atio n u m M arian oru m u ltim is hisce ann is, haec n u
p er habeb at D iariu m V O sservatore Rom ano, die i o m artii 1948: C o n la guerra e il dopoguerra
il m on do b stato abbastan za sco n volto, ma non b stato ferm ato lo svilu p p o delle C on greg azio n i
M arian e. In fatti d al 1940 al 1947 b en 716 6 sono state aggregate alia Prim a Prim aria di R om a.
N o n solo in E u ro p a ed in A m erica, m a letteralm en te nel m on do in tero: A laska, G iav a, G iam a -
ica, G u ia n a , H aw ai, In d ia, S iria, T erra n o v a ; ed anche do ve attu alm en te in fierisce la p ersecu-
zio n e o v ien e resa difficile 1a ttiv iti religiosa, com e in Polon ia, L e tto n ia , C eco slo vacch ia, R o m a
n ia, A u stria, U n gh eria , le C o n greg azio n i vivo n o e si m o ltip lican o.
A b b iam o il n um ero e la qualita. S on o d i vari riti orientali (greco, ru ten o, m aronita, siro-
m alab rico, ecc.). N o n p iu d e l 5 per cen to d ip en d e dai P a d ri G e su iti, il resto e sotto l im m ediata
giu risd izio n e d e i V e sco vi. A b b ra ccian o tu tti i ceti sociali: in tellettu ali, operai, m agistrati, sol-
dati, m arin ai, aviatori, m ed ici, in ferm ieri, sacerdoti e chierici. V i sono pure con gregazio n i per
i p om p ieri (R io de Janeiro), i n egri (M erch an iesville, U .S .A .) , i ciechi (Jersey C ity ), i sordi
(S t. L o u is, U .S .A .) .
N o te v o le il n um ero d elle C o n greg azio n i per u om in i, stud en ti, u niversitari, p rofession isti:
il voto d el S an to Padre: D ife n d a n o i C o n greg ati d o vu n q u e la v e r iti con le arm i della v e r iti
p u 6 cosi m eglio essere attuato.
D a l 1939 al 1947 le N a zio n i che han no avu to u n m aggio r n um ero d i C o n greg azio n i M a
rian e sl da sup erare n otev olm en te l E u ro p a, sono: S tati U n iti (3586 n uove aggregazioni), Bra-
sile (695), C anada (444); g li S tati U n iti con tavano n el 19 14 1758 C o n greg azio n i M arian e, nel
1946 b e n 14452. N e l B rasile i C o n g reg ati lottan o stren uam ente co n tro i com u n isti e p ro m u o-
von o l ed u cazion e cattolica d e l p op o lo. L e du e m a ggio ri C o n greg azio n i d i C u b a collaboran o
con i C e n tri d i A zio n e C atto lica m edian te il C om ita to cen trale d intesa per un p iu efficace apo-
stolato cattolico in seno a ll U n iversita, salva la lo ro autonom ia. In B olivia i C o n greg ati s op p o n -
go n o al p ro selitism o d ei p ro testan ti, m en tre nel M essico una sola C on greg azio n e in segn a il C a-
tech ism o a p iu d i 6000 fa n ciu lli in 56 c en tri. A n ch e in E u ro pa le C o n greg azio n i M arian e cre-
sco n o d i n u m ero e di o p e ro siti. L 01anda, per qu an to p icco la e p er la m aggio r parte protestan te,
ha a vu to , dal 1939 al 1946 190 n u o ve aggrega zio n i che hanno m eritato la stim a d e llE p iscop ato
d e llin tero paese. L Irland a, nello stesso period o, ha a vu to 153 n uove a ggregazio n i. N ella S pa-
gna, dop o la guerra civile, le C o n greg azio n i M arian e sono rifiorite (187 n u o ve aggregazioni)
in una v ita liti ap ostolica sem p licem en te m eravigliosa: n el 1941 han no form ato la C on fed era-
zio n e Isp an ica d e lle C o n greg azio n i M arian e nel c u i am bito si m u ove la grande F ederazion e
U n iversitaria; in quasi tu tte le citta in d u striali sorgon o C o n greg azio n i d i op erai, che hanno
una gran de in flu en za su lla m assa d e i lavoratori.
In Italia, nella crescen te attivita d i m o lte C o n greg azio n i han no o g g i il prim o posto qu elle
u n iversitarie. L a S icilia , L e c c e , B ari, R o m a, G en o v a , T o rin o , P adova, G o rizia richiam an o alia
m en te floren ti C o n greg azio n i.
A n c h e 1 In gh ilterra ed il B elg io n on si son o sottratte a qu esto generale rin n ovam en to:
la prim a con ta 115 n u o ve a ggregazio n i, l altra 95. S p ecialm en te sono da am m irarsi qu elle N a
zio n i, ch e, vittim e oltre d e lle c a la m iti b e llich e e p ost-b ellich e anche della persecuzion e re li
giosa n on han no cessato d i diffo n d ere la trad izion e m ariana. C o si 1U n gh eria che in q u esti anni
p e r lei co si a vversi ha aggregato alia Prim a Prim aria 157 n u o ve C o n greg azio n i ed ha com m em o
rato so len n em en te il cin q uan tesim o ann iversario della fon d azion e della C on greg azio n e M arian a
U n iversitaria. C o si la R om ania che n el 1946 presentava 41 n uove a ggregazio n i, e la G erm an ia,
ASSOCIATIONES MARIANAE PRO P U E LL IS 213

2. De Associationibus Marianis pro puellis1

Praecipua est Pia Unio Filiarum Mariae. 2 Pia Unio omnium antiquissima
Friburgi, in Helvetia, invenitur, a S. Petro Canisio fundata, veluti sectio quae
dam Congregationis Marianae ab ipso in praefata Civitate fundatae. Quinqua
ginta post annos, alia pia Unio Lucernae invenitur, a Sacerdote Iost Knab (1637-
1658) fundata et a S. Pontifice Alexandro V II per Bullam diei 31 maii 1650 ap
probata et Congregatio virginum sub titulo B. Mariae Reginae virginum ap
pellata.
Anno 1817, opera P. Lucchetti, Bergomensis, Lugani orta est Pia Congre
gatio Filiarum Mariae et Pium Opus S. Doroteae , et aggregata fuit Congrega
tioni Bergomensi quae, sua vice, a Congregatione Romana dependebat (seu a
Prima Primaria Collegii Romani).
Romae, anno 1837, alia Congregatio Filiarum Mariae erecta fuit in Collegio
vulgo Trinita dei M onti et Primae Primariae Collegii Romani aggregata.
Anno tandem 1846, Parisiis, opera percelebris P. Ravignan S. I. ( f 1858),
Pia Unio Filiarum Mariae orta est, nedum puellas sed etiam Matresfamilias
complectens.
At circa idem tempus, Parisiis, opera S. Catharinae Laboure et P. Aladel,
Directoris Spiritualis eiusdem Sanctae, iussu Virginis Immaculatae in celeber
rimis apparitionibus habito, alia Pia Unio Filiarum Mariae oriebatur. Plura so
dalitia statim orta sunt inter a. 1836 et 1846 in variis domibus Filiarum Cari-

m em ore della sua antica e gloriosa trad izion e, p och i m esi dop o la guerra aveva gia eretto 24
n uove C o n greg azio n i. In S lovacch ia la stessa persecuzion e e stim o lo al fervo re dei C o n greg ati,
che giurano davan ti al V e sco vo di professare e difen d ere sem pre la fed e cattolica, anche co i p e-
ricolo della vita. In A u stria le C o n greg azio n i soffocate dal go vern o nazista com in cian o, n uova -
m ente a rifiorire, e cosi p u re in P o lon ia, d o ve tu tto pareva dovesse m o rire, abbiam o o g g i 16
n u o ve C on greg azio n i.
<1 U n altro giro nel m on do. In India circa 200.000 C o n greg ati collaboran o con i M ission a ri:
insegnano il C atech ism o, espongon o e d ifen d on o la v e r iti cattolica, con fortan o ed aiutano con
grande carita p o v e ri e m alati. N e lla M issio n e d i C alcu tta da so li 4.000 C o n g reg ati son o sorte
500 v o cazio n i per il C le ro in d igen o secolare e regolare.
D a questa breve rassegna risulta com e in u n m on do agitato e sco n v olto le C on greg azio n i
M arian e non solo v iv o n o , ma si rin vigoriscon o nel lo ro spirito e si m o ltip lican o , sicche sono
p ienam ente giustificate le parole d e llattuale S om m o P o n tefice ai C o n greg ati n el m em orand o
discorso del 21 gen naio 1945: V o i v i siete im p egn ati a difen d ere la C hiesa d i G e s u C risto .
L a C hiesa lo sa e con ta su d i v o i, com e in passato ha fatto assegnam ento su ile gen erazio n i di
C o n greg ati che v i hanno p reced u to .
1 C a m p a n a E ., 1. c., pp. 471-480.
2 C fr Regole della Congregazione delle Figlie di M aria che vivono in mezzo al secolo, Rom a, M o -
naldi, 1844. - A ttam en , saec. x ii, B. Petrus de H onestis, Ravennae C on gregation em F iliarum M a
riae fundaverat, quae una cum eo m ortua est.
214 ASSOCIATIONES MARIANAE PRO OM N IBU S

tatis sive Parisiis sive alibi. Anno 1847, Pius IX Congregationes illas approbavit,
eisque omnes indulgentias Primae Primariae Collegii Romani iam concessae,
etiamsi eidem aggregatae non fuissent, benigne indulsit, pro illis omnibus puel
lis, sive internis sive externis, quae domos Filiarum Caritatis frequentabant.
Anno vero 1876, Superiores Congregationis Missionis, facultate a S. Sede prae-
habita, praefatas pias Uniones ad alias etiam puellas quae domos Filiarum Cari
tatis non frequentabant, extenderunt. Harum Piarum Unionum insigne erat
Numisma miraculosum. Initio saeculi, puellae hisce Piis Unionibus adscriptae
ad 110.000 ascendebant. Hodie vero ad quosdam milliones ascendunt, 5.000
Associationibus pertinentes.
Ex hac Pia Unione Parisiensi originem habuit a. 1862 Congregatio Filiarum
Mariae Romae, in paroecia S. Agnetis in Via Nomentana, a Canonico Regulari
Oreste Passeri fundata. Illam Pius IX approbavit, indulgentiis ditavit et ad
gradum Primariae elevavit. Anno 1938, Sodalitia Congregationi Primariae S. A-
gnetis aggregata, ad 12.000 et adscriptae ad 5.000.000 circiter ascendebant.
Plures tamen Congregationes autonomae in Germania nostris diebus surre-
xerunt et maxime florent.

3. De Associationibus Marianis pro omnibus fidelibus


Sunt praesertim quatuor; 1) Comitatus Mariae, 2) Pia Unio Militiae Mariae
Immaculatae, 3) Legio Mariae et 4) Pia Unio Dominae Nostrae a Bono Consilio.
1) De Comitatu Mariae 1
Comitatus Mariae (italice et hispanice: la Corte di Maria) est pia quaedam
Societas cuius finis est quotidianum obsequium Mariae praestare in suis imagi
nibus magis veneratis illam colendo.
Orta est haec Societas Matriti, mense maio anni 1839, opera P. Raymundi
Leal, S. I., inter pias quasdam personas quae, durante mense Deiparae sacro,
sibi proposuerunt obsequium visitandi, alternis vicibus, imagines eius, Litanias
et Salve Regina recitando ad sanctam et pretiosam mortem impetrandam.
Constat haec societas choris, quorum unusquisque 31 personas complectitur,
ad hoc ut qualibet die unus inveniatur qui praefatam visitationem, aliorum no
mine, peragere valeat, ad gratiam bonae mortis pro omnibus impetrandam. Se
liguntur ergo imagines magis veneratae in civitate vel pago, et a Directore chori
sorte eliguntur visitatores earundem una cum die ad hoc statuta.
Societas haec celeriter propagata est Matriti, et deinde in omnes provincias
Hispaniae et in alias universi mundi partes. Anno 1859 numerabantur 8.500
chori in Hispania, et 3.000 apud alias nationes. Hodie vero circiter 20.000 chori
numerantur. Numquam Regina huius mundi talem cordium comitatum habuit.

1 C fr E d e l v i v e s , R ein a y M a d re, Z a r a g o z a , 1 9 4 3 , p p . 4 5 9 s.
ASSOCIATIONES MARIANAE PRO OM NIBUS 215

Approbata fuit Societas ista a Pio IX per Breve diei 7 maii 1847, atque in
Archiconfraternitatem erecta. Idem Pius IX et Gregorius X V I quamplurimis
indulgentiis plenariis et partialibus illam ditarunt.

2) De Pia Unione Militiae Mariae Immaculatae1


Orta est Romae, in Collegio Internationali S. Theodori, Ordinis Fratrum
Minorum Conventualium, die 17 octobris 1917, opera praesertim Servi Dei
Maximiliani Kolbe, Poloni, qui die 14 augusti 1941 martyr caritatis occubuit.
Est autem quaedam fidelium associatio cuiuscumque conditionis, sub nomine
et protectione Mariae Immaculatae congregatorum, ad Dei bella, praesertim
contra massonicam sectam, praelianda. Scopus proinde huius Piae unionis est
Regnum Christi per regnum Mariae . Ad hunc finem assequendum tria prae
sertim media adscriptis omnibus proponuntur, videlicet: 1) plena consecratio
Virgini Immaculatae in ipsa die adscriptionis Piae Unioni peragenda; 2) gestatio
Numismatis Miraculosi; 3) recitatio, semel saltem in die, precis iaculatoriae:
O Maria, sine labe concepta, ora pro nobis qui ad te recurrimus et pro illis omni
bus qui ad vos non recurrunt, praesertim vero pro Francomuratoribus et pro
illis qui sunt tibi commendati (Indulg. 300 dierum, Pius XI, Breve 18 dec.
1926); vel alia: Dignare me laudare te, Virgo sacrata. Da mihi virtutem contra
hostes tuos (Ind. 300 dierum, ibid.).
Benedicta a S. P. Benedicto X V die 4 aprilis 1918, Pia Unio Militiae Mariae
Immaculatae fuit canonice erecta die 2 ianuarii 1922, in Oratorio praefati Col
legii, per decretum Card. Pompilj, Urbis Vicarii. Anno vero 1927, Pius X I illam
ad dignitatem Primariae elevabat. Tandem die 25 martii 1932, Statutum Mili
tiae, revisum et auctum, a Card. Marchetti-Selvaggiani, Urbis Vicario, appro
batum fuit.
Iuxta Statutum, Minister Generalis Ordinis Minorum Conventualium pro
tempore est Moderator Supremus Militiae. Directio Generalis eiusdem Romae
invenitur in Collegio Seraphico Internationali (via S. Teodoro, 24). Praeter Di
rectorem Generalem, quidam Patres habentur qui, simul cum ipso et cum Di
rectore nationali pro Italia, Consilium Generale Militiae constituunt.
Diffusio Militiae celerrima et uberrima fuit. Sedes filiales circiter 70 sunt,
adscripti vero ad 2.000.000 ascendunt. Diffusa est in Italia (39 sodalitia) in Ro
mania, in Belgio, in Hollandia, in Danimarca, in America, in Sinis, in Rhodesia
(Africa), in Bulgaria, in Albania, et praesertim in Polonia et Iaponia.

1 C fr M a s ie r o G ., O . F . M . C o n v ., Conoscere la M ilizia di M aria Immacolata, Padova, 1946.


C h i m i n e l l i P ., M ilizia M ariana, Padova 1943. H ess B ., O . F . M . C o n v ., h a M ilizia di M a
ria Immacolata nel suo X X V anniversario d i fondazione (1917-1942), R om a, 1942. S t a n o G .,
O . F . M . C o n v ., P iae unionis marialis M ilitia e M ariae Immaculatae pritna quinque lustra, in M i-
scell. Franc. 43 (1942) 175-203. R i c c i a r d i A ., V E r o e di Oswiecim: P . Massimiliano M . Koebe,
d ei F ra ti M in ori Conventuali, R om a 1947.
214 ASSOCIATIONES MARIANAE PRO OM NIBUS

tatis sive Parisiis sive alibi. Anno 1847, Pius IX Congregationes illas approbavit,
eisque omnes indulgentias Primae Primariae Collegii Romani iam concessae,
etiamsi eidem aggregatae non fuissent, benigne indulsit, pro illis omnibus puel
lis, sive internis sive externis, quae domos Filiarum Caritatis frequentabant.
Anno vero 1876, Superiores Congregationis Missionis, facultate a S. Sede prae-
habita, praefatas pias Uniones ad alias etiam puellas quae domos Filiarum Cari
tatis non frequentabant, extenderunt. Harum Piarum Unionum insigne erat
Numisma miraculosum. Initio saeculi, puellae hisce Piis Unionibus adscriptae
ad 110.000 ascendebant. Hodie vero ad quosdam milliones ascendunt, 5.000
Associationibus pertinentes.
Ex hac Pia Unione Parisiensi originem habuit a. 1862 Congregatio Filiarum
Mariae Romae, in paroecia S. Agnetis in Via Nomentana, a Canonico Regulari
Oreste Passeri fundata. Illam Pius IX approbavit, indulgentiis ditavit et ad
gradum Primariae elevavit. Anno 1938, Sodalitia Congregationi Primariae S. A-
gnetis aggregata, ad 12.000 et adscriptae ad 5.000.000 circiter ascendebant.
Plures tamen Congregationes autonomae in Germania nostris diebus surre-
xerunt et maxime florent.

3. De Associationibus Marianis pro omnibus fidelibus


Sunt praesertim quatuor; 1) Comitatus Mariae, 2) Pia Unio Militiae Mariae
Immaculatae, 3) Legio Mariae et 4) Pia Unio Dominae Nostrae a Bono Consilio.
1) De Comitatu Mariae 1
Comitatus Mariae (italice et hispanice: la Corte di Maria) est pia quaedam
Societas cuius finis est quotidianum obsequium Mariae praestare in suis imagi
nibus magis veneratis illam colendo.
Orta est haec Societas Matriti, mense maio anni 1839, opera P. Raymundi
Leal, S. I., inter pias quasdam personas quae, durante mense Deiparae sacro,
sibi proposuerunt obsequium visitandi, alternis vicibus, imagines eius, Litanias
et Salve Regina recitando ad sanctam et pretiosam mortem impetrandam.
Constat haec societas choris, quorum unusquisque 31 personas complectitur,
ad hoc ut qualibet die unus inveniatur qui praefatam visitationem, aliorum no
mine, peragere valeat, ad gratiam bonae mortis pro omnibus impetrandam. Se
liguntur ergo imagines magis veneratae in civitate vel pago, et a Directore chori
sorte eliguntur visitatores earundem una cum die ad hoc statuta.
Societas haec celeriter propagata est Matriti, et deinde in omnes provincias
Hispaniae et in alias universi mundi partes. Anno 1859 numerabantur 8.500
chori in Hispania, et 3.000 apud alias nationes. Hodie vero circiter 20.000 chori
numerantur. Numquam Regina huius mundi talem cordium comitatum habuit.

1 C fr E d e l v iv e s , Reina y M adre, Z aragoza, 1943, p p . 459 s.


2l6 ASSOCIATIONES MARIANAE PRO OM NIBUS

In Polonia, opera P. Kolbe, surrexit Civitas Immaculatae (Niepok


cum 22 domibus pro variis operibus et cum 750 Religiosis. Ephemeris
Immaculatae et Parvus Eques pro parvulis, Poloniam et universum
penetrarunt.
Alia Civitas Immaculatae , opera eiusdem P. Kolbe, surrexit anno
in Iaponia, apud Nagasaki. Ex militia Mariae Immaculatae orti sunt Assisii a .:
Parvi Milites Mariae Immaculatae nec non Equites Mariae Immac
pro custodia honorifica Mariae Immaculatae in variis eius festivitatibus.1

3) De Legione Mariae2
Orta est Dublini, die 7 septembris 1921, opera Francisci Duff. Est laic
societas (virorum et mulierum) quae, Ecclesia approbante et duce B. Vi
Immaculata, omnium gratiarum Mediatrice, Ecclesiam adiuvant in lucta
mundum eiusque maleficas vires. Eius organizatio Legionis Romanae org
tionem imitantur. Quaelibet Sectio, Praesidium appellata, Concilio Legionis ag
gatur (Concilium centrale). Adest insuper Senatus seu Concilium Dioecesanu
Officiales vero Legionis sunt: Director Spiritualis, Praeses eiusque Vic
Secretarius, Thesaurarius et Tribunus. Conventus vero semel in hebdomada fiunt.
Associatio ubique celeriter diffusa est, praesertim vero in Hibernia et in Mis
sionibus Africae et Indiae. Floret iam in 208 circiter Dioecesibus. Ephemeride
propriam habet cui titulus: Mariae Legio .

4) De Pia Unione Dominae Nostrae a Bono Consilio3


Orta est saeculo xvm in oppido Genestani, Praenestinae Dioecesis, ubi religio
sissime colitur imago quaedam Deiparae quae, iuxta traditionem, die 25 aprilis
1467, Angelorum ministerio, ex Scodra civitate illuc, in Ecclesia fratrum Ordinis
S. Augustini, translata esset. Adesse videntur documenta coaeva ad hoc pro

1 M ilitia M ariae Im m acu latae , anteactis tem p o rib u s, ab aliis du ab us in stitution ibu s
sim ilib u s praeventa fu it, vid elicet: 1) Equites gloriosae B . Virginis M ariae (postea Fratres G au
dentes ap p ellati) qu oru m in stitu tio, B on on iae, su b regula S. A u g u stin i, ad a. 1261 ascen dit, et
ab U rb an o I V fu it approbata. In stitu tio n is sco p us erat ord in em p u b licu m contra perturbatores
nec n on viduas et p u pillos defen dere; 2) Equites M ariae Immaculatae, R om ae ab U rb an o V I I I ,
die 12 feb ru a rii 1623 in C o n v en tu A ra co e li in stitu ti, su b regula S. F ran cisci, in stan tibus F er-
din and o G o n zag a, M an tu ae D u c e , et aliis p rin cip ib u s. E rat O rd o m ilitaris ad pu gn an du m co n
tra E cclesiae hostes ordin atus, et ad religio n em cath olicam et d o ctrin am de Im m acu lata C o n
cep tion e d efen den dam . M ilite s isti n ovitiatu m peragere n ec n o n profession em trium voto ru m
em ittere ten eb an tu r.
A liu s O rd o m ilitaris Equitum M ariae Immaculatae su rrex it circa idem tem p u s V in d o b o n a e,
in A u stria, cu m eod em scopo.
2 C fr Legio M ariae. V ersio italica, R om ae 1939. F r a n k D uff, Prospettiva M onfortana.
V ersio P . B uond on n o S. M . M ., R edona di B ergam o, 1942.
3 C a m p a n a E ., o. c., I I , 57-76.
SCAPULARIA MARIANA

bandum.1 Certurn tamen est statim innumeris claruisse miraculis; spatio enim
trium circiter mensium, anno 1467, 160 miracula a notariis numerata fuerunt.
Anno 1622 imago haec aurea corona a Capitulo Vaticano redimita fuit. Inde a
saeculo x v i i , Domina nostra a Bono Consilio appellata fuit. Propagatores huius
devotionis fuerunt fratres Eremitani Ordinis S. Augustini, Redemptoristae
(exempla S. Fundatoris secuti), Maristae etc. Benedictus X IV , anno 1759, Piam
Unionem approbavit eique inscribi voluit. Etiam Pius IX eidem inscribi voluit
Sanctuariumque die 15 augusti 1864 solemni pompa invisit. Leo X III, B. Vir
ginis a Bono Consilio devotissimus, anno 1903, Litaniis Lauretanis invocationem
inseruit: Mater Boni Consilii, ora pro nobis .

Art. 5 - D E S C A P U L A R IB U S M A R IA N IS 2

Scapulare (vulgo patientia) a scapula denominatur, et habitum designat sca


pulas cooperientem. Scapulare cum habitu monastico connectitur, cuius re
ductio aut etiam substitutio quaedam est. S. Benedictus enim scapulare appel
labat habitum vel pars habitus qui propter opera adhibebatur, quique a sca
pulis ante et retro pendebat. Symbolice inspectum, iugum Christi aut etiam scu
tum (contra diabolicos incursus) appellabatur. Scapularis usus a Benedictinis
ad alios quoque Ordines mediae aetatis pertransiit. Ob eius symbolicam signifi
cationem nedum die sed etiam nocte deferri debebat, prout apparet ex Consue
tudinibus Sublacensibus . In Constitutionibus Ordinis Servorum Mariae (a. 1257)
legitur: Quod nullus accedat sine scapulari dormitum . Ita etiam praescribitur
in Capitulo Generali Carmelitarum a. 1324 sub poena gravis culpae .
Ex hoc scapulari monastico derivatum est parvum scapulare cum invalere
coepit laicorum aggregatio alicui Ordini religioso, ope adscriptionis eorumdem
sive Tertio Ordini sive Confraternitati. Ecclesia, postea, inter sacramentalia sca
pulare numerando, materiam eius et formam, modum illum gerendi et condi
tiones determinavit ad indulgentias lucrandas necessarias. Ad indulgentias lu
crandas necesse est ut scapularia sint benedicta a Sacerdote facultatem habente
(ab Ordine religioso cui scapulare pertinet obtinendam) et ut diu noctuque ad
collum deferatur. Vi decreti S. Officii die 16 decembris anni 1910, fidelibus per
mittitur scapularis substitutio cum numismate benedicto quod in una parte ima-

1 P . V e r m e e r s c h scribit: L e origin i d i questa d ivozion e, com e d i m olte altre, han no un


colore p oetico da una d i quelle leggen d e, la cui base storica b m o lto d ebo le (M aria Vergine
Ss.m a, I I I , L e feste, p. 72, T o r in o , 19 12 ). A t nup er, E x c.m u s D . A u g u stin u s F e lix A d d e o ,
O . E . S. A ., E p . tit. T ra ian o p o lita n ., in opere Apparitionis imaginis B eatae M ariae Virginis a
Bono Consilio Documenta (R om ae, 1947, pp. 140) docu m en ta quaedam coaeva ad d u cit.
2 C fr C a m p a n a E ., 1. c., 342-380. L a b i s , Les scapulaires, T o u rn a i, 1892. Cath. Encycl.,
t. 13, p. 5 12 . Summa aurea, t. 5, p. 519.
2l6 ASSOCIATIONES MARIANAE PRO OM NIBUS

In Polonia, opera P. Kolbe, surrexit Civitas Immaculatae (Niepokalanow)


cum 22 domibus pro variis operibus et cum 750 Religiosis. Ephemeris Eques
Immaculatae et Parvus Eques pro parvulis, Poloniam et universum orbem
penetrarunt.
Alia Civitas Immaculatae , opera eiusdem P. Kolbe, surrexit anno 1930
in Iaponia, apud Nagasaki. Ex militia Mariae Immaculatae orti sunt Assisii a. 1935,
Parvi Milites Mariae Immaculatae nec non Equites Mariae Immaculatae
pro custodia honorifica Mariae Immaculatae in variis eius festivitatibus.1

3) De Legione Mariae2
Orta est Dublini, die 7 septembris 1921, opera Francisci Duff. Est laicorum
societas (virorum et mulierum) quae, Ecclesia approbante et duce B. Virgine
Immaculata, omnium gratiarum Mediatrice, Ecclesiam adiuvant in lucta contra
mundum eiusque maleficas vires. Eius organizatio Legionis Romanae organiza-
tionem imitantur. Quaelibet Sectio, Praesidium appellata, Concilio Legionis aggre
gatur (Concilium centrale). Adest insuper Senatus seu Concilium Dioecesanum.
Officiales vero Legionis sunt: Director Spiritualis, Praeses eiusque Vicarius,
Secretarius, Thesaurarius et Tribunus. Conventus vero semel in hebdomada fiunt.
Associatio ubique celeriter diffusa est, praesertim vero in Hibernia et in Mis
sionibus Africae et Indiae. Floret iam in 208 circiter Dioecesibus. Ephemeridem
propriam habet cui titulus: Mariae Legio .

4) De Pia Unione Dominae Nostrae a Bono Consilio 3


Orta est saeculo xvm in oppido Genestani, Praenestinae Dioecesis, ubi religio
sissime colitur imago quaedam Deiparae quae, iuxta traditionem, die 25 aprilis
1467, Angelorum ministerio, ex Scodra civitate illuc, in Ecclesia fratrum Ordinis
S. Augustini, translata esset. Adesse videntur documenta coaeva ad hoc pro-

1 M ilitia M ariae Im m acu latae , anteactis tem p o rib u s, ab aliis du ab u s in stitu tion ibu s
sim ilib u s praeventa fu it, v id elicet: 1) Equites gloriosae B . Virginis M ariae (postea Fratres G au
dentes ap p ellati) qu oru m in stitu tio, B on on iae, su b regula S. A u g u stin i, ad a. 1261 ascen dit, et
ab U rb an o I V fu it approbata. In stitu tio n is scop us erat ord in em p u b licu m contra p ertu rb atores
n ec n on viduas et p u p illo s defen d ere; 2) Equites M ariae Immaculatae, R om ae ab U rb an o V I I I ,
die 12 feb ru a rii 1623 in C o n v en tu A ra co eli in stitu ti, su b regula S. F ran cisci, in stan tib us F er-
din and o G o n zag a, M an tu ae D u c e , et aliis prin cip ib u s. E rat O rd o m ilitaris ad p u gn an du m co n
tra E cclesiae hostes ordin atus, et ad religio n em cath olicam et d o ctrin am de Im m aculata C o n
cep tion e defen den dam . M ilite s isti n ovitiatu m peragere n ec n o n p ro fession em triu m voto ru m
em ittere ten eb an tu r.
A liu s O rd o m ilitaris Equitum M ariae Immaculatae su rrex it circa idem tem p u s V in d o b o n a e,
in A u stria, c u m eod em scop o.
2 C fr Legio M ariae. V e rsio italica, R o m ae 1939. F rank D uff, Prospettiva M onfortana.
V e rsio P . B uo n d on n o S. M . M ., R edona d i B ergam o, 1942.
3 C a m p a n a E ., o. c., I I , 57-76.
2l8 SCAPULARIA MARIANA

ginem S. Cordis et in alia parte imaginem B. Mariae V. (sub quolibet titulo)


habeat. Scapulare marianum, generatim, est emblema consecrationem peculia
rem Deiparae servitio in aliqua eiusdem religiosa familia aperte significans. In
servit etiam ad officia per ipsum assumpta in memoriam revocanda. Est insuper,
prout Ecclesia in eorumdem benedictione ait, innocentiae et sanctitatis indi
cium , habitum nempe virtutum significans. Est, tandem, signum et pignus
peculiaris protectionis Virginis gloriosae. Iure igitur meritoque S. Alfonsus de
Liguori scribere potuit: Io per me ho procurato di prendere tutti gli abitini. 1
Siccome gli uomini si recano ad onore di avere alcuni che portino le loro livree,
cosi Maria Santissima gradisce che i suoi divoti portino il sacro scapolare in segno
dessere dediti alia di lei servitu, ed essere del numero della famiglia della Madre
di D io .2
Conficitur Scapulare ex binis de more partibus laneis simul coniunctis per
duplicem cordulam seu vittam.
Hisce de scapulari in communi praemissis, aliquid dicendum remanet de
praecipuis Scapularibus in specie. Innumerabiles enim sunt, cum quamplurima
Sanctuaria propriam Confraternitatem habeant et cum quaelibet Confraternitas
proprium scapulare adhibeat.
. Praecipua Scapularia Mariana sunt: i) Scapulare B. Virginis de Monte Car
melo; 2) Scapulare nigrum Septem dolorum B. V. M.; 3) Scapulare album B. M.
Virginis de Mercede; 4) Scapulare caeruleum Patrum Theatinorum; 5) Scapu
lare B. M. Virginis sub titulo Salus infirmorum; 6) Scapulare Immaculati
Cordis Mariae; 7) Scapulare B. M. V. de Bono Consilio; 8) Scapulare SS. Cor
dium Iesu et Mariae.

1. De Scapulari B. M. Virginis de Monte Carmelo 8


Iuxta traditionem Carmelitanam, Scapulare originis esset coelestis, eo quod
a Virgine ipsa S. Simoni Stock, Generali Ordinis, circa a. 1250, traditum esset.
Apparitio haec fuse narratur a P. Swanington, S. Simonis Secretario, in Epistola
quadam quae, usque ad a. 1642 (cum publici iuris facta fuit a P. Cheron), in Ar
chivis Carmelitanis Burdigalensibus ignota permanserat. Iuxta hanc Epistolam,
saepe S. Simon B. Virginem deprecabatur ad hoc ut fratribus qui eius nomen
gerebant privilegium aliquod conferre dignaretur. Dum vero quadam die pre

1 C f r L e glorie di M aria, P. I I , o ss. V I .


2 Ibid.
3 C f r B e r in g e r , Les indulgences, t. 2, p p. 195-449. B e s a l d u c h , Enciclopedia del Escapu-
lario del Carmen. C a m p a n a E ., I. c., pp. 353-372. F u s c ia r d i R ., O . C . D ., Recenti ricerche
sulla storia dello scapolare di M aria del Carmelo, in Osserv. Rom. 1 5 -V II -4 2 ; 1 6 -V II-4 2 . H i l -
g e r s , a rt. Sabbatine privilege, in Catholic Encyclopedia. R e y n a u d T h ., Scapulare marianum,
in B o u r a s s e , Summa aurea, v o l. V . Z i m m e r m a n n B ., O . C . D ., M onumenta histor. Carm el.,
I, L e r i n s , 1907. S a l t e t , in B ulletin de litterature ecclesiastique, a. 19 1 1.
SCAPULARIA MARIANA 2 19

cem suam devote ingeminabat, apparuit ei Virgo gloriosa, angelorum multitu


dine circumdata. Scapulare manu tenens, B. Virgo ad S. Simonem conversa ait:
Dilectissime mi, recipe hoc tui Ordinis scapulare, meae Confraternitatis signum,
tibi et cunctis carmelitis privilegium, in quo moriens aeternum non patietur
incendium: ecce signum salutis, salus in periculis, foedus pacis et pacti sempi
terni .
Attamen, Epistola P. Swanington ut apocrypha hodie communiter habetur.1
Ita sentiunt doctissimus Zimmermann, Carmelita, P. Thurston S. I., Boudinhon,
Saltet etc. Primum enim documentum authenticum quod de praefata visione
loquitur est liber P. Ioannis Grossi (1434) cui titulus Viridarium anno 1430 (iuxta
P. Zimmermann) compositus. Iamvero inter hoc primum documentum et visio
nem ipsam, plusquam 150 anni habentur, in quibus nemo ex scriptoribus Car-
melitanis de visione illa locutus est. Origo igitur coelestis Scapularis B. Virginis
de Monte Carmelo nullo solido argumento niti videtur.
Scapulari Carmelitano nedum adscripta est aeterna salvatio sed etiam a poenis
Purgatorii liberatio prima die sabbati post mortem illorum qui illud devote
gestant. Ob hanc causam privilegium hoc Privilegium sabbatinum appellatur.
De ipso sermo est in Bulla quadam diei 3 martii 1317 Ioanni X X II tributa. Atta
men, Bulla ista in Bullario Pontificio deest; de illa documenta per circiter 140
annos silent omnino. 2 Quapropter hodie ut apocrypha communiter habetur. 3
Dici ergo potest de Scapulari Carmelitano id quod de vera devotione erga
B. Virginem generatim dicitur, nempe: esse signum praedestinationis (et ideo
liberationis a poenis inferni) et esse pignus auxilii B. Virginis in Purgatorio, prae
sertim in die Ipsi sacra, seu in sabbato. 4

2. De Scapulari nigro Septem Dolorum B. M. V .5


Quoniam historice constat prout antea probavimus habitum Ordinis
Servorum Mariae a B. Virgine Septem primis Sanctis Patribus, in memoriam
dolorum suorum, datum fuisse, etiam Scapulare nigrum seu parvus habitus,
utpote prioris seu magni habiti reductio, a Virgine ipsa aliquo modo datus dici
potest.

1 P rim u s q u i a u th en ticitatem E p isto lae n eg av it fu it L a u n o y (160 2-1678 ). C o n tra illu m ,


p raeter qu osdam C arm elitas, in su rrexit P . R aynaud S. J., q u i in te gru m tractatu m con scrip sit.
2 P rim u m en im d o cu m en tu m quod de hac B ulla lo q u itu r est m an uscriptum quoddam
an n i 1461 F loren tiae recen ter a d in ven tu m ( C fr E t. Carm ., a. 4, n . 2). A t d o cu m en tu m hoc est
139 annis posterius.
3 O b hanc causam in Su m m ario In d u lg en tiaru m pro C o n fratern itate S capularis B. M . V .
de M o n te C arm elo , a S. C on gregation e In d u lg en tiaru m die 4 iu lii 1908 ap prob ato, praefata
B ulla n on am p lius laud atu r, sicu t factu m fuerat in Su m m ario d iei 1 decem bris 1866.
4 Ita p lu s m in u sve lo q u itu r D e cre tu m S . O fficii d iei 15 feb ru a rii 1615, relatum etiam in
Su m m ario a. 1908.
5 C fr B e r i n g e r , Les indulgences, t. 2, p. 233.
220 SCAPULARIA MARIANA

3. De Scapulari albo B. M. V irg in is de Mercede

Est reductio habitus quem religiosi B. M. Virginis de Mercede Redemptionis


Captivorum gestant. Fidelibus vero datur propter devotionem quam gerunt ad
sacratissimam et immaculatam Matrem Dei Mariam, et Ordinem eius sub no
mine fundatum (Rit. Rom.).

4. De Scapulari caeruleo Patrum Theatincrum


Institutum fuit Neapoli, a. 1617 a Ven. Ursula Benincasa in honorem et
memoriam Conceptionis beatae Mariae Virginis immaculatae nec non ut illo
induti exorent in hominum pravorum morum reformationem (Rit. Rom.). De
hoc scapulari alibi egimus.

5. De Scapulari B. Mariae V. titulo Salus Infirmorum

Est insigne Confraternitatis S. Camilli, Romae, in Ecclesia S. Mariae Magda-


lenae erecta a P. Ferdinando Vicari M. I., et a Pio IX a. 1860 canonice appro
bata. Est nigri coloris, imaginem ferens B. M. Virginis in praefata Ecclesia vene
ratam.
6 . De Scapulari Immaculati Cordis Mariae

Ortum est anno 1877 in Congregatione Filiorum Immaculati Cordis Mariae,


et illo eodem anno fuit a Pio IX adprobatum et indulgentiis ditatum. Est albi
coloris, in interiore parte Cor Mariae ferens, rosarum corona circumdatum, gla
dio transfixum et cum lilio ex ipso germinans.

7. De Scapulari B. Mariae V. de Bono Consilio


Institutum fuit a Leone X III anno 1893, precibus annuens Fratrum Eremi
tarum Ordinis S. Augustini. Est albi coloris, ferens in anteriori parte imaginem
Genestanam B. Virginis de Bono Consilio, cum inscriptione: Mater Boni Con
silii , et in alia parte stemma pontificale, videlicet trinam coronam cum clavibus
et cum verbis: Fili, acquiesce consiliis eius (Leo XIII).

8. De Scapulari SS. Cordium Iesu et Mariae

Originem ducit et diffusionem a Congregatione Filiarum S. Cordis, Antuer-


piae fundata a. 1873 (cfr Acta S. Sedis, 32, 633 ss.). Approbatum vero fuit a S.C .
Rituum die 4 aprilis 1900, ad preces Episcopi Massiliensis. Est albi coloris et in
uno ex segmentis defert imagines Cordium Iesu et Mariae, cum solitis emblemis,
in alio vero parvam crucem rubri coloris. Pius X, anno 1906, indulgentias anno
1901 iam concessas, benigne ampliavit.
SANCTUARIA MARIANA 221

A rt. 6 - DE S A N C T U A R I I S M A R I A N I S 1

Ad perpetuum cultum Marianum Sanctuaria Mariana procul dubio perti


nent quae ubique inveniuntur. Praeter obsequia quae in eis B. Virgini iugiter
deferuntur, Sanctuaria Mariana meta sunt peregrinationum quae inter praeci
puos cultus mariani actus iure merito numerantur.
Peregrinationes istae ad sanctuaria mariana a Protestantibus acriter impetitae
fuerunt. Calvinus enim in opere De Institutione christiana (1. 4, c. 13, 5) peregri
nationes istas impietates manifestas vocare non erubuit. Etiam in Anglia,
praedicatores quidam reformati, contra illas alte et acriter clamaverunt (cfr
B r i d g e t t , Our Ladys Dozvry, p. 284).
Priora sanctuaria mariana, peregrinantium meta, sive in Oriente sive in Occi
dente, ad saeculum iv ascendunt. Post Concilium vero Ephesinum (a. 431) san
ctuaria ista celeriter multiplicari coeperunt. In Gallia 29 Ecclesiae cathedrales,
B. Virgini dicatae, anteriores sunt saeculo vii. 2 Alia templa mariana surrexerunt,
eodem tempore, in Helvetia, in Germania et in Anglia, praesertim Basileae, Lau-
sannae, Maestricht, Moguntiae, Spirae, Argentinae, Cantuariae, Wearmouth,
Hexham, Lastingham 3 etc.
Iuxta Rohault de Fleury, circa finem saeculi xm , numerabantur in universo
orbe 10.000 sanctuaria Mariana, peregrinantium meta. 4
Subsequentibus vero saeculis, et praesertim nostris diebus, sanctuaria Ma
riana miro modo multiplicata sunt, praesertim ob varias apparitiones Deiparae.
Gumpperberg, in suo Atlas Marianus (Monachi 1702) historiam enarrat 1.200
sanctuariorum Marianorum (cfr B ourass, Summa aurea, XI). Praecipua san
ctuaria Mariana, peregrinantium meta, sunt: 1) in Italia: Sanctuarium Laureta-
num, Montis Berici et Pompeii; 2) in Gallia: Immaculata de Lourdes; 3) in Au
stria: Maria-Zell; 4) in Germania: B. Virgo de Hildesheim et de Altoetting in
Bavaria; 5) in Helvetia: B. Virgo de Einsiedeln; 6) in Polonia: B. Virgo de Czesto-
chowa; 7) in Hispania: B. Virgo del Pilar, Caesaraugustae et B. Virgo de Mont-
serrat; 8) in Lusitania: B. Virgo de Fatima; 9) in Anglia: B. Virgo de Walsingham;
10) in Mexico: B. Virgo de Guadalupe; 11) in Argentina: B. Virgo de Lujan; in
Canada: B. Virgo du Cap etc. Alia sanctuaria, in variis nationibus, in Sectione
Tertia indicabuntur.

1 B e i s s e l , W allfahrten zu unserer lieben Frau in Legende und Geschichte, F rib u rg i, H erd er,
i 9 r 3 - C a m p a n a E ., 1. c ., pp. 423-443. R o h a u l t d e F l e u r y , o. c. I 323-326. V i c e n -
t i n i A ., O . S. M ., L a guida delpellegrino. V ic e n za , 1916. P i l g r i m a g e , in C ath. Enc., X I I , 88.
2 C f r B e is s e l , Geschichte des Verehrung M arias in D eut. vahrend des M itt., p . 20.
3 B r i d g e t t , o . c ., p p. 246-262.
4 L a S te Vierge, I, 324.
2 22 NUMISMATA MARIANA

Sanctuaria Mariana fontes sunt indeficientes gratiarum et miraculorum qui


bus B. Virgo fidem omnium ad se recurrentium praemio donat.1
O B IC I solet: nimia sunt sanctuaria mariana aut Ecclesiae B. Virgini dica
tae. Aliquibus in locis Ecclesiae Mariae dicatae numerosiores sunt Ecclesiis
Christo dicatis.
R ESPO N D ETU R: Ecclesiae omnes, iusta catholicam doctrinam, sunt Deo
dicatae in honorem Deiparae aut Sanctorum. Hinc usus vetustissimus in fronte
Ecclesiarum inscriptionis: Deo in honorem Beatae Virginis. Si vero aliquando,
brevitatis causa, ponitur inscriptio: Beatae Virginis sacrum subintelligitur sem
per: Deo in honorem Beatae Virginis. Idem subintelligitur semper quoties sermo
est de Ecclesia B. Virginis, aut 5 . Petri etc.

Art. 7 - D E N U M IS M A T IB U S M A R IA N IS 2
Inter actus mariani cultus perpetui haud ultimum tenent locum numismata
Mariana. Usus horum numismatum in Ecclesia catholica antiquissimus videtur.
Ecclesia enim, ad usus paganorum transformandos, amuletis superstitiosis numi
smata sacra substituit. Ita in Museo christiano Vaticano, inveniuntur duo numi
smata saeculi iv in quibus B. Virgo repraesentatur sedens in actu exhibendi pue
rum Iesum Magis adorandum. 3
Media vero aetate, una cum evolutione doctrinae marianae et una cum fre
quentia peregrinationum, usus etiam numismata mariana gerendi iugiter crevit.
Saeculo xn Romani Pontifices huiusmodi numismatibus benedictionem imper
tiebant. Crevit vero ulterius usus deferendi numismata sacra cum indulgentiis
ditata fuerunt. Primus qui numismatibus indulgentias applicuit, Paulus IV (1555-
1559) fuisse videtur. 4 Scimus S. Pium V, anno 1566, indulgentiam plenariam
concessisse illis omnibus qui in bireto, durante bello flandrico, numisma defer
rent in quo catholici Hispaniae, contra haereticos vulgo Ugonotti repraesen
tare fecerant B. Virginem cum puero Iesu.5

1 P r o m iraculis B. V irgin is C fr : N o t h o m b I., S . J., L a Legende de N otre-D am e, M iracles


du moyen age traduits et annotes, B ru g es, B eyaert, 1924, in -1 2 , 236 p p . P o n c e l e t , M iraculo
rum B . V . M ariae quae saec. V I - X V latine conscripta sunt. In d ex , in A n al. B oli. X V I , 241.
Summa aurea, In d ex V I I , t. 13, 10 11; t. 13, 116 3, 1204. C i m a r o l o , M iranda M ariana, in
Summa aurea, X I I , 543. N oyon , art M ariolatrie, in : D ict. apol., I I I , 313 . C e r u l l i E .,
'! libro etiopico dei miracoli d i M aria, e le sue fo n ti nelle letterature del medioevo latino, R om a, 1943.
* C fr L e c l e r c q H ., Am ulettes, in D ict. archeol. chret. D a l l e t A . V on, M ilnzen und M e -
daUlen.
* C fr L e B l a n t E ., in Bulletin archeologique de l Athenaeum franfa is, 1856, p . 9. De
R o s s i . Immagini scelte della B eata Vergine M aria tratte dalle catacombe romane, in -fo l., R om a,
1863, p . 6.
4 C fr T heodorus a S p i r i t u S a n c t o , D e Indulgentiis, I I , 209.
i C fr S t r a d a F ., Bellum Belgicum, V .
NUMISMATA MARIANA 223

Varia sunt numismata mariana, iuxta varia mysteria B. M. Virginis aut san
ctuaria vel imagines eiusdem. Celeberrimum inter omnia numismata, procul dubio
est numisma, uti aiunt, miraculosum, cuius historia in parte propria Breviarii Pre
sbyterorum Congregationis Missionis (die 27 nov.) ita refertur: Anno Christi
millesimo octingentesimo trigesimo, quod legitima testantur monumenta, bea
tissima Dei Mater sanctimoniali cuidam feminae, beatae Catharinae Laboure e
familia Puellarum Caritatis sancti Vincentii a Paulo, sese videndam exhibuit;
eamdemque iussit curare ut Numisma in honorem Immaculatae Conceptionis
suae cuderetur. Cudendi autem ea lex erat ex visu, ut in adversa fronte Deiparae
prostaret effigies, virgineo quidem pede serpentis proterens caput, manibus vero
patulis subiectum terrae orbem radiis illustrans; inscripta circum circa ea prece:
O Maria concepta sine peccato, ores pro nobis qui ad te confugimus. Inesse au
tem in fronte aversa sacrosanctum Mariae nomen debebat, eminente supra crucis
signo, binis inferius adiectis cordibus, altero obsito spinis, altero ense transfosso.
Iubenti Virgini paruit puella; remque divinitus acceptam eventus comprobavit.
Vix enim novum Numisma in vulgus prodiit, illico a christifidelibus, uti religio
Matri sanctissimae pergrata, coli certatim ac gestari coeptum; in Gallia primum,
mox, probantibus Episcopis, ubique terrarum. Cuius augescentis in dies reveren
tiae ac fiduciae id causa fuit, quod a Virgine respiciente plurima patrabantur
mira seu corporis aerumnis levandis, seu animis e vitiorum coeno eruendis. In
his illud prae ceteris memoratu dignum, quod Alfonso Ratisbonne Romae con
tigit decimo tertio Kalendas Februarii anno millesimo octingentesimo quadra
gesimo secundo, legitimo ecclesiasticae auctoritatis testimonio comprobatum.
Argentorati iudaicis ortus parentibus, in Orientem iter faciens Alfonsus Romae
substiterat. Ubi quum amicitiam cum nobili viro, ex haeresi ad catholica sacra
converso, iunxisset; is, adolescentis miseratus vicem, omni ope contendit ut illum
ad veram Christi religionem traduceret. Nihil tamen verbis profectum; unum
hoc impetratum, ut hebraeus homo sacrum Deiparae Numisma e collo pendens
deferret. Preces interim pro eo ad Virginem Immaculatam adhibebantur. Nec
diu Virgo exorata, auxilium conferre distulit. Nam, quum Alfonsus templum
sancti Andreae in Vico nemorensi, vulgo delle Fratte, fortuitu sub meridiem esset
ingressus, repente illi aedes obscurari visa, una excepta Archangeli Michaelis
cella, unde vividior contra lux emicabat. Eo dum, horrore correptus, advertit
oculos, ecce, illi beata Virgo, Maria conspiciendam se praebet vultu mitissimo,
eoque habitu quo in sacro Numismate refertur. Caelesti visu subito immutari
Alfonsus; tum lacrimis perfusus iudaicam abhorrere perfidiam, et catholicam
religionem, quam paulo ante detestabatur, veram profiteri totoque pectore am
plecti. Christiana dogmata edoctus, paucis post diebus, communi Urbis laetitia,
sacro baptismate lustratus e st.
224 CONSECRATIO B. M. VIRGINI

Art. 8 - D E C O N S E C R A T IO N E B. M A R IA E VIRGIN I

BIBLIOGRAPHIA: B i t t r e m i e u x J., Consecratio mundi Immaculato Cordi B. Mariae


Virginis, in Ephem. Theol. Lov. 20 (1943) 99-103; L e b o n J., Les fondements dogmatiques
de la consecration au Cceur Immacule de Marie, Liege 1946 (extr. ex Revue diocesaine de
Namur, 1946, t. 1, pp. 55-86); R o s c h i n i G ., La consacrazione a Maria, Brescia 1943;
cfr etiam D e T o e w d i n g au O. L . W r o u w , Tongerloo 1944, in-18, 220 pp., in quo
scripta continentur P . G e e n e n O. P ., A. V a n H o v e , G . P h i l i p s , P . H u p p e r t s S . M. M.,
S t a l m a n s , K e r k o f s et G r u y s b e r g h s .

Vertex cultus perpetui erga B. Virginem in consecratione eidem peracta inve


nitur. Consecratio enim donationem totalem et perennem B. Virgini dicit. Et
ideo in ipsa synthesis quaedam invenitur omnium illorum elementorum et actuum
quae marianum cultum constituunt.
Gloria consecrandi Ecclesiam et universum genus humanum Immaculato
Cordi B. M. Virginis reservata est Pio X II feliciter regnanti. Hunc enim solemnis-
simum actum peregit die 31 octobris 1942, illumque solemniter renovavit in
Basilica Vaticana, die 8 decembris eiusdem anni.1 Invitavit etiam fideles omnes
ad illam personaliter peragendam.

1 F orm u la con sacration is qua usus est Piu s X I I haec est: R egin a del S an tissim o Rosario,
au silio d e i cristian i, rifu gio del genere u m ano, vin citrice d i tu tte le battaglie d i D io ! su p p lici
c i prostriam o al vostro tro n o , sicu ri d i im petrare m isericord ia e di ricevere grazie e op p o rtu n o
ausilio n elle p resen ti calamit&, n o n per i n o stri m eriti, d ei q u ali n o n presum iam o, ma u n ica-
m en te p er l im m ensa bonta d e l vostro m atern o cuore.
A V o i, al vostro C u o re Im m acolato, N o i, qu ale Padre com u n e della grande fam iglia c ri
stiana, com e V ic a rio d i C o lu i al quale fu con cesso og n i potere in cielo e in terra (M a t t . 28, 18),
e dal quale ricevem m o la cura d i quan te anim e reden te coi sangue pop olano l u n iverso , a V o i,
a l vostro Im m acolato C u o re , in q u e stora tragica della storia um ana, affidiam o, rim ettiam o,
con sacriam o n o n so lo la Santa C h iesa, corp o m istico del vostro G e s u , che soffre e sanguina in
tan te parti e in tan ti m odi tribo lata, ma anche tu tto il m o n d o straziato da fe ro c i d isco rd ie, riarso
in in cen d io d i o d io , vittim a d elle p ro p rie iniquita.
V i com m uo van o tante ro vin e m ateriali e m orali; tan ti d o lo ri, tante angoscie d i p ad ri e
d i m adri, d i sposi, d i fratelli, d i b im b i in n o cen ti; tante vite in fiore stroncate; tan ti co rp i n el-
l orren da carn eficin a; tan te anim e to rtu rate e agon izza n ti, tante in p ericolo d i perdersi eter-
nam ente.
V o i, o M a d re d i m iserico rd ia, im p etrateci da D io la pace e in n a n zi tu tto q u elle grazie
che possono co n vertire i cu o ri u m an i, qu elle grazie che prep aran o, con cilian o, assicu rano la
pace! R egin a della pace, pregate p er n oi e date al m o n d o in gu erra la pace che i p o p o li sospirano,
la pace nella v e r iti, nella giu stizia, nella c a riti d i C ris to . D a te g li la pace d elle arm i e la pace
d e lle anim e, affinchfc nella tran q u illita d e llord in e si d ila ti il R egn o d i D io .
A cco rd a te la vostra p ro te zio n e agli in fe d e li e a qu an ti gia ccion o ancora nelle om bre della
m o rte; con ced ete lo ro la pace e fate che sorga per essi il S ole della v e r iti, e possano, insiem e
224 CONSECRATIO B. M. VIRGINI

Art. 8 - D E C O N S E C R A T IO N E B. M A R IA E VIRGIN I

B I B L I O G R A P H I A : B i t t r e m i e u x J ., Consecratio mundi Immaculato Cordi B. Mariae


Virginis, in Ephem. Theol. Lov. 20 (1943) 99-103; L e b o n J., Les fondements dogmatiques
de la consecration an Cceur Immacule de Marie, Liege 1946 (extr. ex Revue diocesaine de
Namur, 1946, t. 1, pp. 55-86); R o s c h i n i G ., La consacrazione a Maria, Brescia 1943;
cfr etiam D e T o e w d i n g au O . L . W r o u w , Tongerloo 1944, in-18, 220 pp., in quo
scripta continentur P . G e e n e n O. P ., A . V a n H o v e , G . P h i l i p s , P . H u p p e r t s S . M. M.,
S t a l m a n s , K e r k o f s et G r u y s b e r g h s .

Vertex cultus perpetui erga B. Virginem in consecratione eidem peracta inve


nitur. Consecratio enim donationem totalem et perennem B. Virgini dicit. Et
ideo in ipsa synthesis quaedam invenitur omnium illorum elementorum et actuum
quae marianum cultum constituunt.
Gloria consecrandi Ecclesiam et universum genus humanum Immaculato
Cordi B. M. Virginis reservata est Pio X II feliciter regnanti. Hunc enim solemnis-
simum actum peregit die 31 octobris 1942, illumque solemniter renovavit in
Basilica Vaticana, die 8 decembris eiusdem anni.1 Invitavit etiam fideles omnes
ad illam personaliter peragendam.

1 F orm u la con sacration is qua usus est Piu s X I I haec est: R egin a del San tissim o R osario,
a u silio d e i cristian i, rifu g io del genere u m an o, vin citrice d i tu tte le battaglie d i D io ! su p p lici
c i prostriam o al vostro tro n o , sicu ri d i im petrare m isericord ia e di ricevere grazie e op p o rtu n o
ausilio n elle p resen ti ca la m iti, n o n per i n o stri m eriti, d ei qu ali n o n presum iam o, ma u n ica-
m en te p er l im m en sa bonta d el vostro m aterno cuore.
A V o i, al vostro C u o re Im m acolato, N o i, qu ale Padre com u n e della grande fam iglia c ri
stiana, com e V ic a rio d i C o lu i al qu ale fu con cesso og n i potere in cielo e in terra (M a t t . 28, 18),
e dal qu ale ricevem m o la cura d i quan te anim e reden te coi sangue p opolano l u n iverso , a V o i,
a l vostro Im m acolato C u o re , in q u e stora tragica della storia um ana, affidiam o, rim ettiam o,
con sacriam o n on solo la Santa C h iesa, corp o m istico del vostro G esti, che soffre e sanguina in
tan te p arti e in tan ti m odi tribo lata, ma anche tu tto il m o n d o straziato da fe ro c i d isco rd ie, riarso
in in cen d io d i o d io , vittim a d elle p ro p rie in iq u iti.
V i com m uo van o tan te ro vin e m ateriali e m orali; tan ti d o lo ri, tante angoscie d i p ad ri e
d i m adri, d i sp osi, d i fratelli, d i b im b i in n o ce n ti; tante vite in fiore stroncate; tan ti co rp i n el-
l orren da carn eficin a; tante anim e to rtu rate e agon izza n ti, tante in p ericolo d i perdersi eter-
n am en te.
V o i, o M a d re d i m iserico rd ia, im p etrateci da D io la pace e in n a n zi tu tto qu elle grazie
che possono con vertire i cu o ri u m an i, qu elle grazie che preparan o, con cilian o, assicurano la
p ace! R egin a della pace, pregate p er n oi e date al m on do in gu erra la pace che i p o p o li sospirano,
la pace nella v e r iti, nella giu stizia, nella carita d i C ris to . D a te g li la pace d elle arm i e la pace
d e lle anim e, affinchfe nella tran q u illita d elP ord in e si d ila ti il R egn o d i D io .
A cco rd a te la vostra p ro te zio n e a g li in fe d e li e a qu an ti gia ccion o ancora n elle om bre della
m o rte; con ced ete lo ro la pace e fate che sorga per essi il S ole della v e r iti, e possano, insiem e
CONSECRATIO B. M. VIRGINI 225

Huius igitur consecrationis historiam, naturam, fundamentum et consectaria


breviter exponere praestat.

i) Historia Consecrationis B. Mariae V. Motus in favorem consecrationis


totius mundi B. Mariae Virgini connecti videtur, in sua origine, cum apparitione
B. M. Virginis S. Catharinae Laboure die 27 novembris 1830. Post has appari
tiones, surrexit in quorumdam animis desiderium praefatae consecrationis. Inde
ab a. 1864, Card. Gousset, Archiepiscopus Rhemensis, Exc.mus D. De la Tour
dAuvergne, Exc.mus Mermillod et plures alii Galliae Episcopi, huius pii desi
derii promotores fieri voluerunt. Anno 1879, Exc.mus de la Tour dAuvergne,
durante Concilio Vaticano, onus sibi assumpsit adhaesiones colligendi pro huius-
modi re penes alios Episcopos, ad hoc ut illas Summo Pontifici praesentaret.
Pius IX, cui pluries de hac re sermo factus fuerat, praefatum pium desiderium
benigne accipere visus est. Anno vero 1891, surgebat in Italia magnus motus in
favorem consecrationis cuiuslibet Dioeceseos Cordi Mariae, a Cardinalibus M e
diolanensi et Taurinensi promotus. Anno tandem 1900, P. Alaphridus Dechamps
S. I., Tolosae Cruciatam Marianam instituebat ad consecrationes promovendas
individuorum, Paroeciarum, cuiuslibet Dioeceseos nec non totius generis humani
Immaculato Cordi B. Mariae V. Exhibitae itaque fuerunt Summo Pontifici plu
res supplicationes a quamplurimis subscriptae, a P. Dore, Eudistarum Generali
nec non a P. Lintelo S. I., praeterquam a P. Dechamps collectae.
Anno 1906, Archiconfraternitas Parisiensis Dominae nostrae a victoriis, sub
auspiciis Card. Richard, Romam ad Summum Pontificem 707.845 subscriptiones

a n o i, in n a n zi a lT u n ico S alvatore d e l m on do ripetere: G lo ria a D io n el p iu alto d ei c ie li e pace


in terra a g li u o m in i d i buon a volo n ta (Luc. 2, 14).
A i p o p o li sep arati p er T errore o p er la disco rd ia, e segn atam ente a co lo ro che professano
p er V o i singolare d e v o zio n e , e presso i q u ali n o n c era casa ove n o n si tenesse in on o re la v o
stra ven eran da ico n e (oggi forse o ccu ltata e riposta p er gio rn i m ig liori), date la pace e ricon d u -
ceteli alT u n ico ovile d i C ris to so tto T u n ico e v ero Pastore.
O tten ete pace e lib e r ti com pleta alia C h iesa Santa d i D io ; arrestate il d ilu v io dilagante
del n eopagan esim o, tu tto m ateria; fom en tate n ei fed eli 1am ore alia p u rezza, la pratica della
vita cristiana e lo zelo ap ostolico, affinche il pop o lo d i q u e lli che servo n o D io aum en ti in m eriti
e in n um ero.
F in alm en te, siccom e al C u o re d e l vostro G esti fu ro n o con sacrati la C h iesa e tu tto il g e
nere u m an o, perch, rip o n en d o in L u i og n i speranza E g li fosse p er lo ro segn o d i salvezza (cfr
L itt. E n c. A n n u m S acru m : A cta Leonis X I I I , v o l. 19 pag. 79), cosi p arim en ti da oggi siano essi
in p erp etu o con sacrati anche a V o i e al vostro C u o re Im m aco lato, o M a d re nostra e R egin a
del m o n d o: affiinchfe il V o stro am ore e p a tro cin io affrettin o il trio n fo d e l R egn o d i D io , e tutte
le gen ti, pacificate tra lo ro e con D io , V i pro clam in o beata, e con N o i in to n in o , da una strem ita
alTaltra della terra, 1etern o M ag n ificat d i gloria, am ore, ricon o scen za al C u o re d i G esti, nel
quale solo posson o trovare la V erita, la V ita, la Pace ( L Osservatore Romano, 9-10 ottobre
1942).

IS
226 CONSECRATIO B. M. VIRGINI

mittebat in favorem consecrationis Immaculato Cordi Mariae. Aliae vero sup


plicationes oblatae fuerunt Summo Pontifici Pio X die 24 decembris 1907 a P-
Gebhardt, Procuratore Generali Societatis Mariae de Montfort, nomine Archie-
piscopi Ottawiensis in Canada et suorum fidelium (46.690 subscriptiones). Pius X
benigne respondit se nullam difficultatem pro hac re videre (cfr Regina dei Cuori,
7, 19920, 20).
Etiam plures Conventus Mariani, nationales et internationales, vota Summo
Pontifici obtulerunt pro huiusmodi consecratione. Hoc factum est in Conven
tibus Lugdunensi (1900), Friburgensi (1902), Einsiedelnensi (1906), Parisiensi
(1927), Carnutensi (1938), Lapurdiensi (1930), Boulogne-sur-mer (1938) et
Caesaraugustano (1940). Etiam anno 1914, occasione Conventus Eucaristici
Lapurdiensis, oblatae fuerunt supplicationes Pio X ad hoc ut huiusmodi conse
crationem, per Legatum suum Pontificium, in Civitate Mariae peragere digna
retur; at Pius X respondit huiusmodi actum convenientius fieri potuisse occa
sione cuiusdam solemnitatis marianae. Tandem, Pius X II, precibus ab Episco
pis Lusitaniae die 13 maii 1938 sibi oblatis, et anno 1942 humiliter repetitis,
benigne annuens, die 31 octobris 1942, in nuntio radiophonico pro celebrationi
bus 25 anniversarii apparitionum Fatimae, Ecclesiam et universum genus hu
manum, de plenitudine potestatis, Immaculato Deiparae Cordi solemniter con
secravit.

2) Natura Consecrationis B. M. Virgini. Ad naturam consecrationis Cordi


Mariae rite cognoscendam, prae oculis habenda est Encyclica Leonis X III An
num Sacrum (De hominibus Sacratissimo Cordi Iesu devovendis), diei 25 maii
1899. Quae in praefata Encyclica de consecratione Cordi Iesu dicuntur, de con
secratione Cordi Mariae analogice repeti possunt. Dico: analogice, quia terminus
consecratio cum dicitur de consecratione Deo et Mariae facta, non iam univoce,
nec tamen prorsus aequivoce, sed analogice sumitur, analogia proportionalitatis
propriae. Terminus enim consecratio aliquid duobus analogatis commune
significat (recognitio videlicet, ex parte nostra, dependentiae nostrae a Deo et
a Maria in dominio seu regalitate fundatae qua relate ad nos gaudent); attamen,
communis haec termini significatio, non pari modo Deo et Mariae, seu duobus
analogatis convenit, eo quod dominium Dei supra nos a dominio Mariae est valde
diversum. Habemus igitur veram analogiam proportionalitatis propriae (non vero
metaphoricae). Habetur insuper analogia attributionis, eo quod nostra relatio
dependentiae a Maria (fundamentum consecrationis nostrae eidem) essentia
liter in Christo seu in Deo radicatur, cui principaliter et essentialiter convenit.
Hoc posito, terminus consecratio ( = actus seu ritus quo persona vel res
redditur sacra) a verbo consecrare dicitur, et significat personam vel rem ali
quam e profana sacram reddere, Deo et cultui divino stabiliter eam destinando.
Ista est significatio termini consecratio apud scriptores omnes sive sacros sive
CONSECRATIO B. M. VIRGINI 227

profanos (cfr F o r c e l l i n i , Lexicon). Etiam Angelicus Doctor prout animad


vertit Pius X I in Encycl. Miserentissimus Redemptor docet stabilitatem esse
quid consecrationis proprium (II-II, q. 8i, a. 8 c.).
In casu nostro peculiari vero agitur de consecratione totius mundi (et omnium
simul personarum sive physicarum sive moralium in ipso contentarum) Cordi
Mariae. Est igitur universus mundus qui usui, ut ita dicam, [profano jsubtrahitur
et stabiliter Mariae Cordi addicitur. Est igitur consecratio stabilis quaedam seu
totalis et perennis Mariae nostri et nostrorum omnium donatio. Ita docuit etiam
explicitis verbis Pius X II in Allocutione ad Congregatos Marianos (diei 21 ia
nuarii 1945). La Consacrazione alia Madre di Dio aiebat nella Congre
gazione Mariana e un dono totale di se, per tutta la vita e per la eternitd\ e un
dono non di pura forma o di puro sentimento, ma effettivo, compiuto nella in-
tensita della vita cristiana e mariana... (cfr Osserv. Rom., 22-23 'an- I 945)-

3) Fundamentum Consecrationis. Fundamentum dogmaticum consecrationis


prout iam innuimus est dominium seu regalitas universalis sive Christi
sive Mariae. Hoc autem universale dominium nos, per consecrationem, libere
recognoscimus. Ita docet Leo X III in Encyclica Annum sacrum. Idem ergo et
de B. Virgine analogice dici debet.

4) Consectaria Consecrationis. Multa sunt. Quaedam, ex istis consectariis,


B. Virginem ipsam seu cultum eius, quaedam vero mundum eidem consecratum
respiciunt.
Consectarium Virginem ipsam seu cultum eius respiciens, in hoc invenitur
quod Consecratio prout dicit Leo X III in Encycl. Annum Sacrum amplis
simum... maximumque obsequii testimonium constituit, honorum omnium,
quotquot sacratissimo Cordi haberi consueverunt, velut absolutio perfectioque
est. In honoranda Deipara, igitur, ulterius progredi non potest. Quapropter
consecratio Cordi Mariae id esse censemus quod magis Deiparae placet.
Consectaria vero relate ad homines, in beneficiis illis sive individualibus sive
socialibus inveniuntur quae ex actu Consecrationis sponte profluunt.
Optandum igitur quam maxime est ut, quemadmodum Summus Pontifex
universam Ecclesiam et universum genus humanum Immaculato Deiparae Cordi
consecravit, ita eidem Cordi omnes nationes, a relativis Primatibus, omnes Dioe
ceses a propriis Episcopis, omnes paroeciae a propriis Parochis, omnes familiae
a propriis patribusfamilias, et omnes individui nomine proprio, particulariter
consecrentur.1 Curandum tamen est ut huiusmodi consecratio ab omnibus plene

1 Ita Pius X I I , in recen ti E n cy clica A u sp icia q u a e d a m con sacration em hu iu sm o d i


com m en dabat: P aucis abh in c ann is, u t om nes n oru n t, recen ti ad h u c saevien te b e llo , N o s
cum in g e n ti eiusm odi restin guen dae con flagration i hum anae opes n on pares neq ue idoneae
v id e re n tu r ad m iserentissim um R ed em p torem n ostru m su p p lices c o n fu gim u s, p o ten ti in -
228 CONSECRATIO B. M. VIRGINI

in vita et moribus traducatur, ad hoc ut fructus eiusdem pretiosissimos ex ipsa


percipere valeant.

terp o sito p atro cin io in tam in ati C ord is M ariae V irgin is. E t qu em ad m odu m D ecesso r N o ster
im m . rec. L e o X I I I , su b vicesim i saecu li exo rd iu m , universam hom in u m com m un itatem S a
cratissim o C o rd i Iesu con secratum v o lu it, ita N o s pariter, quasi hum anae fam iliae divin itu s
redem ptae person am geren tes, eam volu im u s Im m aculato etiam San ctissim ae V irg in is C o rd i
so llem n iter dedicare.
Id agan t op tam us om nes, q u otiescu m q u e op portun itas suadeat, n on m odo in singulis
D io ce sib u s atqu e paroeciis, sed in d o m estico etiam u n iu scu iu sq u e c o n victu ; ita en im fu tu ru m
speram u s u t ex hac p rivata ac p u b lica con secration e u beriora orian tu r beneficia ac caelestia
m unera .
SECTIO TERTIA

ORIGINE ET PROPAGATIONE
CULTUS MARIANI
CULTUS B. M. V. 231

Ratio huius sectionis. Quae hic dicturi sumus, nihil aliud sunt nisi plena adim
pletio illius prophetiae a B. Virgine, in domo Zachariae, occasione visitationis,
prolatae: Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc Beatam me di
cent omnes generationes (Luc. 1, 48).1 Huius plenae adimpletionis, seu huius
miraculi ordinis intellectualis (qualis est futurorum contingentium cognitio)
omnes testes sumus: tot testes quot homines. Omnes enim videmus B. Virginem,
prout viginti abhinc saeculis ipsamet praedixerat, ubique, omni tempore, omni
bus modis ab hominibus coli. Ubique: ubi enim adoratur Christus, in omni sci
licet loco, veneratur etiam Mater eius et Beata praedicatur. Semper: ab Apo
stolorum temporibus enim prout videbimus usque ad haec nostra tempora,
B. Virgo iugiter Beata dicta est, animi ardore in dies succrescente. Omnibus
modis: ad B. Virginem enim Beatam praedicandam, omnibus omnino mediis
homines usi sunt, pulchras artes scientiasque ad illam honorandam vocantes.
Hoc autem miraculum ordinis intellectualis, qualis est prophetiae mira adim
pletio, cuius nos testes sumus, veritatem catholicae fidei nec non legitimitatem
cultus ab Ecclesia Deiparae exhibiti evidenter ostendit.

Huius sectionis divisio. Cultus autem Deiparae progressus, cum progressu


christianae religionis coincidit, eo quod sicut Christiana religio absque Christo
non intelligitur, ita nec Christus seu Verbum Incarnatum, absque B. Virgine,
ex qua carnem desumpsit, intelligi valet. Sors igitur cultus mariani cum sorte
religionis christianae arcte indissolubiliterque connectitur. Perspicuitatis autem
gratia, nos iter huius progressus, in variis Orbis partibus sequemur, seu in Europa
Asia, Africa, America et Oceania. 2
Cum autem circa originem ipsam cultus Deiparae plures errores, nostris die
bus, orti sint, opportunum ducimus historicae expositioni progressus cultus Dei
parae de evangelica et apostolica eius origine brevem dissertationem praemittere.

1 M i g u e l cT E s p l u g u e s , Benaurada em diran totes les generacions, in E st.fra n c. 43 (19 3 1)


255-268.
2 C on sid eration em n on m eren tu r narrationes illae legendariae quae B. V irg in em a paganis
ip sis v en eratam osten d u n t, quales su n t, e. g. altare a D ru id is V ir g in i pariturae dicatum ; a p
p a ritio B. V irg in is A u g u sto Im peratori; sanctuaria aut altaria a M ag is aut ab A p o sto lis B. V ir
gin i, a d h u c in terris degen ti, consecrata. H a ec enim cu m factis critice certis pu gn an t, et a te sti
b u s n im is recen tib u s referu n tu r (C fr R o h a u l t d e F l e u r y , L a S . Vierge, t. 1, p p . 1, 13, 304,
312 ; B o u r a s s , Summa aurea, t. 10. co li. 597, 615; t. 13, coi. 553).
CULTUS B. M. V. 231

Ratio huius sectionis. Quae hic dicturi sumus, nihil aliud sunt nisi plena adim
pletio illius prophetiae a B. Virgine, in domo Zachariae, occasione visitationis,
prolatae: Quia respexit humilitatem ancillae suae, ecce enim ex hoc Beatam me di
cent omnes generationes (Luc. i, 48).1 Huius plenae adimpletionis, seu huius
miraculi ordinis intellectualis (qualis est futurorum contingentium cognitio)
omnes testes sumus: tot testes quot homines. Omnes enim videmus B. Virginem,
prout viginti abhinc saeculis ipsamet praedixerat, ubique, omni tempore, omni
bus modis ab hominibus coli. Ubique: ubi enim adoratur Christus, in omni sci
licet loco, veneratur etiam Mater eius et Beata praedicatur. Semper: ab Apo
stolorum temporibus enim prout videbimus usque ad haec nostra tempora,
B. Virgo iugiter Beata dicta est, animi ardore in dies succrescente. Omnibus
modis-, ad B. Virginem enim Beatam praedicandam, omnibus omnino mediis
homines usi sunt, pulchras artes scientiasque ad illam honorandam vocantes.
Hoc autem miraculum ordinis intellectualis, qualis est prophetiae mira adim
pletio, cuius nos testes sumus, veritatem catholicae fidei nec non legitimitatem
cultus ab Ecclesia Deiparae exhibiti evidenter ostendit.

Huius sectionis divisio. Cultus autem Deiparae progressus, cum progressu


christianae religionis coincidit, eo quod sicut Christiana religio absque Christo
non intelligitur, ita nec Christus seu Verbum Incarnatum, absque B. Virgine,
ex qua carnem desumpsit, intelligi valet. Sors igitur cultus mariani cum sorte
religionis christianae arcte indissolubiliterque connectitur. Perspicuitatis autem
gratia, nos iter huius progressus, in variis Orbis partibus sequemur, seu in Europa
Asia, Africa, America et Oceania. 2
Cum autem circa originem ipsam cultus Deiparae plures errores, nostris die
bus, orti sint, opportunum ducimus historicae expositioni progressus cultus Dei
parae de evangelica et apostolica eius origine brevem dissertationem praemittere.

1 M i g u e l c1 E s p l u g u e s , Benaurada em diran totes les generacions, in E st.fra n c. 43 (19 3 1)


255-268.
2 C on sid eration em n o n m eren tu r narrationes illae legendariae quae B . V irg in em a paganis
ipsis v en eratam osten d u n t, quales sunt, e. g. altare a D ru id is V irg in i pariturae dicatum ; a p
p aritio B . V irg in is A u g u sto Im p eratori; sanctuaria aut altaria a M ag is aut ab A p o sto lis B . V ir
gin i, a d h u c in terris degen ti, con secrata. H aec enim cu m factis critice certis pu gn an t, et a te sti
bu s n im is recen tib u s referu n tu r ( C fr R o h a u l t de F l e u r y , L a S . Vierge, t. 1, p p . 1, 13, 3 4 .
312; B o u r a s s , Summa aurea, t. 10. co li. 597, 615; t. 13, coi. 553).
232 ORIGO CULTUS MARIANI

Cap. I - DE O RIG IN E C U L T U S M A R IA N I1

BIBLIOGRAPHIA: A g i u s A., O. S. B ., The Beginnings of Devotion to the Blessed


Virgin, in Downside Review, 59 (1940) 41-52; B e n r a t h K. (Rationalista), Zur Geschichte
der Marienverherung, in Theolog. Stud. u. Kritik, 59 (1886) 7-95, 197-267; B u s c a r l e t
I., Recherches historiques sur lorigine et les progres du culte que Von rend a Marie dans
1Eglise Romaine, Geneve 1833, in-8, 55 PP-. C e c c h e l l i C., Mater Christi. I. I I Logos
e Maria, Roma, Ferrari 1946, in-8 gr., xxvm-331 pp.; F e r r e o l u s L o c r i u s , Regna,
Provinciae, Oppida sub patronatu B. Mariae Virginis Deiparae, in Summa aurea, t. i i ,
coli. 1067-1110; F r a m s e s D., O. F . M., Mariavereering in de eerste eeuwen der Kerk (Col
lectanea Franciscana Neerlandica, vol. V, fasc. 3, S Hertogenbosch, Teulings Uitge-
versmaatschappij, 1931, in-4 mai., 84 pp.; P l a i n e B ., De initiis humilibus mirabilibusque
per saecula incrementis cultus B. M. V., in Studien und Mittheilungen aus dem Benedicti-
ner- und dem Cistercienser Orden, 18 (1897) 3-15, 274-281, 411-419, 575-582; cfr Anal.
Bolland. 17 (1898) 359. Aliae monographiae in suis locis laudabuntur.

Ratio quaestionis. Quia circa originem cultus B. M. Virginis, plures errores,


nostris diebus, orti sunt, necessarium ducimus, antequam de legitimitate ipsius
sermonem instituamus, de eius evangelica et apostolica origine disserere.
Errores. Duplex modernus error circa originem cultus B. M. Virginis habe
tur. 1) Quidam enim Rationalistae dicunt cultum B. Virginis ortum habuisse
ex paganismo, seu ex cultu dearum Astartis, Dianae, Cibelis, Isidis etc., quibus
substituta fuisset Maria. Cum enim, aiunt, pagani turmatim in Ecclesiam ingressi
sint, modum etiam sentiendi et vivendi ipsis proprium secum attulerunt, quod
pretium veluti constituebat propriae submissionis Christo. Iamvero, modus
sentiendi paganorum circa deas, illos impulit ad mulierem matrem Dei ultra
limites exaltandam, ad hoc ut rigidus monotheismus Ecclesiae officialis aliquo
modo temperaretur. Ita tenent e. g. A l b e r t u s M a r i g n a n in op. La foi chretienne
au I V siecle\ S. R e i n a c h in op. Orpheus, p. 418 plaquette plus lourde de perfidie
que de science , etc. 2

1 D oelger F . X ., A n tik e und Christentum. K u ltu r-un d religionsgeschichliche Studien.


(Bd. I, H e ft 1-4) M iin ste r i. W ., A sch en d o rff, 1929, pp. 92-196: D ie eigenartige Marienverehrung
der Philom arianiten oder Kollyridianem in Arabien. N o y o n A ., M ariolatrie, in D ict. apol.,
t. 3, coti. 319-323. C fr I o h n s o n H . I. T . , The Cultus o f O ur L a d y and the Greco-Roman
World. A n alleged in stan ce o f R e ligio u s S yn cretism , 'vriThe Clergy Review, 2 s '( i9 4 s ) 189-206.
R o h a u l t de F l e u r y , L a S ain te Vierge, I, 300-312.
2 Ita etiam , p lu s m in u sve, le g itu r in Cyclopedia, N e w Y o r k (t. v. p. 571); in Dictionary o f
the B ible (t. 3, coi. 289); in Dictionary o f Christian Biography (t. 2, p. 207); in Realencyclopadie
fu r protestantische Theologie und K irch e (t. 12, p. 315); in Encyclopedie des Sciences religieuses
(t. 1, p . 82).
H arn ack, in gen ere, scrib it: P rim a d i m o rire g li an tich i dei lasciaron o eredi d i gran parte
d ei lo ro p otere i S an ti della C hiesa (U essenza dei cristianesimo, T o rin o , 1903, p. 218).
ORIGO CULTUS MARIANI 233

Deae vero, quae substitutae fuissent a Maria, sunt a) Astartes prout apparet
(en argumentum apodicticum!...) ex colore nigro quarumdam 'statuarum;1 b) Isis
et Cibeles, eo quod deae istae in brachiis suis infantem gestabant, quemadmodum
Maria in brachiis suis divinum infantem gestans repraesentata fuit; c) Diana
etc. A un degre moindre animadvertit Noyon et compatible avec le dogme,
certains catholiques nont pas su echapper a la fascination un instant a la mode.
Et pourtant ont commence a sen lasser; le fantome sevanouit a etre regarde
bien en face (1. c., coi. 320).2
2) Alii Rationalistae, originem et evolutionem cultus mariani a caeca qua
dam impulsione mystica repetunt. Animadvertunt enim B. Virginem, ab Evan-
geliis, exhiberi tamquam mulier ordinaria, cum caeterarum mulierum defectibus
etc. Et ob hanc causam primitiva Ecclesia seu veteres Patres et prisci fideles, in
primis quatuor prioribus saeculis, de cultu seu de veneratione et de invocatione
Virginis ne cogitaverunt quidem. At, haec historica et evangelica figura Mariae,
monachis, devotis et mysticis, parum grata erat, et ideo totis viribus conati sunt
B. Virginis magnitudinem et potentiam extollere, praesertim tempore contro
versiae arianae cum Christus (qui usque ad illud tempus consideratus fuerat
tamquam Mediator inter Deum et homines) declaratus fuit aequalis Patri. B. Virgo
crevit cum Ipso, usquedum facta est adorationis obiectum; et ita nedum Filium
sed et Patrem ipsum, imo Trinitatem supplantavit. Et ita factum est ut la Vierge
idealisee des bonnes femmes et des theologiens leurs complices, la Madone toute-
puissante qui ecoute et exauce ses devots, avait remplace le personnage insigni-
ficant de PEvangile ( N o y o n , 1. c., p. 321).
Falsa haec opinio, a pseudo-Reformatoribus saec. xvi invecta, et a Ianse-
nistis deinde, ex parte saltem adoptata, locum communem constituit apud Pro-
testantes hodiernos. 3

Prop.: Cultus B. M. Virginis non est ortus I) ex paganismo, neque II) ex caeca
quadam impulsione mystica, sed III) ortus est ex Evangiliis et ex apostolica traditione.

Prob. I. Pars: (Cultus B. Virginis non est ortus ex paganismo).


Etenim cultus paganus dearum quam maxime differt a cultu christiano B. Vir
ginis sive a) in natura, sive b) in effectibus, et ideo a cultu pagano derivari non
potuit.

1 Ita R o s c h in A starte-M aria, in Theologische Studien u nd K ritiken , G o th a, 1888, p. 365.


2 R elate ad cu ltu m dearum C fr I a c q u i n P ., in Rev. des S c. philos. et theol., t. i , p p . 590-
594- D e B r o g l i e , Problemss et conclusions de VHistoire des Religions, p p . 260-292; D a r e m -
b e r g et S a g l i o , D ict. des Antiquites, t. i , p p. 307-441; t. 2, p p. 130, 14 1, 149. P i n a r d , Les

infiltrations paiennes dans le culte j u i f et chretien, B ru xelles, 1909.


3 C fr L u c iu s , Les origines du culte des Saints, versio I e a n m a r i e , 1. I V , 6. 569. - H e r z o g
G u i l l a u m e , L a Sainte Vierge et Vhistoire, Paris, 1908. D r e w s A ., D ie M arienmythe, le n a ,
1928, in-8, 190 pp.
234 ORIGO CULTUS MARIANI

a) Cultus paganus dearum, natura differt a cultu christiano Deiparae. Ete


nim, cultus divinitatibus femininis, sive maioribus sive minoribus, a paganis
tributus, est semper cultus latriae, Deo debitus; ipsis enim dedicabantur templa,
arae, et sacrificium ipsis offerebatur; dum e contra cultus christianus erga B. Vir
ginem est simplex cultus hyperduliae, diversus omnino a cultu latriae Deo tan
tummodo exhibitus. Ipsa enim templa et altaria, etiamsi Virgini dedicentur,
semper Deo in honorem Virginis consecrantur. Hoc evidenter apparet ex prom
pta damnatione Collyridianorum qui videbantur B. Virgini, tamquam deae,
sacrificium offerre.
b) Cultus paganus dearum, insuper, valde differt a cultu christiano in effecti
bus. Cultus enim paganus erga deas, a moralitatis regula generatim praescindens,
sensualismum, turpia quaeque gignebat et cohonestabat; dum e contra cultus
christianus erga Deiparam, puritatem, virginitatis amorem gignebat et ad vir
tutes istas suaviter impellebat.
Posito hoc essentiali discrimine inter cultum paganum dearum et cultum
christianum Deiparae, iste ab illo evidenter derivari non poterat.
Ratio vero a Rationalistis adducta ad propriam thesim probandam, modus
nempe sentiendi paganus massae ad religionem christianam conversae, a facto ipso
inanis omnino demonstratur. Etenim, si ratio illa valida esset, non explicaretur
quomodo cultus Virginis tam debilis appareat tempore praesertim quo pagano
rum massa Ecclesiae Christianae adhaerere coepit, videlicet, saec. i i i et iv. Tunc
enim quam maxime cultus Virginis florere debuisset. Dum e contra nonnisi po
stea, post plenum Evangelii triumphum supra gentilium errores, cultus prae
sertim solemnis et publicus B. Virginis florere coepit. Hoc est factum; et contra
factum non valet argumentum a Rationalistis propositum.
Attamen, fatendum est inter cultum paganum dearum et cultum christia
num Deiparae analogiam quamdam extrinsecam adesse in repraesentatione arti-
stica sive dearum sive Deiparae;1 at, ex hoc nullimode concludere possumus ad
relationem causalitatis. Insuper, quaedam promovere potuerunt substitutionem
Deiparae purissimae immundis divinitatibus femininis. Sed ex substitutione
illogice omnino quis ad successionem originis concluderet. Aderant enim quae
dam in divinitatibus femininis, quae a reliquis separata, bonitatem Dei nec non
universalem eiusdem paternitatem melius quam dii, hominibus repraesentabant.
Fecunditatem enim, infantiam, innocentiam deae istae protegebant. Nil mirum
igitur, si praerogativae illae, a deabus usurpatae, Deiparae iure meritoque tri
butae fuerint. Et de facto in quibusdam locis cultus Deiparae substituit cultum
dearum. Sic, e. g., Suessionis, in Gallia, cultus Isidis, cultui Deiparae locum cessit
(cfr R o h a u l t d e F l e u r y , o . c ., t. i, p. 1 2 ) . At, habetur hic successio loci et tem

1 E. g. in ter m o d u m repraesentandi Isidem , C ib elem (cu m pu ero in brachiis) et M ariam .


ORIGO CULTUS MARIANI 235

poris tantum, non vero successio originis. Cultus igitur christianus Mariae a cultu
pagano dearum nullimode derivari potuit.1

Prob. II. Pars: (Cultus B. M . Virginis non est ortus ex caeca quadam impulsione
mystica).
Quamvis in hac secunda hypothesi aliquid veri (magis quam in hypothesi
praecedenti) habeatur, tamen, etiam haec secunda hypothesis simpliciter falsa
dicenda est. Duplici enim de causa reprehensione digna apparet: a) quia nimium
diversitatem exaggerat inter figuram B. Virginis prout exhibetur ab historia et
prout exhibetur a theologia. Exaggeratio haec ex omnibus quae in hoc nostro
tractatu exposuimus evidenter apparet. Praecipua enim et fundamentalia ele
menta quae Deiparae figuram constituunt, iam in primitiva Ecclesia inveniuntur.
h) Insuper, hypothesis haec immerito recognoscere renuit relationes quae
inter simplices fideles et hierarchiam Ecclesiasticam, inter Ecclesiam discentem
et Ecclesiam docentem intercedunt. Iure animadvertit Noyon: L histoire de
cette dogmatique (mariana), cest 1histoire meme du sens de lEglise, 1exercice
de sa "divinisation , de son instinct de ses coups de sonde, de ses recher-
ches, de ses hypotheses, parfois, si lon veut, de ses audaces; mais cest aussi
1histoire du controle, de la surveillance de 1Eglise enseignante, qui seule a mis-
sion de Dieu pour dire le dernier mot, pour apaiser 1agitation, verifier les hypo
theses, moderer les audaces, et, sil y a lieu, pour reconnaitre, sans pouvoir sy
meprendre, dans le sens des fideles, dans la voix du peuple, la voix divine
de 1Epoux. Accordons quen tout cela le role des fideles est grand, et meme con-
venons quil doit letre. Mais ce role est dirige par le magistere. A lui, a lui seul
il appartient de prononcer; au peuple de sincliner, au peuple de suivre. Mais au
peuple de se rejouir aussi, et voici le culte. Pourquoi en effet voudrait-on lem-
pecher de faire fete a sa maniere a ces dogmes aequis, de leur souhaiter de coeur
la bienvenue? De quel droit lui interdire de celebrer, avec des formules nouvel-
les, des verites desormais plus clairement possedees? Pourquoi 1arreter quand
il donne k Marie un temoignage de sa joie?... ( N o y o n , 1. c., coi. 322).

Prob. III. Pars: (Cultus B. M. Virginis ortus est ex Evangelio et ex apostolica


traditione). 2
In Evangelio enim, singularis omnino excellentia Deiparae, quae, prouti iam
praenotavimus, elementum obiectivum cultus constituit (cui elementum subiecti-
vum, seu nota submissionis, sponte respondet) in sua luce invenitur. Tria enim
elementa huius singularis excellentiae in Evangeliis inveniuntur, videlicet: a) sin
gularis eius dignitas (est enim vera Mater Domini seu Dei, Luc. 1, 43 et Media-

1 C fr A l b a r e l l i , O . S . M ., 1. c., p p . 194, 4 15 ss.


2 C fr C ath. Enc. t. 1 5 , p p . 459-460.
236 CULTUS MARIANUS IN ITALIA

trix hominis, Luc. i); b) singularis eius sanctitas (salutatur enim ab Angelo
gratia plena id est, a Deo dilectissima, Luc. i, 28); c) singularis eius potentia
(in sanctificatione Praecursoris, Luc. 1, 44, et in primo miraculo obtento a Christo,
Io. 2, 1-11).
Iamvero, fieri non poterat ut primitivi fideles, qui quotidiana Evangelii le
ctione pascebantur, post lectionem talium rerum, sponte et saepe cum muliere
illa Evangelica non exclamarent: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae
suxisti (Mt. 11, 27). Erat prima adimpletio prophetiae: Beatam me dicent
omnes generationes (Luc. 1, 18). Gloria enim Filii, de qua continuo in Evangeliis
agitur, in Matrem ipsam necessario et sua sponte redundare debebat. Eo vel
magis quod in ipsis Evangeliis, B. Virgo, nequaquam veluti mulier ordinaria,
sed tamquam mulier omnino singularis apparet, ob dignitatem, sanctitatem et
potentiam. Nonnisi ergo ex Evangelio cultus B. Virginis oriri potuit. Ipsa apo
crypha, fuerunt, aliquo modo, fructus singularis excellentiae quam de B. Virgine
Evangelia canonica exhibent. Eo vel magis quod cultus Mariae nullimode ortus
est ex decreto quodam peculiari Ecclesiae docentis, sed est fructus sponte ortus
ex anima priscorum fidelium, favente Magisterio Ecclesiae in ipsis Evangeliis
secretam et abundantem venam talis cultus inveniente.1

C ap. II - DE PR O PA G ATIO N E C U L T U S M ARIAN I

Evangelica origine cultus B. M. Virginis vindicata, procedimus nunc ad eius


propagationem describendam quinque orbis terrarum partes celeriter percur
rendo. Dixi: celeriter, eo quod ad historiam cultus Deiparae narrandam plura
volumina requirerentur, tot scilicet quot sunt nationes, praesertim catholicae.

Art. 1 - D E P R O P A G A T IO N E C U L T U S M A R IA N I I N EU R O PA

Quamvis Palaestina incunabulum fuerit religionis christianae, Roma tamen


centrum statim evasit propagationis eius sive in Italia et in Europa sive in variis
Orbis terrarum partibus. Iure ergo, pro nunc, Palaestina seposita, ab Europa
expositionem nostram incipimus.
1. In Italia. Aiebat Locrius: Vix locus in Italia est, in quo non extet celebre
aliquod monumentum seu symbolum mutui illiusce amoris (inter Mariam et
Italiam, et vicissim) (1. c. coi. 1071). Incipiamus a Roma, quae tunc caput
erat O rbis.2

1 C fr A l b a r e l l i , 1. c., p. 196 ss.


2 B r u y l a n t s P ., O . S . B , Les origines du culte de la Sainte Vierge d Rome, in Questions liturg.
paroiss. 23 (1938) 200-210, 270-281.
CULTUS MARIANUS IN ITALIA 237

Circa medium saeculum primum Christi religio, et ideo etiam Mater Christi,
iam Romae cognitae erant. Anno enim 58, S. Paulus, in Epistola ad Romanos,
supponit communitatem christianam iam tunc floruisse (Rom. 5, 1, 10; 15, 24;
16, 3-15). Aquila enim et Priscilla eius uxor, quos Paulus Corinthi cognoverat,
praeerant Ecclesiae cuidam domesticae in colle Aventino sitae. Tacitus vero, de
Neronis persecutione agens, de multitudine ingenti Christianorum loquitur (Ann.
15, 44). Hoc debetur praesertim praedicationi Sanctorum Petri et Pauli. Ab ipsis
enim Romani, una cum Christo, Matrem eius cognoverunt. Haud sine causa,
prout putamus, in vitro quodam deaurato saeculi iv (in Museo Vaticano asser
vato) B. Virgo, sub forma Orantis, inter Apostolos Petrum et Paulum reprae
sentatur cum relativis inscriptionibus: Maria - Petrus - Paulus. 1
Prima tamen indicia cultus Mariani saeculo 11, in Catacumbis Priscillae (om
nium catacumbarum antiquissimis) apparent. Ibi enim, in cubiculo quodam
vetustissimo, depicta invenitur B. Virgo cum puero in pectore, una cum homine
quodam (Isaias, Michaea, Balaam?...) stellam super caput pueri fulgentem, manu
sua demonstrante.2 Ibi enim Deipara Filio Suo Salvatori sociata invenitur: quod
cultum supponere videtur.3 In eodem caemeterio Priscillae, in Capella Graeca,
saeculi 111, repraesentatur quaedam velatio virginis. Episcopus Deiparam virgini
velandae ostendit, ad hoc ut illius vestigia sequatur. Hic ergo Deipara, nedum
ut cultus obiectum,1 sed etiam ut imitationis obiectum apparet.
Digna etiam est quae memoretur imago quaedam Deiparae medii saeculi iv
in arcosolio quodam caemeterii maioris S. Agnetis existens. B. Virgo sub forma
Orantis exhibetur, cum brachiis elevatis et super genua puerum Iesum tenens,
prout ex duplici monogrammate Constantiniano ibi posito apertissime patet.
Modus iste repraesentandi B. Virginem, qui saeculis iv, v et vi, usque ad Medium
Aevum, pluries repetitus fuit, B. Virginem humani generis Advocatam exhibet,
quam fiducialiter, pro defunctis praesertim, prisci illi fideles invocasse, rite sup
ponitur, cum saltem inde a fine saeculi 11 martyrum invocatio habeatur.
Inveniuntur ergo indicia quaedam sat evidentia cultus venerationis, imita
tionis et invocationis a Romanis Christifidelibus, inde a primis Ecclesiae saeculis,
Deiparae exhibitus.

1 C fr G a r r u c c i , Vetri ornati di figure d oro, etc., tab. IX , n. 6. D ict. arch. chr. Iit., ad vocem
M arie, Mfere de D ie u , fig. 7720.
2 C fr D e R o s s i G . B ., Immagini scelte della B . Vergine tratte dalle Catacombe romane, R o m a ,
1863. S a r t o r i s G ., O . S . M . L a p iii antica immagine della M adre di D io, in Marianum 2 (1940)
10 9 -113 . A n o n . , Antichissima immagine di M aria S S . nel cimitero di Priscilla, in Bessarione
1 (1896-97) 330-236.
3 CECCHELLI, O. C., p p . 133 SS.
1 D eip ara enim in hac p ictura (sicut et in p ictura C aem eterii S S . P etri et M arcellin i, saec. m )
sedens repraesentatur, d u m aliae personae (etiam A n ge lo G a b riele in clu so ) stantes exh iben tu r.
C fr K l e in s c h m id t B ., M aria in der monumentale Theologie des christlichen Altertum s, in Theol.
Glaube 34 (1932) 388-394.
2 38 CULTUS MARIANUS IN ITALIA

Praeter has imagines, aliae etiam in caemeteriis romanis inveniuntur, adven


tum Magorum aut Annuntiationem etc. repraesentantes.1
Alia etiam indicia cultus mariani habentur:
1) in symbolo fidei, in quo, saltem inde a saeculo 11, verba haec inveniun
tur: natus ex Maria V irgine;2 2) in Liturgia Traditionis Apostolicae Hippo-
lytianae, initio saec. ni, B. Virgo in oratione eucharistica memoratur hisce verbis:
misisti (Deus) de caelo in matricem Virginis, quique in utero habitus incarnatus
est et filius tibi ostensus est ex spiritu sancto et virgine natus . 3 Et in ritu bapti
smatis: Credis in Christum Iesum, filium Dei, qui natus est de spiritu sancto
ex Maria Virgine?; 4 3) in oratione Communicantes, probabiliter saeculi iv, 5
in qua, in Canone Missae dicitur: Communicantes et memoriam venerantes
imprimis gloriosae semper Virginis Mariae . 6
Post edictum Constantini Imperatoris (a. 313), surgere incipiunt Romae ba
silicae et Ecclesiae Deiparae dicatae, videlicet Basilica S. Mariae Maioris, S. Ma
riae Trans Tiberim et S. Mariae Antiquae. Basilica S. Mariae Maioris aedificata
a Papa Liberio (352-366) in Esquiliis, fuit postea reaedificata a Xysto III (432-
440) in memoriam Concilii Ephesini. Basilica S. Mariae trans Tiberim solum-
modo in documentis saeculi v i i apparet Deiparae dedicata; antea enim vocaba
tur Basilica Iutii trans Tiberim, regione X III, iuxta Callixtum. Basilica S. Ma.-
riae Antiquae ascendit ad saeculum v-vi, et nomen eius prima vice apparet in
fontibus litterariis et epigraphicis saec. vii. 7
Hisce adiungendae sunt: Basilica S. Mariae in fundo Crispini in via Lauren
tina, saeculi v, temporibus Gelasii I (492-496), de qua in Liber Pontificalis (ed.
M o m m s e n , p. 117); Basilica Agrippae quam Bonifacius IV (608-615) in Basi
licam S. Mariae ad Martyres convertit; Basilica S. Mariae a Cyro (in Aquiro?)
Gregorii II (731-742) temporibus (cfr Liber Pontif., ed. D u c h e s n e , biogr. X C II,
c. 12); 8 Basilica S. Mariae in Domnica a Pascale I (817-824) in ampliorem for

1 M a r c h i , M onumenti delle arti cristiane, p p . 152SS. D e R o s s i, o . c ., p. 13. W il p e r t ,


Pitture catac., tav. 163. C e c c h e l l i , o. c., pp. 132 s.
2 C fr D u blan ch y, in D ict. theol. cath., t. 9, coi. 2440.
3 E d . Q u a s t e n , Monumenta eucharistica et liturgica etc., I, p . 25.
4 L . c., p. 31.
5 C fr C e c c h e l l i , o .c .,p p . 169SS. u b i variae opin iones d iscu tiu n tu r. C fr etiam B o r e l l a P .,
S . Leone M . e il Communicantes in Eph. Iit. 60 (1946) 93-99.
6 Iu xta L egen d a m , u ti aiunt, A rae coeli, B. V irg o , una cu m F ilio suo, Im peratori O c ta
viano A u g u sto apparuisset, in lo co u bi n u n c est E cclesia S . M ariae A racoeli (cfr P e s c i B ., O . F .M
L a leggenda di Augusto e le origini della chiesa d i S . M aria in Aracoeli, extr. ex fasc. L incorona-
zione della M adonna di Aracoeli, R om a, 1938. C e c c h e l l i , o. c., p. 42 ss. P hantastica haec
n arratio ad finem saec. XII ascen dit.
7 C f r T e a E v a , L a basilica di S . M aria A ntiqua, M ilan o , 1937, pp. 35 ss. - C e c c h e l l i ,
o . c., pp. 46 ss.
8 C f r C e c c h e l l i , o. c., p. 318.
CULTUS MARIANUS IN ITALIA 239

mam redacta etc. Ecclesiae Deiparae in Urbe dicatae, a primis saeculis usque
ad dies nostros, sunt circiter 70. Numerari pariter possunt circiter 20.000 ima
gines B. M. Virginis, quarum quaedam, ex Oriente venerunt, durante persecu
tione Iconoclastica (ab a. 727 ad a. 847). Ordo Romanus Benedicti Canonici refert
quod saeculo xn, in festo Purificationis et Annuntiationis, processio fiebat cum
18 imaginibus B. Virginis a diaconis delatis. Imagines Deiparae in muris externis
aedium collocatae innumerabiles sunt.1 Sexdecim imagines Deiparae, prout ex
iuridicis processibus constat, die 9 iulii 1796 visae fuerunt oculos movere et la
crimas effundere.
Notatu digna est solemnis Urbis consecratio Immaculato Cordi Deiparae,
die 30 maii 1948 peracta a Syndaco Urbis Salvatore Rebeccdini nomine totius
Civitatis occasione sexti Centenari a liberatione Urbis a peste grassante.
Ex urbe Roma, christiana religio nec non Deiparae cultus in Italiam et in
insulas adiacentes propagati fuerunt.
Mediolani, cuius primus Episcopus (Anatalon), de quo certo constat, ascendit
ad finem saeculi 11 aut ad initium m , tribus prioribus saeculis, sicut Romae, cul
tus christianus et marianus in aedibus privatis floruit. At statim post edictum
Constantini (die 13 iunii 313), Mediolanenses in platea maiori quae in media civi
tate sita erat, Deiparae Virgini, prouti ferunt, Ecclesiam dedicarunt quae, S. Am
brosii temporibus, nova dicebatur. 2 Exinde B. Virgo veluti centrum evasit
filialis pietatis Mediolanensium, opera praesertim S. Ambrosii qui Pater Ma
riologiae Latinae nec non Mariani cultus Patronus iure appellari potest.
Surrexerunt enim postea circiter 12 templa mariana. Celeberrima Domus, Ma
riae nascenti consecrata, surrexit anno 1386 super ruinas Ecclesiae S. Mariae
in platea maiori erectae. Est maximum orbis templum post Basilicam S. Petri
et Ecclesiam Cathedralem Hispalensem. Dignae etiam sunt quae memorentur
Ecclesiae S. Mariae Beltradis (a. 800 circ.), S. Mariae Podonis (a. 871) et S. M a
riae apud S. Satyrum (supra templum Iovis aedificata a. 876), Sanctuarium B.
Virginis apud S. Celsum (erectum a. 1493), Sanctuarium S. Mariae Gratiarum
(erectum a. 1465 a Patribus O. P.).
Inter praecipua Sanctuaria Dioecesis Mediolanensis numerari debent San
ctuarium Sacri Montis Varesis quod ad saec. v ascendit; Sanctuarium Dominae
nostrae miraculorum apud Saronno (a. 1460); Sanctuarium B. Virginis a lacrimis
in loco vulgo Treviglio (a. 1522); sanctuarium Corbettae (a. 1555); sanctuarium

1 C fr R u f i n i A ., Indicazioni delle immagini di M aria S S . collocate suile mura esterne di ta


lutii edifici delValma citta di Rom a, R om a 1853, 2 v oll.
2 A ttam e n antiqua docu m en ta d esu n t, si fon tes m ed ii aevi excipias. C f r C a l d e r i n i A .,
L a tradizione letteraria piti antica suile basiliche milanesi, in Rendiconti dei R . Istitu to L o m -
bardo d i S c. e lett., lett. L X X V , I, 19 4 1-4 2 , pp. 69 ss. P rim u m d o cu m en tu m in qu o clare serm o
est de S. M aria M aio ri ad saec. ix pertin et. C fr S a v i o F ., G li antichi Vescovi d 'Ita lia , L a Lom-
bardia. I, M ila n o , F ire n ze 1 9 1 3 , p. 867.
240 CULTUS MARIANUS IN ITALIA

B. \ . Perdolentis in loco vulgo Rho, ubi B. Virgo, a. 1583 lacrimas sanguineas


effudit.
In aliis etiam Longobardiae Dioecesibus haud pauca inveniuntur sanctuaria
mariana. Quin immo dici potest nullam fere adesse civitatem quae unum vel
plura sanctuaria B. Virgini dicata non habeat, quorum quaedam ad remotam
aetatem ascendunt. Digna sunt quae recenseantur Sanctuaria B. Virginis apud
Tiranum in Valletellina, Caravagii et Burgi S. Catharinae Bergoni. Notatu digna
est Brixiae Basilica hiemalis S. Mariae Maiori dicata quae surgebat ubi nunc
Rotunda invenitur. Titulus S. Mariae cum certitudine apparet in documento
quodam anni 838.1
In regione etiam Pedemontana, opera praesertim S. Eusebii Vercellensis Ep.
(283-371) et S. Maximi Ep. Taurinensis (380-466) cultus erga Deiparam singu
lariter floruit. S. Maximus Deiparae dedicavit, prout ferunt, Augustae Tauri
norum, Ecclesiam S. Mariae de Domno et forsitan etiam Ecclesiam S. Mariae
de Platea. Eidem etiam tribuitur imago B. Virginis a Consolatione (la Conso
lata ), quae postea locum dedit caeleberrimo Sanctuario. Post saeculum x, opera
praesertim Arduini, Marchionis Ivreae, cultus marianus in Regione Pedemon
tana nova incrementa suscepit. Ipsi tribuuntur tria templa mariana erecta, a. 1016,
Creae, Augustae Taurinorum et Pulchrimontis supra Vallempergam (Conso
lata), Vercellis. Constantinus Imperator Basilicam S. Mariae Maioris extruxisse
videtur, prout ex quibusdam indiciis apparet.2 Etiam Novariae, saeculo iv, exsti
tisset Ecclesia S. Mariae, de qua sermo ambigue fit a biographo S. Gaudentii
(398-418) circa annum 700. 3 Inter Sanctuaria Pedemontana (60 circiter) digna
sunt quae memorentur: Sanctuarium B. M. Virginis Gratiarum Augustae Tauri
norum (saec. x i i i ); Sanctuarium B. Virginis de floribus in loco vulgo Bra (a. 1336)
Sanctuarium in loco vulgo Re (1494); Sanctuarium Cannobii (1522) et Savi-
gliani (1613) etc.
Augustae Taurinorum 22 Ecclesiae paroeciales numerantur Deiparae con
secratae, praeter alia templa minora.1 Etiam res gestae familiae Sabaudae ma
riana luce refulgent.
In Liguria,5 inde a saeculo iv et v, circiter novem Plebes cultui Mariae dedi-

1 C fr P a n a z z a G ., L arte medioevale nel territorio bresciano, B ergam o 1942, p p. 18-25.


2 C fr S a v i o F ., G li antichi vescovi d Italia, II Piemonte, T o rin o , 1899, p. 404.
3 C fr A l e s s io F ., I primordi dei Cristianesimo in Piemonte, I, P in ero lo, 1905, p. 8. Pro
biograp h ia S . G a u d e n tii c fr M o m b r iz io B ., o . c., I, pp. 566 et 568; A cta San et., t. 2, ian. 22,
pp. 418 -4 21.
4 In A c tib u s S . S ecu n d i M a rty ris, quae ad saec. v i-v ii ascendere v id e n tu r ( C fr C e c c h e l l i ,
o. c., p. 258), m em oratu r O ratorium sanctae d ei gen itricis sem p er virgin is M ariae ( C fr M om
b r iz io B ., Sanctuarium, ed. Solesm en se, I I , P arigi, 1910, p p . 53 s.).
5 C fr B i a n c h i , O . P ., C ulto di M aria in Liguria, in Rivista mariana M ater D ei, a. 1933,
fasc. 2. C e r v e t t o L . A ., II culto di M aria in Genova e in Liguria, in Settim ana religiosa
C U L T U S M ARIAN U S IN ITALIA 24I

Z+IAC fuerunt. Ianuae, inde ab a. 660, basilica S. Mariae de Castro habebatur,


super ruinas primitivi templi christiani, uti ferunt, erecta.1 Capitulare Ludovici II
2. 856. inter festa de praecepto, etiam festa Assumptionis et Annuntiationis po
nebat. Sola civitas Ianuensis circiter 73 templa B. Virgini dicata habuit, quorum
45 adhuc supersunt. Inde a saeculo x mos viguit ponendi imagines Deiparae
supra ingressum et iuxta parietes domorum. Singularissima fuit Ianuensium
devotio erga Immaculatam Conceptionem, ita ut Pius X asserere potuerit: Ge-
nova, nelPonorare 1Immacolata, ebbe il primo posto nel mondo (cfr C o r s a -
n t g o , 1. c., p. 38). Die 25 martii 1746, post portentosam liberationem ab exer
citu hostili, Civitas Ianuensis, a Doge et ab Archiepiscopo Deiparae fuit solemni-
ter consecrata. Post hoc sollemne eventum, aurei nummi cum imagine Deiparae
excusi fuerunt et in ipsis sculpta verba: Et rege eos! . Duo pulcherrimae sta
tuae Deiparae erectae fuerunt cum hac inscriptione: Ianua Civitas Virginis .
Festivitates Deiparae quotannis maxima solemnitate celebrabantur.
Inter Sanctuaria Liguriae principem tenet locum Sanctuarium B. M. Vir
ginis vulgo della Guardia in monte Figogna, a. 1490 erectum. Ipsi adiungi pos
sunt: Sanctuarium B. M. Virginis vulgo dei Boschetto apud Camollium (ad reli
giosos Servos Mariae olim pertinens); Sanctuarium B. M. Virginis de Miseri
cordia apud Savonam, et circiter alia 50 sanctuaria quibus, velut gemmis, L i
guria mariana refulget. Notatu digna est vetustissima Ecclesiae D. Mariae dicata
in loco vulgo Ventimiglia. 2
In regione Veneta etiam quamplurima inveniuntur mariani cultus fervidis
simi indicia. Veronae Ecclesia cathedralis, forsan saeculi vi, dedicata erat S. Ma
riae. 3 Aderat etiam Ecclesia S. Mariae Antiquae, forsan saeculi vii. * Venetiis,
post a. 452, Arium et Rusticum tribunos, pulcherrimam Ecclesiam Deiparae aedi
ficasse traditum est (cfr P e r t z , Scriptores, VII, 39). Etiam in mirabili Basilica
S. Marci quamplurima devotionis marianae signa inveniuntur, seu 15 imagines
Deiparae (praeter sculpturas et opera musiva) inveniuntur, inter quae Nicopeia
(== Virgo de Victoria) eminet, ab urbe Constantinopolitana Venetias, prout fer
tur, post urbem captam, translata. Anno 1631, Senatus Venetus, post pestem
mirabiliter depulsam, voti solvendi gratia, ditissimam Ecclesiam S. Mariae de
Salute erexit, non longe a Basilica S. Marci. Inter Sanctuaria Mariana regionis
Venetae peculiari mentione digna sunt: Sanctuarium B. M. Virginis Montis

d i G en o v a, a. 1890, n. 49. C o r s a n e g o C-., C ittd d i.M a ria , in M aria 6 V ita lia , p p . 33-39,
R om a 1943.
1 C fr K ehh , Italia pontif., 6, 19 13, p. 29.
2 C fr K e h h , o .e ., pp. 364SS. Ecclesia tam en quae n u n c extat est c o n s t r u c tio rom anica quae
ad saec; x i i ascen dit.
3 L . c ., V I I , 1, 1923, p p . 322 ss. C fr S i m e o n i L ., V ero n a, ed. 4, 1912, p p. 63 ss.
4 S i m e o n i , o. c ., pp. 23 ss. K e h r , 1. c., p. 253.

16
242 C U L T U S M ARIAN U S IN ITALIA

Berici, supra Vicetiam, Patribus Ordinis Servorum Mariae concreditum;1 San


ctuarium B. V. de Montesanto prope Goritiam; Sanctuarium B. M. Virginis
de Petra Alba prope Bolzanum ad religiosos Servos Mariae pertinens etc. Etiam
Ecclesia Cathedralis Murani, saeculi x, Deiparae dedicata erat. Torcelli a. 639
extructa fuit Ecclesia Deiparae sacra (cfr Lazzarini, in Atti dei R. Ist. Veneto
di S. L. A ., 73, 1914, 1387 ss.).
Gradi etiam exstat parva Basilica B. Virginis Gratiarum, quae in forma in
qua nunc est, ad medium saeculum vi ascendit. 2 Aquileiae Basilica Patriarchalis
saeculi v vel vi, prout apparet ex documento quodam diei 21 dec. 811 (Ep. Ca-
roli Magni ad Maxentium Patriarcam), 3 sacra erat Deiparae. Etiam in insula
Barbana saeculo vi, opera Eliae Patriarchae, habebatur Ecclesia B. Virgini di
cata. 4 Parentii, Basilica saec. v forsan Deiparae dedicata erat. 5 Polae, Basilica
saeculi v dicata fuisset Assumptioni B. M. V . I n insulis Brionis basilica S. Ma
riae in loco vulgo Val Madonna, videtur anterior saeculo v i .7 Tergeste, Basilica
S. Mariae, postea in Basilica S. Iusti inclusa, recentior videtur saeculo vi. Ec
clesiae Cathedrales Iustinopoli et Civitatis Novae in Istria, anteriores videntur
saeculis xi et xii . 8
In regione Aemiliana, Ravennae plures Ecclesiae inveniuntur saeculi ix Dei
parae sacrae. Antea tamen, saec. vi (a. 526) B. Virgini dedicata erat Ecclesia
S. Mariae maioris mira magnitudine ,9 nec non Ecclesia S. Mariae in Cosme-
din ab Episcopo Agnello (557-570) rursus consecrata.10 Ecclesia S. Mariae de
Porta saec. xii extructa fuit. Celebre est Bononiense Sanctuarium B. M. Vir
ginis a S. Luca, ubi, inde ab a. 1160, prout fertur, veneratur imago Deiparae,
Divo Lucae Evangelistae tributae, et ubi a. 1741 extructa est mirabilis Ecclesia
cum porticu trium circiter Km. cum 666 fornicibus ad Sanctuarium ducentibus.
Inter Sanctuaria regionis Aemilianae eminent: S. Maria vulgo di Campagna,

1 V icetiae saec. v v el v i aderat E cclesia B. V ir g in i dicata (cfr L o r e n z o n G ., L a basilica dei


Ss. F elice t Fortunato di Vicenza, Q u ad ern i n. 3 e n. 4 an. 1938 ).
2 C fr V e r z o n e L ., L architettura deWalto medioevo nelVItalia settentrionale, M ila n o , 1942,
P. 45-
3 C fr D e R u b e is , M on. eccl. aquileien., c o li. 4 0 1 ss. K eh r, It. pontificia, V I I , 1, 19 23,

P. 47 . I-
* K e h r , o. c., V I I , 2 , p. 7 1 , et V I I , 1 , p . 2 4 , u b i allusio fit ad d o cu m en tu m a. 7 3 1 - 3 3 .
5 C fr P o g a t s c h n i g A ., Parenzo, dalle origini sino ali'Im p. Giustiniano, in A t t i e memorie
della Soc. istriana d i archeol. e S t. P ., X X V I I , 1910 , p. 76.
6 C fr C a l z a G ., P ola, R o m a -M ila n o , s. a., p . 5 1 . M i r a b e l l a R o b e r t i M . , II duomo di
Pola, 1 9 4 3 , p . 1 1 .
7 C a lz a , 1. c ., p . 63.
8 F o r l a t i F ., L a cattedrale di S . Giusto, p . 8.
* C fr T a u r i , L e sacre memorie d i Ravenna antica, 1664, p . 243. C fr T e s t i- R a s p o n i A ., C o
dex Pontificalis Ecclesiae Ravennatis, vol. I, pp. 163 ss.
19 Codex Pontific. Eccl. Ravenn. R aven na, vol. I, p p . 207 s.
C U L T U S M ARIAN U S IN ITALIA 243

Placentiae; S. Maria vulgo di Steccata et Sanctuarium vulgo de Fontanellato,


Parmae; S. Maria de Ghiara, Regii Lepidi (a religiosis Servis Mariae extractum);
S. Maria Gratiarum, Faventiae;1 S. Maria ab Igne, Forolivii; S. Maria de Aqua
et S. Maria Gratiarum Arimini etc.
In regione Picena eminet Sanctuarium Lauretanum, in quo veneratur S. Do
mus B. Virginis, illuc e Nazareth, Angelorum ministerio translata.
In regione Tuscia, haud pauci pagi et castra nomen B. Virginis gestant. Anno
1528, solemni decreto Reipublicae, B. Virgo Florentinorum Regina proclamata
fuit. Florentia, inde a saec. vm , templum Deiparae aedificavit. Ecclesia S. Ma
riae Maioris inde ab a. 1000 exstabat. Media aetate, Florentina Respublica legum
suarum statuta hisce verbis inchoabat: Ad honorem et reverentiam et laudem
Omnipotentis Dei et gloriosae Virginis Mariae. Ita, e. g., incipiebat Statutum
Potestatis anni 1325 (editum Romae a Caggese, a. 1921). Percelebre est in uni
verso orbe Sanctuarium B. Virginis ab Angelo salutatae, a Septem SS. Funda
toribus Ordinis Servorum B. M. Virginis saec. xm erectum. Huic adiungi de
bent pulcherrimae Ecclesiae S. Mariae de Flore, S. Mariae Novellae etc. Inter
Sanctuaria regionis Tusciae magis nota numerantur: Sanctuarium B. M. Vir
ginis de Montenigro, prope Liburnium; Sanctuarium S. Mariae foris portam
Lucae (inde saltem ab a. 788); Ecclesia S. Mariae Maioris Pisis (inde a saec. xi),
civitatis patronae, ita ut in vexillis, in navibus et in nummis haec verba scripta
legerentur: Protege, Virgo, Pisas ; Domus S. Mariae, Senis, quae in suis nu-
mismatibus appellata est Vetus civitas Virginis ; Sanctuarium S. Mariae Gra
tiarum Pistorii etc.
In regione Umbra, Perusium et Tudertum titulo Civitas V irginis glorian
tur; Assisium Basilica Franciscana S. Mariae Angelorum decoratur; Spoletum
custodit S. Iconem Deiparae a Friderico Barbarossa anno 1195 dono acceptam. 2

1 F aven tiae, saec. VIII et forsan antea, E cclesia C ath edralis dicata erat B. V ir g in i (S . M aria
V e cch ia ). C fr C e c c h e l l i , o . c ., p. 2 6 1 .
2 Iu x ta legen d am , F u lg in ii, in U m b ria , S. C ry sp o litu s, discip u lu s S. P etri, E p iscop u s B et-
tonae in U m b ria et a dm in istrato r E cclesiae F u lgin aten sis, anno 58 p. C ., F u lg in e i tem p lu m D ia
nae in tem p lu m veri D e i con vertisset et B. V irg in i, su b titu lo A ssu m p tio n is, con secrasset. S u p e r
altare hu iu s tem p li S an cti A p o sto li P etrus et Paulus, cu m per F u lg in iu m pertran sissen t, M is
sam celebrasse d ic u n tu r (C fr Xa c o b i l l i , V ite de' S a n ti e beati delVUmbria, t. 1, 1647, p. 48,
Sommario della vita e privilegi di M aria Vergine, 1663, p. 173). V e tu s aed ificium hodie partem
c o n stitu it ecclesiae S . M ariae infra portas, in qua, ann o 1855, in scrip tio haec posita fu it: V e n e
rare F u lg in ia h o c tu u m p rid em basilicu m cath le. T e m p lu m a D . C rv sp o lito F u lg in aten .
E p o . S S . D eip arae tam quam in itia trici X n e . F id e i sacratum anno D o m in i L X I I I
H istor. B olland . L u c e n t. (i. e. [testan tibu s] histori\cis) Bollan[dianis et] Lucent\io], q u i u ltim u s
opus scrip sit cu i titu lu s: Fulgor Fulginei in splendoribus sanctorum, R om ae, 1703). B ollandistae
v ero q u i (in A ctis S S . , m aii t. 3, p. 22) de S. C ry sp o lito serm onem feceru n t, fabu lam in in scri
p tion e relatam reieceru n t. C fr F a l o c i - P u l i g n a n i M ., L e memorie dei S S . A postoli Pietro e Paolo
nel villaggio di C an celli e le origini dei cristianesimo nel territorio di Foligno, F o lig n o , 1894, in-8 .,
X I I -2 2 1 pp.
344 C U L T U S M ARIAN U S IN ITALIA

Etiam in Latio non desunt antiqua cultus Mariani vestigia. In loco vulgo
Cave veneratur imago quaedam Deiparae quae, iuxta inscriptionem quamdam
saeculo xvn detectam, depicta fuisset a. 615. Sutrii, Basilica cathedralis a. 908
aedificata, dedicata fuit S. Mariae de Victoria. Nepete, Basilica cathedralis sae
culo vi supra templum paganum extructa, Assumptioni B. M. Virginis postea
consecrata est. Celebris Abatia Farfensis, inde ab a. 970, tamquam Monaste
rium S. Mariae designabatur.1 Tusculum, inde a saec. ix, Ecclesiam possidebat
Deiparae dicatam. In Monte Cassino, Abbas Theodemarus, inde a saec. vm ,
Ecclesiam erigebat sub titulo S. Mariae a quinque turribus. 2 Notatu digna est
inscriptio quae in turri centrali legebatur:
Sublatis tenebris, quia per te mundus habere
lumen promeruit et sanctissima Mater
celsa tibi idcirco consurgunt templa per orbem
et merita totis coleris celeberrima terris .

Etiam Abbas Manson (986-96) Ecclesiam Deiparae, picturis postea decora


tam, dedicabat. Inter sanctuaria Latii, eminent Sanctuarium Genestanum B. V ir
gini de bono Consilio dicatum, Sanctuarium B. Virginis divini Amoris Castri
de Leva, prope Romam, et Sanctuarium B. Virginis ad Rupes, Castri S. Eliae,
prope Nepetem.
In regione Campaniae eminent Neapolis et Salernum. Neapoli, 3 in catacum
bis S. Gaudiosi, pictura invenitur saeculi v vel vi B. Virginem cum puero
Iesu in sinu 1 repraesentans Primis saeculi vi decenniis, Pomponius Episcopus
(5io~538) fecit basilicam intra urbem Neapolim ad nomen sancte (sic) Dei
genitricis semperque virginis Mariae, quae dicitur ecclesie (sic) maioris, grandi
opere constructam . 5 In documento quodam anni 1025, dicitur cathedra vel
ecclesia S. Mariae catholicae maioris. 6 Anno 593, a muliere quadam, cui no
men Rustica, patriciae recordationis , aedificata fuit alia Ecclesia B. Virgini
dicata, a Fortunato Neapolitano Episcopo, iussu Gregorii Papae I, solemniter
consecrata. 7 Tunc temporis (a. 598) aderat Neapoli monasterium S. Mariae in
quo ancillae Dei morabantur.8 Ad eandem aetatem ascenderet alia Ecclesia bea
tae et gloriosae Dei Genitrici Mariae , prout refert Libellus miraculorum S. Agnelli

1 C fr S c h u s t e r J., V im p eriale A bbazia di F arfa, R o m a, 192 1.


2 C fr H u b s c h M ., Monuments de l'architectare chretienne, p. 43.
3 C f r M a l l a r d o D ., II calendario marmoreo di N apoli, in Ephemerides liturgicae 60 (1946)
220-236. - C e c c h e l l i , o . c ., pp. 263^266.
4 C f r d e s c r ip tio J. S c h e r i l l i , Archeologia sacra, v o l. I, N a p o li 1875, p p . 140 s.
6 C o d . V a t. L a t. 50007, f. 32r ; C a t asso, Regesta, I, 176.
6 C a p a s s o , Regesta, 40 2.
7 G r e g o r ii I, Registrum, 1. I I I , e p . 58.
s L . c. 1., I X , ep. 54.
C U L T U S M ARIAN U S IN ITALIA 245

(saec. x), qui in Ecclesia illa sepultus est.1 Aliae antiquae Ecclesiae B. Virgini
Neapoli dicatae sunt: S. Maria Cosmedin (de qua prima vice fit mentio in Liber
Pontificalis neapolitano);2 S. Maria ad plateam in regione Furcillense (quae
exstabat iam anno 834);3 Ecclesia S. Dei genitricis, in regione Albiensi aedificata,
s ib Paulo III episcopo (800-821) ab Eupraxia religiosa femina et adnexa
Monasterio S. Mariae puellarum, cuius praedicta Eupraxia fuit prima Abba
tissa; 4 S. Maria ad praesepe in regione Nilensi (de qua, prima vice, in documento
quodam a. 1025, 5 quae tamen videtur antiquior saeculo ix). 6 Ecclesiae Neapoli
Deiparae dicatae ad 100 circiter ascendunt. Inter sanctuaria, eminet S. Maria
vulgo di Piedigrotta, quod ante a. 1207 certo iam exsistebat.
Saeculo v etiam Capuae Veteris exstabat Ecclesia S. Mariae Maioris appellata.7
Celebre est Sanctuarium Montis Virginis prope Abellinum, cuius tamen imago ad
- icc. xill pertinet. 8 Forsan saec. v vel vi aderat ibi oratorium B. Virgini sacrum.
Saeculo ix etiam Salerni et Amalphiae habebantur ecclesiae B. Virgini di
catae. 9
In Apulia, in Peninsula Salentina, notatu digna est parva quaedam basilica
medii saeculi v in loco vulgo Casaranello. Media aetate ecclesia haec dicata erat
B. Virgini prout apparet ex titulo ( Madonna della croce ) et etiam ex imagine
Deiparae saec. xii. At probabiliter inde a medio saec. v B. Virgini dicata erat
prout argui potest ex reliquiis cuiusdam operis musivi illius saeculi.10
In Sicilia11 cultus Deiparae floruit Siracusis, ubi saeculo vi iam Dioecesis
apparet. Ante saeculum vii, ab Episcopo quodam siculo-bizantino, celebre tem
plum Minervae (Athenaion Siracusanum) conversum est in templum Christia
num, 12 et Cathedralem Ecclesiam constituit, quae appellatur Madonna dei Piliere,
'forsan ex appellativo Poliade, Athenis tributo).

1 C fr M a l l a r d o , Storia antica d. Chiesa di N apoli, pp. 126 ss.


2 C o d . V a t. lat. 5007, f. 6; C a p a s s o , 160.
3 C a p a s s o , Regesta, 533, anno 1084; ib. 523, a. 1076, 663, a. 1035. M allard o, II calen
dario... 1. c., p p. 225 s.
4 C a p a s s o , I, 204, 225; Regesta 246; 293.
5 C a p a s s o , Regesta, 402. A liae E cclesiae saec. x vel x i n um eran tu r a C apasso, Topographia,
pp. 106 ss., 129 ss.
6 M a l l a r d o , 1. c., p. 228.
7 C f r C e c c h e l l i , o. c., p. 265.
8 C fr G uida di Montevergine, R om a, D e sclee , 1905.
4 P e r t z , Scriptores, I I I , 48 1, 504; 520.
10 C fr B a r t o c c i n i R ., Casaranello e i suoi mosaici, in F elix Ravenna, N . S ., a. I V , fasc. 3,
se p t.-oct. 1934, pp. 172 -174 .
11 C fr R o h a u l t de F l e u r y , L a S . Vierge, t. 2, pp. 132 -134. R u sso P ., V lm m a cola ta e la S i
cilia nelle sue piu -antiche pergamenc, M essin a, 1904. A t in u tro q u e opere exaggeration es abundant.
12 C fr O r s i P ., in Monument. d ell A cc. dei Lincei, X X V , 1918 (19 19 ); A g n e l l o G ., II Duomo
di Siracusa ed i suoi restauri, E x tr. ex E phem . Per I'A rte sacra, IV , 1-2 ian.-apr. 1927. C ec
c h e l l i , o. c., pp. 89 s.
246 CULTUS M ARIAN U S IN ITALIA

Messanae, in Ecclesia cathedrali, veneratur epistola quaedam quae a B. Vir


gine dicitur ad Messanenses missa, sed est evidenter apocrypha. Iuxta Gump-
penberg, Messanae imagines miraculosae B. Virginis ad 40 circiter ascenderunt.
Panormi vero imagines miraculosae Deiparae, iuxta Gumppenberg, ascenderunt
ad 11 circiter. Basilica S. Mariae la Pinta seu Annuntiationis, anno 1648 de
structa, aedificata fuisset a Belisario anno 535. Magni momenti est Ecclesia S. Ma
riae vulgo dellAmmiraglio (Georgius Antiochensis qui illam fundaverat), quae
consecrata fuit anno 1113. Etiam Sanctuarium et imago B. Virginis, uti aiunt,
dellTmperlata ascendit ad saec. x i i . Panormitani, ab epidemiae lue, anno 1577,
Virginis Lauretanae ope, cui se commendaverant, liberati, laminam argenteam,
urbis, cui supereminet Virgo, schemate decoratam obtulerunt, subiecta eius-
modi epigraphe: Felix civitas Panormi Trinacriae Metrop. B. Virgini Laure
tanae dicat, eius patrociniis a morte liberata anno sal. M D L X X V II .1
Drepani, celebre est Sanctuarium B. Virginis, cuius pulcherrima statua ex
marmore albo sculpta fuit circa medium saeculum XIII.
Montisregalis aderat Basilica antiqua B. Virgini dicata. 2
Ex dictis aperte patet magna et pervetusta devotio Italicae gentis erga Dei
param, quae, haud immerito a viro Protestantico Edgardo Quinet (1803-1875)
appellata fuit magna Castellana cuius universa Italia amore flagrat. 3 Iure
Hieronymus Savonarola dicebat: Qual paese ti presto mai culto piu affettuoso
e piu degno, ti eresse piu magnifici templi, ti cant6 con piu soavi armonie, ti
ritrasse con piu vaghe sembianze, ti offerse p ii nobili doni? (cfr M a r c h e s e V.,
O. P., Saggi di conferenze religiose, Genova, 1864, p. 260).

2. In Gallia. 4 Percelebre effatum Regnum Galliae, regnum Mariae Bene


dicto X IV tributum et a Pio X I solemniter repetitum, in historia Gallica plenam
de se iustificationem invenit.

1 C fr L o c r iu s , 1. c ., c o i. 10 71.
2 C fr C e c c h e l l i, o. c. p. 256.
3 Rivoluzioni dItalia , L . I, c a p . 6.

4 A im o n d ,Notre-Dame dans le diocise de Verdun (de G ig o rd , Paris, 1943). B l a q u i 4r e C . ,


Histoire des sanctuaires dedies d la Vierge dans le diocise de Montpellier (M o n tp ellier, P ierre R ouge
1906). B u s s i e r e T h . (de), Culte et pelerinages de la tres sainte Vierge en Alsace (Paris, 1862).
C h a b a u J. B ., Pelerinages et sanctuaires de la sainte Vierge dans le diocese de Saint-Flour ( L i-
brairie S ain t-P au l, 1888). C h r i s t i a n M . Notre-Dame de France. Le vau de Louis X I I I d la
Sainte Vierge (T e q u i, P aris, 1938). C i . n e t B . , Notre-Dame, Reine de France, L u ssa u d freres,
F o n ten ay -le C o m te , 1945. - C l u g n e t L ., Bibliographie du culte loca! de la Vierge Marie, Picard,
P aris, 1899-1903; Notices sur le culte locale de la Vierge, P icard, P aris, 1904-1905. C o r -
d o n n i e r , Le Royaume de Marie, R o u en , 1933. D r o c h o n , Histoire illustrie des pelerinages fran-
fais de la Tres sainte Vierge, (P lon , P aris, 19 4 1). E g r o n , L e culte de la sainte Vierge dans toute
la catholicite et dans le diocese de Paris depuis Vetablissement du christianisme jusqu'a nos jours
(G a u m e , Paris, 1842). F r a n q u e r i e A . L . (de la), La Vierge Marie dans Vhistoire de France
C U L T U S M ARIAN U S IN GALLIA 247

Saeculo n, in Gallia, florentes quaedam communitates christianae habe


bantur Lugduni, Viennis et Arelate, a persecutione Marci Aurelii, a. 1 7 7 , tam
quam aurum igne, probatae. Solummodo circa medium saec. m , sub Fabiano
Summo Pontifice (2 3 6 -2 5 1 ), Ecclesia Romana in Galliam misit septem Episco
pos cum onere evangelizandi universam nationem. Hi septem Episcopi Galliam
inter se diviserunt: Paulus, Trophimus et Saturninus Galliam meridionalem;
Martialis, Austremonius et Gratianus Galliam centralem evangelizarunt; Dio
nysius vero usque ad Insulam Galliae (lIle-de-France) pervenit.1 Ad tertium
saeculum valde probabiliter pertinent Episcopatus Arelatensis, Tolosanus, Nar
bonensis, Parisiensis, Lemoviciensis, Claromontanus, Antissiodorensis, Turo-
nensis, Metensis, Trevirensis etc. In Synodo Arelatensi a. 3 14 , aderant 16 Epi
scopi Galliae lugdunensis, narbonensis et belgicae. Prima tamen indicia specifica
cultus mariani, non apparent nisi initio saec. v, cum S. Nicasius Ep. Rhemensis
(martyr in persecutione, valde probabiliter, Vandalica a. 406), basilicam Rhemis
aedificavit B. Virgini dicatam, illamque suam cathedralem constituit. Saeculo ix,
basilica cathedralis magis ampla aedificata fuit. 2 Idem fecit Constantiae (Cou-
tances) S. Fromondus.3 Tolosae, saeculo v vel vi ineunte, exstabat basilica quae
dam Deiparae dicata, cuius meminit (a. 584) S. Gregorius Turonensis (in Hist.
Franc.y 2, 43; 4, 1). 4 In operibus musivis huius singularis basilicae marianae
B. Virgo pluries repraesentata inveniebatur. Etiam Massiliae, saeculo v (prout
constat ex testimonio saeculi xi tribuentis consecrationem eiusdem Leoni I Pon
tifici 4 4 0 -4 6 1), Ecclesia aderat B. Virginis. 5 Lugduni, alia basilica S. Mariae
saeculi v (quae hodie non amplius exstat) memoratur a S. Gregorio Turonensi
(De gloria confess. c. 64). Etiam Parisiis, inter saec. v et vi, valde probabiliter

(B eto u s, p ar S orb ets, G ers, 1939). G a r r e a u A ., Histoire Mariale de la France, Paris, 19 16 . -

G u il b e r t E .,Marie, Reine de France, L ib ra irie M ig n a rd , A rras, Paris, 1937. G u i l l o t i n


d e C o r s o n , Les pardons et pelerinages de Basse-Bretagne, R e n n e s , 1898. H a m o n , Notre-Dame

de France, P lo n , P aris, 18 61-1866, 7 v o ll. J u l l i o t H . ( d e ) , Routes mariales, T o u lo u se , 1941.


M a r t i n E . , La devotion d la sainte Vierge dans le diocise de Toul, N a n cy , 1922. P a u l - E m i l e
( s o e u r), L e renouveau marial dans la litterature franfaise depuis Chateaubriand jusqu'a nos jours,
S p e s , Paris, 1936. P u r r e y r o n C ., Le culte de Notre-Dame au diocese de Clermont en Auvergne ,
N a n cy , 1935. R o u v i e r , Les grands sanctuaires de la T. S . Vierge en France, M a m e, T o u r s ,
1899. S a i n t - J o h n B ., Vepopie mariale en France au x ix siecle, B eauchesne, P aris, 1904.
1 R elate ad legen d am de cultu d ru id ico Virgini pariturae a C arn u ten sib u s trib u to , vide
Dict. arch. chret., t. 3, c o li. 1 0 2 8 s. Pro p raedicatione septem E p iscop oru m C fr S . G r e g o r i u s
T u r o n e n s i s , Hist. francorum, 1. 1 , c. 2 8.
* C f r D e m a i s o n , Les Cathedrales de Reims anterieurs au X I I I siecle, i n Bull. Monumental,
85 , 1926, p p . 6 7 -116 .
5 C fr L e B l a n t , Inscriptions chretiennes de la Gaule, t. 1, p. 181.
4 C f r H u b e r t J., L art pri-roman ( L e s M o n u m en ts d ates de la F ran ce ) Paris, 1838,
p p . 5 et 69.
H u b e r t , 1. c.
248 C U L T U S M ARIAN U S IN GALLIA

Ecclesia cathedralis (de qua sermo est in diplomate quodam saeculi ix ),1 dicata
erat Dominae nostrae. Anno 650, Marculfus monachus meminit Parisiis ora
torium ac celola in honore sanctae ac semper virginis Mariae, genitricis Domini
nostri Iesu Christi.2 Anno vero 690, Ermentrudes legatum reliquit pro base-
licis (sic) constitutis Parisiis id est, baselica (sic) Domini Stefani (sic) et
baselica (sic) Domnae Mariae . 3 Attamen, inde a saeculo vm , Ecclesia cathe
dralis Parisiensis tamquam Dominae nostrae tantum exhibetur dedicata. Post
a. 857, cum Ecclesia cathedralis, post vastationem, fuit rursus aedificata, Epi
scopus Parisiensis illuc propriam sedem transtulit, et Ecclesia cathedralis iugiter
Domina nostra (Notre-Dame) appellata est. Iure igitur Abbon, poeta saec. ix,
in suo poemate De bello Parisiaco, 1, vs. 327) canere poterat parisiensem Urbem
Deiparae esse consecratam: Urbs in honore micat celsae sacrata M ariae.
Saeculo vi, Suessione, super fundamenta veteris ecclesiae Isidi sacrae, Ecclesia
Deiparae aedificata est. 4 Aliae basilicae marianae inveniebantur Turoni et Picta-
vii. 5 Paucis: inter saeculum v et vi, plures aderant in Gallia aedes sacrae, Dei
parae dicatae.
Carolus Magnus ( f 814) sepultus est Aquis in basilica B. Virginis quam
ipse fabricare iusserat seu mirifico opere a fundamento aedificare fecit. 7
Incepta a. 796, basilica illa consecrata fuit a. 804. 8
Ferunt civitatem Parisiensem, sub Aloysio Calvo, cum a Danensibus obsi
deretur, semetipsam Virginis tutelae tradidisse. Anno 1168, instituta dicitur Pa
risiis magna Confraternitas pro nobilibus Parisiensibus, cui adscripti fuerunt
Reges et Reginae, Episcopi et cives nobilissimi.
Traditum quoque est Capetingios (qui regnaverunt ab a. 987 usque ad 1328)
B. Virginem stellam proprii regni proclamasse. Triginta circiter Ecclesiae
Cathedrales Deiparae sacrae eodem fere tempore erectae fuerunt. Robertus Rex
Beatae Virgini monasteria dicavit in locis vulgo Poissy, Melun, Etampes et Orleans.
Etiam S. Ludovicus ( f 1270), Francorum Rex, plures Ecclesias in honorem
Deiparae erigi fecit.9 Oratorium etiam proprii Palatii Deiparae sacrum esse voluit.
Officium B. M. Virginis quotidie recitabat.

1 C fr L e c l e r c q , Paris, in Dict. arch. chret., figg. 9797-9799. D ip lo m a a. 528 (sub n om in e


C h ild e b e rti I, R egis,) in qu o serm o est de E cclesia m atrice parisien si in h o n o rem S. M ariae d i
cata, n on est auth en ticu m . C fr L e c l e r c q , 1. c., 1854 ss.
3 Formulae, 1. I I , n . 1 , ed. Z eu m er, p p . 7 0 - 7 1 .
M a r c u lf,
3 R . D e L e s t e y r i e , Cartul. gener, de Paris, t. 1, p . 2 1, i n Script. t. 2, p . 7 8 5 .
4 C fr K u r t h , Sainte Clotilde, p . 36.
5 C fr G r e g o r . T u r o n ., Hist. franc., V I I I , X L , P L 7 1 , 659, 477; X , X I I , 569; X , X L I I , 524.
6 Chronicon Moissiac, ad ann. 813, in Script. ant., t. 2, p. 259.
7 R e g i n o n , Chronicon, ad ann. 813, in Script. ant., t. 1, p. 566.
8 C fr R h o e n C ,, D i KapeUe der Karolingischen P fa lz su Aachen, in Zeitschrift des Aathener
Oeschicht svereitis .
9 C fr A .- M . D e L a F r a n q u e r i e , o. c., p p . 63-75.
CULTUS M AKIANUS IN GALLIA 249

Philippum Pulchrum et Philippum de Valois, grati animi causa ob patroci


nium Virginis quod in bellis Flandricis experti sunt, proprios equites nec non
propria arma eidem obtulisse ferunt.
Ioanna Ebroicensis, Philippi Pulchri uxor, B. Virgini de Monte Carmelo
diadema pretiosissimum obtulit una cum pretiosissima corrigia auro gemmisque
ornata, nec non liliorum aureorum fasciculo a rege accepto in ipso suae corona
tionis die.
Galliarum reginae, in eorum sollemni ingressu, Universorum Reginae coro
nam offerre solebant.
Plures Galliae civitates sub Virginis patrocinio sese posuerunt.1 Anno 1360,
post votum a mercatorum capite, nomine Civitatis Parisiensis, B. Virgini factum,
regnum Galliae mirabiliter liberatum est a dominatione Anglorum. Inde ab hac
liberatione, Parisienses cives, quolibet anno, B. Virgini facem obtulerunt talis
longitudinis ut moeniorum civitatis longitudinem aequaret. Ab anno 1605 usque
ad annum 1789, faces haec substituta fuit a lampade argentea una cum magna
face quae, ante altare B. Virginis iugiter ardere debebat.
Ioannes de Valois, in honorem Virginis, Equestrem Ordinem instituit sub
titulo Equites de Stella. Equites isti quolibet die sabbati in honorem Deiparae
ieiunabant. Eorum vexillum stellis ornatum erat una cum imagine Deiparae.
Etiam Carolus VI, grati animi causa, Equestrem ordinem instituit in honorem
Deiparae, ordinem videlicet B. Virginis de Spe.
Anno 1422, sub Carolo VII, cum Gallia ab Elisabeth regina tradita esset
Anglorum dominio, S. Ioanna ab Areo, a B. Virgine prout ipsamet fatebatur
missa , Galliam liberavit libertatique restituit.
Ludovicus X I, in suo bireto, parvam et plumbeam Deiparae imaginem iugi
ter ferebat; et dicere solitus erat se particulam illam plumbeam auro totius regni
praeferre. Anno 1478, comitatum vulgo Boulogne Deiparae obtulit eamque Co-
mitissam eiusdem declaravit, et ad pedes eius, famulatus causa, cor aureum po
suit, promisitque successores suos idem obsequium Virgini Reginae renovaturos.
Omnibus suis subditis imposuit ut quolibet meridie, ad sonitum campanae,
genuflecterent et B. Virginem salutarent. Obiit, sicut praedixerat, die sabbati,2
dum ante parvam imaginem, quam iugiter in bireto ferebat, ardenter orabat,
verba illa proferens: Misericordias Domini in aeternum cantabo. Sepultus
est, prout iusserat, apud B. Virginem de Clery.
Franciscus I haud semel obsequium Virgini detulit. Henricus IV, a Prote-
stantismo ad religionem catholicam conversus, B. Virgini Carnutensi semetipsum
consecravit. Ludovicus X III, Parisiis Ecclesiam B. Virginis de Victoriis, grati

1 P ro canticis m arianis vu lga rib u s G alliae c fr R o u s s e l o t , La Sainte Vierge, datis la poesie


frarifaise du tnoyeti age in Revue du clerge fratifais. 42 (1905) 5 1-9 1.
2 C fr D e L is k e n n e , V ita d i Luigi X I , t. 2.
250 C U L T U S M ARIAN U S IN H ISPA N IA

animi ergo, die 9 iunii anni 1629 fundavit. Die vero 15 augusti 1638, durante
Missa, in momento elevationis Hostiae, universum Galliae regnum B. Virgini
solemniter consecravit. Ad perpetuam huius rei memoriam, praecepit ut quo
tannis, in festo Assumptionis B. M. Virginis, Parisiis et in omnibus aliis Galliae
urbibus, solemnis processio perageretur. Supra altare maius Cathedralis Eccle
siae Parisiensis ponere curavit imaginem Virginis Perdolentis super genua mor
tuum Filium gestantis, et ad pedes eius sculpi voluit in actu offerendi B. Virgini
coronam et sceptrum.
Ludovicus XV, in initio regni sui, Carnutum se contulit ibique regnum suum
sub speciali patrocinio Deiparae posuit. Quolibet anno, etiam cum erraverat,
consecrationem hanc renovavit, et omnibus suis subditis Rosarii recitationem
praecepit.
Iansenismi temporibus, Marianus cultus in Gallia iugiter minuit. Ludovicus
tamen XV, die 10 februarii 1790, votum Ludovici X III renovavit Galliamque
Immaculato Deiparae Cordi consecravit. In tristissimis Terroris diebus, fideles
multi ceciderunt B. Virginem invocantes (e. g. Martyres de Oranges, Religiosae
Carmelitae de Compiegne, Ursolinae de Valenciennes etc.). Plures in Vandea
morti pro fide occurrerunt antiphonam Salve Regina , canticum Magnificat
vel alios marianos hymnos decantantes.
Recentiores vero B. Virginis apparitiones Parisiis (S. Catharinae Laboure)
anno 1830, in loco vulgo La Salette anno 1846, Lapurdii a. 1858, Pontmain
a. 1871 et Pellevoisin a. 1876, cultum marianum in Gallia efficaciter renovarunt.
Praeter sanctuaria mariana iam memorata, digna sunt quae recenseantur San
ctuaria erecta in locis vulgo Rocamadour, Marseille, Fourviere etc. Medio saeculo
praeterito, Galli in loco vulgo Le Puy, in media natione, permagnam statuam
erexerunt sub titulo Domina nostra de Gallia . Quis in statua ista symbolum
omnium optimum Galliae Marianae non videt?

3. In Hispania.1 Iuxta traditionem, uti aiunt, Hispaniae fidelibus carissi


mam, christiana religio et mariana devotio in Hispania propagatae fuissent a
S. Iacobo Apostolo, fratre S. Ioannis, circa annum 40 p. C. Attamen, documenta
circa hanc rem non ultra saeculum vm ascendunt. Negari tamen nequit circa
finem saec. 11 (prout explicite asserit S. Irenaeus in op. Adversus haereses 1, 10)
religionem christianam, opera probabiliter S. Pauli, propagatam iam fuisse in
Hispania. Haud multo post, prout ex Tertulliano novimus (Adv. Iudaeos, 7),
Hispaniarum omnes term ini evangelica luce iam erant perfusi. In Concilio
enim Elvirae (prope Granatam) circa a. 300, 10 Episcopi Hispanici aderant.

1 S a n c h e z P e r e z J. A ., EI culto mariano en Esparia. T ra d icio n e s , leyen das y n oticias rela


tivas a algunas im agin es de la San tisim a V ir g e n , M a d rid 1943, in-8, 482 p p . P e r e z N a z a r i o ,
S . I., H isto ria mariana de Espafta, V a lla d o lid 1942.
C U L T U S M ARIAN U S IN H ISPAN IA 2 SI

Negari etiam nequit cultum B. Virginis dei Pilar esse ab immemorabili tempore.
Ex loco isto sanctissimo fides universae Hispaniae illuxit, prout in Oratione secreta
Missae B. Virginis dei Pilar dicitur: Protegente Genitrice Filii tui, fidei lumen
nobis splendescere voluisti.
Historia Hispaniae dici potest essentialiter Mariana. 1 Plures sunt Eccle
siae quae saec. vi-vn B. Virgini dicatae fuerunt. In epigraphe quadam (quae
asservatur hodie in claustro cathedralis Ecclesiae Toletanae) sermo est de con
secratione cuiusdam Ecclesiae B. Virgini anno 587 peracta. 2 Alia Ecclesia in
loco vulgo Ierez, consecrata est sub titulo S. Mariae anno 556, prout ex epigra
phe apparet. 3 Anno 660, in loco vulgo Cabra, Bracauda Episcopus Ecclesiam
Virgini pariter consecrabat.4 Aliae Ecclesiae quae ad saec. vii pertinent sunt:
Basilica S. Mariae in Sorbaces (inter a. 649-672) in loco vulgo Fuente de Guar-
razar, apud Toletum, 6 nec non Ecclesia S. Mariae Palmae Maioricensis.6
Saeculo VIII, Arabum persecutione qui Hispaniam invaserant saeviente, chri-
stiani imagines sacras occultarunt. At liberatio Hispaniae celerrima fuit, et plu
res Sanctuarii mariani erigi coeperunt. Monasterium Dominae nostrae de Obarra
(Huesca) antiquissimum est, cum de ipso documenta saec. vm loquantur.7 Ad
saeculum ix pertinent Monasterium S. Mariae de Ripoll (a. 888 fundatum) nec
non S. Maria de Narauco. Plura alia monasteria et Ecclesiae fundata fuerunt
saeculo x .8 Anno 1075, Alfonsus VI cathedralem romanicam prope suum pala
tium aedificavit, episcopalem sedem de Osca ad S. Mariam de Gamonal transfe
rendo. 9 Etiam saeculis xi et xii , sicut etiam postea, plures Ecclesiae B. Virgini
dedicatae fuerunt.10
Saec. xiii , Ferdinandus III, Sanctus appellatus, die 2 iulii 1221, primam
lapidem posuit Ecclesiae cathedralis Burgensis. Alfonsus X, Sapiens dictus,
collectionem composuit cui titulus Cantigas de Santa Maria , et ipso regnante
nulla fere invenitur Ecclesia B. Virgini sacra quae privilegiis et donationibus non
fuerit ditata.
Saeculis praesertim xvi et xvn quamplurima habentur artis opera ab arti
ficibus Hispanicis confecta ad Deiparam exaltandam. Memorare sufficiat opera

1 Ita scrip sit A n to lin G u tie re z in Crunica oficial dei Congreso Mariano Nacional de Zara-
gosta, 1940, p. 139.
2 C fr L e c le r c q H ., in Dici. arch. chret. Iit., ad v ocem Espagne, co li. 456S.
3 L . c., coi. 460.
4 C fr V i v e s J., Inscripciones Christianas de la Espana Romana y Visigota, p. 104, n. 308.
6 V iv e s , 1. c ., p . 13 1, n n . 375-376-
8 L . c ., p. 118 , n. 343.
i S a n c h e z - P e r e z , o . c ., p . 7 .
8 Ibid .
Ibid .
1 Ibid.
252 C U L T U S M ARIAN U S IN H ISPANIA

Didaci Velasquez, Bartholomaei Stefani Murillo etc. Anno 1617, Hispania cum
sais coloniis, posita fuit sub speciali patrocinio B. M. Virginis. 1
Saeculo xviii plures usus mariani in Hispania invaluerunt. Mane, dum sur-
gebat aurora, populus Rosarium recitabat et per vias canebat: Que viva Maria,
que viva el Rosario, viva Santo Domingo que lo ha fundado! . Ad soni
tum Angelus populus Ave M aria recitabat et homines caput detegebant.
Verbis Ave M aria permissum postulabatur aliorum domum ingrediendi, et
ingressus permittebatur responsione: Sin pecado concebida. Ubique, ante
et post coenam, familia congregabatur pro Rosarii recitatione.2
Nomina frequentiora pro mulieribus sunt: Dolores, Mercedes, Rosaria, Con
chas (Conceptio), Assunta etc.
Post recens bellum civile a Communistis excitatum, et a Franco superatum,
Gubernii decreto praecipiebatur ut in cor iuventutis Hispanicae fervidus amor
erga Deiparam, qui avorum nota praecipua fuerat, infunderetur. In loco prae
cipuo cuiuslibet scholae imago B. Virginis, praesertim Immaculatae, collocari
debebat. Omnibus diebus mensis maii, omnes, Professores et Alumni, coram
illa imagine preces recitare debebant. Commendabatur insuper antiquus usus
sese salutandi, in ingressu et in egressu e schola, verbis illis: Ave Maria puris
sima , sin pecado concebida . Victoria Hispaniae catholicae supra Communi-
stas, ab eodem Francisco Franco, exercitus liberatoris Duce, B. Mariae Virgini
tributa fuit in sermone quodam ab Ipso habito Caesaraugustae die 12 octobris
1939. Mense octobri anni 1940, Caesaraugustae Conventus Nationalis Marianus
celebratus est, cuius fructus praecipuus fuit Societatis Mariologicae Hispanicae
fundatio.
Indicium haud negligendum pietatis marianae Hispanorum est copiosissima
sygillographia hispanica. Haud pauca enim sygilla castellana, aragonensia, cata-
launia et navarrina saeculorum xm, xiv et xv, effigem B. Virginis habent iuxta
varia eiusdem mysteria,3 Aliud etiam indicium cultus mariani sunt quamplurimi
Ordines Equestres, variis temporibus, in honorem B. Virginis, fundati. 4 Tan
dem, indicium sunt evidentissimum fervidi cultus innumerae fere imagines
sub variis titulis veneratae. Imagines istae ad 20.000 ascendunt. 5 Etiam loci a
B. Virgine Maria appellati, innumerabiles fere sunt. 8

1 C fr Notre-Dame, 1 9 1 1 , p. 53.
2 S a n c h e z P e r e z , o . c ., p . 12 .
3 C fr Crdnica oficial... Zaragoza, 19 4 0 , p . 156 .
4 L. c., p. 157.
5 L. c., p. 458.
6 N o existe nacion alguna que pueda p resen tar com o Espana tantos cen tcn ares de n om -
bres geogr^ficos de villas, lugares, aldeas, caserlos, erm itas y term in o s que se con ocen con el
n om b re de Santa M aria segu ido con la in d icacion de lu gar. N i existe naciiin algun a con e 1 n u -
m ero de leyendas y trad iciones m arianas que Espana con serva . ( S a n c h e z - P e r e z , o . c ., p. 5).
CULTUS MAKIANUS IN LUSITANIA 253

Iure igitur meritoque Hispania titulo gloriatur Tierra de Mana Santisima ,


et inter praecipuas nationes marianas annumerari gaudet.

4. In Lusitania. 1 Lusitanorum devotio erga B. Virginem ad primas dies


ascendit vitae nationalis, seu ad saeculum xii, cum a dominio Arabum Lusitania
liberata est. Inde a saeculo illo Lusitania Terra Sanctae Mariae appellata est.
Alfonsus Henriques (1128-85), Monarchiae fundator, amicus S. Bernardi et
Monachorum eius, in gratiarum actionem pro victoria supra Moros relata, uni
versum regnum Deiparae sollemniter consecravit. Ad perpetuam huius rei me
moriam, extrui fecit pro Cisterciensibus Templum S. Mariae de Alcobaca, et
in campo ubi victoriam retulit Basilicam aedificavit in honorem B. Virginis de
Victoria.
Ioannes I, Rex, anno 1394, iussit ut omnes Ecclesiae Cathedrales totius regni
Assumptioni B. M. Virginis dedicarentur.
Saeculis xiv et xv, Lusitania ab Arabum potestate magnam Africae septen
trionalis partem liberavit, sacrasque Arabum aedes Deiparae dedicavit.
Ioannes IV, anno 1646, denuo B. Virgini Lusitaniam consecravit, illamque
caelestem patronam elegit sub titulo Dominae nostrae a Conceptione. Iussit in
super ut super portas Civitatum et pagorum universi regni haec inscriptio poner
retur: Aeternit. Sacr. - Immaculatissimae - Conceptioni Mariae - Ioan. IV
Portugalliae Rex - una cum generalibus Comitiis - se, et regna sua - sub annuo
censu tributaria - publice vovit, - atque Deiparam in Imperii tutelarem - electam
- a labe originali praeservatam perpetuo - defensurum - iuramento firmavit -
viveret ut pietas Lusitan. - hoc vivo lapide memoriale - perenne - exarari iussit
- Ann. Christi M .D C .X L .V I. - imperii sui V I . 2 Decrevit insuper ut nemo
gradus academicos consequi posset absque praevio iuramento profitendi et de
fendendi, sive privatim sive publice, Immaculatam Depiarae Conceptionem.
Ioannes VI, iisdem permotus animi sensibus, cum in Brasilia esset, Ordinem
Equestrem instituit in honorem Dominae nostrae a Conceptione. Millia Eccle
siarum Deiparae dicatae inveniuntur, et in opere S a n c t u a r io M a r i a n o , duobus
voluminibus, descriptae inveniuntur. In nummis (cruzadi) aureis Portugalliaa,
nomen M a r i a inveniebatur et supra nomen duobus ramis laureis circumdatum
corona ponebatur.
Occasione 25 anniversarii apparitionis Deiparae Fatimae (a. 1917), Lusitania
solemniter Immaculato Deiparae Cordi ab Episcopis consecrata est. Apparitio
illa religiosam Lusitaniae renovationem operata est. Peregrini vero qui quo
tannis ad sanctuarium Fatimae undique accedunt innumerabiles fere sunt..

1 P i m e n t e l A ., H istoria do culto de Nossa Senhora em Portugal, L isb o a, 18 9 9 . R iB E ia o


V i c i r a d e C a s t r o , M aria e Portugal , in A t t i dei Congresso mariano mondiale, 190 4 , p p . 2 5 4 - 1 5 7 .
2 C f r P i m e n t e l , o . c ., p . 246.
254 CULTUS MARIANUS IN HOLLANDIA EX IN ANGLIA

5. In Hollandia.1 Cultus mariani initia in Hollandia, una cum religione


christiana, in parte meridionali ad saeculum iv, dum in parte septentrionali ad
saeculum vn ascendunt. Apostoli huius cultus fuerunt praesertim Sancti Serva-
tius, Willibrordus, Amandus, Hubertus, Rabdodus et Ansfridus. Cultum hunc
postea magis magisque promoverunt Benedictini, Praemonstratenses (circa
a. 1128), Cistercienses, Franciscani et Dominiciani.
Templa Deiparae dicata, in sola Hollandia, plusquam 400 sunt, dum plus-
quam 200 sunt campanae quae Mariae nomen gestant. Circiter 20 sunt Abatiae
in variis Hollandiae partibus a Praemonstratensibus fundatae et B. Virgini di
catae.
Liturgia quae in Hollandia vigebat 50 perpulchras sequentias Marianas nume
rabat, pro variis B. Virginis festivitatibus. Etiam Kyrie et Gloria Missae, occa
sione alicuius marianae festivitatis, tropos peculiares habebant in quibus Dei
parae magnitudo extollebatur. Unum ex illis, e. g., ita dicebat: Quoniam tu
solus sanctus, Mariam sanctificans; tu solus Dominus, Mariam gubernans; tu
solus Altissimus, Mariam coronans.
Saeculo xiv, clerus populusque Hollandicus festivitatem Immaculatae Con
ceptionis celebrabat, prout ex pluribus diplomatibus apparet.2 Reformationis
temporibus, cultus marianus in Hollandia languescere coepit. Notatu digni sunt
19 martyres Gorcomienses qui, anno 1572 ad mortem perrexerunt laeti canentes
antiphonam Salve Regina.
Anno 1853, una cum instauratione Hierarchiae catholicae et vi apostolatus
Patrum Congregationis SS. Redemptoris, marianus cultus mirabiliter refloruit.
Inter celebres mariologos Hollandiae dignus est qui recenseatur Dionysius Car-
thusianus.

6. In Anglia. 3 Anglia, inde a saeculo xiv, appellata est Dos Mariae . Inve
nitur prima vice huiusmodi appellatio in Epistola quadam ab Arundel, Archie-
piscopo Cantuariensi, ad suos suffraganeos missa, die 10 februarii anni 1399.
Inter alia haec aiebat: nos quidem veluti propriae suae hereditatis servuli, ac
peculiaris Dotis adscripti, ut communi comprobamur eloquio... . 4 Tunc temporis
ergo Anglia, communi eloquio , Dos Mariae dicebatur. Ille qui regnum An-
gliae B. Virgini, tamquam Dos eius, obtulit, videtur fuisse Richardus II, Angliae

1 C fr K r o n e n b u r g , C . S S . R ., M arias H eerlijkheid in Nederland, A m sterd am , 1 9 0 4 -1 9 1 4 ,


8 v oll.
2 C fr M oll W ., Kerkgeschiedenis, I I , I I I , p. 242. K ronenburg, o. c ., p. 144.
3 B r i d g e t t , Our La dy 's Dowry, L o n d o n , 1875. B e l l e s h e i m , Vorreformatorischer M a -
rienkultus in England, in H istor.-polit. B la tt. 77 (1876) 839-58. L a p o r t e S ., D u culte de la
S . Vierge en Angleterre, in Com pte rendu du Congres M a ria l tenu d Lyon, 1900, pp. 543-555-
W a t e r t o n E ., Pietas M ariana Britannica, L o n d o n , 1879, in-8 gr. X I I - 3 1 6 pp.
4 W il k in s , C oncilia, t. 3, p . 246.
CULTUS MARIANUS IN ANGLIA

Rex (qui regno abdicavit anno 1399).1 Etenim, circa medium saeculum x v i i ,
exstabat Romae, in Collegio Anglico, pictura quaedam in qua repraesentati erant
Richardus II Rex et Regina Angliae, in actu offerendi Angliam B. Virgini per
manus S. Ioannis. Legebatur ibi haec inscriptio: Dos tua, Virgo pia haec est,
quare rege, M aria.2 Thomas ab Elmham, O. S. B., in suo Liber metricus de
Henrico V (qui regnavit ab a. 1415 ad a. 1422) saepe Angliam Dos Mariae
appellat.3 Sic, e. g.: Dextera Dei regem regit mediante Maria - cui Dos Anglia
stat.4 Et alibi: Anglia Dos tua fit Mater pia, Virgo Maria - Henrico Rege, tu
tua iura rege . 5 Poema clauditur verbis: Te ergo quaesumus Angligenis sub
veni quos pro Dote Propria defendisti... - Salvum fac populum tuum, Domina,
et a mortis peste Dotem tuam libera . 6 Tandem, in prece quadam, Thomas
Elmham ita Virginem deprecatur: Te matrem Christi prece laudamus iubilan-
tes; - hostes depelle, floreat Alma Fides. - Obsta schismaticis, haereses prece
destrue cunctas, - Monstra T e Matrem, libera stet tua D os.7 Angli, inde ab
antiquis temporibus, B. Virginem Dominam nostram (me Lavedi, me Lafti,
our Lady) appellare solent. Plura loca Regni Angliae a B. Virgine 8 nomen de
sumpserunt. Reges, Equites et Ordines Equestres, fideles omnes, omnibus fere
modis singularem devotionem erga B. Virginem iugiter demonstrarunt.
In corona Regum Angliae, una cum Christi imagine, imago quoque B. Vir
ginis inveniebatur. 9 Bucelinus, de Edgardo Rege scribebat: Edgardus lituum
proprium sive sceptrum in Ara Beatissimae Virginis deponit, et Regnum quasi
suum tantae Reginae offert et consecrat.10
Missa, uti aiunt, S. Mariae (Salve, sancta Parens...) quotidie in Anglia, sum
mo mane, dicebatur, independenter omnino a Missa diei, in omnibus Ecclesiis.11
Sacerdos qui illam celebrabat Sacerdos M ariae appellabatur. Campana vero
peculiaris quae illius Missae celebrationem fidelibus nuntiabat, Campana M a
riae 12 vocabatur. Omnes fere fideles ad Missam illam audiendam accurrebant.

1 H a r r is N i c o l a s , Chronology o f H istory, L o n d o n , 1833, p. 302.


2 A l f o r d F . ( A l . G r i f f i t h s ) S. I ., Fides Regia A n glica, L e o d ii, 1663, t. 1, p. 57.
3 In v en itu r im p ressu s in te r M em orias H e n rici V , editas a R olls.
4 L . c ., p. 106, lin . 247, 248.
i L . c ., p. 154, lin . 1180 ss.
8 L . c ., p . 164.
7 L . c ., p . 166.
s W a t e r t o n , o . c ., p. 2 1.
9 Antiquarian Repertory, v o l. I I I , p. 184.
10 L . c ., p. 46. ( B u c e l i n , Chron. Benedictino-mariana, p. 90).
11 In m issali S aru m legeb atu r: O rd in atio M isse (sic) qu otid ian e beate (sic) V irg in is que
(sic) d ic itu r salve E d . P aris. 1 5 5 4 , f. X X I I I , in fine lib .
12 N o r w ic h cam pana E cclesiae S . M ariae in C o n slan y hanc in scrip tio n em fereb at: V irgin is
egregie (sic) v o co r C am pana M a rie (sic) . C fr W a t e r t o n , o . c . ,p . 72, u b i plu res aliae in sc rip tio
nes referun tu r.
256 CU LTU S M ARIAN U S IN ANGLIA

In magnis Abatiis Missa illa canebatur. Vespere vero, post officium, coram ima
gine B. Virginis antiphonae finales solemniter decantabantur. 1 Ad hunc usum
magis magisque firmandum, fundi etiam constituti fuerunt et reges quidam
leges quasdam statuerunt ad usum illum in Collegiis ab ipsis fundatis perpe
tuandum.
Etiam Rosarii B. Virginis recitatio in Anglia, circa finem saec. xv, universalis
erat. Haud paucae civitates consecratae erant Mariae eiusque imaginem aut mo
nogramma in eorum insigne ferebant. Plures fontes nomen eius gerebant. Etiam
nomina florum B. Virginem eiusque mysteria in mentem revocabant. Plura san
ctuaria Mariana (inter quae Glastonbury, Walsingham etc.), peregrinationis
gratia, nedum a fidelibus vulgi sed etiam a dominis et regibus frequentabantur.
Statuae B. Virginis fere ubique inveniebantur, in portis civitatum et aedium, in
pontibus, in interiori parte domorum, una cum lampade iugiter accensa. 2 Sab
batum, uti aiunt, Anglicum fructus est devotionis Anglorum erga Deiparam; insti
tutum enim fuit a Gulielmo I, Rege Scotiae, anno 1202, ad hoc ut operarii ma
iorem requiem haberent et B. Virginem celebrarent. 3
At Reformationis temporibus, cultus iste languescere coepit et fere extingui
visus est, opera praesertim Cranmer et Cromwell, sub Rege Henrico V III, qui
tamen cultui Deiparae favere perrexerat. Tunc enim temporis, praetextu ex abusu
desumpto, Ecclesiae et Sanctuaria Mariana expoliata fuerunt, statuae vero eius
cum despectu incensae sunt. Eduardo V I Rege, sub Protestantium influxu,
omnia externa devotionis marianae signa (statuae, thus, cerei, imagines etc.)
abolita fuerunt. Peregrinationes nec non Rosarii recitatio prohibitae fuerunt
sub poena incurrendi maledictionem divinam. B. Virginis invocatio tamquam
superstitionis et idololatriae actus haberi paulatim coepit.
Sub Maria Regina, cultus marianus rursus instaurari coepit. Attamen, impiae
Elisabeth reginae temporibus, devotio erga B. Virginem proscripta fuit et cru
delibus poenis repressa. Sola Rosarii possessio causa sufficiens erat ut quis ca
pite damnaretur, prout accidit Sacerdoti Thomae Atkinson anno 1616. In per
celebri Royal Declaration seu fidei professione Angliae Regibus imposita
(anno 1910 abolita), devotio mariana tamquam superstitiosa expresse reicie-
batur,
Inde tamen a saeculo elapso, devotio mariana in Anglia, inter Protestantes
ipsos reflorere coepit. Anno 1830, P. Spencer, iuvenis Minister Anglicanus,
reducere statuit concives suos ad fidem Patrum ope orationis ad B. Virginem.
A Patre Wiseman et ab Exc.mo Quelen, Archiepiscopo Parisiensi animatus, opus
feliciter incoepit. Anno 1850 catholica hierarchia in Anglia rursus instaurata est.

1 L . c., p p \.J 3 9 ss. .


2 L . c., p p. 182 ss.
3 C fr M ontalem bert, H ist. de S te Elisabeth. In tro d ., Paris, 18 61, p. 43.
CULTUS MARIANUS IN HIBERNIA 257

Opera praesertim Cardinalis Wiseman et successorum eius, anno 1851, 113 Ec


clesiae, supra 610, B. Virgini dicatae erant. Anno vero 1900, Ecclesiae 308 supra
1310, Regularium Ecclesiis exclusis, Deiparae sacrae erant. Omnes vero Eccle
siae, si unam tantum excipias, sub Deiparae patrocinio positae fuerunt. Opus
Doctoris Newman De cultu Virginis, contra opus Eirenicon Doctoris Pusey,
haud parvum exercuit influxum in devotionem Anglorum erga Deiparam. Leo
vero X III opus reversionis Angliae ad fidem catholicam anno 1883 sub pro
tectione Virginis Perdolentis ponebat, Eidemque, die 29 iunii eiusdem anni, a
Cardinali Westmonasteriensi universa Anglia solemniter consecrata est. Con
secratio haec repetitur quotannis, die 4 maii, in omnibus Ecclesiis totius
Angliae.
Extra catholicam Ecclesiam, quidam, seu non conformistae (in 200 sectas
divisi) B. Virginem omnino ignorant; alii, seu conformistae (i. e. adhaerentes
Ecclesiae Anglicanae) B. Virginem tamquam Dei Matrem aliqualiter agnoscunt,
cultum vero eiusdem superstitiosum habent; alii tandem, seu Ritualistae (qui se
dicunt catholicos) valde dispositi erga devotionem marianam sese exhibent. Plures
tamen ex Universitate Oxoniensi B. Virginem invocare coeperunt et ad conver
sionem usque pervenerunt. In pluribus Ecclesiis statuae B. M. Virginis positae
sunt, mensis marianus peragitur cum recitatione Litaniarum Lauretanarum et
precatio Ave Maria integre et elata voce recitatur. Nec desunt Confraternitates
quaedam Rosarii viventis, nec non communitates quaedam religiosae Anglicanae
quae, vi regularum, ad recitationem tertiae partis Rosarii tenentur. Haec omnia
peraguntur non obstantibus contrariis praescriptionibus libri cui titulus: The
Book of Common Prayer.

7. In Hibernia.1 Sanctorum insula est et fuit semper etiam Reginae sancto


rum insula. Antiquissimum documentum, quod ad V III saltem saeculum ascen
dere videtur, seriem exhibet invocationum marianarum in quibus praecipua
B. Virginis privilegia singulari modo exaltantur. Aliud antiquissimum docu
mentum est hymnus quidam latinus S. Cuchumno ( f 746) tributus, qui pariter
ad saeculum vm ascendere videtur. 2
In missali Bobbiensi, quod praecipuum monumentum constituit antiquae
liturgiae Hibernicae, duae Missae inveniuntur de B. Virgine, una pro festis eius
in genere, et alia pro festo Annuntiationis. 3

1 C fr M ohan, Essays on the origin, doctrines and discipline o f the early Irish Church, D u b lin ,
18 64 . H a b etu r ib i in te gru m cap u t cu i titu lu s: Essays on D e vo tio n to the Blessed V irg in in the
A n c ie n t C h u rc h o f Irelan d. C o n c a n n o n H ., The Queen o f Ireland, D u b lin 1938, in-8 .,
X X I I -3 7 0 PP-
2 C fr G o u g a u d L ., ad v o cem Celtique (liturgies), in D ict. arch. chr. Iit., coi. 3018.
3 C fr T he Bobbio M issal ap ud M a b illo n , M useum Italicum , t. 1, P. I I , p. 298.

17
2 58 CULTUS MARIANUS IN HELVETIA ET IN GERMANIA

Saeculis ix, x, xi et x i i , viri quidam et mulieres nomen habebant Servus M a


riae. vel Serva Mariae, seu Maelmuire vel Gillamuire.1 Etiam rex quidam Hiber
nus vocabatur Servus Mariae (Gillamurius).2
Inter veteres Ecclesias B. Virgini dicatas dignae sunt quae recenseantur Abatia
B. Virginis (Saint-Marys Abbey) ab Anglis seu Normannis saeculo xii Cister-
ciensibus Monachis donata; Abatia Cisterciensis S. Mariae in loco Cumber,
anno 1199 fundata; monasteria, cum Ecclesiis, in locis vulgo Kilcone, Kilbeggan,
Ratkeule et Wexford anno 1200 fundata Virginique dicata. Subsequentibus sae
culis Ecclesiae et Sanctuaria B. Virginis in Hibernia iugiter multiplicata fuerunt.
Nostris vero diebus in Hibernia orta est Legio Mariae quae ibi et alibi mira
biliter floret.
Iure igitur Pius X I, in nuntio radiophonico occasione Conventus Euchari
stici Dublinensis anni 1932, B. Virginem Hiberniae Reginam appellavit.

8. In Helvetia. 1 Ferunt S. Gallum, monachum, initio saeculi vi, ex Hibernia


in Helvetiam venisse, ibique, apud lacum Constantiae, parvam Ecclesiam B. Vir
gini dicatam erexisse, quae postea locum cessit celebri Monasterio Benedictino
et Ecclesiae B. Virginis Assumptioni dicatae.
Celeberrimum Sanctuarium Marianum Einsiedelnense initio saeculi x erec
tum, centrum est fervidissimum cultus mariani in Helvetia. Fideles qui ad illum
confluunt, fere innumerabiles sunt, praesertim vero die 14 septembris et die 13
octobris, cum Communiones una eademque die distributae 150.000 superent.
Principes et Imperatores (praesertim Otho I et Henricus II) hoc insigne Sanctua
rium una cum Abatia eidem adnexa, favoribus et gratiis cumularunt.
Alia sanctuaria Mariana Helvetica mentione digna sunt: Monasterium in loco
Plaffers B. Virgini saeculo xii dicatum; Ecclesia in loco Tuggen Deiparae anno 1116
consecrata; Sanctuarium Mariae Bildstein anno 1519 contra Protestantium inva
sionem excitatum; Sanctuarium B. Virginis de Laureto anno 1678 fundatum etc.
Congregationes Marianae in universa Helvetia diffusae florentissimae sunt.

9. In Germania. 4 Marianus cultus in Germania, una cum religione christiana,


cuius fructus suavissimus fuit, florere coepit primum in Germania meridionali
(in regione Danubii) et in partibus circa Rhenum (Treviri), prout ex documentis

1 C fr R o b e r t K in g , M . A ., M em oir introductory to the Early History o f Prim acy o f Armagh,


p. 18, A rm agh , 1854.
2 C fr Eulogium Historiarum etc. a qu od am m o n ach o M alm esb u rie n si exaratum , v o l. I I ,
p. 319, R o lls Ed.
3 C fr E g g h e r A ., Diocese de S a in t-G a ll (Su isse), in Compte rendu du Congres M a ria l tenu
d Lyon, 1900, p p. 528-532.
4 C fr B e is s e l S ., S. J., Geschichte der Verehrung M arias in Deutschland wahrend des M it-
telalters, F re ib u rg in B r., 1909. Geschichte der Verehrung M arias im 16. und 17. Jahrundert,
F reib . im Br. 1910.
CULTUS MARIANUS IN GERMANIA 259

* 00umentis apparet quae ad saecula 4, 5 et 6 ascendunt (bibliae, sarcofagi,


t ) . Deipara exhibita fuit praesertim ut Virgo . Inter festa mariana primis
*crttrz saeculis celebrata, etiam festum Assumptionis inveniebatur, nec non festi-
mariana diei 18 ianuarii. Circa annum 800 celebrabantur in Germania festa
nnficationis (2 febr.), Annuntiationis (25 martii), Assumptionis (15 aug.) et Na-
tsrmns (8 sept.).
Primae Ecclesiae Deiparae dicatae ad saeculum 4 et 5 ascendunt. Saeculo ix,
fceceses Basileae, Moguntiae, Spirae et Argentorati B. Virginem tamquam Pa-
11111 venerabantur, Ipsique Cathedrales Ecclesiae dicatae erant. Sanctuarium
abonale Bavariae in loco Altotting ad saeculum ix ascendit. Ibi, in urnis ar-
p a td s , corda asservantur 21 Principum Bavariae, in B. Virginis obsequium.
Litteratura Germanica saeculis vm et ix, de B. Virgine agere coepit. Digni
a n t qui laudentur Alcuinus, Rabanus, Haymo ab Halberstadt, Strabo. A saec. x
i c s a e c . x i i i , litteratura haec florida apparet, prout ex legendis, ex narrationibus
ti^-arubus, ex sermonibus marianis (e. g. Honorii Augustodunensis, Godefridi
Admontensis) apparet. Apostoli cultus mariani tunc temporis Monachi Ordinis
S- Benedicti fuerunt. Saeculis x - x i i i , quamplurimae pulcherrimae Basilicae B.
Virgini dicatae surrexerunt in tota Germania, videlicet in locis vulgo Bamberg
(nec. \i), Eichst, Freising, Helmgeresburg, Mauerkirchen (a. 912), Ratisbon
(sie; xj Spire (Domus 1030-1062), Hildesheim,1 Osnabriick (1070), Constantiae
(i. 917), Reichenau (816), Aachen (saec. ix), 2 Bremen (saec. vm), Koln (saec.
h n vel ix), Deutz, Amburg (1032), Halberstadt (974), Herford (1017), Paderborn
fsian:. vm), Trier (a. 746) etc.
Inter omnes Germaniae partes, relate ad cultum Marianum, Bavaria eminet.
In Columna Monaci in Bavaria Deiparae dicata, legitur haec inscriptio a Iacobo
B id e dictata: Rem, regem, regimen, regionem, religionem - praesta tu Bavaris,
Virgo beata, tu is: B. Virgo Patrona Bavariae appellatur. Temporibus ma
n s e calamitosis, in sigillis pro litteris effigies B. Virginis aderat.
Iuxta Locrium (1. c. coi. 1074) Bavari, Basileenses, Argentini, Prussienses
i~ principes Palatini, aureis nummis suis Mariae effigiem apponebant, cum
his et similibus in circulo epigraphis: O Maria, ora pro me: Sancta Maria,
'jra pro nobis d.
Turbo Protestanticus saeculi xvi devotionem erga Deiparam, praesertim in
Bavaria, omnino eradicare non valuit. Hodie etiam, non desunt Protestantes
qui huiusmodi devotionem catholicis invident et de amissione eiusdem con
queruntur.

- E ggehard E p iscop u s H ild esh eim a. io o o aiebat: E g o n o n con sid ero m eipsu m E p isco-
p u m *ed S ervu m M ariae (C fr R o h a u l t d e F l e u r y , o. c., I I , 483).
3 In in scrip tio n e quadam a. 1676 legitu r: H aec M ariae effigies, quae to to est orb e cele-
h n s ultra bis qu atu o r saecula culta in A q u is .
2<X> CULTUS MARIANUS IN AUSTRIA ET IN HUNGARIA

10. In Austria. Religio christiana saeculo vm Carintiis Austriae centralis a


SS. Vigilio et Arnone praedicata fuit. Celebre est in Carintia imago B. Virginis
quae invenitur Solii in Ecclesia super ruinas Liburniae (seu Flavii Sohensi) in
colle Saalfeld (= thronus B. Virginis). Imago quae ibi olim venerabatur allata
ibi fuisset a S. Modesto, Carintiae Apostolo, qui a S. Vigilio Archiepiscopo Sa-
lisburgense ad evangelium praedicandum missus esset. Imago tamen quae hodie
ibi colitur, donata esset a. 980 a S. Adalberto Bohemiae Apostolo. 1
In Austria meridionali, dignae sunt quae memorentur statuae B. Virginis quae
inveniuntur in locis vulgo Tessa (saec. xi) et Pogenberg supra Danubium.
Vindobonae, inde a saeculo xm sanctuaria quaedam mariana inveniebantur.
In loca Gotewich, prope Vindobonam, quidam Altmann, Episcopus Patavinus,
anno 1072 sanctuarium Virginis consecravit.2
In Stiria, circa a. 700, Otho et Luitoldus, Austriae et Stiriae Marchiones, grati-
tudinis gratia erga B. Virginem quae supra quosdam praedones victoriam eis tri
buerat, Ecclesiam in loco ubi victoria relata est edificarunt una cum Monasterio
pro Monachis S. Benedicti. - Ecclesia haec postea a Ferdinando II Patribus So
cietatis Iesu donata fuit. - Aliud Sanctuarium in Stiria est illud quod Maria-Zell
appellatur, quod ad annum 1157 ascendit, et ab Imperatoribus et Archiducibus
Austriae fuit frequenter veneratum. 3
Devotioni marianae debetur praeservatio Austriae a nefasto protestanticae
haeresis influxu.
Die 18 maii 1647, Ferdinandus III Imperator, universam Austriam Virgini
Immaculatae solemniter consecravit, et ad perpetuam rei memoriam curavit ut
Vindobonae permagna columna erigerentur una cum statua B. Virginis cum hac
inscriptione: D. O. M. Supremo coeli terraeque Imperatori - per quem reges
regnant - Virgini Deiparae - Immaculate conceptae, per quam principes impe
rant - in peculiarem Dominam, Austriae patronam, singulari susceptae - se, libe
ros, populos, exercitus, provincias, - omnia denique - confidit, donat, consecrat
- et in perpetuam rei memoriam - statuam hanc - ex voto ponit - Ferdinan
dus III Augustus.

11. In Hungaria. 1 Hungaria, ad religionem christianam circa annum mille


simum a Rege Apostolico S. Stephano conversa, B. Virginem statim tamquam
suam Dominam coluit, ita ut B. Virgo communiter appellata fuerit Magna Do
mina Hungarorum . S. Stephanus Ecclesiam fundavit Albae Regalis propriamque
regiam coronam ad pedes Deiparae posuit, illamque Reginam regni sui procla-

1 G u m p p e n b e r g , A tla s M arianus, X I , 1465.


2 P e r t z , o. c., IX , 601. Annales Gotwicenses.
3 G u m p p e n b e r g , X I , 1169.
1 C fr M a r i a n i S z o l g a (L e o S z a i c z O . S . M . ) , A rticu li apologetici centum de S S . Rosario,
et viginti de Patrona Regni Hungariae, 1790.
CULTUS MARIANUS IN POLONIA 26l

mavit. Hanc autem sollemnem Deiparae coronationem ante suum obitum reno
vavit. In universa Hungaria, quotiescumque Mariae nomen pronuntiabatur,
omnes, absque ulla exceptione, caput inclinabant et genua flectebant, tamquam
subditi coram Regina. In omnibus Hungariae castris imagines habebantur Dei
parae coram qua lampades diu noctuque ardebant. Huiusmodi imagines a Prin
cipibus Palatii durante bello, in propriis tabernaculis deferebantur. S. Stanislaus
Rex, cum Rosario, brachio aut gladio alligato, pugnabat. Regina Hungariae
B. Virgo in variis Diplomatibus Regum Hungariae proclamatur. Ita, e. g., in D i
plomate Belae IV anni 1252 legitur: Quare nostra et Regni nostri est Domina
et Patrona; et in Diplomate quodam anni 1259 legitur: Quae nostri regni spe
cialis exstitit Domina et Patrona.1 Idem legitur in Diplomate quodam Stephani V,
anni 12722 et Sigismundi Regis Hungariae anni 1406. 3 Nummi aurei et argentei,
simul cum Deiparae imagine, inscriptionem hanc referebant: Patrona Regni
Hungariae . Lex publica Hungariae anni 1550, in articulo 48 praecipiebat: Regia
Maiestas nullo modo permittere debet quod vetera regni Hungariae insignia mu
tentur aut aboleantur; curent e contra ut in parte posteriori cuiuslibet generis
numismatum aut nummorum, iuxta veterem Hungariae morem, ponatur imago
B. V. Mariae etc. Etiam vexilla Hungarorum - iuxta praescriptum Dietae anni
1741 - ferre debebant in una parte insigne Hungariae et in alia parte imaginem
B. M. Virginis, ad significandum Hungaros pugnare et vincere sub patrocinio
Mariae. Mathias Corvinus Rex, in suo scuto - quod in armaria imperiali Vindo-
bonensi asservatur, haec verba scribere fecit: Alma Dei Genitrix jMaria, inter
pella pro Rege Mathia . Rex iste a Virgine adiutus, plures victorias retulit et Hun
gariae Regnum ad gloriae et prosperitatis fastigium adduxit. Etiam in Litaniis Lau-
retanis Hungari, ab immemorabili tempore, invocationem [addunt: Patrona Re
gni Hungariae . Haec eadem invocatio in iconibus, in hymnis et in precibus po
puli Hungarici invenitur.

12. In Polonia. 4 Etiam in Polonia, inde a pluribus saeculis, B. Virgo invo


catur tamquam Regina Poloniae . Inde ab eius conversione ad religionem Chri
stianam (circa a. 1000), devotio Polonorum erga Deiparam magna fuit. Hymnus
nationalis Bogarodzica ( = Mater Dei), primum monumentum litteraturae
polonicae, S. Adalberto (997) tribuitur, Poloniae Apostolo. Hymnus iste, a re
motis temporibus, in Ecclesiis, in domibus et in praeliis, ante pugnam a militibus

1 C fr K ato na, Historia critica Regum Hungariae, t. 6,


2 C fr P r a y , Dissert. de dextera S . Stephani, p- 138.
3 C fr P r a y , Specimen Hierarchiae Hungariae, P. I I , p. 122.
4 C fr M r o w iu w s k i V ., S . J., O czci M a tk i Boskiejw Poloce (C u ltu s B . V irg in is in P olonia),
C raco viae 1898. M a r g a n d e B a r t y o w s k i , L e culte de Notre-D am e en Pologne, in Compte
rendu du Congres M arial tenu d Lyon, 1900, pp. 565-578. M i e c z y l a w S k r u d l z k , Krolowa
Korony Polskiej (R egina coron ae Polon iae), L e o p o li, 1930, p. 372.
262 C U L T U S M ARIAN U S IN R U S S IA

canebatur. Solummodo saeculo xvi, sub Protestantium influxu et ob arcaica eius


verba in desuetudinem venit. Nostris vero diebus, qualibet die dominica, canitur
hymnus iste in Ecclesia Cathedrali Gnesnensi (seu in sede primatiali Poloniae)
coram sepulcro S. Adalberti, nec non in Ecclesia cathedrali Polocensi, mense maio
perdurante.
Etiam devotio Rosarii celeriter diffusa est in Polonia et in Lituania, opera prae
sertim Patrum Praedicatorum. Poloni Deiparae Rosarium iugiter prae manibus
habent.
Inde a medio saeculo xm, summo mane, tempore adventus, in qualibet Eccle
sia canitur Missa votiva de B. Virgine (Rorate) in memoriam beneficiorum quae
B. \ irgo Poloniae filiis impertivit. Etiam parvum officium Immaculatae Conceptionis
B. M. Virginis in paroeciis, ruri et etiam in domibus privatis qualibet die domi
nica canitur. Ecclesia Cathedralis Vratislaviae et Ecclesia B. Virginis Cracoviae,
Collegium Presbyterorum saecularium possidebant cum hoc unico fine institu
tum, nempe, ut officium Deiparae decantaret.
Ecclesiae in honorem B. Virginis a Polonis erectae innumerabiles sunt. Un
decim Ecclesiae cathedrales (supra 29) B. Virgini aut mysteriis vitae eius dedi
catae sunt. Sola Dioecesis Cracoviensis 39 Ecclesias paroeciales habet (supra 417)
Deiparae sacras.
Die 1 aprilis anni 1656, in difficillimis Poloniae temporibus, Ioannes Casimi
rus Rex B. Virginem Patronam et Reginam sui regni solemniter proclamavit.
Hac occasione, B. Virgo appellata fuit Regina Poloniae , et haec appellatio fuit
postea Litaniis Lauretanis inserta.
Circa finem saeculi xix instituta fuit Leopoli Confraternitas B. Virginis Re
ginae Poloniae cuius finis erat propagatio cultus mariani.
Statuae et imagines miraculosae B. M. Virginis in universa Polonia sunt plu-
squam 450,[quarum 31 a Capitulo Vaticano fuerunt solemniter coronatae (24 saec.
x v i i i et 4 saec. xx). Inter has imagines eminet B. Virgo de Czestochowa, cuius
Sanctuarium verum Palladium universae Poloniae habetur.
Valde frequens est mos deponendi, post bellum, vexilla et alia hostibus capta
ad pedes alicuius imaginis B. M. Virginis.
Pia praxis mensis maii introducta est in Polonia anno 1837, et pia praxis men
sis septembris in honorem dolorum B. M. Virginis, introducta fuit Cracoviae
anno 1892.

13. In Russia. Prima religionis christianae initia in Russia ad a. 954 ascendunt


et cum baptismo Olgae Magnae Ducissae Russicae connectuntur. Nepos eius,
Vladimirus Magnus (980-1015), Apostolicus aut Sanctus appellatus, anno 988
baptizatus, omnia adhibuit media ad religionem christianam propagandam. M o
nasteria, scholas, Episcopatus plurimos erexit et leges condidit. Ieroslaus I (1019-
1054) eius successor, sapiens appellatus, hierarchiam ecclesiasticam statuit. Inde
C U L T U S M ARIAN U S IN CROATIA 263

ab initio, Ecclesia Russica, sub influxu Bysantii fuit, et ipsum Bysantium etiam
in schismate secuta est.
Magna semper fuit et est populi Russici erga B. Virginem devotio.1 Inter Ec
clesias Deiparae dicatas, dignae sunt quae memorentur, praesertim ratione artis:
Ecclesia cathedralis Dormitionis B. Virginis in loco Vladimir (a. 1158); Ecclesia
patrocinii B. Virginis supra flumen Neri (a. 1165); Ecclesia cathedralis Dormi
tionis B. Virginis (saec. xvi) et Ecclesia Annuntiationis (saec. xvi) Muscae; Ec
clesia B. Virginis de Georgia, Muscae (1628-53); Ecclesia B. Virginis a miraculo
in loco Dubrovicy (a. 1690); Ecclesia Intercessionis B. Virginis in loco Fili (1693)
etc. Plusquam 240 imagines B. Virginis habentur in Russia tamquam miraculosae,
nominibus pulcherrimis, fide fragrantibus designantur, et ab omnibus quam ma
xime venerantur. In omnibus domibus Russiae, etiam pauperrimis, Deiparae
imago in loco eminentiori invenitur, linteis aut floribus ornata, cum lampade iugi
ter accensa. Fere omnes festivitates marianae ab Ecclesia Romana celebratae, ce
lebrantur etiam in Ecclesia Russica. Omnium sollemnissimum est festum Annun
tiationis (25 martii). Habentur etiam festivitates quaedam peculiares, inter quas
festivitas diei primae octobris patrocinio Virginis sacra. Plures sunt hymni ma
riani qui a fidelibus russicis decantantur. In hymno quodam nationali, B. Virgo
Mater terrae Russicae appellatur. Frequentes et devotissimae sunt peregrina
tiones ad Sanctuaria Mariana, non obstante itineris longitudine et difficultatibus.
Peculiari mentione dignus videtur ritus, uti aiunt, elevationis Panaghiae, cuius
in monasteriis et etiam in domibus privatorum valde frequens est usus, post ce
nam. Superior (in monasteriis) aut paterfamilias (in domibus privatis) manu acci
pit partem panis in forma trium angulorum (ad SS. Trinitatem significandam per
partum virginalem a nobis cognitam) illumque elevat dicens: Gloria Sanctae
Trinitati. Genitrix, tota sancta, adiuva nos! . Et familia respondet: Omnes ge
nerationes te magnificant. Panis ille, in capsis (panaghiarii appellatis) conser
vabantur, et cum illo itinerantes nec non militiae adscripti antequam proficisce
rentur benedicebantur.

14. In Croatia. In Croatia, inde a saec. vii, religio christiana propagata est,
et Croatia - iuxta verba Leonis X - totius christianitatis fauces et firmissima
propugnacula brevi tempore evasit. Historia vero nationalis Croatiae, ab origi
nibus ad dies nostros, a B. Virgine separari non potest. Pluries B. Virgo Croatis
miraculose opem attulit. Nec desunt antiqua venerationis Marianae vestigia. In
loco Biskupija, prope Knin, perpulchra invenitur Ecclesia B. Virgini dicata a Cres-
simiro rege (saec. x-xi) constructa in suffragium animae propriae. In transenna
coram altare, incisa erat imago Mariae, brachiis erga populum expansis. Multae

1 C fr II culto alia M adre di D io presso ilpo polo russo, in R iiista M ariana M ater D ei 4 (1932)
156-162.
264 C U L T U S M ARIAN U S IN ROMANIA IN GRAECIA ET IN MACEDONIA

Ecclesiae tunc Deiparae in Croatia dicatae fuerunt. Eminet Ecclesia S. Mariae


in insula Salona, ad quam, una cum regibus, fideles ex omnibus Croatiae regio
nibus accurrebant. Sanctuarium marianum omnium antiquissimum invenitur
in loco Remete apud Zagrabriam inde ab a. 1272. Ad pedes statuae B. Virginis
leguntur verba: Advocata Croatiae, Fidelissima Mater, Sanctissima Virgo Re-
metensis . Inde a saeculo xm exstabat Bistricae Ecclesia SS. Apostolorum Petri
et Pauli, quae, occupationis Turcicae temporibus, in Sanctuarium marianum
praecipuum nationis Croatiae conversum est. In opere Libri miraculorum a. 1688
a sac. Andrea SuSie conscripto, ab a. 1688 ad a. 1786, 1109 miracula numerata
inveniuntur. Die 7 iulii 1935, Metropolita Croatus Antonius Bauer, B. Virginem
de Bistrica Croatorum Reginam solemnit,er proclamavit.
In loco Tersatto, iuxta veterem traditionem, a die 10 maii 1191 ad diem 12 de
cembris 1294, sacra Domus Nazarethana, quae postea Lauretum se contulit, com-
moravit, illuc ab Angelis translata. In universa Croatia inveniuntur circiter octo
ginta Sanctuaria Mariana.1

15. In Romania. Vestigium antiquissimum mariani cultus apud Romenos


est sculptura quaedam B. Virginis ad saeculum vi pertinens, a. 1915 in effossio
nibus in Dobrogea (Scythia minor) peractis. At praecipuum devotionis marianae
Romenorum documentum in litteratura eius populari invenitur, quae ditissima
apparet. In ipsa enim simplicium fidelium candidissima fides nec non filialis de
votio, fiducia absque limitibus erga B. Virginem evidenter apparet. Notatu digna
sunt Iter B. Virginis in imperium et Somnium B. Virginis .

16. In Graeeia et in Macedonia. Inde a saeculo 1, christiana religio in Mace


donia et in Graecia propagari coepit, videlicet Philippi, Thessalonicae, Bereae,
Nicopoli, Athenis, Corinthi et Cenchri. Saeculo vero 11, inveniuntur Debeltum
et Anchialos in Tracia, Larissa in Thessalia, Lacedemonia, Gnossum et Gortyna
in Creta. Etiam in hisce regionibus antiqua cultus mariani indicia minime desunt.
Athenis, quaedam sanctuaria pagana substituta fuerunt sanctuariis christianis.
Celeberrimum Parthenon Atheniensis, Sapientiae dicatum, anno 630 Sanctae
Sapientiae dedicatum iam erat, prout apparet ex inscriptione quadam hodie non
amplius existente.2 Postea, saec. vi (vel, secundum alios, saec. vii), dicatum fuit
B. Virgini ( Panaghfa Athionitissa). 3 Etiam sanctuarium Erechtheion in Ec
clesiam Deiparae sacram conversum est. 4 Caverna quae habebatur Athenis supra

1 C fr B r a j c i c R ., S. J., L a venerazione per la M adonna in C roazia, in op.: C roazia sacra,


R om a, 1943, p p. 282-305.
2 P i t t a k i s K . S ., L'ancienne Athenes etc., A te n is, 1835, p. 387.
3 S o b i r i o u G . A ., Euretirion, Ton mesaionikon M nim eion tes Ellados, I , M esaion ica M n i-
m eia A ttik is, A , A th in o n ; 1927, p p. 34 s.
4 L e c l e r c q , Athenes, in D ict. arch. chret. Iit., coi. 3061.
C U L T U S M ARIAN U S IN GRAECIA ET IN MACEDONIA 265

theatrum Dionysii (ubi forsan sanctuarium paganum inveniebatur) dedicata fuit


Deiparae ( Panaghia Speliotissa ). Alia Ecclesia Deiparae ( Panaghia ) dicata
est in loco ubi prius Demeter et Core venerabantur.1 Etiam Ecclesia Panaghia
Blastiche successit forsan templo Serapeion et Ilithyae.2 Oratorium Deiparae
( Panaghia Kandeli aut etiam Kyra Kandeli ), surgebat supra templum He-
stiae, prout ex inscriptione quadam apparet. 3 Antiqua Ecclesia metropolitana
Athenarum, antea Metropolis vel Katholicon appellata, postea nomen ha
buit Panaghia Gorgopico ( ab oculis petrificantibus ). Iuxta Cattaneo Ecclesia
haec fundata est saec. x i;4 iuxta Sourmelis vero saeculo x m .5 Ecclesia Megale
Panaghia apud turrim Lord Elgin successit, iuxta Pittakis (o. c. p. 100) He
rae. Ecclesia Panaghia Hypapante erecta fuit supra locum Metroon seu
Matris Deorum ad pedes Acropoleos. 6 Templum Aghia Paraskene surrexit
in loco ubi erat Pompeion.7 Ecclesia vero Agina Peghe surrexit, probabi
liter, in loco fontis sacrae Amphiaraiis in Oropia. 8
Aliae etiam Ecclesiae in Graecia Deiparae consecratae fuerunt. In insula
Eleusa habebatur Ecclesia Panaghia Panteleousa; Salaminae, monasterium
Panaghia Phaneromene veteri templo Athenaeusis Skiras , de quo loquitur
Herodotus, certe successit.9
Thessalonicae, exstat adhuc Ecclesia saeculi v vel vi Sophiae dicata, in
cuius abside B. Virgo in throno una cum Filio invenitur.10 Exstat etiam magna
basilica saeculi v B. Virgini Panaghia sacra ( Eski-gimna ), de qua loquuntur
documenta saeculi x et xv, postea a Solidano Murad II in moscheam conversa.11
Saeculo xi (a. 1054), opera Michaelis Cerularii Patriarchae Constantinopo-
litani, Ecclesia Graeco-slavica, Constantinopolitanam Ecclesiam sequuta, ab Ec
clesia Romana se separavit. Devotionem tamen erga Deiparam conservare pergit.
Reicitur tamen, tamquam innovatio, inde ab eius solemni definitione (a. 1854),
doctrina de Immaculata Conceptione B. M. Virginis.12

1 R ohault de F l e u r y , o. c., II, p. 367. Athenes i n D ict. arch. chret. Iit., co i. 3063.
2 St u a r t et R evett, Antiquites d'Athenes, t. 2, p . 10. P e t it de J u l l e v i l l e , Recherches
sur l'emplacetn nt et le vocable dis eglis?s chretitnnes en Grece, in Archives des missions scien-
tifiques et litteraires, 1868, p. 480.
3 M o m m s e n , A thenae christianae, p. 6 1. P i t t a k i s , Ancienne Athenes, p. 17 1 .
4 C a t t a n e o R . , L architettura in Italia dal secolo V I al mille, V en ezia, 1888, p. 68.
5 D e S o u r m e l i s . Katastasis sunoptiche tes poleos Athenon, A th en is, 1846, p. 26.
6 C fr In scrip tio n es in ed itae a S ocietate arch aeologica p u blici iuris factae, A th en is, 18 5 1.
7 D ict. A rch . chr6t., I, 3074.
8 L . c ., coi. 3074.
9 B u r s i a n , Geogr. v. Griechenland, t. 1, p. 365.
10 D i e h l , L e Tourneau et Saladin, Les monuments chretiens de Salonique, P a r is , 1918, p. 1 1 7 .
K a l l ig a M ., D . H . Sophia in Thesalon. ( D i s s . ) W u r z b u r g , 1935.
11 L . c., p p . 35 ss.
12 C fr Ecclesiastiche A leth eia, t. 15, 1895, p. 244. C fr L a dottrina dei moderni Ortodossi
intorno alia B eata Vergine, in C iv ilta Cattolica, a. 78, 1927, t. 4, pp. 524-S 3S-
266 C U L T U S M ARIAN U S IN TU RCH IA

17. In Tlirchia. Marianus cultus floruit praesertim Constantinopoli, Impe


ratorum Christianorum opera. In Basilica S. Sophiae, Constantinopoli, Constan
tinus Imperator (qui nomen dedit civitati) in opere quodam musivo, repraesen
tatus apparet in actu offerendi civitatem Deiparae et Filio eius, una cum Iusti-
niano in actu offerendi eisdem basilicam.1 Et de facto civitas Constantinopolitana
fuit semper, usque ad invasionem islamicam, Deiparae devotissima. Huius devo
tionis plura supersunt indicia. Probabiliter - iuxta notitiam Ps. Codini 2 - Con
stantinus Magnus ecclesiam erexit in honorem Deiparae in Sigma. Probabilior
adhuc videtur constructio Ecclesiae S. Mariae ex parte Theodosii Magni (379-395)
in domo Eugenii patricii.3 Sub Leone I (457-474) sermo est de Ecclesia Pana-
ghiae Theotocos ,4 et sub Anastasio I de Ecclesia mariana ab Urbicio apud Ka-
minos erecta. 5
In antiquiori parte palatii regii Dafne a Constantino Magno erecti, Oratorium
inveniebatur B. Virgini dicatum, ad quod Imperatores processionaliter accedere
solebant, et de quo loquitur Constantinus Porphyrogenitus (in libro De Cerem.). 6
Constantinopoli et in finitimis locis, saeculo v, tres basilicae marianae, seu
melius prout scribit Theodorus Lector7 tres loci orationis aedificati fue
runt, videlicet, in locis vulgo Blacherne (ubi repositum fuit paludamentum Dei
parae), Chalcopratia (ubi reposita fuit Zona B. Virginis) et Odeghi (ubi venera
batur imago quaedam Divo Lucae tributa et ab Eudoxia ad Pulcheriam Impe
ratricem missa).
Extra civitatem constantinopolitanam, Leo I (457-474) Oratorium aedificavit
S. Mariae de fonte (della Sorgente) ad quod peregrinationis gratia fidelium tur
mae confluebant. 8 Oratorium supra fontem erectum, unitum postea fuit magnae
cuidam Ecclesiae tempore Iustiniani (saec. vi) extructae. 9 In imagine ibi vene
rata (depicta, ut videtur, inter saeculum vii-x) B. Virgo exhibetur, una cum Filio
suo, tamquam fons vitae . B. Virgo et Filius eius, ante ipsam, depicti sunt in
actu orandi; uterque vero, sive Mater sive Filius, e conca aquarum exeunt. Pere
grini russici saeculorum xiv et xv ibi conveniebant ad Virginem adorandam,
ad aquam miraculosam bibendam et ad seipsos lavandos . 10
Praeterquam in Ecclesiis B. Virgini dicatis, Imperatorum byzantinorum de
votio aliis etiam modis refulsit. Iustinianus universum imperium B. Virgini con

1 G rabar A ., U Em pereur dans l'a rt byz., P a r is , 19 3 6 , p p . 109 s.


2 R ic h t e r J. P . F ., Quellen der byzantinischen Kunstgeschichte, W ie n , 1 8 9 7 , p . 1 2 3 .
3 L . c ., p p . 14 4 s.
4 L . c., p p . 178.
5 L . c ., pp. 186.
6 V o g t A ., Commentario alia nuova edizione di Costantino Porfirogenito, I, Paris, 19 3 5 , p . 26.
7 C fr fragm enta H ist. E ccl., P G 86, 168.
8 E b e r s o l t , Sanctuaires de Byzance, p p . 6 1 ss.
9 L . c ., p . 63.
10 L . c ., p . 65.
C U L T U S M ARIAN U S IN PALAESTINA 267

secravit.1 In numismatibus et in nummis propriae imagini imaginem Matris Dei


substituerunt. Inde enim a saeculo vm , regnante Anastasio II ( f 719), inveniun
tur in nummis litterae M. A. quae, procul dubio, Mariam significent. Idem
fecerunt Theophanes Imperator (a. 963), Nicephorus Phocas, !Ioannes Zimisces
(959-997), Romanus Argires (1028-1034), Michael Ducas (1071-1078), Alexius
Comnenus (1081-1118), Ioannes Comnenus ( f 1143), Constantinus Monomo-
nachus (1042-1064), Constantinus Ducas (1059-1067), Romanus IV, Diogenes
appellatus (1068-1071), Emmanuel Comnenus (1143-1180), Andronicus Comne
nus (1183-1185), Isaac Angelus (1185-1195), Andronicus II (1283-1328) et Con
stantinus Paleologus (1448-1454). In pluribus ex praedictis nummis, Imperator
repraesentatur in actu recipiendi imperialem coronam ex manibus Mariae. 2 Iuxta
Sabatier, sigillum plumbeum cum imagine B. Virginis ad Eraclium Imperato
rem ( f 641) ascenderet. Alia sigilla byzantina saeculi x imaginem Deiparae ge
stant. 3 B. Virginis imago eminet quoque in navigiis Mauritii Imperatoris contra
Phocam dimicantis. 4
Monachi Constantinopolitani pro defensione praerogativarum B. Virginis et
pro cultu eius plurimum dimicarunt. 5

Art. 2 - D E P R O P A G A T IO N E C U L T U S M A R IA N I
IN A S IA

1. In Palaestina. Primus evangelizationis campus, iuxta praeceptum a Christo


Apostolis datum, fuit Palaestina, ubi simul cum Deipara et Filio eius Christo,
orta est christiana religio. Civitates tunc Evangelii luce perfusae hae fuerunt:
Hierusalem, primum praedicationis Evangelicae centrum (cuius primus Episco
pus fuit Iacobus Minor frater seu consobrinus Christi), Damascus, Ioppes, Cae
sarea Palaestinae, Tyrus, Sidon, Ptolomaides et Pella. 7 Nullibi tamen, tribus
prioribus saeculis, invenitur indicium peculiaris honoris Deiparae exhibiti, si
Actuum Apostolorum Librum excipias, in quo B. Virgo, in Caenaculo, ab Apo
stolis et a primis christifidelibus circumdata exhibetur: Hi omnes erant perse

1 C fr Corpus Inscriptionum Graec., n. 8643.


2 R o h a u l t d e F l e u r y , o. c., t. 1, p p . 3 4 3 -3 4 7 . S a b a t ie r I ., Description generale des M on.
byzantines, v o ll. 2, P a ris-L o n d o n , 1862.
3 R o h a u l t d e F l e u r y , o. c., p. 347.
4 C fr B r e i i i e r , Querelles des images, p. 8.
5 C fr M a r in , Les moines de Constantinople, pp. 182 ss.
6 D e P i e l l e t A ., II culto della Vergine in Oriente. U si locali. Gerusalemme, 24 ott. 1906.
C fr B e s s a r i o n e , 2 (1907) V I I I . L e m a n n J., L a Vierge M arie dans 1histoire de VO rient chre-
tien, Paris, 1904, in -8 ., X V I-6 0 4 pp. C fr B e s s a r io n e 2 (1904) 86.
7 C h ristian oru m n um erus, saeculo I, iuxta W ern e r (Orbis catholicus, p. 2) ascen dit ad
500.000.
268 C U L T U S M ARIAN U S IN ASIA MINORI

verantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu (Act. i, 14).
In verbis istis etiam adversarii quidam mariani cultus (e. g. Renan) indicium
quoddam initii eiusdem cultus videre minime renuerunt.
Saeculo iv, S. Helena, post conversionem filii sui Constantini, varias basilicas
christianas in Palaestina erexit inter quas, Nazareth, magna Basilica Annuncia-
tionis (a. 326), de qua loquitur Nicephorus Callixtus (Hist. eccles. lib. V III, c. 30).
Etiam archaeologia testatur constructiones istas esse saeculi iv. 1 Hierosolymis,
saeculo v (inter a. 453 et 458) Marcianus Imperator et Iuvenalis Patriarca magnam
basilicam erexerunt sepulcri B. M. Virginis, a Musulmanis postea destructam.2
Die vero 20 novembris anni 543 Iustinianus basilicam erigebat cui nomen
Sancta Maria nova .
In monte Garizim, a. 485, Zenon Imperator monumentalem basilicam eri
gebat in honorem Deiparae. 3
In loco Madeba, forsan saec. vi, exstabat Ecclesia Deiparae dedicata. 1
Katismae, iuxta viam quae Hierosolymis Bethlehem ducit, circa finem sae
culi v, Ikelia matrona construi fecit Basilicam immaculatae et semper virgini
Dei Genitrici M ariae dedicata. 5
In Mesopotamia, in loco Quartamin, monasterium exsistebat Mary Gabriel.
Ecclesia, Matri Dei dicata, constructa fuisset anno 408 iussu Theodosii Impera
toris. Anno tamen 512 rursus Ecclesia illa aedificata fuit. 6 Ibidem invenitur alia
Ecclesia Deiparae dicata quae ad saec. vii-x pertinet.7 Etiam in loco Kefr Zeb
(in Mesopotamia) invenitur Ecclesia saeculi vu-vm B. Virgini consecrata. 8
Notatu digna est Libanensium devotio erga B. Virginem. 9

2. In Asia Minori. Saeculo 1 christiana religio diffusa est Tarsi in Cilicia, Sa


laminae et Paphi in insula Cypro, Perge, Antiochiae Pisidiae, Iconii, Lystris,
Derbe, Colossae, Laodiceae, Hierapoli in Phrisia (ubi mortuus est S. Philippus
Ap.), Smirne, Pergami, Sardi, Philadelphiae et Thyatirae in Lydia, Magnesiae,
Tralle in Caria, Troade.
Indicium aliquod Mariani cultus inveniri potest praesertim Ephesi ubi com

1 B asilica haec, a. 1263 a B ibars, S olid an o C airen si, destru cta, rursus aedificata fu it. Basilica
tam en hodierna aedificata fu it anno 1730.
2 F . M . A b e l , Jerusalem, in D ict. arch. chret. Iit., 2332 s.
3 F . M . A b e l , in A tti d ei I I I C o n g r. Internaz. arch eol. crist. , R o m a 1934, p. 501 s.
La Palestine, ed. 5, Paris, 1932, pp. 443 s.
1 L e c l e r c q , M adaba, in D ict. A rch. chret. Iit., c o li.. 860-867.
5 C fr G eyer, Itinera hierosolymitana, p . 148.
6 M o n n e r e t d e V i l l a r d U ., L e chiese della Mesopotamia, R o m a, 1940, pp. 55 s.
7 L . c., p. 77.
8 L. c., p. 49.
9 G oudard I., L a Sainte Vierge au Liban, Paris 1908, in-8, v n i-5 3 6 p p . C fr A n a l. B o li.,
28 (1909) 3 11 s.
C U L T U S M ARIAN U S IN SYRIA 269

moratus est et ubi o b iit1 S. Ioannes (circa finem saeculi primi) cui B. Virgo com-
en data fuit a Christo moriente, et qui in Evangelio miraculum Canae et prae
sentiam Virginis iuxta crucem retulerat. Idem Evangelista, in cap. X II Apoca-
hpds, B. Virginem depinxisse videtur. Ecclesia ipsa in quo postea celebre Con-
dlium celebratum est, erat Deiparae dicata (forsan ante a. 350).2 Aliud indicium
invenitur in Apocrypho Acta Ioannis a Leucio Carino (saec. 11), prout videtur,
conscripto, in quo B. Virgo, a S. Petro, omnium nostrum mater appellatur
(Ed. Th. Zahn, Erlangen, 1880, p. 4). Horum indiciorum cultus radices ad
S. loannem evidenter ascendunt.
saeculo 11 propagata est christiana religio Edessae, Caesareae Cappadociae,
Mditene, Larandae in Isauria, Philomelii in Pisidia, Parii in Misia, Nicomedii,
Otii. Peputii, Timionis in Phrygia, Ardabae, Apameae, Comanae, Eumeniae,
Sinnadae, Ancyrae in Galatia, Sinope et Amastri in Ponto.
Plura vero sunt indicia cultus mariani in Asia Minori. Adaliae (Giumanin
gHraissi) habetur magna basilica saeculi v Panaghiae dicata et saeculo vii tran-
formata.3 Idem habetur in locis vulgo Tomarza, 4 Busluk Ferek,5 Gereme ad
Araeum* et Korykos.7

: In Syria. Religio christiana in Syria propagata fuit saeculo m , opera prae-


aertiin Ecclesiae Antiochenae quae fuit incunabulum nominis christiani, et quae
becnlo 1 mndata est. In Synodo Antiocheno anni 268 (convocato pro depositione
? i--. Samosateni), aderant circiter 80 Episcopi Celesyriae. Textus mariologici
Tndhionis omnium antiquissimi, in Litteris S. Ignatii Antiocheni Episcopi
f*^ 107) inveniuntur. Digni etiam sunt qui nominentur S. Ephraem Syrus(306-
3 " ; et Cvrillonas Syrus (saec. iv-v) qui pulcherrimis hymnis B. Virginem cele-
hnrunt. Oratio Sub tuum praesidium ab immemorabili tempore in liturgia
S n i a a invenitur.8

Effossion es re cen te r peractae p ro b a n t extitisse E p h esi memoriam seu sep u lcru m S. Ioan-
azs. C fr K e i l I., X V I , Vorlaiifige B erichte iiber die Ausgrabungen in Ephesos. (lahreshefte
m z taterrdchischen archaeologiscken Institute, X X V I I , 1931, pp. 61 ss. G uyer S ., in A t ti
i d I U Congr. Intern. di archeol. crist., R om a, 1934, pp. 443 ss.
1 O r C e c c h e l l i C ., o. c., pp. 190 ss. Initio saecu li v i Ecclesia illa destructa fu it et rursus
mm

1 R o t t H ., Kleinasiatische Denkmaler aus Pisidien, Pamphylien, Kappadokien und I-ykien,


'Litir r i 1908 (Studien uberchristliche Denkmaler, 5 -6 ), p p. 33 s.
* R o t t , o . c ., p p . 1 8 1 ss.
* R o t t , o . c ., p p . 188 s.
R o t t , o . c ., p p . 1 6 5 - 1 6 7 .
tvElL J. u. W i l h e lm A ., Denkmaler aus dem rauhen K ilik ien (Monumenta A siae M inoris an-
: I I I 1 M an ch e ster U n iv . Press 19 3 1, p p. 2 17 -2 19 . - B e l l G . , in Revue archeol. 2 (1906) 29SS.
' C fr H in d o P ., D isciplina antiochena antica. - S iri, IV , p. 30 7. E st tam en a consueta prece
parsexi diversa. Ita sonat: P rotege nos, M a ter D e i, su b alas tuas ab om n ibus p ericulis: T u es
270 C U L T U S M ARIAN U S IN SYRIA

Syrorum natio ab unitate Ecclesiae defecit medio circiter saeculo sexto, cum
Eutichetis errores sequuta est. Plura sunt mariani cultus vestigia in Syria. Magna
Ecclesiarum syriacarum pars B. Virgini dedicata fuit. Ecclesia quae est Hakh in
Gebel-et-Tur (Mons Masius) tam antiqua est ut reputari meruerit a Magis fun
data. 1 Alia magna basilica Deiparae sacra invenitur in loco vulgo Schekh Sleman
(in Syria septentrionali), quae ascendit ad medium circiter saeculum V. In qua
dam inscriptione legitur: Sancta Maria, Mater Dei, adiuva Sergium constructo
rem. Amen .2 Etiam in loco Zebed (in Syria Sept.-or.) invenitur Ecclesia B. Vir
gini dicata, forsan saec. v-vi.
Notatu dignae videntur sculpturae quaedam saeculi v B. Virginem reprae
sentantes, quaeque inveniuntur in locis vulgo Khanasir et Zebed. Prima habetur
a Butler tamquam sculptura B. Virginis omnium antiquissima. 3
Moyses bar-Kipho (8i3?-89o) meminit se a patre suo, post matris mortem,
ductum fuisse quotidie in Ecclesiam B. Virginis in loco Baldad (Mons Singar)
ubi imago lapidea Deiparae venerabatur. 4 Bar Ebreo ( f 1286) in suo Chron. eccl.
(III, 191 s.) refert Hunayn medicum (f 873) denuntiasse apud Califfum Israelem
quemdam eo quod domi idolum retinebat. Califfus, una cum Hunayn, in domum
Israelis se contulit et imaginem B. Virginis invenit. Tunc Israel ad Hunayn ad
versarium suum conversus, ait: Si est idolum, conspue in illud! . At Hunayn
id facere non est ausus. Tunc Califfus auctoritatem ecclesiasticam interrogavit
ad hoc ut mentem suam aperiret. Auctoritas ecclesiastica respondit: Quilibet
christianus imaginem Deiparae despiciens anathematizari debet . Et de facto,
Califfi iussu, Hunayn anathematizatus est.5
Notatu etiam dignum videtur in Syria, iam medio saeculo v, festum Memo
riae Beatae Mariae ut verum Assumptionis festum celebratum fuisse, prout ap
paret ex fragmento quodam syriaco Transitus a Wright (a. 1865) edito, ex co
dice manuscripto exeuntis saeculi v. 6

4. In Armenia.7 Religio christiana stabilita fuit in Armenia anno 302 a S. Gre-


gorio Illuminatore, qui Tiridatem regem, una cum principibus eius et populo

refu giu m n ostru m , spes n ostra m axim a, n obis n ocen tes p ro p ter peccata n ostra, fran ge et ad
n ihilu m redige. A d p ortu m salutis, quae es tu ipsa, d u c nos, o B eatissim a .
1 Ita H . P a r r y , S ix M onths in a Syrian M onastery, L o n d o n , 1895, p. 328.
2 B u t l e r H . C ., Early Churches in Syria, I, P rin ceto n 1929, p. 56.
3 B u t l e r , o . c ., p . 245.
4 S a b a P ., Les statues et les images dans Ultglise, in E p h em . araba A l-H u b b Wassalam,
II, 2, 1937, p. 65.
5 H i n d o , o . c ., p . 3 1 1 .
6 W r ig h t W ., Contributions to the Apocryphal Literature o f the New Testam ent..., L o n d o n
18 6 5 , p p . 4 2 - 5 1 .
7 A g a g i a n i a n F ., II Concilio di Efeso e il culto della M adre di D io nella Chiesa armena, in
R ivista M ariana M ater D ei , a. 1932, pp. 87-96.
C U L T U S M ARIAN U S IN ARMENIA ET IN INDIA 271

baptizavit, et* 12 sedes episcopales fundavit. Supra ruinas templorum pagano


rum christiana templa erexit. Ab anno 389 ad a. 440 Armenam Ecclesiam rexit
S. Isaac, adiutus a S. Mesrop. Duo isti Sancti Armenorum fidem in divinam B.
Virginis maternitatem, a nestorianis insidiis petita, assidue defenderunt et scripta
haeretica Theodori Mopsuesteni in Synodo Tertio Astizhat anni 435 condemna
runt. In memoriam Concilii Ephesini, introductus fuit in hymnario, forsan iussu
S. Isaac, hymnus quidam qui cantari debebat in tribus diebus commemorativis
trium priorum Conciliorum Oecumenicorum, id est, Nicaeni, Constantinopo-
litani et Ephesini. Dies vero liturgicus memoriae Concilii Ephesini sacer, fuit
sabbatum hebdomadam abstinentiae in praeparationem Assumptionis praecedens.
Ex universa liturgia, ex hymnario et ex libro soliloquiorum S. Gregorii Na-
regensi, S. Bernardus Ecclesiae Armenicae appellati (951-1011),1 cultus fer
vidissimus Ecclesiae Armenorum erga Deiparam apertissime apparet. Missa ab
invocatione Deiparae incipit: Per Sanctam Deiparam, suscipe, Domine, preces
nostras et salva nos! .

5. In India B. Virginis cultus una cum christiana religione, propagatus fuit


inde anno 1542 a S. Francisco Xaverio, Indiarum Apostolo.
In Missione Madurensi2 tertia Ecclesiarum pars a Missionariis Societatis
Iesu aedificatarum, B. Virgini dedicatae sunt. Pagani catholicos a protestantibus
ex mariano cultu distinguunt, ecclesiasque et oratoria catholica, ad hoc ut illa ab
ecclesiis et oratoriis protestantibus distinguant, nomine Ecclesiae Matris D e i
appellant. Hac nota negativa verae religionis, catholicos a protestantibus fideles
iugiter distinxerunt. 3
Multi sunt modi quibus fideles Indiarum amorem suum erga B. Virginem
exprimunt, inter quos eminent ieiunium sabbati in honorem Deiparae, scapularis
B. Virginis de Monte Carmelo gestatio, ex parte fere omnium catholicorum Ro
sarii in communi recitatio, nec non frequens ad Sanctuaria Mariana peregrinatio.
Inter praecipua sanctuaria Indiae Occidentalis digna sunt quae memorentur:
Sanctuarium in loco Bandel, sub titulo Dominae nostrae a Bono Itinere in
Bengala, haud longe a Calcutta, anno 1596 erectum; Sanctuarium insulae Sal-
cette haud longe a Bombay; Sanctuarium Dominae Nostrae a Lourdes in loco
Villenour, dioecesis Pondichery; Sanctuarium Dominae Nostrae a Lourdes
in loco Chetput, erectum anno 1884; Sanctuarium in loco Yella Consitchy, anno
1721 fundatum.
In insula Ceylon, quae a Lusitanis, saeculo x v i i , ad religionem christianam

1 A g a g i a n i a n , o . c ., p . 92.
2 H e r a n d e a u , L e culte de la tres S . Vierge dans la tnission du M adure ( Trichinopolis), in
Compte rendu du Congres M a ria l tenu d L y on , 1900, pp. 12 4 -13 7.
3 B o t t e r o U L e culte de M arie dans les Indes orientales , in Compte rendu du Congres M a ria l
de L y on , 1906, p p. 587-595.
2 72 C U L T U S M ARIANUS IN CHINA

conversa est, Ecclesia Cathedralis Iaffnensis, una cum aliis pluribus Ecclesiis,
B. Virgini dedicata est. Celeberrimum est in tota insula, Sanctuarium B. Virginis
de Madhu, ad quod nedum christiani sed etiam pagani, buddistae et musulmani,
peregrinandum more, confluunt. 1 Nostris diebus Exc. mus D. Masson, Archie-
piscopus Columbensis in Ceylon, coram multitudine 50.000 fidelium, B. Virgi
nem de Lauka Reginam insulae Ceylon proclamavit.
Peculiari mentione dignus apparet Conventus Marianus Indianus anno 1921
in urbe Madras (= Civitas Matris D e i) celebratus, cui universa hierarchia ca
tholica interfuit (22 Episcopi). Scopus eius fuit: Indiae conversio per Mariam.
Proposita etiam fuit Archiconfraternitatis erectio pro conversione Indiae, Bir-
maniae et Ceylon.
Iure igitur meritoque Card. Lepicier, O. S. M., Indiarum orientalium Visitator
Apostolicus, anno 1925 usum invexit invocationis:Regina Indiarum, ora pro nobis.

6. In Ghina.2 Anno 1625, inventa fuit in loco Si-ngan-fou inscriptio quaedam


(nestoriana) saeculi vi post Christum, in qua nomen Virginis benedictae primo
apparet. At Deiparae cultus propagari coepit in imperio Chinensi saeculis xm et
xiv, praesertim vero in initio saeculi xvm opera Patrum Societatis Iesu. Supra
aram primi sacelli ab ipsis erecti posita fuit imago Deiparae quae mentem ocu-
losque omnium, etiam sacerdotum idolorum, statim ad se attraxit.
In civitate Sciantum, regis vicarius, una cum uxore, Patribus desiderium
ostendit imaginem B. Virginis possidendi. Qua obtenta, ambo promiserunt se,
una cum subditis suis, toto vitae tempore, illam veneraturos esse.
Deiparae auxilio freti, Patres Iesuitae Pekinum pervenerunt ubi maxima hu
manitate a Rege et a ministris eius excepti fuerunt. Primum munus quod Regi
obtulerunt fuit perpulchra quaedam B. Virginis imago quae Regi et uxori eius
quam maxime placuit, eique Rex incensum, adorationis gratia, obtulit. Patres
statim domum habere potuerunt iuxta regium palatium, ibique, iuxta votum an
tea emissum, oratorium Deiparae sacrum aedificarunt, ac omnes nacti sunt occa
siones devotionem erga ipsam inculcandi.
Anno 1650, P. Adam Schall, Peckini Ecclesiam Immaculatae Conceptioni
sacram erexit in loco ab Imperatore oblato.
Etiam recentiori tempore non desunt in Missionibus Imperii Chinensis singu
laria devotionis indicia erga B. Virginem. Anno 1867 erecta fuit Peckini Ecclesia
Dominae nostrae a septem doloribus; anno 1869, in civitate Tien-tsin, aedificata
fuit Ecclesia Dominae nostrae de Victoria. Digna etiam sunt quae recolantur

1 J o u l a i n H ., L e culte de M arie d Jaffna, Ceylan, in Compte rendu du Congres M arial tenu


d Lyon, 1900, p p. 98-104.
2 S p a d a N ., Immagini cinesi di M a r ia , in R ivista mariana M ater D e i , 4 (1932), 301-304.
W c C h in g H s iu n g , C u lto M arian o in C in a , in M arianum 9 (1947) 14 1-14 8 .
274 C U L T U S M ARIAN U S IN AFRICA SEPT.

perpetuam huius rei memoriam, oratorium ibi aedificatum est Dominae nostrae
a Iaponia dedicatum, et ad pedes statuae B. Virginis sculpta fuerunt haec verba:
Domina nostra a Iaponia, ora pro nobis. In memoriam diei 17 martii 1865 .
Quolibet anno, die 17 martii, in universa Iaponia peculiare festum B. M. Virginis
celebratur. In solis communitatibus christianis meridionalibus, 25 Ecclesiae aut
oratoria B. Virgini sacra numerantur.

Art. 3 - D E P R O P A G A T IO N E C U L T U S M A R IA N I
IN A F R IC A

1. In Africa Septemptrionali. Alexandriae, in Aegypto, inde a saeculo 1, chri


stiana religio florere coepit. Patriarchalis Ecclesia dicata erat Deiparae. Antea
habebatur oratorium a Theona Episcopo (282-300) erectum. Alexander vero Pa
triarcha (313-326) magnam basilicam aedificavit quae saeculo v certissime Dei
parae sacra erat. 1
Saeculo m in Aegypto iam plures numerabantur Ecclesiae et Sacerdotes, ita
ut in Synodo anni 320, circiter 100 Episcopi Aegypti et Libiae adfuerint. In Afri
ca vero proconsulari et in Numidia, media incolarum pars iam christianae reli
gioni adhaeserat, et Episcopi, in variis locis circiter 600 erant. Circa finem vero
saeculi m fere tota Africa Septemptrionalis christiana erat.
Una cum religione christiana cultus erga B. Virginem floruit. Iustinianus Im
perator - iuxta Procopium (de Aed., I, VI, 5-2; Belli Vand. II, 14, 3) tria sanctua
ria Deiparae dicata erexit, Carthagine, Ceutae et Leptis Magnae (hodierna T ri
polis).
Inde a saeculo III, nomen Maria, in Africa Septemptrionali, saepe legitur in
marmis funerariis, et imago eius venerari incipit in Ecclesiis, prout apparere vi
detur ex parvis statuis in Museo Carthaginensi Lavigerie asservatis. Saeculo v
frequens erat invocatio: Sancta Maria adiuva nos prout apparet ex quodam
quadrato fictili (forsan saec. v ) .2 Saeculis v-vn in sygillis byzantinis frequenter
apparet imago B. Virginis. 3 Invasiones arabum saeculi vm et xi, christianam re
ligionem in Africa Septemptrionali subverterunt. Solummodo a. 1830, cum Al-
geria a Gallia occupata fuit, christiana religio, una cum cultu Deiparae, revixit,
opera praesertim Exc. mi Dupuch, qui novam Ecclesiam Africae omnium hae-
resum V ictrici consecravit, postquam statuam Deiparae, in portu Algerino for

1 L e c l e r c q H ., Alexandrie (A rch eo lo gie), in D ict. arch. chr. Iit., coli. 1 1 1 0 ss.


2 D e l a t t r e , Invocations africaines i la S .te Vierge, T u n is , 1 9 1 2 .
3 D e l a t t r e , L e culte de la S .te Vierge en Afrique, pp. 45-4 7. Id ., Carthage, terre mariale,
T u n is 1913. H e n z e K . M ., C . S S . R ., Denkmaler der M arien-Verehrung in N ordafrika aus
den ersten Sieben Jahrunderten, in Theol. prakt. Quartalschr., 80 (1927) 318 -322.
C U L T U S M ARIAN U S IN AFRICA SEPT. 275

tuito invenerat. Statua illa postea in Basilica Dominae Nostrae ab Africa , ab


Exc.m. D. Pavy extructa, allata est, ubi magna gaudet veneratione.1
Etiam in Aetiopia, saeculo iv, una cum Evangelio, a Sanctis Edesio et Fru-
mentio praedicato, cultus marianus statim floruit et florere perrexit, non obstante
monophysitarum errore postea grassante. Iuxta traditionem et vulgarem fidem,
Imperium Aetiopiae oblatum fuisset a Christo Matri suae, et B. Virginem illud,
tamquam decima totius universi, acceptasset. 2
Initio saeculi xvn, Patres Societatis Iesu valde adlaborarunt pro unione Ec
clesiae Aetiopicae cum Ecclesia Romana. Anno 1621, schismatici plures contra
Imperatorem insurrexerunt, eo quod praedictis Missionariis favebat. At Impe
rator, parva militum copia adunata, una cum imagine Deiparae, cui maxime fide
bat, contra rebelles perrexit illosque profligavit. 3
Ferventis devotionis Aetiopum erga B. Virginem indicium id haberi potest
quod quibusdam Missionariis Franciscanis Teutonicis evenit anno 1714. M o
nachi schismatici, ad aetiopes excitandos, illos tamquam Deiparae adversarios
exhibuerunt, et statim a populo lapidati fuerunt. Primus vero qui contra illos la
pidem iecit, exclamasse fertur: Maledictus, anathematizatus sit a S. Virgine ille
qui lapides quinque contra eius hostes non proiecerit . 4
Circa medium saeculum xix, Presbyteri Congregationis Missionis, duce B.
Iustino de Iacobis, nec non patres Capucini, duce Card. Massaia, Abyssiniam
propriis sudoribus, a B. Virgine benedictis, fecundarunt. Ad Abyssinos vero fa
cile convertendos, devotione erga Deiparam, apud illos ferventissima, feliciter
usi sunt. In anno enim liturgico Ecclesiae Abyssinae 32 festa mariana inveniuntur.
Inter libros sacros Abyssinos, vulgatissimos apud ipsos, 19 libri inveniuntur in
quibus Deiparae laudes pulcherrimae continentur. Ieiunium 15 dierum As
sumptionis festum praecedit. Nomina ipsa personarum Mariam in mentem re
vocant, e. g.: Ghebre Mariam ( = Servus Mariae), Chidane Mariam ( = promis
sio Mariae), Uelde Mariam ( = planta Mariae), Haile Mariam ( = virtus Mariae),

1 C o m p t e S ., L a tres S .te Vierge Reine de VAfrique, in Com pte rendu du Congres M arial
tenu d Fribourg en Suisse, 1902, t. 2, pp. 50-62.
2 C fr C o u l b e a u x J. B ., Histoire politique et religieuse d Abyssinie, t. 1, p. 73 , Paris, 1928.
V ig u it tam en in ter A e tio p e s tigrenses et D ab ra-lib an en ses m agna con tro versia circa naturam
cu ltu s D eip arae tribu en d i, u tru m nem pe B . V ir g o sit tan tu m m o d o colend a vel etiam adoranda.
T ig re n se s sim p licem ven eration em d efen d eban t dicentes: D e i g en itrici co n ve n it h o n o r et
glo ria, et eius F ilio (W a-la-W ald a) co n ve n it adoratio ; D ab ra-lib an en ses, e con tra, D eip arae
adoration em vin d icab an t dicentes: D e i ge n itrici, una cu m eius F ilio (Z a-m y sla -W ald a) co n
v en it adoratio . A t qu aestio haec definita fu it a N e g u s Ioann e I V , qu i sen ten tiam m oderatam
T ig re n siu m (W a -la -W ald a et eius F ilio ) ap p ro b av it (cfr P o l l e r a , L o S tato etiopico e la sua
Chiesa, p . 269).
3 P o i r 6 F ., L a triple couronne, t. 3, pp. 241-243.
4 C fr Lettere edificanti, t. 3, apud O r s i n i , L a Vergine, t. 2, p. 132, F o lig n o , T o m a ssin ,
1842.
276 C U L T U S M ARIAN U S IN AFRICA OR. ETC.

Tesfa Mariam ( = columna Mariae) etc. B. Virgini praegnantes propriam libe


rationem attribuunt. B. Virginis nomine pauperes eleemosynam petunt. Ipsamet
proverbia cultum Deiparae redolent. E. g.: Qui Mariam non honorant malum
manducabunt; Si vis beneficium aliquod obtinere, pete illud per Mariam ;
Si Mariam laudas, cum illa regnabis , etc. 1

2. In Africa Orientali. Peculiari mentione digna videtur, sub respectu mariano,


missio Ugandae, anno 1878 Patribus Albis concredita.2 Primi missionarii ad mo
tas persecutiones feliciter superandas, futuram missionem Deiparae solemni ritu
consecrarunt ac sequentem formulam subscripserunt: Declaramus quod, si quid
boni hic facturi erimus, id Mariae deberi, et ipsi soli gloria tribuenda e rit. Sta
tuerunt etiam ut quaelibet statio erigenda B. Virgini consecraretur. B. Virgo mis
sionariis ita subvenit, ut conversiones celeriter multiplicatae fuerint. Post sex tan
tum annos plusquam 100 fideles indigeni martyrii corona decorati sunt, et per
secutori aperte dixerunt: Nos numquam cessabimus Christum et Mariam orare.
Nomen Maria nunquam recedit ab eorum ore, sicut nunquam recedit a corde.
Omnia quae prospere succedunt B. Virgini tribuuntur, omnium gratiarum Me-
diatrici. Simplices neophyti aliquando integram insumunt noctem in oratione
coram Deiparae imagine, et frequenter in eius honorem ieiunant, aut alia morti
ficationis opera peragunt.
Anno 1895, cum in provincia Bouddou pestis grassaretur, post votum natio-
nale erigendi Sanctuarium B. Virgini, pestis statim disparuit. Occasione huius
mirabilis rei, post mensem a cessatione pestis universa provincia Deiparae con
secrata fuit.

3. In Africa Occidentali. Lux Evangelii splendescere coepit saeculo xv. In


insula Maderae, 3 inde ab eius detectione, devotio erga B. Virginem, sub titulo
Dominae nostrae a M onte, statim propagata est ob apparitionem quamdam
Deiparae cuidam iuveni pastori in monte supra civitatem Funchal. Ibi postea
una cum Oratorio in quo parva statua Deiparae veneratur, a coeli Regina, prout
ferunt, in manibus praedicti pastoris in memoriam apparitionis relicta, Confra
ternitas surrexit Mancipiorum Mariae . B. Virgo a Monte fuit postea Patrona
Dioecesis declarata, et ad illam ex omnibus insulae partibus fideles accurrunt,
ibique, durantibus diebus novenae, commorantur. Plures Insulae paroeciae (20
supra 50), tres ecclesiae conventuales et 50 oratoria, anno 1902 B. Virgini dedi
cata erant. Plusquam dimidia personarum pars nomen Maria aut mysterii cuius
dam mariani defert.

1 COULBEAUX, O. C., p p . 73 S.
2 C o m p te , 1. c ., p . 60.
3 P r e v o s t X ., L e culte de M arie dans le diocese de Funchal (ile de M adere), in Compte rendu
du Congres M arial de Fribourg en Suisse, 190 2, t. 2, p p . 1 0 4 -1 0 7 .
C U L T U S M ARIAN U S IN AFRICA OR. ETC. 277

In regno Monomotapae (Mozambico) evangelium praedicatum fuit saec. xvi


a P. Gonzalo Silveyra S. I. qui a rege laetanter exceptus est. Dum coram imagine
Deiparae super altare, Missa celebrabatur, rex visionem eiusdem habuisse vide
tur et ideo statim in fide instrui et baptismum recipere postulavit.
In vertice Capitis Naze, in Senigambia, Exc.mus D. Picard, Vicarius Ap.,
anno 1888 Sanctuarium erigebat Dominae nostrae a Redemptione sacrum.
4. In Africa Centrali. In regno Angolae, B. Virgo bis, sub forma Dominae spe
ciosissimae, cum gladio flammeo in manu visa est acies Angolanorum rebellium
contra milites Lusitanos reicere. 1
Anno 1891, Leo X III per Breve Pontificium, B. Virginem Protectricem Congi
solemniter declarabat.
5. In Africa Meridionali. In Africa Meridionali, ab Oblatis Mariae Immacu
lata eet a Patribus Ordinis Servorum Mariae evangelizata, anno 1936 surgebat
associatio quaedam cui titulus Actio Mariana . Associatio haec Ephemeridem
edit, in lingua anglica et teutonica, cui titulus: Regina Regni Christi .
6. In Africa Insulari. Insula Madagascar recentiori tempore ab omnibus eius
Episcopis B. Virgini consecrata fu it.2
Insula Mauritius, stella clavisque maris Indici , praeter plurimas Ecclesias
et oratoria B. Virgini sacra, numerat Sanctuarium B. Virginis Immaculatae in
civitate praecipua (Port-Louis) nec non Sanctuarium Dominae nostrae a Refugio
in loco Mahebourg. 3

Art. 4 - D E P R O P A G A T IO N E C U L T U S M A R IA N I
IN A M E R IC A . 4

Non desunt qui de cultu mariano in America existente loquantur antequam


a Christophoro Columbo detegeretur. 5 Quidquid sit, certum est detectionem
et evangelizationem Americae sub auspiciis B. Virginis evenisse. Christophorus
enim Columbus, die 4 augusti 1492, itineri se commisit in navi S. Maria post
quam B. Virginem de la Rabida salutaverat. Die vero 12 octobris, in festo B.

1 C fr P o i r 4, o . c ., t . 3, pp. 245-247, T o u rn a i 1849.


2 C fr D e S t a n d a a r d , 25 m a r tii 1938; Cahiers de N otre-D am e, ia n . 1938, p. 76. D e l a -
val M ., S . I ., M aria nel Madagascar, in h a M adre di D io, a. 1947, p. 131.
3 C fr G u y o t J., L a Vierge d l Ile de France, in Compte rendu du CongresM a ria l de F ri-
bourg en Suisse, 1902, p. 318.
4 S a r g e n t D . , Our La nd and our Lady, N e w Y o r k - T o r o n t o , ed. 6, 1946, 264 pp.
6 C f r C a r r io n A g u s t i n , L a Virgen M aria en Am erica antes dei descubrimento de Col6n,
L o jo la 1904. H u b e r R a p h a e l M ., O . F . M . C o n v ., Pre-Colum bian Devotion to M a ry in A m e
rica: The Testimony o f the Kensington Stone, in The American Ecclesiastical Review, 117 (1947)
7 -2 1.
27 C U L T U S M ARIAN U S IN AMERICA SEPT.

Virginis dei Pilar in terram conscendere potuit, ad cantum Salve Regina, illam-
que S. Salvador appellavit. Secundae vero insulae ab ipso detectae, grati animi
ergo, Conceptionis nomen imposuit. Primam autem Ecclesiam in America erectam
Verbo Incarnato eiusque SS. Matri dicatam voluit. Postea nomen Conceptio
nis imponebat uni ex civitatibus in interiori loco insulae erectae. Corona vero
Hispaniae, anno 1760, americanas colonias sub protectione Immaculatae Reginae
coelorum ponebat. Sub influxu Hispaniae Catholicae, amor erga Deiparam uni
versam fere pervasit animam Americae, praesertim centralis et meridionalis.

1. In America Septemptrionali.1 Deiparae cultus in Regione Canadensi sat


cito floruit. Anno 1629, Samuel Champlain, Quebecensis civitatis fundator, vo
tum solvens, Ecclesiam ibi erexit Dominae nostrae a Recupero. Ipsa Ecclesia ca
thedralis Quebecensis fuit Virgini Immaculatae dicata. Die 8 decembris 1635,
missiones omnes Iesuitarum in regione Canadensi Virgini Immaculatae fuerunt
solemniter consecratae. Plusquam 300 Ecclesiae inveniuntur B. Virgini dicatae.
Colonia Montis Regalis (Montreal) inde ab eius initio, consecrata fuit B. Vir
gini, et civitas Ville-Marie appellata fuit. Sanctuarium B. Virginis a bono auxilio
maxime frequentatur.2
Peculiari etiam mentione digna apparet Regio Acadica, quae tres provincias
maritimas comprehendit. In Conventione nationali quae locum habuit in loco
Memramcook, diebus 20 et 21 iulii 1881, festum Assumptionis B. Virginis ele
ctum fuit tamquam festum nationale . In aliis vero conventionibus decretum
fuit ut vexillum nationale stellam B. Virginis deferret, et hymnus nationalis esset:
Ave Maris stella. Anno 1902, Associatio pro mutuo auxilio ab Assumptione
nomen desumebat, eiusque officiales, in initio cuiuscumque conventus, B. Vir
ginem pie invocabant.3
Dignus est qui recenseatur Conventus Marianus Nationalis Ottavae celebratus
mense iunio anni 1947. 4
Etiam In Statibus Foederatis Americae Septemptrionalis mariana devotio sta
tim florere coepit. Celeberrimus P. Marquette S. I., iter suum sub protectione
Immaculatae posuerat, et promiserat se nomen Mariae maximo flumini detecto
impositurum. Sub auspiciis Mariae, cuius quotidie laudes concinebat, evange-
lium praedicabat et baptismum ministrabat. Obiit die sacra Immaculatae, verba
haec proferens: Mater Dei, adiuva m e !
Status Maryland a. 1634 a quibusdam catholicis anglis e patria ob perse
cutionem fugientibus, fundatus, B. Virgini, grati animi ergo ob salutem obtem-

1 D onald M ac L eod. X a v ie r , Devotion to the Blessed Virgin in N orth America, N e w Y o rk ,


s. a.
2 B u b C ., S. I., L a Vierge en N ouvelle France, I I. D an s 1E van gelizatio n , M o n trea l, 1940.
3 C fr L e B l a n c E m e r y , M arie et V A cadie moderne, in M arie, 1 (1 9 4 7 ) , ju ille t - a o u t , 5 4 -5 7 .
4 C fr R o s c h i n i , II Congr. M ar. d i Ottawa, in Ecclesia, 19 4 7 , se tt.
C U L T U S M ARIAN U S IN AMERICA CENTR. 279

ptam, fuit dedicatus. Primae mulieri ab ipsis baptizatae, nomen Maria impo
suerunt. B. Virgini Immaculatae sat cito Oratoria quoque dedicarunt. Missionarii
Hispanici nomen cultumque B. Virginis in vastissimis regionibus Texas et Cali-
forniae propagarunt. Quamplurimae Ecclesiae et Oratoria Deiparae dedicata
fuerunt.
Anno 1846, mense maio, opera Concilii Provincialis Baltimorensis, B. Virgo
Immaculata electa fuit Statuum Foederatorum Americae Septemptrionalis coe
lestis Patrona. Haec autem electio, sequenti anno, ab Apostolica Sede confirmata
fuit.
2. In America Centrali,1 Antillae Sanctuariis Marianis repletae apparent, inter
quae eminet Sanctuarium Dominae nostrae a Caritate in loco Cobre, cui B. An
tonius M. Claret, Archiep. S. Iacobi de Cuba, universam suam Archidioecesim
consecravit. Die vero 10 maii 1916, Benedictus XV, B. Virginem a Caritate totius
insulae Patronam declaravit.2
Carthagine, quae est Costaricae caput, celebre est Sanctuarium Dominae no
strae Angelorum, quae anno 1824 a coetu Constituente Status Costaricae, totius
Reipublicae Patrona declarata est. A Capitulo Vaticano anno 1926 coronata est.
In insula S. Dominici (S. Domingo) primum sanctuarium Marianum Ame
ricae invenitur, Sanctuarium nempe Dominae nostrae a Mercede in Sancto Colle,
cui Virgini sese commendavit Columbus in lucta quadam contra indos, de quibus,
a B. Virgine mirabiliter adiutus, mire triumphavit. B. Virgo de Mercede est
Patrona Reipublicae S. Dominici.
In Guatemala, plures inveniuntur imagines B. Virginis sub variis titulis vene
ratae. B. Virgo a Mercede, a Bartholomaeo de Olmedo in Guatemalam delata,
insignita fuit titulo Conquistadora. Alii etiam Missionarii, infidelium terras
percurrebant B. Virginis imaginem secum ferentes ab ipsis Conquistadora
appellatam, cui prospera cuncta tribuebant. Patrum Mercedariorum opera, B.
Virgo de Mercede Patrona Guatemalae proclamata fuit et anno 1625 solemniter
coronata.
In Honduras valde venerantur imagines Dominae nostrae de Suyapa et de
Iuticalpa.
Primi nationis Mexicanae dominatores, B. Virginis devotissimi, in quolibet ora
torio et altare Crucem cum Deiparae imagine ponebant, illamque indigenae ve

1 B a y l e C ., S. I ., S anta M aria en Indias. L a devocidn a Nuestra Seriora y los descubridores,


conquistadores y Pobladores de Am erica. M a d rid , Razdn y F e , 1929, p. 370. V a r g a s U garte

R uben, S. I ., Historia dei culto de M aria y sus Sanctuarios en la Am erica hispana, L im a , 1931,
in -8 , 683 pp.
2 T ir s o S a n c h e z y C is n e r o s , Historia de la aparicion de la S.m a Virgen de la Caridad
y de los Remedios dei Cobre, San tiago de C u b a , 1902.
28 o C U L T U S M ARIAN U S IN AMERICA MER.

nerabantur.1 Hoc evenit praesertim in civitate Tabasco quae appellata est a Cor
tes Sancta Maria de Victoria, prout etiam hodie appellatur. 2 Apparitio B. Vir
ginis de Guadalupe Ioanni Didaco anno 1531, magnum exercuit influxum in Me-
xicanorum conversionem. Innumeri enim ad fontem baptismalem accurrebant
exclamantes: Noble indita! Noble indita! Madre de Dios! Noble indita! Toda
nuestra! . Perdurante una tantum quadragesima circiter 60.000 baptismum su
sceperunt, et solis quinque diebus 14.000.3 Circiter 1756 loca Reipublicae Mexi-
canae Mariae nomen, sub variis formis, deferunt, videlicet: Santa Maria (221
loca), Soledad (154), Concepcion, Purisima (229), Dolores (109), Iesus Maria
(70), Natividad (54), Candelaria (49).
Circa finem saeculi xv fundata est in Mexico Congregatio religiosarum Con-
ceptionistarum, quorum Ecclesiae Virgini Immaculatae omnes dedicatae fuerunt.
Fere omnes Mexici paroeciae et multae Dioeceses B. Virginem Immaculatam
sibi Patronam delegerunt. Nomen ipsum Conceptio inter Mexicanas mulieres
fuit omnium frequentissimum. Anno 1618 Universitas Civitatis Mexici votum
emisit (postea Statutis insertum) doctrinam de Immaculata Deiparae Conceptione
iugiter defendendi.4 In recenti persecutione religiosa, Mexicanorum fides et de
votio erga B. Virginem de Guadalupe mire resplenduit.
In Republica Nicaraguae valde veneratur imago Immaculatae sub titulo Do
minae nostrae de Viejo, ex Hispania a consanguineo quodam S. Theresiae illuc
allata.
In Republica S. Salvatoris, in paroeciali Ecclesia S. Michaelis veneratur ab
antiquo Domina nostra de Pace, quae magnum exercuit influxum in pacificatione
nationis.
In Republica Porto Rico, in pago Hormingueros, surgit Sanctuarium D. N.
a Monteserrato, dum in cathedrali Ecclesia S. Ioannis de Porto Rico miraculosa
imago D. N. Matris Providentiae valde veneratur.

3. In America Meridionali. In Argentina celebritate gaudent sanctuaria Ma


riana de Lujan et de Itati. Initio saeculi xix universa natio se Deiparae solemniter
consecravit ac pro nationali vexillo colores marianos, ceruleum nempe et album,
eligebat. Primis diebus mensis octobris Conventus Marianus Nationalis cele
bratus fuit. B. Virgo de Lujan est Patrona Argentinae.
In Bolivia peregrinationes fiunt ad Sanctuaria locorum Copacabana et Co-
toca. Sanctuarium de Copacabana, probabiliter est ommium antiquissimum inter

1 B erual D ia z d el C a s t i l l o , H istoria de los sucesos de la conquista de la N ueva Espana,


cap. 26.
2 Ibid .
3 Historia eclesiastica indiana, lib . 3, cap. 38.
4 M o n t e s d e O c a J., L Immacolata n ellAm erica latina, in A tt i e d o cu m en ti del C on gresso
M arian o m on diale ten u to in R o m a l anno 1904 , pp. 230-234, R om a 1905.
C U L T U S M ARIAN U S IN AMERICA MER.

sanctuaria Mariana Americae meridionalis. Statua Deiparae peracta fuit anno


1583 ab Indiano Tito Yupauqui. Diademate coronata fuit anno 1925.
Brasilia, inde ab eius detectione opera Lusitanorum, devotissimam sese exhi
buit B. Virginis. Immaculatae enim primi Missionarii Franciscani primum mo
nasterium brasilianum dedicaverunt, ac deinde primam provinciam. Etiam Car-
melitae, Benedictini et Iesuitae devotionem erga B. Virginem propagarunt, plu-
resque ecclesias in eius honorem erexerunt. Ven. P. Ioseph Anchieta, S. I., poema
latinum composuit 4500 versuum in honorem Deiparae. P. Gabriel Malagrida,
S. I., imaginem B. M. Virginis, quae a fidelibus sub titulo Dominae nostrae a
Missionibus venerabatur, iugiter secum ferebat; in fine vero missionis solemnis
processio cum ipsa fiebat. Vocabatur a praedicto Patre suarum missionum spes
et protectio .
Tribus prioribus historiae Brasilianae saeculis, fere omnes ecclesiae aut pa
roeciae B. Virginem principalem Patronam habebant. Sanctuaria mariana in Bra
silia fere numerari non possunt. Eminent Sanctuaria in locis Baya, Pernambuco,
Patatininga etc.
Die 31 maii 1947, universa natio Brasiliana, Immaculato Cordi Deiparae so
lemniter consecrata fuit.
In Cile nota sunt sanctuaria Dominae nostrae de Andacollo, de Mercede,
S. Iacobi etc. Anno 1817, duo fundatores independentiae Cilenae, O Higgins
et San-Martin, exercitum Argentinum-Cilenum sub protectione D. N. a Monte
Carmelo de Cuyo, Mendozae (in Argentina) posuit. Consecratio haec renovata
fuit sequenti anno 1818 in Cathedrali Ecclesia S. Iacobi, coram universo populo
Cileno.
In Columbia eminet Sanctuarium B. Virginis de Chiquinquira, quae in Con
ventu mariano anni 1919, Regina Columbiae solemniter proclamata fuit.
In Equatore, sanctuaria mariana D. N. de Quince, de Gualupo, de Macas et
de Mercede, Peregrina Q u iti appellata, etc. multas peregrinorum turbas ad
se trahunt.
In Paraguay evangelizatione, P. Caballero, cum imagine B. Virginis quam
secum iugiter deferebat, contra indorum insidias pluries mirabiliter incolumis
evasit, facilique negotio illos ad christianam religionem convertit. Celebre est in
Paraguay Sanctuarium de Caacupe.
Etiam in Peruvianae nationis evangelizatione, primi missionarii statuam Dei
parae secum attulerunt illamque in Ecclesia Rosarii Civitatis Limae deposuerunt.
Valde diffusa fuit devotio erga B. Virginem de Bethlehem, opera praesertim Con
gregationis de Bethlehem a Ven. Petro Bethencourt in Guatemala fundata.
Anno 1585, militum copiae Hispaniae, a B. Virgine in aere apparente, ab in
fidelibus contra ipsas insurgentibus, mirabiliter liberatae fuerunt.
282 C U L T U S M ARIAN U S IN OCEANIA

Anno 1643, Philippus IV, Hispaniae Rex, universam Peruvianam nationem


sub protectione B. Virginis posuit. Anno vero 1812, Generalis Belgrano, B. Vir
ginem de Mercede Generalissimam Peruvianarum copiarum declaravit, sce
ptrum et scutum in manibus eius deponendo. Paulo post, anno 1824, P- Virgo Pa
trona Peruviae proclamata fuit. Eminent sanctuaria in locis Chapi, Characato etc.
In Venezuela, in civitate Caracas, valde veneratae sunt imagines Dominae No
strae de Alta Gracia, de la Soledad et de Mercede.

Art. 5 - DE P R O P A G A T IO N E C U L T U S M A R IA N I
IN O C E A N IA

Primi Missionarii Societatis Mariae in Oceaniam directi, die 24 decembris


1836, navim conscenderunt hymnum Ave, Maris stella decantando.1 Etiam in
conversione Oceaniae, sicut et in conversione aliarum Orbis terrae partium, Dei
parae interventus mirabiliter apparuit. B. Petrus Aloysius Chanel, anno 1836 in
Oceaniam profectus, antequam insulam Futuna evangelizaret, illam Reginae
Missionum , una cum suis apostolicis laboribus, consecravit.
Nova Guinea, insula malae gentis appellata, evangelii lumen recepit a Servo
Dei Henrico Verius qui, in ipsa die primae suae Missae, Deiparae veluti manci
pium semetipsum obtulerat. Inter barbaros morem introduxit sese ad invicem
salutandi verbis: Ave M aria. Omnibus, etiam Gubernii ministris, salutatio
nem illam barbari repetunt.
Anno 1928, inter alumnos Seminarii Werribee, initium habuit motus quidam
pro Australiae conversione sub patrocinio B. M. Virginis. Motus ille hodie in ve
ram Cruciatam nationalem conversus est. In Australia 4 Ecclesiae Cathedrales
(Sydney, Perth, Armidale et Hobart) et 400 circiter Ecclesiae B. Virgini dedica
tae sunt. Quatuor Ordines et Congregationes virorum nec non 15 Congregationes
mulierum sub patrocinio B. Virginis pro conversione Australiae adlaborant. Ma
riae devotio floret praesertim inter emigratos Italiae et Iugoslaviae, qui valde nu
merosi sunt.
Notatu dignus est X X IX Conventus Internationalis Eucaristicus Sydney
anno 1929 celebratus, in quo relationes B. Virginis cum Eucharistia pie et erudite,
in variis sessionibus, expositae fuerunt.
In omnibus fere paroeciis Congregationes Marianae florent. In Australia 618
Congregationes Marianae numerantur, cum propria Ephemeride cui titulus
Domina nostra. Variis in locis exsistit et floret Legio Mariae .
Australia et Nova Zelanda B. Virgini sub titulo Auxilium Christianorum
dedicatae sunt, festumque eius die 24 maii celebratur cum ritu duplicis primae
classis et octava communi.

1 C fr Rivista illustrata dellEsposizione M issionaria Vaticana, a. I, 1924, p. 286.


C U L T U S M ARIAN U S IN OCEANIA 283

Anno 1887, Patres Societatis Mariae, in capite Meketepun immensam statuam


Immaculatae erexerunt.1
In Insulis Philippinis, in quibus Evangelii lux anno 1565 effulgere coepit,
marianus cultus ita progressus est ut, Sanctuariorum Marianorum numero omnes
alias Missionis terras insulae illae superent. Praecipuum sanctuarium Marianum
surgit in loco Antipoli, haud longe a Manila, in quo statua aurea B. Virginis ve
neratur. 2
Die 12 septembris 1942, SS. D. N. PiusPP. X II, Episcoporum Philippinarum
insularum precibus annuens, B. Virginem Immaculatam Patronam primariam
illarum insularum proclamavit. 3

1 C fr L e M issioni cattoliche, a. 1887, p. 367.


2 C fr T h e O fficial S o u ve n ir B ook o f the X X X I I I International E u caristic C on gress,
F e b . 3-7, 1937 , M an ila , P h ilip p in es, p p . 29-34.
3 C fr A A S , 34 (1942) 336 s.
INDEX

P r a e f a t i o ............................................................................................................................................................ S
P r a e l i m i n a r i a ........................................................................................................ ................................................. 9

S e c t io p r im a

DE CULTU B. M . V I R G I N I S
IN SUA IN T E R N A C O N S T IT U T IO N E IN S P E C T O

C ap. I - D e n a t u r a c u l t u s B . M . V i r g i n i s ............................................................................ 13
C ap. II - D e a c t ib u s seu e l e m e n t is c o n s t it u t iv is cultus B. M . V ir g in is . . . 21
A rt. 1 - D e cultu v e n e r a tio n is........................................................................................... 21
A rt. 2 - D e cultu amoris f i l i a l i s ....................................................................................... 24
A rt. 3 - D e cultu g r a t it u d in is .............................................................. . . . . 25
A rt. 4 - D e cultu in v o c a t io n is ..................................................... .... ................................ 26
A rt. s - D e cultu i m i t a t i o n i s ........................................................................................... 3
A rt. 6 - D e cultu s e r v i t u t i s ................................................................................................ 32
Cap. III - De l e g it im it a t e c u l t u s B. M . V ir g in is ............................................................ 41
A rt. 1 - D e legitimitate cultus personae B . M . Virginis t r i b u t i ......................... 41
A rt. 2 D e legitimitate cultus Immaculato Deiparae Cordi exhibiti . . . . 43
A rt. 3 - D e legitimitate cultus reliquiis B . M . Virginis e x h ib it i ......................... 46
A rt. 4 - D e legitimitate cultus imaginibus B . M . Virginis t r i b u t i .................... 51
C ap. I V - De u t il it a t e cultus B. M . V ir g in is .................................................................. 59
A rt. 1 - D e beneficiis individualibus cultus m a r i a n i .................................................... 59
1. D e ben eficiis cu ltu s m ariani in v i t a ......................................................... 59
2. D e beneficiis cultu s m ariani in m o r t e ..................................................... 63
3. D e beneficiis cultu s m ariani post m o r t e m ........................................... 04
A rt. 2- D e beneficiis socialibus cultusm a r ia n i ............................................................. 71
C ap. V - De n e c e s sit a t e c u l t u s m a r i a n i ..................................................................................... 73

S e c t io se c u n d a

D E C U L T U B. M . V I R G I N I S
IN S U IS F O R M IS E X T E R N IS IN S P E C T O

C ap . I - De cultu m a r ia n o q u o t id ia n o ................................................................................ 83
A rt. 1 D e mentione quotidiana Deiparae in M issa et in O fficio.................... 83
A rt. 2 - D e precatione A v e M aria . ........................................................................ 84
A rt. 3 - D e antiphona S a lve R e g in a .................................. ..................................... 9
286 INDEX

A rt. 4 - D e recitatione Angelus Domini ............................................................... 99


A rt. 5 - De litaniis Lauretanis................................................................................. 102
A rt. 6 - De Rosario B . M . V ir g in is............................................................................. i S
A rt. 7 - De officio Parvo B . M . V ir g in is......................................................... 111
A rt. 8 D e corona quinque P s a l m o r u m .......................................................... H4
A rt. g - De Vigilia B . M . Virginis, vulgo Benedetta .......................... H5
A rt. i o - De tributo quotidiano B . M . Virgini Immaculatae ................... . n6
A rt. i i - De parva corona duodecim privilegiorum B . M . Virginis . . . . 117
Cap. II - De c u l t u m a r i a n o h e b d o m a d a l i ................................................................................... 118
D e die S ab b ati D om in ae nostrae d i c a t o .................................................... n8
Cap. III - De cultu m a r ia n o m e n s i l i ..................................................................... .... 121
D e p rim o sabbato cu iu slib et m e n s i s ............................................................. 121
C ap . IV - D e c u l t u m a r ia n o a n n u a l i ........................................................................................ 122

A rt. 1 - D e mense mariano..................................................................................................... 122


A rt. 2 - D e festis B . M . V i r g i n i s .................................................................................. IZ &
I. D e festis B . M . Virginis universalibu s....................................................................... I2 9
1. D e festo Im m aculatae C o n cep tio n is . . . . . . . . 129
2. D e festo P u r i f i c a t i o n i s ................................................................................... x3<>
3. D e festo A p p aritio n is B. M . V . I m m a c u la t a e ................................... 139
4. D e festo A n n u n tia tio n is .................................................................................. !39
5. D e festo T ra n sfix io n is B. M . V i r g i n i s .................................................. I4 1
6. D e festo V isita tio n is B. M . V i r g i n i s ....................................................... !43
7. D e festo B. M . V irg in is de M o n te C a r m e l o .................................... 144
8. D e festo B. M . V irg in is ad N i v e s ...................................................... 145
9. D e festo A ssu m p tio n is B. M . V irg in is 146
10. D e festo Im m acu lati C o rd isJ B . M . V ir g in is ............................ 156
11. D e festo N ativitatis B. M . V i r g i n i s .................................................. 160
12. D e festo S S . N o m in is M ariae ........................................................... I ^3
13. D e festo Septem D o lo ru m B. M . V i r g i n i s .................................... 163
14. D e festo B. M . V irgin is de M e r c e d e .......................................... 164
15. D e festo S S . R osarii B. M . V i r g i n i s .......................... .... 164
16. D e festo M atern itatis d i v i n a e ................................................................ J66
17. D e festo Praesentationis B. M . V i r g i n i s ........................................ 167
I I . D e festis B . M . Virginis pro aliquibus locis ........................................................ J68
1. D e festo translationis alm ae D o m u s B. M . V ................................... 168
2. D e festo expectation is partus B. M . V i r g i n i s ............................... 168
3. D e festo despon sationis B. M . V i r g i n i s ............................................. 169
4. D e festo B. M . V irg in is de b o n o C o n s i l i o .................................... 171
5. D e festo B. M . V . su b titu lo A u x iliu m C hristianorum . . . . 171
6. D e festo B. M . V . R egin ae S an ctoru m o m n iu m ........................... 171
7. D e festo B. M . V . om n iu m gratiaru m M e d ia t r ic is ....................... 171
8. D e festo B. M . V . R egin ae A p o sto lo ru m ...................................... 171
9. D e festo B. M . V . M atris de g r a t i a .................................................... 17 2
10. D e festo B. M . V . de p erp etu o S u c c u r s u ...................................... i 72
11 . D e festo hum ilitatis B. M . V i r g i n i s .................................................... 172
12. D e festo B. M . V . M atris m is e r i c o r d i a e ........................................... 172
13. D e festo B. M . V . titu lo R efu giu m p eccatorum ........................ i? 2
INDEX 287
14. D e festo B. M . V irg in is de C on sola tion e ........................................... 172
15. D e festo B. M . V . titu lo Salus in firm oru m ................................. 172
16. D e festo B. M . V . D iv in i P astoris M a tris .......................................... 173
17. D e festo P u ritatis B. M . V ......................................................................... 173
18. D e festo B. M . V . d ivin ae P ro v id en tiae M atris . ......................... 173
19. D e festo B. M . V . Im m acu latae a sacro N u m is m a te ................... 173
20. D e festo P a tro cin ii B. M . V ..................................... ................................. 173
A rt. 3 - D e peculiaribus quibusdam pietatis e x e r c i t i i s ......................................... 174
1. D e hora B. M . V irg in is D e s o la t a e ...................................................... 174
2. D e coron ation e B. M . V . vespere S ab bati S a n c t i ...................... 174
C ap . V - De cu ltu m a r ia n o in t e m p o r ib u s libere se l ig e n d i s ......................................... 175
A rt. 1 - D e quibusdam precibus marianis........................................................................ 175
1. D e prece S u b tu um p raesid iu m .................................................. 175
2. D e antiphona Sancta M aria succu rre m iseris ........................ 175
3. D e prece M e m o ra re , o piissim a V i r g o ......................................... 176
4. D e antiphona A lm a R ed em p toris M a t e r .................................... 176
5. D e antip hona A v e , R egin a co elo ru m .................................... 177
6. D e antip hona R egin a coeli laetare .......................................... 177
7. D e sequentia S ta b a t M a t e r ................. ............................................... 178
8. D e h ym n o A v e , m aris s t e l l a ............................................................ 181
9. D e corona septem gau d ioru m B. M . V .............................................. 182
10. D e corona septem d o loru m B . M . V .................................................. 183
11. D e V ia M atris D o lo r o s a e ..................................................................... 184
A rt. 2 - D e Conventibus M a r i a n i s ............................................................................... 185
1. D e C on ven tib u s M arian is N a t io n a lib u s ............................................. 185
2. D e C o n ven tib u s M arian is In te r n a tio n a lib u s .................................... 187
C ap . VI - De cultu m a r ia n o pe r p e t u o ................... ...................................................... 189
A rt. 1 - D e Ordinibus et CongregationibusM a ria n is................................................... 189
1. D e O rd in e S ervo ru m M a r i a e ................................................................. 189
2. D e O rd in e F ratru m B. M . V . a M o n te C a r m e l o ...................... 191
3. D e O rd in e F ratru m B. M . V . de M e r c e d e ................................... 193
4. D e M ission a riis S ocietatis M ariae ( M o n t f o r t ) ............................... 194
S- D e aliis C o n greg atio n ib u s M a r ia n is ...................................................... 194
A rt. 2 - D e Tertiis Ordinibus M a r ia n i s ........................................................................ 196
A rt. 3 - D e Confraternitatibus M a r i a n i s ...................................................... 198
1. D e C on fratern itate S S . R o s a r i i .................................................. 199
2. D e C o n fratern itate B. M . V . de M o n te C a r m e l o ..................... 199
3. D e C o n fratern itate S ep tem D o lo ru m B. M . V ............................... 199
4. D e C o n fratern itate Im m acu lati C o rd is B. M . V ............................ 200
5. D e C o n fratern itate B. M . V . C o n s o l a t r i c i s ...................... 200
6. D e C o n fratern itate B. M . R egin ae C o r d i u m .................. 201
7. D e C o n fratern itate D .N . a Sacro C o rd e I e s u ............. 202
8. D e C o n fratern itate D .N . a S S . S a c r a m e n t o ................. 203
9. D e C on fratern itate M atris D ivin a e P r o v id e n t ia e ............................ 205
10. D e C on fratern itate D .N . a perpetu o S u c c u r s u ................ 206
11. D e C o n fratern itate B. M . V . titu lo A u x iliu m Christianorum .207
12. D e C on fratern itate T r iu m A v e M aria ......................................... 208
13. D e C o n fratern itate S cap ularis C a e ru la e i............................................. 209
288 INDEX

A r t . 4 - D e P iis Unionibus M a r ia n is ................................................................................ 2 10

1. D e A ssocia tion ib u s M arian is p ro iu ven ib us: C o n gr. M arian a .210


2. D e A sso cia tio n ib u s M arian is pro pu ellis: Pia U n io F ilia ru m M ariae 213
3. D e A sso cia tio n ib u s M arian is pro om n ibus f i d e l i b u s ... 214
1) D e com itatu M a r ia e .............................................................................. 214
2) D e Pia U n io n e M ilitia e M ariae Im m a cu latae ............................. 215
3) D e L e g io n e M a r i a e .............................................................................. 216
4) D e Pia U n io n e D . N . a B on o C o n s i l i o ....................................... 216
A rt. 5 - D e Scapularibus M a r ia n i s ................................................................................ 2 17
1. De S cap u lari B. M . V . de M o n te C a r m e l o .................................. 218
2. De S ca p u la ri n ig ro S ep tem D o lo ru m B. M . V ................................. 219
3. De S ca p u la ri albo B. M . V . de M e r c e d e ....................................... 220
4. De S cap u lari caeru leo P atrum T h e a t i n o r u m .................................. 220
5. D e S cap u lari B. M . V . titu lo Salus In firm o ru m ......................... 220
6. De S ca p u la ri Im m acu lati C o rd is B . M . V ......................................... 220
7. De S ca p u la ri B. M . V . de B on o C o n s i l i o ....................................... 220
8. De S ca p u la ri S S . C o rd iu m Iesu et M a r i a e .................................. 220
A rt. 6 - D e Sanctuariis M a ria n is..................................................................................... 221
A rt. 7 De Numismatibus M a r i a n i s ................................................................. 222
A rt. 8 - De Consecratione B . M . V i r g i n i ........................................................ 224
1. H i s t o r i a ................................................................................................................. 225
2. N a t u r a .................................................................................................................. 226
3. F u n d a m e n t u m .................................................................................................... 227
4. C on sectaria .................................................................. .... . ........................ 227

S e c t io t e r t ia

DE O R IG IN E ET P R O P A G A T IO N E
CULTUS B. M . V I R G I N I S

Cap. I - De o r ig in e c u l t u s m a r i a n i .......................................................................................... 232


C a p . II - De p r o p a g a t io n e c u l t u s m a r i a n i ............................................................................ 236
A rt. 1 D e propagatione cultus M ariani in E u r o p a ............................................. 236
1. In I t a l i a ............................................................................................................ 236
2. In G a l l i a ..................................... .... .................................................................. 246
3. In H i s p a n i a ....................................................................................................... 250
4. In L u s i t a n i a ................................................................................................... 253
5. In H o lla n d ia ....................................................................................................... 254
6. In A n g lia . ............................................................................................... 254
7. In H i b e r n i a ...................................................................................................... 257
8. In H e l v e t i a ....................................................................................................... 258
9. In G e r m a n i a .................................................................................................. 258
10. In A u s t r ia ........................................................................................................... 260
1 1 . In H u n g a r i a ................................................................................................... 260
12. In P o lo n ia ............................................................................................................ 261
13. In R u s s i a ....................................................... .........................................