Вы находитесь на странице: 1из 3

1

LITURGIA AMBROSIANA

LE MESSE DEL “Bergomense”

Domina VI de Adventu
Item ad sanctam Mariam

PREFATIO
Vere dignum et iustum est, equum et salutare,
nos tibi Domine Deus omnipotens gratias agere,
et cum tuae invocatione virtutis,
beatae Mariae virginis festa celebrare.
De cuius ventre fructus effloruit,
qui panis angelici munere nos replevit.
Quod Eva voravit in crimine,
Maria restituit in salute.
Distat opus serpentis et virginis.
Inde fusa sunt venena discriminis,
hinc egressa mysteria Salvatoris.
Inde se praebuit temptantis iniquitas,
hinc Redemptoris opitulata maiestas.
Inde partus occubuit, hinc conditor resurrexit.
A quo humana natura non iam captiva, sed libera restituitur;
quod Adam perdidit in parente Christo recepit auctore,
quem una tecum.
(Ber 85)

In natale Domini
Mane ad missam

PREFATIO
Vere dignum et iustum est...per Christum Dominum nostrum.
Quem beata Maria sine detrimento virginitatis, et sine virili actione
mater et virgo concepit intacta.
Et non est eius conceptio sine virginitatis inventa pudore.
Ut quod audivit ab angelo crederet,
et quod crediderat indubitanter acciperet.
Nec in ea honor exterminatus est integritatis,
ut mater sempiternae diceretur castitatis.
O beatum sacrosanctum Mariae virginis uterum,
2

quae sola meruit inter mulieres suis visceribus mundi portare Dominum. Ad
nostram quoque salutem aeternam edidit Christum.
Gaudeat itaque universus orbis,
quia ex membris virginalibus egressus est Deus.
Congratuletur innumerabilis multitudo angelorum exercitus,
cum quibus gloriam tuam canimus sine fine dicentes.
(Ber 124)

IN EPIPHANIA DOMINI
Mane ad missam

PRAEFATIO
Vere dignum et iustuum est... aeterne Deus,
qui te nobis super Iordanis alveum de caelis in voce tonitrui praebuisti,
ut Salvatorem caeli demonstrares,
et te Patrem luminis aeterni ostenderes.
Caelos aperuisti, aerem benedixisti, fontem purificasti,
et tuum unicum Filium per speciem columbae Sancto Spiritu declarasti.
Susceperunt hodie fontes benedictionem tuam
et abstulerunt maledictionem nostram.
Ita ut credentibus purificationem omnium delictorum exhibeant,
et Deo filios generando adoptive faciant ad vitam aeternam.
Nam quos ad temporalem vitam carnalis nativitas fuderat,
quos mors per prevaricationem coeperat,
hos vita aeterna recipiens, ad regni caelorum gloriam revocavit.
Per eundem Christum Dominum nostrum.
(Ber 199)

ITEM BENEDICTIO FONTIS

Sanctificare per verbum Dei unda caelestis,


sanctificare aqua Christi calcata vestigiis:
quae montibus pressa non clauderis,
quae scopullis illisa non frangeris,
quae terris infusa non deficis.
Tu sustines aridam, portas montium pondera nec dimergis.
Tu caelorum vertice contineris,
circumfusa per totum lavas omnia nec lavaris.
Tu fugientibus haebraeorum populis, in glaciem durata constringeris.
Tu rursus altis resoluta verticibus, Nili incolas perdis,
et hostili globo freto saeviente persequeris:
una eademque salus fidelium et ultio criminosis.
3

Te per Moysen percussa rupes evomuit,


nec abdita cautibus latere potuisti cum maiestatibus imperio iussa prodires.
Tu gestata nubibus imbre iucundo arva fecundas,
ne siccatis exanimata visceribus sublimes neget terra proventus.
A te principium, in te finis exultat,
vel potius tuum est ut terminum nesciamus.
Neque enim Domine, omnipotens Pater virtutum,
tuarum nescii aquarum merita laudamus,
sed in his operis tui predicamus insignia.
Suscipe igitur noxios, solve captivos,
redde quod in paradiso Adam perdidit,
quod uxor amisit,
quod intemperantia crudelis absorbuit.
Da salutarem potum male saturis acerbitate pomorum.
Ut indigesta mortalium et annosa pernicies divino solvatur antidoto.
Ablue terram squaloris illuviae,
discute paradisi macheram flammeis obicibus fluctuantem.
Pateat redeuntibus floribus ruris ingressus,
recipiant imaginem deitatis olim perditam livore serpentis.
Quicquid noxium de praevaricatione contractum est,
huius gurgitis puritate deponant.
Surgant ad requiem, producantur ad veniam.
Ut mystici corporis innovati, et redemptos se noverint et renatos.
Per Christum Filium tuum Dominum nostrum
tecum viventem atque regnantem Deum,
in unitate Spiritus Sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
(Ber 535)

Вам также может понравиться