Вы находитесь на странице: 1из 2

Chapter 23

Horātius Rōmam redit


indirect statement
cum senex nā rrā tiō nem ad fīnem perdū xisset, Horā tius summā dēspērā tiō ne
affectus est. lacrimīs per genā s cadentibus sē rogā uit quid facere dēbēret.
sciēbat sē parentēs in colō niā nō n inuentū rum esse; cō nstituit igitur eō s
per tō tam Italiam quaerere. senem ualēre iussit, quī eum rogā uit quō itū rus
esset. ille ‘nesciō ’ inquit ‘quō itū rus sim; hoc sō lum sciō , mē parentēs per
tō tam Ītaliam quaesītū rum esse.’
surrēxit et dē colle dēscendit. sed cum ad portā s colō niae aduēnisset,
cō nstitit; nō luit colō niam intrā re domumque suam uidēre ab aduēnīs
occupā tam. sē uertit et uiam iniit quae Rō mam ferēbat.
plū rimō s diēs Rō mam lentē prō cēdēbat. uiā tō rēs saepe rogā bat num
parentibus suīs in uiā occurrissent. identidem illi respondēband sē parentēs
eius nō n uīdisse. tandem Rō mam accessit sed urbem intrā re nō n ausus est.
cū rīs cō nfectus prope uiam sedēbat. mox dormīuit.
in somnō deus Apollō uīsus est eī astā re; lyram in manibus ferēbat
uultū que benignō Horā tium aspexit. ‘Horā tī,’ inquit, ‘mē audī. scītō tē
parentēs tuō s posthā c numquam uīsū rum esse. nolī fā tō repugnā re. tempus
est nouum cursum uītae inīre. debēs mihi seruīre Mū sīsque. mihi cō nfīsus
Rō mam audē intrā re. ego tē cū rā bō .’ haec locū tus lyram Horā tiō trā didit;
quō factō ēuā nuit.
Horā tius experrectus somniō gaudēbat. surrēxit urbemque iniit. nescīuit
quid factū rus esset sed Apollinī cō nfīsus dē fū tū rīs nō n iam timēbat.
paucīs post diēbus forum trā nsībat cum iuuenis quīdam eum uocā uit. sē
uertit et Marcum Cicerō nem uīdit ad sē currentem. ille Horā tium
complexus ‘saluē, Quinte,’ inquit; ‘quid agis? tandem Rō mam redīre ausus
es? uenī mēcum atque omnia mihi nā rrā quae tibi accidērunt ex quō Philippīs
effū gimus.’
Marcus eum domum dū xit et, cum in hortō sedērent uīnum bibentēs,
‘nā rrā mihi’ inquit ‘quō modo ē proeliō effū gerīs et quid posteā fēcerīs.’
ille igitur omnia eī nā rrā uit; Marcus intentē audiēbat; deinde eum rogā uit
quid iam factū rus esset. Horā tius respondit sē nescīre quid factū rus esset sed
necesse esse opus aliquod suscipere quō pā nem compā ret. Marcus paulīsper
tacēbat; deinde ‘Quinte,’ inquit, ‘mē audī. ego quaestor aerā riī nū per factus
sum. uīsne mē adiuuā re? uīsne scriba aerā riī fierī? officia nō n grauia sunt
satisque argentī accipiēs. auxiliō tuō libenter utar. si crā s ad aerā rium secundā
hō rā uēneris, ego tē scrībam creā bō .’
Horā tius, fīdū ciā Marcī gā uīsus, dīxit sē libenter eum in aerā riō
adiū tū rum esse. postrīdiē prīmā lū ce aerā riō adfuit; ā scrībā prīncipā lī
cō miter acceptus est, quod Marcī amīcus erat. ille Horā tiō exposuit quid
facere dēbēret. officia, sīcut Marcus dīxerat, nō n grauia erant; cō tidie prīmā
lū ce aerā riō aderat; merīdiē negō tiīs cō nfectīs domum redīre solēbat.

Вам также может понравиться