Вы находитесь на странице: 1из 5

EJERCICIOS DE REPASO

LATÍN 1º BACHILLERATO

1. Romulus vicinos Romae populos invitat atque feminas rapit.

2. Romanum imperium a Romulo, Reae Silviae filio, principium habet.


Romulus urbem exiguam in Palatino condit post Troiae bellum anno
trecentesimo nonagesimo quarto. Urbem a Romulo Romam vocant.

3. Iisdem temporibus multas civitates oppugnavit earumque aedificia


delevit.

4. Hannibal, Carthaginiensium dux, bellum Punicum secundum Romanis


suscipiebat. Hannibal Saguntum, Hispaniae civitatem Romanis
amicam, oppugnat et obsidione capit.

5. Romani Afros navali pugna vincunt.

6. Numa multa beneficia Romae dat, nam multa templa aedificat.

7. Condidit civitatem, quam ex nomine suo Romam vocavit. Postea


haec egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit, centum ex
senioribus legit, quorum consilio omnia agebat, quos senatores
nominavit propter senectutem.

8. Macedonibus hae leges a Romanis dantur.


9. Rex eum pauperem esse putavit.

10. Hadrianus eruditus a Romanis habebatur.

11. Bene est mihi. Habes uxorem tecum,habes filium; frueris mari fontibus
viridibus agro villa amoena. Ego in Tuscis et venor et studeo. Difficile
tamen est et capere aliquid et scribere. Vale.

12. Hi legatos Romanos ad Hannibalem venientes ceperunt.

13. Videbant regionem a militibus vastatam esse.

14. Succedit Claudio Nero, Caligulae avunculo suo similis. Multos


senatores occidit, bonis omnibus hostis erat, parricidia multa faciebat,
fratrem, matrem, uxorem occidit, urbem Romam incendit. Decedit
imperii quarto decimo anno atque in Nerone omnis Augusti familia
finit.

15. Tum Marcellus regem Gallorum manu sua occidit.

16. Bellum in Numidia contra Iugurtham a Romano exercitu geritur.

17. Postea Diocletianus imperator creatur, Dalmatia oriundus, vir obscure


natus. Diocletianus sagax erat, diligens tamen princeps, imperio
Romano primus regiae consuetudinis formam invehit. Ornamenta
gemmarum vestibus calceammentisque indit.

18. Haec omnia oppida urbem cingunt.

19. Cum illo exercitu ad Hispaniam venit.


20. Nunc exponemus genera aedificiorum ad usum. Hiberna triclinia et
balnearia ad occidentem spectare debent: vespertino tempore sol
calorem remittit atque regionem tepidam efficit; cubicula et
bibliothecae ad orientem spectare debent; usus enim matutinum
postulat lumen, item in bibliothecis libri non putrescent. [...] Triclinia
verna et autumnalia ad orientem [...] aestiva ad septentrionem.

21. Catilina ipse ab Antonio consule proelio interficitur.

22. Tu omnia tibi gravia putas.

23. Et haec fuit de nobis prima victoria.

24. Dux Romanorum magnas secum maritimas copias duxit.

25. Lentulus adversum Pyrrhum mittitur. Curius contra eum pugnavit,


exercitum eius vicit, ipsum fugavit, castra cepit.

26. Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, Cleopatram, Aegypti


reginam, uxorem ducit.

27. Urbes Macedoniae omnes, quas rex tenuerat, Romanis se dediderunt.

28. Nam eisdem temporibus quibus Otho Galbam occiderat, Vitellius


creatur a Germaniae exercitibus imperator.

29. Ipse Hannibal in Africam venit, quam Scipio vastabat.

30. Cimbri et Teutones, quorum copiae infinitae erant, ad Italiam


venerunt.
31. Crassus ab eo rege, cum quo bellum postea gravissimum fuit,
vincebatur.

32. Id quod erat difficillimum faciebat.

33. Et virum bonum quem laudabant, ita laudabant: bonum agricolam


bonumque colonum; amplissime laudatus aestimabatur qui ita
laudabatur. Mercatorem autem strenuum studiosumque existimo, sed
periculosum et calamitosum. At ex agricolis et viri fortissimi et milites
strenuissimi gignuntur.

34. Galli pugnaturi cum Attalo aurum omne et argentum suis civitatibus
venerunt.

35. Saguntini fame victi ab Hannibale capiuntur.

36. Galli a C. Sulpicio fugati in silvas venerunt.

37. Pompeius navali proelio victus fugiens ad Asiam interfectus est.

38. Rege vulnerato, omnes fugerunt.

39. Nobilissimam regni civitatem cepit ipsumque regem cum ingente


exercitu venientem vicit.

40. Interea proelium instructum est. Scipio victor recedit paene ipso
Hannibale capto, qui primum cum multis equitibus, deinde cum
viginti, postremo cum quattuor evasit. Post id certamen pax cum
Carthaginiensibus facta est.

41. Sic Hannibal, minor V et XX annis, proximo triennio omnes gentes


Hispaniae bello subegit; Saguntum, foederatam civitatem, vi
expugnavit; tres exercitus maximos comparavit. Ex his unum in
Africam misit, alterum cum Hasdrubale fratres in Hispania reliquit,
tertium in Italiam secum duxit. Saltum Pyrenaeum transiit.
Quacumque iter fecit cum omnibus incolis conflixit, neminem nisi
victum dimisit.

42. Helvetii iam per angustias et finis Sequanae gentis suas copias
traduxerant et in populi Aedui finis pervenerant agrosque
populabant. Aedui legatos ad Caesarem mittunt.

43. Ceteri autem reges populi Romani, excepto Numa Pompilio et Anco
Marcio, qui morbo interierunt, horrendos exitus habuerunt. Tullus
Hostilius, victor et eversor Albae, cum tota domo su fulmine
concrematus est. Priscus Tarquinius per sui decessoris filios interemptus
est. Servius Tullius generi sui Tarquinii Superbi nefario scelere occisus
est.

Вам также может понравиться