Вы находитесь на странице: 1из 24

, 18441845 -

,

, , ,
, - ,
,
. . , -

-
, , -
. -
,
(
)
(. .
, 1846- . 5), -
, . -
. -

-, -
, . -
, (, .
6770), . , -
, -
: .
(. . )
,
,
, , . 96.

, ;
. . ,
, -
.
, " (.
. . XYIH, . 6)
. . , 1847
.-, -
- ,
, , -
, ,
. , -

-
, -
,
,
,
, . -
IX

,
.

, -
, iioi'b
, ,
.
,
1846 ( .
88),


, .
,

, -
, , , .
1850 Sla-
vische bibliothek . 262263
(CLXIX-ro) , .
X IX 9 28, , ,
- , ,
! ,
. ,
"
"
1852 . 6268 ,

, , , ,
(-
*
X

), ; -
: ,
,
. ,
- .
, ;
, .
,
". ~ . -
, , .
.
,
, ;
,
.

,
.
; ,
, , -
, .
, , -
,
,
(. . 102, 106, 207), . .
,
(I. 103), ,
. . ,
". , , -

XI

(I. 8 6 99), , ,
",
*).
1868 II -

; -
, . ,
. -
,

, ,
! ,
, -
".
( 1852 ) -
, -
: Pamatky -
holskeho pi'semnictvf; -
108.
, ,
, : ,
, -
, ,
, ,
. : ,

*) M ap i ; -
.
, .
.
12 * ,
, . . , .

. XI, . 1 45; ,
1 . 103
. 8 9 Slavische bibliothek XIX.
1028. ,
.- .
:
. . (, II. 241),
,
. . ".
,
, , -
.,
, , ,
, ,
, ,

, ,
. -
,
, , -
: , - 1866.
; , -
. 91 115 ( .
. 116), ,
(
. XX. . 184); -
,
, -
. .
, . ", -
, . 157162 (
. IV. 197201), ,
,
, ,
, 184 , . .
, ,
, -


, .
.
, ,
, . .
-
".
. . .
-
, 1872
, .
, , ,
,
, ,
, -
, -
. ,
, ,
, -
,
, -
.. -
XIV

. 1874 ,
, ,
,
(.
, Prolegomena . XXXVIIIXLV).


; , ,
. . . -
, "
( 1879), .
7 , -
-
, . . : ,


. ,
,
, , 1871 .
, . . ,
- , ,
, ,
, 22 ( .
), 10-, 20- .
- , 1875

- , -

(. . ) 300
. -
XV

,
".
f 19 1876 \; -
, ,
, -
)


,
. . .,

, ,
. . ,
,
,
-
. . . ,
, -
,
.
1880 .-, ,
. . -

,
1881 LIX LXXIX . . .,
:
X I , .
,
;
, ,
XVI

,
,
. -
, ,
,

.-,
. , 1881

;
,
,
,

- . -
,
,
, .
,
,
. -
, , ,
,

.

-
: 23- , -
(Quatemiones, -), . .
-
, -
. ,
,
, 1881 . ,, -
, ,

, ,
; -
9, 8- ;
,
()
.
:
(. .
Gardthausen, Griechische Palaeographie 61).
. 17 ( , )
. 25
--, . 83 .
-, . 41 . . --, . 49 .
. . . 57 . . . -, . 65 .
. . -, . 73 . . +,
. 81 . . . --, . 89 .
. . --, . 97 . . . %-,
. 105 . . . -, . 113 .
. . , . 121 ,
(17-) , . 129

XVIII

. . . *; 6-
,
, , . 137 . . . *, .
145 . . 6. --, . 158 .
. . 7, . 161 . . . siT,
, . . 7 ,
, . 169 . ,
. . ; ,
8, 6 ,
. . (Ternio, -).
. 8 4
, ,
, , -
, .
,

, -
. ,
,
, ,
.
,
,
, :
XIX

-

,
, - , -
.
,
.

, ,
. -
-
.
, .
,
,
, ; ,
,
' , -
, ,
- . -
-
).
, -

, -
; -
. , ,
, ,
; -
,
XX

,
, -

" . -
,
,
,
, -
.

.
,
.-
. . ,
.
. 12 1883 .

. . .
Insignis itineris, quod Victor Grigorovicius (Grigorovi) anno
1844 et 1845 per Turciam fecerat, ubi Athonem et quas Slavi
incolunt regiones Thraciae atque Macedoniae visit, praecipuus fruc
tus in collectis comparatisque libris manu scriptis linguae palaeo-
slovenicae constitit, inter quos quattuor evangeliorum codex gla-
goliticus antiquissimus primum locum obtinet, quem M arianum
inscriptum nunc demum, quadraginta fere annis postea, quam in
Kossiam migraverat, totum in lucem edidi. Ex verbis ipsius Gri-
gorovicii patet, primam notitiam nostri codicis, aliorumque glago-
liticae scripturae librorum, qui in diversis monasteriis Athonis latere
ferebantur, peregrinanti Eosso a viro nobili Antonio Mihanovicio,
consule austriaco, qui tunc temporis Thessalonicae degebat, datam
esse. In cuius familiaritatem receptus, cum in domo eius thessalo-
nicensi multos codices palaeoslovenicos se vidisse contenderet, etiam
unius fragmenti glagolitici mentionem fecit, sine dubio eiusdem,
quod Mihanovicius postea vindobonensi litterarum slavicarum ma
gistro celeberrimo, Miclosicio, dono dedit; nostri codicis particula
est, duorum foliorum. Certe Grigorovicius consiliis atque aucto
ritate viri spectabilis adiutus mox in Athonem profectus est, ubi
in bibliotheca monasterii Zcoypa<pou codicem illum glagoliticum, qui
abhinc annos quinque curis meis Berolini editus est, repperit, legit

primusque descriptionem brevissimam narrationi itineris, quam lin


gua rossica scriptam Casanii anno 1846 publicavit, intexuit. Sed
nostro de codice, quem quidem secum abstulerat et cotidie, ut ita
dicam, in manibus habebat, ibidem pauca tantum et quasi per
transennam addidit, plurima silentio praeteriit. Verumtamen Ismael
Sresnevscius, de litteris slavicis bene merentissimus, in libello quem
in memoriam trium insignium philologorum, Preissii, Bodianscii,
Grigorovicii scripsit, magnis laudibus liberalitatem Grigorovicii ex
tollit, quod cum anno 1847 in Rossiam reversus Petropoli versa
retur, benigno animo ipsi codicum suorum usum concesserit; semet
ipsum tum primum ex libris manu scriptis Grigorovicii litteraturam
glagoliticam didicisse confitetur, qua in re se eruditione atque doc
trina viri familiaris fortiter sustentatum esse. Teste Sresnevscio
Grigorovicius iam tum studiis litterarum glagoliticarum ex animo
deditus erat, quas religiosa veneratione colebat, quemvis hisce ar
canis initiare paratus.
Quanto studio quantoque amore non solum glagoliticarum lit
terarum sed totius antiquitatis slavicae vir piae memoriae iuvenili
aetate flagraverit, iam ex illis percipere possum, quorum ipse Odessae
in provectae aetatis sene testis fui. Neque Safaricum iuvenilis animi
fervor fugerat, uti ex epistola, anno 1846 ad Pogodinum missa,
perspicitur, ubi diligentiam Grigorovicii in investiganda antiquitate
summopere laudat magnamque spem in proximis eius litterarum
slavicarum, imprimis glagoliticarum studiis ponit. Spes, proh
dolor, fefellit. Tamen in re, quae omnium exspectationes commo
verat, ne Grigorovicius quidem prohibere potuit, quominus codex
noster, quasi velis obtentus, paulatim in aspectum lucemque profer
retur. Iam anno 1850 Miclosicius in Bibliothecae slavicae tomo
primo, quem Vindobonae edidit, unius folii, OLXIX-ti, textum,
a Gregorovicio sibi concessum, publici iuris fecit (pag. 262268);
evangelii a Ioanne capitis XIX versus 928 amplectitur. Possessor

totius codicis Miclosicio imposuisse videtur, cum praeter illud unum
folium reliqua omnia deperdita esse affirmaret. Proximo anno iam
ipse Grigorovicius publice professus est, codicem in suis esse ma
nibus. In disputatiuncula enim, quam de litteris Slavorum eccle
siasticis rossice scripsit atque anno 1852 Casanii (in Commentatio
nibus de lingua palaeoslovenica) edidit, pag. 6263 de monumen
tis scripturae glagoliticae agitur, quorum paulo ante duo tantum,
alterum evangelium Vaticanum, alterum fragmentum Tridentinum,
nota fuerint, nunc autem tertium accesserit, in Athone a se visum
atque in Itinerario breviter descriptum; sequuntur haec quae ad
nostrum codicem referuntur verba: Ibidem ego codicem compa
ravi, uberiorem omnibus aliis, praeferentem notas proximae affi
nitatis cum Vaticano, ornatum glossis cyrillicis, quae quando scrip
tae sint, coniectura quidem definiri nequit, tamen affirmare licet,
eas multo posterius additas esse. Glossae atque emendationes do
cumento sunt, emendatorem serbicae gentis Slavum fuisse.
Haec Grigorovicius de nostro codice, neque satis multa, neque
satis apta. Namque proximam affinitatem inter nostrum codicem
et Vaticanum iam ideo nolim statuere, quod Vaticanus electas
evangeliorum lectiones, Marianus quattuor evangelia continet; noster
potius cum Zographensi comparandus erat, cuius notitiam, quan-
tulacumque erat, Grigorovicius iam tunc habuit. Neque magni
est momenti, quod codex noster glossis cyrillicis abundat, cum
idem in utroque alio codice occurrat. Sed is erat mos eaque natura
viri singularis, ut brevia atque obscura verba facere sive per am
bages rem significare amaret; panegyricos habere ille quidem non
renuebat, sed idem ille per complures annos gravis quaestionis reso
lutionem obstinato silentio retardare potis erat. Hanc eius indolem
etiam Safaricus aegre passus est, in cuius epistolis, ad Pogodinum
scriptis, nonnihil querimoniae occurrit; Sresnevscius vero non ab
stinuit, quominus publice doleret, quod evangelium glagoliticum
XXIV

Grigorovicii etiam ignotum maneret iure meritoque, namque bre


vis nota, quam eodem tempore Grigorovicius in ephemeridibus aca-
demicis, quae rossice Izvestija inscribuntur, publicant, nihil novi di
xit, nisi quod codicem olim in monasterio b. Mariae virginis, quod
scete (y) oxYj-ry)) Deiparae appellatur, fuisse confirmavit, unde equidem
denominationem codicis derivavi.
Proximo demum anno in eisdem ephemeridibus aliquanto
uberior descriptio codicis brevisque notatio linguae et versionis
apparuit: utrumque Grigorovicius scripserat et Sresnevscio, ephe
meridum edendarum curam habenti, transmiserat, qui a se lecto
rem monere voluit, quanti sit aestimandus codex noster, cuius
similes perpauci exstent neque ullus eorum pleniorem evangelio-
rum textum conservaverit.
Eodem fere tempore etiam Safaricus aliquot specimina versio
nis codicis nostri accepit, quibus in libro, quem de origine atque
monumentis scripturae glagoliticae anno 1853 Pragae edidit, op
time usus est.
Utrumque familiaritatis officium, quantumcumque fuit, Grigo
rovicius accurate expleverat: menda textus, tam in ephemeridibus
academicis quam in libro Safarici publicati, neque multa sunt
neque gravia; certe auctori vitio ea vertere nolim.
Ita res se habuit per aliquot annos, neque expleta est diu
turni philologorum desiderii exspectatio, ut codex in lucem pro
diret, illustratus annotationibus Grigorovicii. Verum quaestio de
origine et progressu scripturae glagoliticae, doctis commentationi
bus Gopitarii, Safarici, Miclosicii, aliorum denuo excitata, quas alii
frustra refutare conabantur, alii haesitantes in medio relinquebant,
Sresnevscio consilii capiendi ansam dedit, ut reliquias litterarum gla-
goliticarum tanquam uno conspectu amplecteretur brevemque earum
historiam scriberet, additis speciminibus linguae et litteraturae. Hoc
opus in ephemeridibus societatis archaeologicae petropolitanae, tomo
XXV

altero et sequentibus, deinde separatim in libro, qui rossice Vetera


monumenta glagolitica inscribitur, prodiit. Nostri codicis pag. 91
115 mentio fit, sed specimina textus fere Omnia e prioribus editi
onibus repetita sunt, neque quae de grammatica atque vocabulo
rum scribendorum ratione tractant, magni sunt habenda; quod ne
mireris, reputa, quaeso, quantulum codicis nostri auctor noverit.
Sresnevscium nimirum etiam tum fugerat, quod Mihanovicii appel
labatur fragmentum partem esse codicis nostri, duo folia primi
quaternionis, avulsa nescio per quem et quando, sed Mihanovicio ex
Athone allata, nisi fallor, anno 1848, a satellite, graecae nationis
et fidei homine, Mina. Maioris est momenti, quod Sresnevscius e
fragmentis, quibus usus est, neque patriam codicis cognoscere po
tuit. Quemadmodum enim dubitari nequit, quin evangelium Ostro-
miri in Rossia scriptum sit, ita multa, quae grammaticae sive or
thographiae codicis nostri propria sunt, certo certius patriam eius
produnt atque in finibus Serborum sive Croatorum cisdanubianorum
scriptum esse coarguunt.
Iterum aliquot anni praeterierunt. Grigorovicius iam dudum
publici litterarum slavicarum professoris munere in universitate
Odessensi fungebatur, cum anno 1872, collega ei datus, consuetu
dines et amicitias cum viro optimo iunxi. Atque cum hominem
multum sane discrepantem a solito vivendi more, suspiciosum
difficilemque natura, sed studiis litterarum sincere deditum vidis
sem, iam ab initio mihi proposui, ut omnia evitarem, quae mollem
animum offendere possent. Itaque haud raro in humilem domun
culam, ubi domicilium ei erat, devertens benigneque ab eo excep
tus, iucundos quidem sermones de rebus slavicis habui, qua in re
stupendam viri eruditionem admiratus sum, sed librorum manu-
scriptorum, qui in occluso scrinio avidis aspectibus se subducebant,
mentionem facere ex industria supersedi, ipsius arbitrio permittens,
ut quae vellet ostenderet. Qui sane nonnulla fragmenta serbica
XXVI

mecum communicavit et ut publici iuris facerem gratuito concessit,


sed nostri codicis inspiciendi occasionem non praebuit. Autumno
anni 1874, cum Berolinum me abiturum constaret, tum demum
tres lucis acumine scriptas tabulas in memoriam familiaritatis dono
accepi, quibus in editione codicis Zographensis (videsis Prolego-
mena, pag. XXXVIIIXLV) usus sum. Memini equidem me tum
primum a Grigorovicio audivisse, ipsum thesauri sui editionem quam
dicunt photographicam paravisse; nisi fallor, penuria pecuniae rem
impediit. Idem et A. Victorovius, bibliothecarius mosquensis, qui
collectionem codicum Grigorovicii describebat (Mosquae anno 1879
liber prodiit) hisce verbis confirmat: Constat, inquit, Grigorovicium
iam dudum in animo habuisse, codicem suum glagoliticum totum
in lucem edere; postea cum sumptus non suppeditaret, partem
tantum, scilicet evangelium Lucae, publicare satis habuit, quod
sub auspiciis Gorscii anno 1871 in aedibus Laurae Sergii locus
non procul a Mosqua situs est faciendum curavit. E documentis,
quae in fasciculo reliquiarum huius operis servantur, viginti duas
paginas codicis hoc modo depictas esse perspicitur, quarum sin
gulae in decem, viginti et pluribus exemplaribus praesto sunt. Cur
incepto discessum sit, incertum est; verum anno 1875 Grigorovi-
cius eandem operam aedibus chartographicis summi rerum milita
rium praetorii, quod Petropoli est, commisit, ubi tercenta exempla
ria evangelii Lucae ^^? in lapide impressa confici iussit.
Aliquot folia huius editionis, vivo auctore, sub prelo prodierunt,
cetera post mortem completa sunt.
Grigorovicius anno 1876, mense decembri, die XIX, mortem
obiit. Pretiosa codicum collectio, in quorum numero noster, ab he
redibus Musaeo publico mosquensi, quod Kumianzovii appellatur,
vendita est, photographica vero exemplaria evangelii Lucae a
Societate Bibliophilorum petropolitana, de litteris slavicis optime
merita, comparata sunt et inter opera anni 1881 sociis distributa.
XXVII

Ita factum est, ut monumenti linguae palaeoslovenicae prae-


stantissimi pars tantum, et ea quidem non nisi characteribus gla-
goliticis, qui lectu difficiles sunt, exarata communem' in usum data
sit. Verum equidem iam pridem mihi persuaseram, antiquissima
quaeque illius linguae monumenta, quorum numerus non est mag
nus, tota plane edenda esse, cui sententiae vir summae auctoritatis,
Miclosicius, quem magistrum grato animo appello, aliique studio
rum socii accedunt. Itaque cum anno 1880 denuo Petropolim
migrassem, ut Sresnevscio, litteris slavicis praematura morte ab
repto, succederem, nullam moram interposui, quominus codicis
edendi curam gererem. Imperialis Scientiarum Academiae coetus
alter, qui linguae rossicae litterisque slavicis operam dat, studio
et favore votis meis succurrit atque ut codex Mosqua Petro
polim mitteretur, impetravit, qua in re etiam illorum qui Musaeo
mosquensi praesunt magnam liberalitatem laudare aequum est.
Aestate proximi anni iam totum codicem, characteribus cyrillicis
accuratissime transcriptum, sub prelum mittere fas erat, sed cum
typi cyrillici, qui tunc in officina nostra in usu erant, mihi minus
placerent, Academia imperialis precibus meis satis faciens novos
ad exemplar vindobonensium faciendos curavit. Hoc intervallo usus
equidem nonnihil studii et laboris ad exornandam hanc editionem
contuli, quam utinam optimo cuique probaverim.

Codex noster membranaceus est; olim viginti tribus quaterni-


onibus constabat, singulorum foliorum magnitudo ex duabus speci
minum tabulis, quae editioni adiectae sunt, apparet. Sed primi qua-
temionis nunc non nisi duo ultima folia restant, Vindobonae apud
Miclosicium habentur, ubi anno 1881 describere licuit. Primum
cuiusvis quatemionis folium dextra ex parte in summo angulo littera

glagolitica numeri instar annotatum est, verum secundi et tertii


quatemionis numerus (glagoliticum e et v erat) abest, nisi fallor
propterea, quod summi foliorum margines circumcisi sunt. Dein
ceps inde numerus ubique suo loco legitur, scilicet fol. 17 initium
quarti quatemionis notatur glagolitica littera *, fol. 25 initium
quinti quatemionis littera --, fol. 88 init, sexti quatem. Iit.
fol. 41 init sept. quatem. Iit. *, fol. 49 init, octavi quatem. Iit.
*, fol. 57 init, noni quatem. Iit. , fol. 65 init, decimi quatem.
Iit. *., fol. 73 init, undec. quatem. Iit. +*, fol. 81 init, duodec.
quatem. Iit. , fol. 89 init. dec.. tert. quatem. Iit. -v*-, fol. 97
init. dec. quart. quatem. Iit. **, fol. 105 init. dec. quinti quatem.
Iit. --, fol. 113 dec. sexti quatem. Iit. ?, fol. 121 numerus
abest proptera,. quod folium mancum est, fol. 129 init. dec.
octavi quatern. notatur lit. *, in hoc quatemione deest folium
sextum, lacuna expleta est intercalato folio posterioris scripturae
cyrillicae, fol. 137 init. dec. noni quatern. lit. ST, fol. 145. init,
vigesimi quatern. lit. S , fol. 153 init, viges, primi quatern. not.
lit. iT", fol. 161 init, viges, secundi quatem. lit. eeT, et huic qua-
temioni deest unum, et quidem septimum folium, lacuna non est
expleta, fol. 169 initium ultimi, vigesimi tertii, fasciculi notatur lit.
8v, cuius quattuor tantum folia restant, neque quaternio, sed ternio
videtur fuisse, quoniam tertium et quartum folium cohaerent, sci
licet ultimum ordinem efficiunt.
In componendis singulis quaternionibus ex quaternis foliis,
medio inflexis, scriba codicis eam regulam observavit, ut ante
omnia quodvis folium per totam latitudinem lineis obduceret, cuius
negotii figuram habes supra pag. XVIII appositam.
Lineae adhibito graphio sive stilo adversa ex parte folii in
sculptae sunt, a tergo vestigia sulcorum apparent. Nostro in codice
litterae non e linea dependent, sed in lineis aut inter lineas scrip
tae sunt. Quae res cum in codicibus slavicis adhuc parum investi-
XXIX

gata sit, hac una de causa codicem nostrum saeculo decimo annu
merare non ausim; attamen plura alia fidem faciunt eum exeunte
saeculo decimo aut certe non multo postea scriptum esse.

Quantum equidem litteras glagoliticas antiquissimas ad illu


strandam tam linguae palaeoslovenicae quam humanitatis veterum
Slavorum historiam conferre existimem, iam inde colligitur, quod
gravissimis huius scripturae monumentis, Assemaniano, Zogra-
phensi, nunc Mariano, deinceps operam impendi. Re penitus per
pensa ego mihi iam dudum persuasi Safaricum recte vidisse, cum
primordia litterarum slavicarum e glagolitica litteratura derivasset.
Quae novissime in lucem prolata sunt monumenta, in quorum nu
mero codex noster non ultum locum occupat, huic sententiae ma
iorem in diem fidem addunt. Quodsi numerus illorum, qui Safarico
suffragantur, paulatim creverit, cuius rei magnam fiduciam habeo,
ipsa quaestio de origine litteraturae glagoliticae, hoc adminiculo
nisa, aliquanto expeditior fiet.

In edendis antiquis monumentis accuratione opus est. Equi


dem ceteroqui exemplum codicis glagolitici, cuius veram effigiem
in speciminibus ad calcem operis adiectis habes, diligentissime
imitatus sum, nisi quod characteres glagoliticos cyrillicis transcripsi,
qua in re codicis Zographensis normam observavi. Quidquid com
moratione dignum censui, in notis adieci, ubi variantes lectiones
ceterorum codicum, qui vetustate praestant, annotavi. Quae ex
plendi quattuor evangeliorum textus gratia ex aliis codicibus ad
didi. uncis inclusa sunt.
Sub finem operis additamenta habes duo: alterum, lingua
rossica scriptum, de orthographia sive palaeographia nostri co
dicis aliisque rebus grammaticis, nec non de universa palaeoslove-
XXX

nicae evangeliorum versionis natura, praecipue codicum glagoliti-


corum, tractat; alterum indicem verborum locupletissimum praebet.
Atque in indice verborum conscribendo id potissimum eloborare co
natus sum, ut primae versionis laborem, e lingua graeca in linguam
slavicam factae, rationemque quae in delectu verborum inter tex
tum graecum et palaeoslovenicum intercedit, quam accuratissime
indicarem. Qua de causa quotquot vocabula graeca uni slavico
respondent, omnia suis locis diligenter apposui, ut quasi uno ob
tutu perspiceretur, quam arte interpres slovenicus vestigia exem
plaris graeci presserit. Hoc denique modo spero fore ut eruatur,
utrum unus graecum evangeliorum textum in linguam slovenicam
verterit an plures participes fuerint, quod mea quidem sententia
non procul a vero abest.
Scribebam Petropoli, die XXII Septembris MDCCCLXXXIII.

V. Jagi.